Robinson Crusoëus

Part 8

Chapter 8 3,196 words Public domain Markdown

Robinson narrantem miratus, intellexit animal illud cornutum nihil aliud nisi capram esse aut hircum. Prætereà existimavit quoque navem scopulis adhæsisse, homines verò qui in eâ vecti essent illam reliquisse, ut in scaphas se reciperent ; quò tamen illi confugissent, intelligere non potuit. Si enim adiissent ad insulam, eò appellere debuisse videbantur, ubi nunc ipse et Vendredi erant ; sed nulla eorum poterant conspici vestigia. Quòd si autem salutem quærentes cum scaphis periissent ; aut corpora aut scaphæ, aut utraque ad littus debuissent compelli. Tandem meminit ventum inter tempestatem subitò mutatum fuisse, conversumque ad orientem, cùm ab occidente spiravisset. Quoquidem obscuram hanc rem satis explanari putavit.

« Quid autem nunc faciendum est ? Robinson quærit secum. Fac illos periisse, aut vento tantùm abreptos fuisse ; in utroque casu, optimum est è nave quàm plurima eripere. Quomodo autem, cùm scaphâ careamus ? » Et jam non gravis minùs ipsi fuit cymbæ jactura quàm anteà socio fuerat. Diù meditatus est, aliquid excogitaturus quo damnum sarciret ; sed nihil menti succurrit. Confectio novæ cymbæ nimiùm temporis requirebat, nec ipse audebat pronatare ad navem ; quippe quæ abesset longiùs. Prætereà hâc ipsa ratione, incerto etiam exitu, pauca admodum servare poterat.

Subjicit ingenium necessitas. Venit in mentem ratem facere, lignis aliquot ita colligatis, ut commodè veheretur.

Tum statutum fuit ut alteruter domum curreret, dieique victum cum omni funium copiâ cæterisque instrumentis necessariis peterent. Vendredi, ut erat cursu velocior, proficiscitur. Robinson autem remansit, arbores interim rati conficiendæ idoneas cæsurus.

Vendredi nonnisi sub vesperam rediit. Intereà Robinson magnopere delectatus est cane villoso ; quem veluti popularem ex Europâ, si ita loqui fas est, diligebat. Cùm Vendredi rediisset, ciborum quos attulerat partem Robinson cani esurienti dedit. Cùm verò luna opportunè lucem præberet, ambo usque ad mediam noctem sine ullâ intermissione operi incubuerunt. Tum verò omninò fatigati, cùm somno diutiùs carere non possent, in gramine recumbunt, canique custodiam corporum committunt. Hic ad pedes eorum se projecit. Illi autem dulci somno recreati sunt, donec aurora rediisset.

————

Caput vigesimum quartum.

Multæ opes repertæ. — Cibi. — Supellex. — Instrumenta. — Vestes. — Sclopeta[1]. — Robinson repentè dives.

Posterum diem tantâ cum assiduitate operi impenderunt, ut illo etiam vespere ratem confecerint. Duplicem arborum seriem partim funibus, partim viminibus tam arctè colligaverant, ut opus, rudi licet fabricâ compactum, tutissimæ ratis vicem præstaret, longitudine viginti circiter pedum, latitudine ferè eâdem. Prudentiùs illam quoque propè littus, atque cylindris impositam construxerant, quo faciliùs in marè deduceretur.

Atque opportunè, primo diluculo, mare reciprocare cœpit. Itaque sine morâ ratem detrudunt, ut ab aquâ recedente, velut à fluvio, ad navem scopulis affixam deferatur. Et mox profecti, horâ dimidiâ vix elapsâ, ad navem perveniunt.

Quibus tunc gaudiis Robinson exsultavit, dum ille ad navem ingentem Europæanam accedit ! Parum abfuit quin latus ejus oscularetur. Adeò caram illam habebat, quòd ex Europâ advenerat ; quòd ab Europæis ædificata, ab Europæis hùc adducta fuerat ! Carissimi autem isti Europæi, heu ! evanuerant, undisque forsan obruti perierant. Quæquidem suspicio acerbissima Robinsonis animum magnoperè afflixit, qui vel dimidia vitæ suæ parte vitam eorum redemisset, ut cum ipsis in Europam reverteretur. Hâc verò omni spe sublatâ nihil supererat, nisi ut ex navi servaret tantam supellectilem quantam posset, eamque in proprios usus converteret. Itaque ratis ope navem circumvectus est, fundum maris tentaturus. Sed mox non sine magno dolore intellexit minimè esse sperandum ut illa unquam navigaret ; quippe quæ inter duos scopulos vi tempestatis conjecta ita hærebat, ut planè moveri non posset.

Quâ spe destitutus Robinson navem conscendere properat, opes quibus illa onerata erat exploraturus, an essent incolumes. Vendredi autem, timoris hesterni non immemor, dominum in stegâ comitari vix audebat. Verumtamen eum secutus est, quanquàm trepidans ; statim enim monstrum illud cornutum oculis illius se obtulit. Jam verò illi non tantum erat audaciæ ; quippe debilitatum jacebat, ut vix surgere posse videretur, quoniam per triduum pabulo caruerat. Cujus rei causam Robinson intelligens, ante omnia curavit ut bestiam fame ferè consumptam pabulo recrearet. Cùm verò varias non ignoraret partes, in quas navis interior distribui solet, accuratè omnia inquirere cœpit. Singulis scilicet cubiculis perlustratis, multa passim conspexit, quæ apud Europæanos neglecta ipsi nunc maximi erant pretii. Cados nimirùm integros invenit plenos panis nautici, oryzæ, farinæ, frumenti, vini, pulveris nitrati, globulorumque plumbeorum majoris minorisve formæ ; tormenta quoque bellica, sclopeta, gladios, secures, serras, cæla, terebras, radulas, runcinas, malleos, massas ferri, clavos, cultros, forfices, acus ; ollas prætereà, patinas, cochlearia, forcipes, folles, variamque supellectilem culinariam ligneam, ferream, stanneam et cupream ; plenas tandem cistas vestimentorum, linteorum, tibialium, calceorum, ocrearum, infinitamque aliarum rerum copiam quas viles habemus : sed quanti sint pretii tum demum intelligimus, cùm desiderantur.

Quæquidem omnia Vendredi obstupescens intuebatur ; illa quippe nunquam anteà viderat, plurimorumque usus ipsum prorsùs fugiebat. Robinson contrà incredibili voluptate perfusus, præ gaudio lacrymatur, atque puerilem in modum singula tractat, ac subito abjicit, arripitque alia, prout visa sunt, aliis jucundiora. Placuit demum in carinam interiorem descendere. Hanc verò aquâ repletam invenit, quoniam in eâ navis magnoperè dehiscebat. Jam agitur diù deliberanti quid primum potissimùm secum auferret, nunc hæc, nunc illa magis necessaria videntur : itaque sæpe rejicit quæ modo elegerat, aliaque eligit mox quoque rejicienda.

Tandem, quæ omnium præstantissima ipsi videbantur, ea seligit : 1º cadum pulveris nitrati plenum, cum arculâ plumbearum glandium ; 2º duo paria sclopetorum manuariorum, duos gladios bellicos, duos venaticos ; 3º duplicem vestimentorum apparatum à capite usque ad calces, unum sibi, alterum socio ; 4º viginti quatuor indusia ; 5º duas secures, serras, runcinasque pares numero ; ferri massas, malleos, nonnullaque alia instrumenta ; 6º quosdam libros, chartæ scriptoriæ copiam, cum atramento et calamis ; 7º pyrothecam cum igniario et silicibus ; 8º cadum pane nautico repletum ; 9º carbasi mediocrem copiam, et 10º capram.

In perquirendis, aperiendis, exponendis, admirandis, eligendis atque rati imponendis omnibus illis opibus tantum temporis spatium consumpserant, ut à proximo æstus accedentis tempore una tantùm hora abesset. Atque hoc illis exspectandum erat ; alioquin enim vix ratem promovissent. Hanc horam Robinson epulas Europæorum more apparatas prandendo insumpsit. Itaque carnem bubulam fumo siccatam, panis nautici frustum, butyrum, caseum, vinique lagenam deprompsit, cunctisque mensæ in cubiculo præfecti exstructæ impositis, cum socio in sellis consedit. Hìc verbis exprimi non potest quantam Robinson ex cibis illis præstantibus, cultro tandem et furcâ instructus, voluptatem perceperit, ex pane præsertim quem ille tam diù frustrà desideraverat. Hoc qui cogitatione penitùs complecti velit, eum Robinsonis instar per novem annos continuos omnibus istis copiis vitæque præsidiis caruisse oportet.

Cùm jam statâ vice mare redire cœpisset, uterque ad ratem descendit ; cùmque eam solvissent, leniter aquâ accedente ad littus delati, opes servatas in terram deportare properant. Tum Vendredi magnoperè gestit discere quis ex his omnibus usus aut quæ commoditas percipi posset. Robinson, ut cognoscendi cupiditatem expleret, post dumetum se recipit, ibique indusium vestemque præfecti cum calceis et tibialibus induit ; tum gladio cinctus pileoque ornatus subitò progreditur, atque ante oculos socii consistit. Ille attonitus, obstupescens, aliquantulùm recessit, primo certè adspectu incertus dominumne an alium quemdam homine majorem conspiceret ? Robinson, attonito subridens, manu blandè porrectâ, eumdem profitetur se verum Robinsonem, amicum ejus semper esse, etsi veste et fortunâ mutatis. Tum depromptas remigis vestes eum docet ritè induere, atque post arbusta latere jubet ut se quoque vestiat.

Paruit Vendredi : attamen multùm temporis in se vestiendo consumpsit ; quippe qui illa sibi aptandi omninò rudis esset. Indusium videlicet ita induit, ut pedes manicis immitteret : eodem modo braccis usus est ; pedes nimirùm in partes inferiores inserere conatur, tunicamque in dorso connectere. Sensim errorem intellectum emendavit, donec tandem, sæpiùs frustrà conatus, omnia ista vestimenta rectè induere didicisset. Illa verò maximè laudavit, quòd ipsum egregiè contra musquitonum morsus defenderent. Calceos solos vituperavit, qui parùm commoditatis habere ipsi videbantur. Jam illi Robinson demonstrat quemadmodum utendum sit securi cæterisque instrumentis ; et confestim illorum experimentum fecerunt, malumque rati idoneum aptaverunt, quem velo in posterum instruerent. Quodquidem opus Robinson se solum perfecturum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ; hoc enim per biduum neglexerant.

Absente Vendredi, Robinson sclopetorum alterum complet, ut amico ostendat quanta sit vis pulveris nitrati, simulque ejus admirationem excitet. Quo reverso, atque Robinsonis in opere perficiendo celeritatem admirante, hic falconem marinum conspicit tunc pisce rapto avolantem. Arrepto statim sclopeto exclamat : « Attende, Vendredi, istum dejiciam. » Quibus vix dictis, exploditur sclopetum, alesque ex aere in terram exanimis decidit. Quo viso auditoque, Vendredi in terram procidit quasi ipse vulneratus. Repentè enim vetus de Toupane seu Tonante opinio ejus animum subiit, dominumque in hâc animi perturbatione Toupanem esse existimavit. Ille quidem se erexit ; sed genibus minor, manusque supplex ad Robinsonem protendit.

Nunquam Robinson id committebat, ut quæcumque ad religionem spectarent, vel per jocum ludibrio haberet. Hominem itaque trepidantem manu allevans amplexusque, rogavit ut timorem deponeret, addens ita brevì fore ut ipse fulgur fulmenque ejusmodi posset emittere. Tum ei demonstrat quâ arte sclopetum conflatum sit, quanta sit vis pulveris nitrati, sclopetumque ei repletum porrigit explodendum.

Vendredi verò, nimio adhuc terrore perculsus, negat se explosurum, rogatque ut Robinson ipse iterum tonet. Tum Robinson scopum centum passus distantem designat, socioque juxta se collocato, sclopetum explodit. Parum abfuit, quin Vendredi iterum in terram procideret ; adeò quæ viderat atque audierat supra humanas vires esse judicabat. Scopum plurima plumbea glans attigerat, quæ ipsum penetraverat lignum. Robinson socium hoc jussit animadvertere atque ex eo intelligere quàm tuti in posterum ab hostibus ipsi forent, fulgure fulmineque sic armati. Quæquidem cuncta Vendredi animo tantam erga Europæos dominumque in primis venerationem injecerunt, ut per multos dies cum eo familiariter pro more versari non auderet. Cùm nox appeteret, hic fuit lætissimus hujus diei exitus.

— ↑ Fusils

————

Caput vigesimum quintum.

Vendredi servat Robinsonem. — Opes à littore domum advectæ auxilio canis et lamarum. — Munimenta arci addita. — Robinson, faber factus et agricola, vivit beatè.

Dulciorem nunquam, ex quo in insulâ habitabat, somnum ceperat Robinson, quàm hâc nocte ; quippe qui tantâ nunquam usus esset felicitate.

Sequenti mane surgunt, copias in nemore conditas multis ramalibus tegunt, ne fortè pluviâ corrumpantur. Tum mari primùm recedente, ratem aquis committunt, ad navem scopulis illisam denuò accessuri, et sic per sex dies continuos, ac bis quotidiè, quidquid è nave abripi poterat, secum ad littus transferunt. Permulta quæ nos parvi facimus, ut potè eorum penuriam nunquam experti, ea illi permagni æstimantes abstulerunt, additis quinque tormentis bellicis omnibusque ferramentis quæ inveniri aut è nave extrahi poterant.

Quâdam die cùm in insulam rediissent, tenebris obortis, Robinson lampade accensâ scripta in nave reperta perlegit, ut inde cognosceret cujus esset illa navis, et quò illa tetendisset. Invenit autem non sine magno dolore, ista sermone sibi ignoto scripta esse. Quantoperè nunc, etsi nimis serò, illum pœnituit, quod varias linguas addiscere in pueritiâ neglexisset !

Hoc itinere jam duodecies confecto, cùm essent in nave exonerandâ occupati, tempestatem oriri animadvertunt. Igitur rati prædam imponere properant, et priùs abire quàm sæviret procella. Vix autem dimidiam viæ partem confecerant, cùm exorta est tempestas mixta fulguribus, tonitrubus imbribusque ; quæ tantâ vi fluctus ciebat, ut, undis ratem superantibus, copiæ in eâ positæ absorberentur. Ipsi aliquandiù firmiter, amplectuntur malum, ne aquis abriperentur, etsi subinde capitis fastigio superfusis : tandem crebris fluctibus compage ratis verberatâ laxatâque trabes abierunt.

Vendredi quidem natando vitam servare conatur : Robinson verò trabi adhærens, nunc profundo mergitur, nunc summo pendet in fluctu ; sæpiùs autem aquis obrutus, attonitus planè, atque sensu oculorum auriumque orbatus jactabatur. Jam vires animusque luctantem deficiunt. Tandem magno clamore sublato, ingenti fluctu à trabe avulsus hauritur.

Fidissimus intereà Vendredi dominum non deseruerat, etsi ipse potuisset multò celeriùs è periculo evadere, si suæ unius saluti consuluisset. Cùm autem dominum ante oculos suos haustum videt, confestim se in aquam projicit, illumque manu sinistrâ arripiens, dextrâ se ipsum elevare nititur. Jam omni vi connisus, cum Robinsone exanimato ac exspiranti littus assequitur.

Tum Vendredi jacentis corpori superincumbere, dominum altâ voce vocare, illum concutere, labiis labia premere, ut animam ei infundat ; tandem incredibili cum lætitiâ animadvertit spiritum liberiùs meantem.

Pergit igitur eum reficere ; Robinsonque paulatim redeunte animo allevans oculos voce debili interrogat : « Ubinam ego sum ? — Inter amplexus meos, carissime omnium domine, » respondet Vendredi effusus in lacrymas. Tum erat res spectaculo digna hinc Robinsonem videre servatori suo gratias agentem, inde Vendredi gestientem et quasi amentem lætitiâ, quòd dominum ad vitam revocâsset.

Deinde Robinson somno recreatus est in lectulo quem è nave abstulerat. Cùm die oborto vires suas recuperavisset, non sine magno dolore vidit navem penitùs evanuisse. Quippe avulsarum tabularum fragmenta ad littus delata indicabant illam vi tempestatis fractam omninò et dissolutam esse. Tum Robinson et socius omnes navis reliquias in littore diligenter colligunt ; quippe qui conjectarent tabulam quamque, aut quodvis tigillum magno sibi usui fore.

Nunc opes omnes servatæ in arcem transportandæ erant. Robinson statuit ut vicibus quisque alternis bajuli custodisque ministerio fungeretur. Tormenta bellica complevit pulvere nitrato, atque in littore collocavit, ore mare versùs directo. Tum apud tormentum ignis accenditur, quo illud, si res postulâsset, exploderetur. Primus ipse Robinson cœpit copias transvehere. Canis villosus, qui nunquam ab ejus latere recedebat, comes fuit in itinere haud inutilis. Scilicet Robinson illum vehiculo quod in navi invenerat canem ita alligavit, ut esset adjutor non mediocris. Dentibus insuper fasciculum portavit, quodquidem jam anteà edoctus fuerat. Cunctos deinde lamas mansuetos atque oneribus gestandis jam assuefactos secum adduxit, ut iis quoque ad opes transferendas uteretur. Qui cùm essent septem numero, singuli autem oneri centum et quinquaginta librarum portando pares, facile est intelligere quantum universi facto agmine advexerint. Congestas verò copias Robinsonis spelunca et cella capere non potuerunt. Igitur tentorium amplum in vestibulo arcis exstruere properat. Robinson, forficibus, acubus, filisque nunc instructus, celeriter hoc opus promovit, atque octo dierum spatio, suo quæque loco fuerunt recondita.

Jam erant Robinsoni socioque grata quibus vacarent opera. Instabat verò maximè ut sibi casam ædificarent, ubi, quas spelunca capere non poterat, commodiùs tutiùsque copiæ conderentur. In quoquidem, fabrorum lignariorum ars illis exercenda fuit, quam neuter didicerat.

Tunc verò nullum erat opus quod Robinsonis industriam solertiamque difficultate vinceret. Itaque facili negotio arbores detruncare, trabes conjungere atque erigere, parietes lateritios conficere : quæ casa foliis cocossæ tecta tuguriis agricolarum nostrorum haud absimilis erat.

Posteà omnibus, ut par erat, conditis, Robinson arcem munire constituit. Ac primò, ut erant nunc ferreis spathis instructi, fossa, quæ cingebat arcem, ita refecta est, ut esset latior altiorque. Deinde postes eriguntur, ponsque versatilis ita adstruitur, ut erectus sit pro portâ. Tum tormenta in aggere collocantur, binis dextrum, binis sinistrum latus totidemque faciem castelli tuentibus. Nunc licebat ab impetu barbarorum esse securis, atque insuper patebat ipsis facilis aditus exitusque.

Interim messis advenerat. Robinson vetere gladio pro falce usus est ad zeam demetendam, sed, ad effodiendos solanorum bulbos, ligone inter res servatas reperto. Tum Robinson duo tribula confecit ; socioque eorum usum edocto, ambo zeam uno die extundunt ; duos saccos inde replent, sex circiter modiorum mensurâ. Pane nautico ad victum aliquot mensium instructi erant. Quo consumpto, Robinson ipse panem coquere constituit.

Nimirùm molam manuariam è nave apportaverat. Nihil igitur ei defuit nisi cribrum densum ad cribrandam farinam, furnusque ad coquendum panem. Cribri loco, telæ genus apud Indos confectum repertumque in nave adhibuit. Furnum verò haud difficile fuit fabricare.

Cùm autem Robinson agriculturæ tum propter ejus utilitatem, tum propter jucunditatem inprimis operam dare cuperet, officinam vomeribus instrumentisque aliis conficiendis idoneam exstruere constituit. Quippe qui nunc haberet follem, tantamque ferri copiam, quanta sibi per totam vitam, quàm longa foret, sufficere videretur. Igitur pluvii temporis partem ferramentis conflandis et excudendis impendunt ; quodquidem post nonnullos conatus irritos præclarè illis successit. Posteà et aratrum excogitaverunt tam leve et aptum, ut lamæ ipsæ sensim arando assueverint. Tum occâ perfectâ, exacto tempore pluvio, duos frumenti modios, unum hordei, dimidium pisorum terræ commisit, quæ herbescentem brevì fudit viriditatem, et intra duos menses semina sibi commissa incredibili fœnore reddidit.

Interim capra duos pepererat hædulos, ita ut hoc quoque animalium genus in insulâ propagaretur. Canis custodis munere noctu fungebatur. Psittacus sive inter cœnandum, sive inter laborandum eos garriendo recreabat. Lamæ autem nunc summam utilitatem illis præstiterunt : hæ enim non solum lac, caseos, butyrumque præbebant ; illi verò in agris colendis magno erant adjumento. Sic ad vitæ felicitatem perfectam nihil Robinsoni deerat, præter parentes et patriam. Tunc enim ex omni parte beatus fuisset.

————

Caput vigesimum sextum.

Adsunt ! adsunt ! — Arma inter socios dividuntur. — Paratur bellum. — Duo viri adversùs quinquaginta. — Victoris clementia.

Hæc inter sex menses effluxêre, nec Vendredi ullam denuò de patriâ repetendâ mentionem domino fecerat. Sæpiùs autem, confecto labore, montem, unde insulam, in quâ natus erat, prospectaret, conscendere solebat. Ibi meditabundus sedebat, lugens quòd à patre in perpetuum disjunctus esse videretur. Et ipse Robinson tacebat de hoc itinere ; quippe qui non posset amici votis priùs obsecundare, quàm cuncta ad novum vivendi genus fuissent disposita.

Nunc autem absolutis rebus maximè necessariis, Robinson primus navis ad socii patrem arcessendum denuò parandæ auctor fuit. Quo audito, Vendredi tantâ etiamnum quantâ priùs lætitiâ affectus, gratum erga Robinsonem animum eodem modo declaravit. Proximo igitur die opus inchoatum est, instructisque idoneis securibus longè feliciùs res cessit.

Die quâdam, Robinson, in negotio quodam domestico occupatus, socium ad littus misit, ut testudinem quæreret ; diù enim grato hoc cibo caruerant. Ille verò brevì magnâ cum festinatione rediit ; anhelans pavitansque hæc sola proferre potuit : « Adsunt ! adsunt ! » Territus ipse Robinson interrogat quisnam adsit. « Ô domine ! una, duæ, tres, sex scaphæ ! » Numero scilicet inter tres et sex, propter animi agitationem, reminisci non potuit.

Robinson quàm velocissimè collem conscendit, atque non sine horrore agnoscit, Vendredi non erravisse ; atque ipse numerat sex scaphas barbaris repletas, qui appellere littori conabantur. Tum celeriter descendit, sociique trepidantis animum confirmat, interrogans an fideliter et strenuè cum ipso stare velit, si cum barbaris sit decertandum.

« Vita mea tua est, » respondit ille, cùm interim satis firmatus fortitudinem pristinam in animum revocâsset. « Age verò, Robinson exclamat, absit ut barbari inhumana exsequantur consilia ! Quæ constituerim ego, tibi inter eundum exponam ; nunc non loquendi, sed agendi tempus est. »

Tum unum è tormentis è vallo deducit, rotis suffultum ; sex sclopeta majora, quatuor minora, repletaque illa, cum duobus gladiis profert. Uterque duobus sclopetis manuariis gladioque cingulum instruit, tria sclopeta majora humero imponit, tormentoque trahendo adjungitur. Abundabant prætereà globis plumbeis majoribus minoribusque, et pulvere nitrato. Sic cum hoc militari apparatu fortiter ad bellum progrediuntur.

Ponte versatili trajecto, consistunt. Tum Robinson socio omne belli consilium exposuit. « Montem circùm, ait, atque per densissimam sylvam ibimus, ne ab hostibus conspiciamur. Tum in arbustis densis ad littus ferè procurrentibus ad eos propiùs accedemus. Cùm erimus intra teli jactum, subitò tormentum explodatur bellicum, quo barbari, credo equidem, territi, relictâ prædâ, in scaphas confugient. » Tum commilitoni manum porrigit ; et uterque se fortissimi militis officio functurum pollicetur.

Interim tacito gressu usque ad extremam dumetorum partem perveniunt. Robinson comitis auri insusurrat, ut quàm cautissimè post magnam quamdam arborem adrepat, redeatque sibi declaraturus num hostes inde conspici possint. Vendredi, reversus, nuntiat optimè illos observari posse, ignem circumsidentes, ossaque alterius captivi jam mactati assata rodentes ; alterum non procul ab illis vinctum jacere ; hunc ex albo genere hominum videri, et pari neci destinatum.

Non tenuit iram Robinson, de viro albo inprimis audiens. Tubum opticum, quem nave servatum secum apportaverat, prætendit post arborem ipse collocatus, et ea quæ Vendredi retulerat, ipse vera esse deprehendit. Quinquaginta circiter cannibales apud ignem consederant ; captivum verò jacentem Europæum esse facilè agnovit. Tum autem exarsit, sanguis fervet, pectus æstuat. Si verò primum hunc animi motum sequitur, temerè impetu facto multùm effundet sanguinis : novit enim rationem cæcâ animi perturbatione vinci nunquam oportere ; itaque indignationem cohibet.

Ad eam deinde partem dumetorum, quæ longiùs excurrebant, progressus, animadvertit hiatum mediocrem è longinquo vix conspiciendum. Collocatum ibi tormentum ita dirigit, ut globus super capita barbarorum emissus neminem lædat. Deinde socio tacitè significat ut accuratè ipsum in omnibus imitetur, quæ agentem ipsum viderit.

Quo facto, duo sclopeta ponit humi, tertium manu tenet : quod Vendredi imitatus est. Tum funem incendiarium rimulæ tormenti admovet. Ignem pulvis concipit ; globus exploditur. Fragore audito, barbari è cespitibus ad terram procidunt, quasi omnes unà occisi, Robinson et socius in exitum rei intenti erectique, ad pugnam, si necesse foret, cætera parant. Mox verò barbari, terrore, quo primùm perculsi fuerant, parumper sedato, in pedes se erigunt. Pavidiores ad scaphas profugiunt, fortiores arma capiunt.