Part 9
Illi verò, solo tormenti fragore exterriti, neque ignem, neque globum viderant ; itaque terror eorum Robinsonis exspectatione minor fuit. Cùm autem nihil circumspiciendo animadverterent quo rursus terrerentur, animum statim receperunt. Fugientes quoque revertuntur ; cuncti horrendum clamorem edunt, atque sævissimo vultu gestuque arma vibrantes chorum bellicum instaurant.
Robinson hæret etiam dubius, donec choro finis fieret. Cùm verò vidisset barbaros iterum considere, duosque mitti qui Europæum adducerent mactandum, tum diutiùs iram cohibere non potuit. Scilicet præcipit socio voce submissâ : « Tu ad dextram, ego ad sinistram : Deus nos adjuvet ! » His dictis, sclopetum ipse explodit : idem facit Vendredi, qui meliùs Robinsone collineaverat. In sinistrâ enim parte quinque, in dextrâ tres tantùm prociderunt. Ex quibus octo, tres interfecti, quinque vulnerati modò erant, Mira fuit festinatio quà jam omnes qui illæsi fuerant, fugam corripuêre. Alii, alia in loca aufugientes, immanem edunt ejulatum. Robinson nunc prorumpere gestit, ut fugientes persequatur, miserumque Europæum vinculis liberet ; sed obstupuit sanè, cùm nonnullos fugientium rursùs coalescere, et se ad defensionem parare vidisset. Itaque quàm celerrimè alterum sclopetum arripit. Idem Vendredi, amboque suum quisque explodunt. Hìc duo tantum occubuerunt barbari. Nonnulli autem, vulnerati scilicet, clamantes atque ululantes, amentium instar, discurrunt ; alii cruenti, alii vehementer læsi. Ex istis non multo post tres etiam semianimes procidunt.
« Agedum, Vendredi, » Robinson exclamat, dum sclopetum abjicit explosum, ut tertium repletum arripiat ; « prorumpamus. » His dictis, facto impetu, ambo in campum ruunt, Robinsonque ad captivum provolat. Dum autem ad illum accedit, nonnullos barbarorum fugientium animadvertit gradum sistere, atque ad pugnam se componere. Hoc Robinson socio innuit. Quiquidem, signo ejus intellecto propiùs accessit, sclopetoque exploso unum ex illis prostravit.
Interim Robinson cultro vincula secat, quibus captivi manus pedesque constricti erant. Tum Germanico sermone interrogat, quisnam sit. Captivus Latinis verbis respondet se Christianum et Hispanum esse. Tunc illi Robinson sclopetum manuarium gladiumque porrigit, ut ad pugnam dirimendam ipse auxilio sit. Hispanus vix sclopetum gladiumque acceperat, cùm furore percitus, bellumque commune recentiore ira gerens, in barbaros impetum facit, et dum cæteri ad scaphas se recipiunt, nonnullos cunctantes cædit. Jamque illi velis remisque aufugêre.
Vendredi Hispanusque unam è scaphis relictis conscendere statuunt, ut fugientes persequantur. Robinson autem eos à consilio avertit, his dictis : « Abundè est, amici ! sanguinis humani satis profudimus, plus fortasse quàm fas erat. Cæteri vivant, cùm nobis porrò nocere nec velint, nec valeant. »
« Fieri autem potest, excipit Vendredi, ut majore numero revertantur. — Sit sanè ! » Robinson respondet, ejus humerum leniter percutiens ; « nonne exercitus quoque noster auctus est ? » Hispanum ostendens. « Nunc licet nobis vel legionem integram istorum aggredi cædereque, seu in aperto, seu intra vallum præliemur. »
Jam vir noster, ut erat humanissimus, campum pugnæ lacrymans circumivit, si fortè cuiquam barbarorum adhuc spirantium posset succurrere. Plurimi autem exspiraverant ; cæterique, inter manus ejus vinum vulneribus instillantis, animam efflant. Unus et viginti numero barbari desiderati sunt ; nec vulneratus quidem ullus inter victores fuerat.
————
Caput vigesimum septimum.
Vendredi patrem suum invenit. — Hispanus narrat suos casus.
Robinson, cupidus scaphæ quam barbari reliquerant inspiciendæ, ad eam accessit, atque non sine magnâ admiratione in illâ invenit hominem alium, manibus pedibusque miserabiliter vinctum, mortuo quàm vivo similiorem.
Robinson statim solutis ejus vinculis, eum erigere nititur. Hic verò neque stare, neque loqui poterat ; flebiliter potiùs ingemebat, ratus nimirum se nunc ad mortem trahi. Cùm ille gente barbarus, non autem Europæus esset, Robinson socium vocat mortuorum corpora congerentem, ut patrio sermone hominem alloquatur. Vix autem Vendredi captivum conspexit, cùm spectaculum ejusmodi insecutum est, quod Robinson et Hispanus non sine lacrymis intueri potuerunt. Scilicet Vendredi, subito quasi lymphatus, in captivi amplexus provolare, eum osculari, urgere ; clamare, ridere, exsultare, saltare, flere, manus torquere, faciem et pectus fœdare, iterùmque exclamare, amentem denique toto habitu referre. Diù quoque et multum Robinson socium priùs interrogavit quàm ille hoc unum breviter domino respondisset : « Pater meus ! »
Jam verò cuncta quibus optimus ille juvenis lætitiam pietatemque exprimere gestiebat, verbis nemo descripserit. Vicies ille è scaphâ in terram, è terrâ in scapham prosilit. Robinson vini aliquantulùm quod in lagenâ reliquum habebat, filio tradit, quo patris membra tumentia foveat. Tum paululùm secessit, ut Vendredi liberiùs sese totum daret lætitiæ.
Ac aliquantò post reversus, interrogat an cibum aliquem patri præbuerit : tum respondenti se minimè adhuc de hoc cogitâsse, Robinson jentaculum suum ipsi offert, quod hic patri tradidit. Tum repentè è scaphâ prosiluit, atque ita celeriter procurrit, ut jam extra conspectum esset priùs quàm Robinson eum posset interrogare. Mox autem reversus est, manu alterâ urceum aquæ plenum, alterâ panem caseumque tenens. Illum patri, hunc domino porrigit, ut jentaculum, quo ille se defraudaverat, compensaret. Senex aquâ gelidâ subitò recreatus est ; quippe qui siti excruciatus in eo erat ut prorsùs deficeret.
Jam Robinson ad Hispanum in gramine prostratum languentemque se convertit ; istum quoque à socio potu ciboque reficiendum curavit. Tum illum ad scapham deducit, in quam, tormento quoque, sclopetis spoliisque interfectorum oneratam, Vendredi saltu se dedit ; tamque velociter, vento quamvis adverso, eam remis impulit, ut Robinson navigantis cursum in littore pedibus incedens vix æquaret.
Brevì ad arcem perventum est, in quam omnes nunc ab omni periculo liberati ingressi sunt. Tum hospites ambo cœnam salubrem parant. Et certè Robinson subrisit, cùm cogitâsset se personam regis referre. Toti scilicet nunc insulæ imperitabat ; omnes ejus subditi vitam illi acceptam referre debebant, ab ejus nutu pendere, atque, si opus esset, vitam ipsam pro domino profundere.
Tunc sic socium Robinson alloquitur : « Duplici nomine festus nobis hic dies habebitur : tum quod duos homines ex faucibus barbarorum eripuimus ; tum quòd tu ipse, ô amice, patrem tuum recepisti. Lautissimis igitur dapibus hodie mensam instruamus. »
Inter epulandum narravit Hispanus, quo fato inter manus barbarorum incidisset. Cùm ille sex ferè menses inter eos versatus fuisset, eorum linguam ita didicerat, ut cogitata verbis exprimeret, Vendredique apud dominum munere interpretis fungebatur. Summa eorum, quæ nunc ille narravit, hæc est :
« Navis nostra ad mercaturam nigrorum hominum faciendam profecta erat. Ab orâ scilicet Africæ venimus, ubi varias merces ex Europâ cum granulis aureis, ebore atque hominibus nigris mutaveramus, odioso quidem et inhumano quæstu : hos centum numero navi imposueramus in Americam transvehendos. Jam viginti eorum vitâ excesserant, aliis quippe super alios promiscuè congestis. Tempestas sæva et diuturna ab itinere deerrantes ad oram Brasiliæ nos abripuit. Cùm navis fatiscere cœpisset, nec in altum reverti gubernator auderet, satiùs duxit oram terræ continentis legere. Exortâ subito novâ tempestate, ventis reflantibus rejecta est navis à continente, et noctu prope insulam quamdam in scopulos conjecta. Nonnullâ explosimus tormenta, et, sicuti fieri solet, significavimus nos in discrimine versari, et statuimus navem, quoad fieri posset, non deserere. Hâc mente servorum nigrorum vincula solvimus, ut illi nos ad aquam undique per compages laxatas abundantem hauriendam adjuvarent. Qui simul liberos se sentiunt, factâ conspiratione, scaphas occupant ad libertatem simul vitamque servandam. Tum inopes consilii hæsimus. Illos enim vi adhibitâ cogendi potestas nobis non erat ; quippe nos quindecim numero, illi octoginta, multi quoque eorum nostris armis potiti. Neque tamen minùs anceps periculum erat derelictis in nave scopulis hærente, sine scapharum auxilio : ad preces igitur confugimus, eos orantes qui paulò antè servi erant, ut vel remanerent, vel nos secum abducerent. Hìc verò non possum quin humanitati illorum laudes debitas persolvam. Etsi enim illis sævissimè usi fueramus, tamen misericordiâ commoti hoc nobis concesserunt, ut in scaphas, sed cuncti inermes, admitteremur.
« Tum in eas desiluimus, tantâ multitudine, ut penè submergerentur. Interim dum ad insulam proximam tendimus, mutatus subitò ventus nos, quantumvis remis connisos, in altum propulit. Tum verò præsentissimum fuit vitæ discrimen. Attamen scaphæ, quamvis maximè oneratæ, et fluctibus crebris jactatæ, undarum vim superabant ; ac demùm præter omnem exspectationem, nemine amisso, ad insulam planè ignotam delatæ sunt, cujus ab incolis humanissimè excepti sumus. Vitam apud illos hùc usque degimus, suo quisque modo, misero illo quidem ; barbari quippe, nullum agrum exercentes, piscibus tantùm fructibusque vescuntur. Illi nobiscum libenter suam cibariorum paucitatem communicaverunt, nosque docuerunt quâ arte piscarentur, ut ipsi, quæ essent ad vivendum necessaria, pararemus. Longè melior sanè erat nigrorum hominum conditio ; quippe qui et huic vitæ assueti, et nunc in libertatem vindicati essent.
« Paucis abhinc diebus gens quædam finitima insulae bellum intulit. Tunc omnes arma capiunt : nos quoque existimamus nostrum esse officium, sanctum atque solemne, hospitibus tam humanis auxiliari.
« Ego quidem à latere fortissimi illius senis pugnavi, qui leonis instar in hostes densissimos irruit. Quem cùm ab hostibus circumventum vidissem, dum dimicanti opem ferre propero, ipse infelix cum eo captus sum. Duos inde dies duasque noctes manibus pedibusque vincti degimus, siti insuper fameque excruciati. Hodierno autem die vix exorto ad scaphas protrahimur, scilicet ut, pro fero suo more, prædam illi vorarent. Tum verò divina providentia, vos, ô viri fortes magnanimique, ad nos servandos misit, ut vobis ejusmodi beneficium deberemus, quod solvere nunquam erit in nostrâ potestate. »
Hispanus his dictis conticuit ; effusis autem lacrymis significavit quàm grato esset animo. Robinson incredibili cum lætitiâ comperit verissimum esse quod priùs conjecerat, Vendredique cum eo divinæ providentiæ et sapientiam et benignitatem admiratus est.
————
Caput vigesimum octavum.
Concio advocata. — Legati missi. — Leges institutæ. — Spelunca. — Monstrum.
Proximo die, Robinson omnes sibi subditos convocavit, ut rem, quæ diutiùs differri non poterat, conjunctis viribus perficerent.
Scilicet verendum erat ne, malignis jacentium in campo pugnæ cadaverum vaporibus, pestis funesta exoriretur. Itaque cuncti, suâ quisque instructus securi, conveniunt ; cæsisque lignis, Romanorum morem imitati, corpora defunctorum comburunt. Interim Vendredi patrem suum docuerat, quantum gentes benè moratæ ab humanâ carne abhorrerent. Quodquidem mirum seni primò visum est : filius autem, expositis omnibus quæ ipse à domino acceperat, brevì patrem eò adduxit ut morem istum inhumanum aversaretur. Senem illum Dominicum Robinson proptereà appellavit, quòd die dominicâ eum servaverat.
Jam ille universos in concionem vocat, in quâ Vendredi iterum interpretis munere, cùm erga Hispanum, tùm apud senem Dominicum, functus est. Robinson verò, ut apud ipsum summa imperii erat, his verbis incipit : « Ô amici, quos Dei providentia socios mihi adjunxit, omnia nunc possidemus quae ad benè beatèque vivendum requiruntur : absit verò ut ego his bonis tranquillo animo et quieto fruar, quandiù intellexero esse alios homines qui, cùm à naturâ jus æquum illis fruendi acceperint, inopiâ tamen et miseriâ opprimantur ! Hìc loquor de popularibus tuis, ô amice, quem mihi communis ab Europâ origo propiùs jungit, de Hispanis scilicet qui barbarorum sunt adhuc in potestate. Itaque hoc à vobis peto ut suam quisque sententiam dicat, declaretque quâ potissimùm ratione eos in societatem hujus nostræ conditionis adsciscamus. »
Hæc fatus, unumquemque sententiam proferre jubet. Hispanus se vel unum eos, in scaphâ de hostibus captâ, adducturum pollicetur. Dominicus profitetur se idem facere paratum. Vendredi autem censet satiùs esse patrem suum senem manere, optatque ut sibi liceat Hispano sese addere. Tum nobile patrem inter et filium fuit certamen, utri potissimùm contingeret vitæ periculum adire. Itaque Robinson coactus est, ad rem dirimendam, sententiam ipse suam dicere, cui omnes læti obtemperaverunt. Hæc erat, ut Hispanus cum Dominico proficisceretur, Vendredi autem apud se remaneret.
Addidit verò, priusquàm ambo illi in viam se conferrent, necesse esse ut, arato agri decies majore spatio, semina sererentur ; aucto enim colonorum numero, victum quoque necessarium augendum esse. Igitur per aliquot hebdomades continuas, agricola quisque factus est : operariorumque diligentiâ, feliciter omnia et citò confecta sunt ; cunctisque intra quindecim dies absolutis, constitutum iter paratur. Sed priùs quàm proficisceretur, Hispanus probi gratique in Robinsonem animi documentum edidit, quod et prudentiam ejus declaravit. Scilicet confessus est populares suos, ipsius instar, esse remiges de plebe, rude genus et incultum ; neque sibi eorum mentem adeò perspectam esse, ut sponsor fiat de ipsorum fide ac voluntate ; itaque se optimum censere, à Robinsone, ut potè domino, leges certas constitui, neminemque in insulam adducendum esse, nisi priùs legibus illis sese obstrinxerit. Robinson, lætus hospitis fide, ejus consilio obsecutus est. His autem verbis leges scriptæ erant.
« Quicumque in insulâ vivere, atque in partem commoditatum, quas illa præbet, admitti cupit, eum oportet :
« 1º. Voluntati domini illius insulæ legitimi in omnibus obedire ; cunctisque institutis, quæ ille ad salutem communem civium promovendam præceperit, obtemperare.
« 2º. Vitam agere in labore, temperantiâ et honestate : nemo enim in hâc insulâ tolerabitur, qui ignaviæ, qui luxuriæ aut ulli turpitudinis generi se dederit.
« 3º. Abstinere ab omni rixâ : siquis autem injuriam acceperit, ne sit in propriâ causâ judex, sed querelam ad insulæ dominum deferat, aut ad eum qui judex ab illo constitutus fuerit.
« 4º. Omnes labores ad communem utilitatem necessarios libenter suscipere, ac, si res postulabit, domino, vel cum vitæ discrimine, opem ferre.
« 5º. Si quis ullam ex his legibus æquissimis violare ausus fuerit, cæterorum officium est adversùs eum coalescere, ut pareat, aut ex insulâ in perpetuum ejiciatur.
« Neminem verò non hortamur ut has conditiones seriò perpendat, nomenque jurisjurandi loco non subscribat, nisi priùs statuerit illis quàm religiosissimè obtemperare.
« Robinson. »
Has leges scriptas Hispanus in vernaculum sermonem vertit. Quo facto, ille et calamis et atramento instruitur, ut populares ejus nomen legibus propositis priùs subscribant, quàm proficiscantur. Tum viaticis scaphæ impositis, magnâ cum pietate valedicunt Robinsoni socioque, et vela faciunt.
His peractis, Robinson, comite Vendredi, domum venando redit. Sed non longè processerat, cùm canis stetit latrans ad imam rupem arbustis consitam. Accedunt ambo propiùs, hiatumque in rupe deprehendunt adeò arctum, ut irrepere, non verò ingredi, possent. Robinson socium tentare jussit num per hiatum istum posset se immittere. Qui caput cùm vix admovisset, horrendo clamore retraxit, nihilque Robinsonis admonitionem curans, amentis instar aufugit. Tandem Robinson, eum assecutus, causam fugæ rogat : « Heu ! heu ! respondet Vendredi, fugiamus ! monstrum horrendum vidi, ingens, ardentibus oculis, faucibus tantis ut nos ambo simul absorbere possit.
« — Ehem ! Robinson excipit, fauces satis amplas dicis : attamen ipse rem explorabo. — Ô domine, exclamat Vendredi, ad pedes ejus provolutus, per Deum te obsecro ; absit ut hoc facias : te monstrum illud deglutiet ; tum miser Vendredi domino orbatus erit. » Robinson subridens interrogat, an ipse ab illo devoratus fuerit. Cùm Vendredi obmutesceret, illum Robinson domum jussit festinare, ut lampadem accensam quæreret. Ipse interim ad speluncam reversus sclopeto armatus, ad ostium se collocat.
Mox Vendredi cum lampade redit, dominumque iteratis precibus orat, ne morti certæ ultrò se objiciat. Robinson autem, qui re deliberatâ timoris expers erat, hortatur socium ut animo confidat. Tum lampadem sinistrâ, sclopetum dextrâ tenens, monstro fortiter obvius fertur. Capite vix immisso, ad dubiam lampadis lucem ipse quoque aliquid conspicatus est quod sibi horrorem incussit. Neque adeò tamen aufugere voluit ; sed admotâ propiùs lampade, perspexit nihil planè illud esse nisi lamam ætate fractum, et senio mox interiturum. Scilicet cùm iis animalibus, quæ sic degunt uti natura se habet, vires non jam suppetunt ut anquirant et parent quæ sunt sibi ad victum necessaria, tum sese in latibula recipiunt, ubi languore aut inediâ consumuntur.
Cùm igitur Robinson circumspiciendo nihil deprehendisset præter animal illud minimè timendum, penitùs in speluncam irrepsit, vocato ad se Vendredi. Hic etsi vehementer trepidabat, non potuit quin dominum ducem sequeretur, atque non sine admiratione vidit quantoperè magnitudinem monstri timor exaggeravisset.
Cùm jam lama in eo esset ut ageret animam, Robinson illum ex antro propellit, quem, cùm exspiraverit, terrâ obruat. Quo facto, curiosiùs locum explorantes, inveniunt antrum satis amplum et jucundum, ex quo magnam in posterum utilitatem se capturos sperabant : scilicet illud quasi de industriâ excavatum erat. Hoc statim Robinson elegit, ubi, fervidissimo solis æstu, frigus captaret. Itaque missus est Vendredi ut instrumenta afferret, quorum ope cœperunt ostium antri amplificare ; atque in hoc opere, dùm abessent duo legati, tempus non sine jucunditate consumpserunt.
————
Caput vigesimum nonum.
Navis anglica appulsa ad insulam. — Quo casu. — Magna Robinsonis in præfectum merita. — Spes liberationis.
Octo jam elapsis diebus nondum legati redierant. Vendredi sæpissimè nunc ad montem procurrebat ; nec tamen, quamvis intentis intueretur oculis, quidquam conspiciebat. Tandem die quâdam, cùm Robinson domi occupatus esset, ecce subitò redit ille exsultans, ac procul : « Adveniunt ! adveniunt ! » Hoc nuntio lætus Robinson, telescopio arrepto, ad collem properat. Inde è longinquo prospicit scapham ad insulam tendentem. Sed, quassans caput, « Incertum, ait ille socio, an hoc verè sit quod exspectamus. » Vendredi expalluit : Robinson iterum speculatur ; nunc jam res est non dubia. Scilicet Europæana erat navicula, albique homines in eâ armati. Extemplò socii alium collem conscendunt, certiora visuri. Quantus verò fuit stupor cernentium navem ingentem Anglicam, in anchoris stantem !
Tum Robinsonis animus admiratione, metu, lætitiâ invicem afficitur. Hinc enim gaudet spe liberationis ; inde verò stupet metuitque, quòd non liquet quo consilio navis ista hoc appulisset. Itaque veritus ne piratæ essent, in colle arboribus virgultisque consito se sociumque collocat in speculis. Inde cernunt scapham undecim hominibus oneratam ad littus appellere, ex quibus octo armati, tres reliqui inermes vinctique. Hi quidem vix in littore expositi vinculis soluti sunt. Unus ex illis misericordiam armatorum implorabat. Reliqui duo manibus sublatis à Deo auxilium et salutem petere videbantur. Quibus conspectis, Robinson perturbatus et anceps consilii stetit. At brevì non sine horrore videt nonnullos nautarum strictis gladiis necem captivo intentantes, ac deindè tribus captivis relictis proximum petentes nemus. Illi intereà sedebant mœsto dejectoque vultu, ad cogitationes quid deinde futurum esset dolore converso. Tum Robinson, cujus in mentem alienis malis propria revocabantur, miseris istis hominibus vel ipsius vitæ periculo opem ferre statuit. Igitur Vendredi jubetur sclopeta, gladios apparatumque tormentarium quàm celerrimè afferre : ipse remanere satiùs duxit, speculaturus quæ sequerentur. Cunctis igitur ad pugnandum paratis, magnâ cum voluptate nostri animadvertunt nautas vagantes in umbrâ passim recubare, ut somno, diei fervidissimo tempore, indulgerent. Tum Robinson, cùm paululùm exspectâsset, confidenti animo ad miseros illos accedit. Qui cùm facie à Robinsone aversâ sederent, attoniti stupuerunt, auditâ voce subito clamantis : « Quinam viri estis ? » At illi exsilire, fugamque parare. Robinson verò Germanico sermone hortatur, ne timeant ; se servatorem adesse, et de patriâ, de malis, et quid opis ipse ferre posset, interrogat. « Angli sumus, » respondet unus, qui Germanicam linguam apprimè intelligebat. « Ego sum præfectus navis : nautæ mei, conjuratione factâ, navi meâ potiti sunt. Primo statuerant me cum viris istis bonis interficere ; tandem vitam deprecantibus concesserunt. Vita autem in hâc insulâ desertâ, inopiâ et miseriâ perituris, est ipsâ morte acerbior. — Ego vos, inquit Robinson, ex omni difficultate expediam, vel ipsius capitis mei periculo, sed duplici lege, scilicet ut mihi tu, quandiù in insulâ, cum tuis pareas ; deinde ut, si navem tuam tibi restituere mihi contigerit, me meosque in Angliam revehas. » Quæ cùm præfectus affirmando promisisset, tum Robinson sclopeto quemque gladioque armavit, eâ tamen conditione, ut iis nemo ante uteretur quàm ipse jussisset. « Scelestos homines, addit ille, somnò nunc sopitos, et passim jacentes occupemus ; sed incruenta sit victoria. »
Tum illi toti ab luctu versi in iram, ducem secuti sunt ; Vendredi laqueos, quibus illi ligati fuerant, secum ferente. Jam ad proximum accedunt, in faciem prostratum, et somno tam alto oppressum, ut, manibus pedibusque vinctis, os ei priùs obstruxerint quam penitùs experrectus esset. Manibus à tergo revinctis, in eodem statu immotus manere jubetur ; qui, si vel minimam vocem ediderit, jugulabitur.
Quo facto, ad secundum properant, quem ligatum pariter supinum collocant, eadem, nisi sileat, intentantes. Et jam, favente supremo illo scelerum vindice, sex in vinculis erant, cùm postremi duo, subitò experrecti surgentesque, arma corripiunt. « Ô vos scelesti, exclamat Robinson, cernite socios, arma abjicite ; pereat qui cunctabitur. » Hæc cùm intonuisset, illi, gladiis abjectis, in genua se prosternere, supplicesque delicti veniam à præfecto petere. Atque his etiam manus nodis implicantur. Tum Robinson jubet universos in speluncam contrudi ; ostioque validis arborum ramis obstructo, mandat custodi ut interficiatur si quis claustrum tentat perrumpere. Deinde socii facto agmine ad scapham se conferunt, quam vectibus admotis in siccum protrahunt ; carinâ deinde perforatâ.
Sub horam post meridiem tertiam, tormentum è navi exploditur, ad revocandos ex insulâ nautas. Quo signo ter repetito cùm nemo rediisset, alia scapha è navi profecta est ad insulam. Tunc Robinson cum sociis in collem se recipit. Scaphâ appulsâ, nautæ ad priorem currunt, quam vident in sicco, et perforatam. Jam circumspicere, sociosque nomine vocare. Nemo autem fuit qui responderet. Illi decem numero erant, armati omnes. Robinson, qui ex præfecto acceperat inter captivos tres esse qui non nisi metu coacti venerant in sceleris societatem, Vendredi gubernatoremque ad eos mittit ; cùmque illi veniam orâssent impetrâssentque, tum armis redditis eos, quæ ipse præceperit, sedulò exsequi jubet.