S. Patricii Confessio, in epistola ad Hibernos explicata
Patrick, Saint, 373?-463? · 2 chapters· 4,572 words
I. Ego Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fidelium, et contemptibilissimus apud plurimos, patrem habui Calpornium diaconem, filium quondam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bonavem Taberniae: villulam Enon prope habuit, ubi capturam dedi. Annorum eram tunc f...
I. Ego Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fidelium, et contemptibilissimus apud plurimos, patrem habui Calpornium diaconem, filium quondam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bonavem Taberniae: villulam Enon prope habuit, ubi capturam dedi. Annorum eram tunc fere sedecim. Deum verum ignorabam; et Hiberione in captivitate adductus sum, cum tot millibus hominum, secundum merita nostra, quia a Deo recessimus et praecepta ejus non custodivimus, et sacerdotibus nostris non obedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant: et Dominus induxit super nos iram animationis suae, et dispersit nos in gentibus multis, etiam usque ad ultimum terrae, ubi nunc parvitas mea esse videtur i...