# S. Patricii Confessio, in epistola ad Hibernos explicata

## Part 2

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/s-patricii-confessio-in-epistola-ad-hibernos-explicata-74617/index.md

XXI. Nunc ergo simpliciter insinuavi fratribus et conservis meis qui mihi crediderunt. Propter quod praedixi et praedico ad roborandam et confirmandam fidem vestram. Utinam et vos imitemini majora, et potiora faciatis. Hoc erit gloria mea; quia _filius sapiens gloria patris est_ (_Prov_. XI, 1; XV, 20). Vos scitis et Deus, qualiter apud vos conversatus sum a juventute mea, in fide veritatis et in sinceritate cordis: etiam ad gentes illas inter quas habito, ego fidem illis praestavi et praestabo. Deus scit neminem illorum circumveni, nec cogito propter Deum et Ecclesiam ipsius, ne excitem illis et nobis omnibus persecutionem, et ne per me blasphemaretur nomen Domini, quia scriptum est: _Voe homini per quem nomen Domini blasphematur_ (_Lev_. XXIV, 16). Nam etsi imperitus sum in omnibus, tamen conatus sum quispiam servare me etiam et fratribus Christianis, et virginibus Christi, et mulieribus religiosis, quae mihi ultronea munuscula donabant et super altare reddebant, ex ornamentis suis, et iterum reddebam illis. Et adversus me scandalizabantur, cur hoc faciebam. Sed ego (hoc faciebam) propter spem perennitatis, ut me in omnibus caute propterea conservarem, ita ut me in aliquo titulo infideles non carperent vel ministerium servitutis meae, nec etiam in minimo incredulis locum darem infamare sive detrectare.

XXII. Forte autem, quando baptizavi tot millia hominum, speraverim ab aliquo illorum vel dimidium scriptulae? Dicite mihi et reddam vobis: aut quando ordinavit Dominus clericos per modicitatem meam et ministerium, gratis distribui illis. Si poposci ab aliquo illorum vel pretium calceamenti mei, dicite; dicite adversus me, et reddam vobis. Magis ego impendi pro vobis, ut me caperet: et inter vos et ubique pergebam causa vestra in multis periculis, etiam usque ad exteras partes, ubi nemo ultra erat, et ubi nunquam aliquis pervenerat qui baptizaret, aut clericos ordinaret, aut populum consummaret, donante Domino, diligenter et libentissime pro salute vestra omnia generavi. Interim praemia dabam regibus, propter quod dabam mercedem filiis ipsorum qui mecum ambulant, et nihil comprehenderunt a me cum comitibus meis. Et illa die avidissime cupiebant interficere me: sed tempus nondum venerat. Et omnia quaecunque nobis invenerunt, rapuerunt illa, et me ipsum ferro vinxerunt: et quarto decimo die absolvit me Dominus de potestate eorum; et quidquid nostrum fuit, redditum est nobis, propter Deum et necessarios amicos quos ante providimus.

XXIII. Vos autem experti estis quantum ego erogavi illis, qui judicabant per omnes regiones quas frequentius visitabam. Censeo enim non minimum pretium quindecim hominum distribui illis. Ita ut me si fruamini, et ego vobis semper fruar in Deum, non me poenitet nec satis est mihi, adhuc impendo et super impendam: potens est Dominus ut det mihi postmodum ut meipsum _impendam pro animabus vestris_ (_II Cor_. XII, 15). Ecce testem Deum invoco in animam meam, quia non mentior, quod neque, ut fit, causa adulationis vel avaritiae scripserim vobis, neque ut honorem sperarem vestrum. Sufficit enim mihi honor qui non videtur, sed corde creditur; fidelis autem qui promisit, nunquam mentitur. Sed video jam in praesenti saeculo me supra modum exaltatum a Domino. Et non eram dignus neque talis, ut hoc mihi praestaret: dum scio certissime quod mihi melius convenit paupertas et calamitas, quam deliciae et divitiae. Sed et Christus Dominus pauper fuit pro nobis. Ego vero miser et infelix, et si opes voluero, jam non habeo, neque meipsum (dignum) judico, quia quotidie spero aut internecionem, aut circumveniri, aut redigi in servitutem, sive occasionem cujuslibet. Sed nihil horum vereor propter promissa coelorum, quia jactavi meipsum in manus Dei omnipotentis qui ubique dominatur, sicut propheta dicit: _Jacta cogitatum tuum in Deum, et ipse te enutriet_ (_Psal_. LIV, 23).

XXIV. Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo, pro quo legatione fungor in ignobilitate mea (_II Cor_. V, 20). Sed quia personam non accipit, et elegit me ad hoc officium, ut unus essem de suis minimis minister: _Unde autem retribuam illi pro omnibus quae retribuit mihi_ (_Psal_. CXV, 12). Sed quid dicam, vel quid promittam Domino meo? Quia nihil valeo, nisi ipse mihi dederit; sed scrutatur corda et renes, quia satis et nimis cupio, et paratus eram ut donaret mihi bibere calicem ejus, sicut indulsit caeeteris amantibus se. Quapropter non contingat mihi a Deo meo, ut unquam amittam plebem suam quam acquisivi in ultimis terrae. Oro Deum ut det mihi perseverantiam, et dignetur ut reddam illi testem fidelem usque ad transitum meum propter Deum meum. Et si aliquid boni unquam imitatus sum propter Deum meum quem diligo, peto illum det mihi ut cum illis proselytis et captivis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipse etiam caream sepultura, aut miserrime cadaver per singula membra dividatur canibus aut bestiis asperis, aut volucres coeli comederint illud. Certissime reor, si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum corpore meo: quia sine ulla dubitatione in die illa resurgemus in claritate solis, hoc est, in gloria Christi Jesu redemptoris nostri, Filii Dei vivi, et _cohaeredes Christi_ (_Rom_. VIII, 17) _et conformes futurae imaginis ipsius_ (_Ibid_., 29): quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, regnaturi sumus.

XXV. Nam sol iste quem videmus, Deo jubente, propter nos quotidie oritur, sed nunquam regnabit, neque permanebit splendor ejus. Sed et omnes qui adorant eum, in poenam miseri male devenient. Nos autem credimus et adoramus Solem verum, Christum qui nunquam interibit; neque qui facit voluntatem ipsius, sed manebit in aeternum, quomodo et Christus manebit in aeternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente et cum Spiritu sancto, ante saecula, et nunc, et per omnia saecula saeculorum. Amen. Ecce iterum iterumque breviter exponam verba _confessionis meae_. Testificor in veritate et in exsultatione cordis, coram Deo et sanctis angelis ejus, quia nunquam habui aliquam occasionem, praeter Evangelium et promissa illius, ut unquam redirem ad gentem illam unde autem prius vix evaseram. Sed precor credentibus et timentibus Deum, quicunque dignatus fuerit inspicere vel recipere hanc scripturam, quam Patricius peccator, indoctus scilicet, Hiberione conscripsit, ut nemo unquam dicat quod mea ignorantia, si aliquid pusillum egi vel demonstraverim, secundum Dei placitum. Sed arbitramini, et verissime credatur, quod donum Dei fuisset. Et haec est confessio mea antequam moriar.

