Category: Essays, Letters & Speeches

Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.) Patrologiae Cursus Completus; Tomus X

1. _Abra patris absentiam dolet._--Accepi litteras tuas, in quibus intelligo desiderantem te mei esse: et certum (_Mss._ certe) ita habeo. Sentio enim quantum praesentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse er...

Summary

1. _Abra patris absentiam dolet._--Accepi litteras tuas, in quibus intelligo desiderantem te mei esse: et certum (_Mss._ certe) ita habeo. Sentio enim quantum praesentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere.

Chapters