Part 7
Vendredi admoto igne truncum excavavit, atque duos intra menses id absolvit ; quod ægrè multorum annorum spatio Robinson solus confecisset. Jam præter vela remosque nihil defuit. Hos quidem Robinson, illa verò Vendredi paraturum se spondet.
Ambo simul opus susceptum absolvêre ; sed instructâ navi, nihil superfuit nisi ut hæc à littore in mare demitteretur. Quoniam verò locus, in quo navem fabricaverant, longè à mari distabat, non satis patebat quâ ratione, ut erat gravissima, ad mare aut deduceretur, aut deportaretur, aut traheretur, aut denique provolveretur. Et nunc ex illis difficultatibus quomodo se expedient ?
Neque verò Robinson oblitus erat utilitatis quam longa pertica ipsi præstiterat. Quam ob rem nunc quoque illam adhibuit. Sed navis tam lentè provoluta est, ut facilè intelligerent se integrum mensem in hâc operâ consumpturos esse.
Tandem opportunè recordatus est alius instrumenti æquè simplicis parabilisque, quo fabri lignarii aliique in Europâ uti solent ad magna pondera promovenda, cylindri nimirùm.
Quod quidem vix Robinson expertus magnâ cum lætitiâ vidit quàm facilè navis promoveretur. Post biduum mari quoque committi potuit, magnoque cum voluptatis sensu uterque comperit illam ad navigandum prorsus esse idoneam.
Jam nihil superfuit nisi ut quæ ad proficiscendum essent necessaria pararentur, scilicet ut navis tot oneraretur commeatibus quot vehendis sufficeret. Quonam verò illi tendent ? Vendredi optabat ut in patriam rediret ; Robinson autem, ut ad continentem Americæ vela darentur, ubi se Hispanos, aliosque ab Europâ profectos inventurum sperabat. Vendredi verò patria nonnisi quatuor circiter milliaribus aberat, terra continens duodecim aut quindecim. Quod si priùs ad insulam tenderent, tunc à continenti terrâ pluribus adhuc milliaribus recedebant, atque hoc ipso periculum itineris augebatur.
Vendredi nihil ex iis quæ pertinent ad naturam maris noverat nisi quod necesse esset ut ad insulam suam perveniret. Ista autem magis etiam Robinson ignorabat, quoniam in hoc mari nunquàm navigaverat.
Tandem quâ Robinson ardebat homines humanitate excultos revisendi cupiditas omnem dubitationem vicit. Quamvis Vendredi instaret, multaque et varia objiceret, statutum est proximo die iter parare, et ubi primùm ventus adspiraret, vela dare, Deoque favente illuc tendere ubi Vendredi sperabat se proximam continentis oram inventurum.
————
Caput vigesimum primum.
Robinson et Vendredi, insulâ relictâ, mari se committunt. — Summa pericula in quibus versantur.
Robinson, arce relictâ, in tumulo imminente restitit, secum paulisper meditaturus, sociumque præire jussit. Tum vitæ solitariæ hìc actæ vicissitudines mente repetit ; ac recordatus quanta accepisset à supremo numine beneficia, lacrymas grati animi indices effundit, manibusque expansis, ex intimo pectore summâ cum pietate Deo gratias agit.
Tum regionem illam, eò sibi cariorem, quòd eam mox relicturus erat, oculis perlustravit. Hominis instar qui patriam linquit nullâ cum spe illius unquàm revisendæ, oculi tristes madentesque in arbore quâvis cujus umbrâ olim recreatus fuerat, in opere quolibet quod propriis manibus multoque sudore confecerat, defixi hærent. Ab amicis disjungi sibi videtur. Cùm verò tandem lamas ad imum montem pascentes conspexisset, faciem avertit, ne carissimorum sibi animantium adspectu ipse à proposito consilio avocaretur.
Tandem vicit caritatem animi constantia. Ad fortitudinem se ipse exacuit, ulnisque ad regionem totam, veluti eam amplexurus, expansis, clarâ voce exclamavit : « Valete, ô calamitatum mearum testes ! valete ! » Atque hoc ultimo vale inter singultus emisso, in viam quæ ad littus ducebat, se contulit.
Eundo fidissimum sibi psittacum per arbores volitando sequentem animadvertit. Tum verò victus voluntate ejus secum abducendi, vocat Pol, Pol. Ille verò celerrimè desilit, atque è domini manu in humerum provolat. Intereà Vendredi moræ impatiens in littore exspectabat ; cùmque Robinson ad eum pervenisset, ambo navem conscendunt.
Tricesimo die novembris, horâ octavâ matutinâ, anno post Robinsonis in hanc insulam adventum nono, cœlo serenissimo, ventoque maximè secundo profecti sunt. Vix autem circiter duo millia passuum progressi, ad continuam scopulorum seriem pervenêre longè in mare procurrentem. Uterque periculosum putavit saxa ista superare : itaque velo in aliam partem directo, circumire nituntur. Cùm autem illi extremam partem scopulorum vix attigissent, scapham summâ cum velocitate abripi animadvertunt : exterriti ambo velum colligere, existimantes quippe repentinum esse venti impetum. Frustra verò. Scapha enim in præceps prona rapitur, medioque in flumine marino versari se intelligunt.
Tum ambo viribus conjunctis remis pertinaciùs mare verberare, si possint scapham eripere. Illa verò fugit, instar sagittæ, tantâ celeritate, ut brevì ora insulæ oculis subtraheretur. Jam in discrimen vitæ se pervenisse sentiunt ; nec multò post summa quoque montium cacumina ex adspectu recessêre. Quòd si tunc etiam impetus paululum remisisset, actum tamen de illis erat ; quippe qui, cùm carerent pixide nauticâ, viam invenire non possent, quâ ad insulam reverterentur. Quid autem tetrius excogitari potest quàm medio in oceano scaphâ exiguâ fragilique vectos jactari, et solo aliquot dierum victu instructos !
Quanto autem præsidio sincera pietas integraque animi conscientia iis sit qui in calamitatibus versantur, nunc documento est Robinsonis conditio. Quibus si noster tunc caruisset, quomodò malorum vim denuò urgentem sustinuisset ? In hâc rerum desperatione manus sibi intulisset violentas, ne morte omnium sævissimâ, fame scilicet, necaretur.
Socius verò pietate nondum satis confirmatâ, nec diuturnis calamitatibus spectatâ, de salute prorsùs desperabat. Corporis enim et animi viribus fractis, remum abjicit ; vecorsque et amens dominum intuetur interrogans, annon satiùs sit è nave se præcipites in profundum dare, an morte celerrimâ instantibus malis se eripiant. Initio Robinson blandis verbis eum erigere firmareque tentat ; tum castigator desperationis leni voce exprobrat, quod tam parùm Deo benignissimo confidat, eique revocat in mentem quæ ipsum de divinâ providentiâ docuerat. Vendredi, Robinsonis cohortationibus permotus, erubuit ; remisque receptis ambo flumen subigere, nec brachia remittere, etsi nulla spes salutis affulgebat. « Debito, inquit Robinson, officio fungimur. Quandiù spiritus non deficit, nostrum est ad vitam servandam omnibus quæ supersunt nervis eniti. Tunc, si ad ultimum moriendum est, morientibus erit solatio, quod Deus sic voluerit. »
Intereà flumen eâdem cum violentiâ ruit. Scapha æstu abripitur, omnisque spes salutis recuperandæ evanescit.
Verùm enim verò cùm jam mortales animis deficiunt, cùm sunt ab omni spe destituti, tunc alma numinis providentia iis præsentius auxilium atque insperatam salutem afferre solet. Robinson ipse exhaustus remum agere desierat, cùm subitò animadvertit scapham cursu ferri non tam rapido, nec tam turbidum mare esse. Mox è superficie undarum intelligit flumen eo loco dividi haud æqualiter, maximamque ejus partem ad septentrionem incitatiùs ferri ; alteram tardiorem, quâ scapha nunc vehitur, reflectere se et convertere ad meridiem. Jam incredibili lætitiâ perfusus, socium exanimatum excitat his verbis : « Macte animo, Vendredi ; vult Deus nos bene sperare. » Atque eum docet unde hanc in spem adductus sit. Tum ambo remos denuò arripiunt, quos propter infirmitatem anteà abjecerant. Jam dulci atque inopinatâ salutis spe recreati, vi summâ et incredibili adversùs flumen nitentes, læti animadvertunt laborem suum non esse irritum. Robinson, qui diuturnâ malorum exercitatione didicerat nihil omittere, ventum quoque nunc secundum esse animadvertit. Extemplò velum expandit ; brevique tum vento, tum acri remigio impulsa, in mare tranquillum scapha delata est.
Vendredi præ gaudio exsilit dominum amplexurus. Ille verò eum rogavit ut nimium lætitiæ impetum cohiberet ; superesse aliquid agendum, et hoc quidem non mediocre, donec essent ab omni periculo tuti. Eò usque enim in altum devecti fuerant, ut insulam, ceu punctum aliquod in extremâ parte remotum, obscurè conspicerent.
Dum sic ambo ingenti alacritate remigant, vento secundo impulsi ad eam insulæ partem quæ orientem spectat, brevì montium cacumina rursus eminentia vident. « Macte, puer, » ait Robinson socio sedenti in prorâ, vultu ab insulâ averso ; « macte animo ; adest finis malorum. » Quibus vix etiam dictis, novus subitò et major pristino terror incutitur. Scapha enim tam vehementer acta est, ut ambo remiges sedibus in infimam scaphæ partem deturbarentur : illa repentè hæsit in vado, undisque operta est superfusis.
————
Caput vigesimum secundum.
Ambo è periculo se expediunt. — Reversi in insulam, hortum colunt. — Piscantur ; natant ; venantur. — Novum iter suscipiunt.
Robinson celerrimè remo fundum aquæ scrutatur : quem cùm satis firmum invenisset, aquam verò duobus tantùm pedibus altam, illicò è scaphâ se projicit. Vendredi sequitur ; et ambo aliquantisper confirmati sunt, cùm animadverterunt cymbam in arenâ, non in saxo hærere. Tum viribus conjunctis illam levare, eòque impellere ubi major erat aquæ altitudo : quod ex voto cessit. Navis quippe agi incipit, amboque in eam rursùs conscenderunt.
Aquâ igitur, quantùm manibus remisque fieri potuit, exhaustâ, cautiùs agere cœperunt, contractoque velo remis tantùm uti, ut navem certiùs regerent. Attamen per quatuor horas integras, multus labor ipsis exsudandus fuit, ut finem arenarum assequerentur. Tandem mari libero potiti, omnibusque viribus connisi ad insulam tendunt, quæ jam propè ante oculos erat ; et quò propiùs spes admovebatur, eò magis crescebat ardor animorum ; ac denique insulam capiunt, cùm jam umbræ summis de montibus caderent. Tum in terram descendunt eò majore cum gaudio, quò propiùs metum res fuerat.
Cùm uterque hoc die cibis planè abstinuisset, in littore statim consident, sumptisque commeatibus quibus navem instruxerant, corpus reficiunt. Tum scapham in angustum maris sinum protrahunt ; cætera verò quæ in nave secum habuerant, domum reportant.
Proximo die, Robinson socium compellat his verbis : « Heus, inquit, estne tibi animus novum mecum periculum tentare ? »
Vendredi. Minimè sanè !
Robinson. Statuisti ergò vitam hâc in insulâ mecum traducere ?
Vendr. Modò pater meus hìc etiam nobiscum versetur.
Rob. Ergòne pater tuus etiamnunc vivit ?
Vendr. Dummodò interim non sit mortuus.
His dictis, Vendredi, vehementer commotus, emisso solanorum tubere, quod manu tenebat, flevit abundè. Nec ipse, suorum quoque memor, Robinson à lacrymis abstinere potuit ; amboque, animo pariter affecti, aliquandiù siluêre.
Rob. Bono sis animo, Vendredi ! Pater tuus, etiamnunc profectò vivit : proximè ad eum proficiscemur, atque hùc illum transvehemus.
His dictis Vendredi tantâ effertur lætitiâ, ut jam continere se nequeat ; clamore gestuque significat quibus exsultet gaudiis, oppressâque crebris singultibus voce genua domini amplectitur.
Cùm sedato paululum animo ad se rediisset, Robinson eum interrogavit an viæ in patriam insulam ducentis gnarus esset, ne temerè anceps vitæ discrimen rursùs adirent. Ille verò respondit iter habere se ita exploratum, ut vel noctu illud suscipere auderet ; sæpiùs enim se cum popularibus hùc ad celebrandas victorias venisse.
Rob. Tunc igitur cædis particeps fuisti, cùm homines mactaverunt quibus epularentur ?
Vendr. Fui equidem, fateor ! tunc autem ignorabam nefas esse.
Rob. Quamnam verò ad partem insulæ navem appellere consuevistis ?
Vendr. Ad meridionalem oram, quoniam illa nobis proxima, arboribusque cocossæis abundat.
Ex hoc Robinson magis intellexit se nec sic quidem parùm felicem fuisse quòd in septentrionali, non in meridionali insulæ orâ naufragium fecerit ; alioquin se prædam imbellem feris hominibus futurum fuisse. Ac denuò pollicetur se cum eo proximè ad patrem arcessendum profecturum esse : sed quanquam animo cupienti nihil satis festinatur, innuit hoc in præsens fieri non posse ; nunc enim horti colendi tempus instare.
Illi igitur statim huic præcipuè negotio operam dant. Certamen erat Robinsonem inter et socium, uter diligentiùs terram sollicitaret. Cùm autem à labore vacarent, instrumentis aptioribus conficiendis tempus impendebant.
Robinson, cujus patientiam ingenium æquabat, rastrum quoque tandem confecit sibi, etsi ad aperienda foramina nihil habebat adjumento præter acutum silicem. Si quis consideraverit quali instrumento opifex uteretur, facile intelliget quantùm temporis in opere consumpserit. Vendredi quoque sensim cultro lapideo è lignis adeò duris spathas confecit, ut ferrearum propè usum præstarent.
Jam Robinson rebus ad vitam sustentandam necessariis non contentus, paulatim domicilio exornando animum adjecit. Hanc rationem semper secuti homines principio cœpere ea quæ essent ad victum aut tutelam necessaria anquirere et parare ; tum studuêre pulchra utilibus, jucunda necessariis adjungere. Hinc variæ venêre artes architectorum, pictorum, statuariorum, et cæteræ quæ elegantiores nominantur.
Sic primò Robinson horto colendo exornandoque operam dedit. Scilicet illum rite in areas justas dividit, quas tramitibus rectis intersecat ; sepes vivas serit, opaca umbracula, arbores duplici ordine directas. Hanc floribus, illam oleribus, istam arboribus frugiferis partem assignat ; his addit citreas arbores, quascumque in insulâ teneras reperire potuit, magnamque vim aliûs generis arborum, quibus ramulos arboris paniferæ insevit.
Solanorum quoque et zeæ copiam satis magnam plantavit. Cùm autem ager ille ab orbe condito cessâsse videretur, uberrimam ludit lætissimamque segetem.
Interdum quoque pisces capere tentant, retibus instructi, quæ Vendredi pluviarum tempore confecerat. Tantam verò jactu quolibet multitudinem eorum ceperunt, ut plurimos etiam in aquam rejicerent. « Is enim Dei donis abutitur, ait præclarè Robinson, qui plus sibi assumit quam quod ad vitam benè beatèque agendam necessarium est ; sævus autem et immanis, si quis animalia innocua interficiat quibus ad victum quotidianum sibi non opus est. »
Deinde corpus abluere solebant. In quo Robinson peritiam socii admiratus est, nunc super ipsos fluctus dorso eminentis, nunc alto se immergentis. Illum scilicet juvabat ex arduâ potissimum crebrisque fluctibus verberatâ rupe se præcipitem dare, superfusis fluctibus conditum ; moxque, stupente et anxio Robinsone, subitò emergere, variisque modis corpus agitare.
Nec Robinson satis mirari potuit hominem à naturâ tot et tantas facultates sortitum esse, ut par sit omnibus exsequendis, quibus juvenis labore ac exercitatione assuefactus est.
Aliis diebus venando delectari ; nec Vendredi in arcu sagittisque conficiendis quàm in adhibendis peritior erat. Aves pullosque lamarum dejiciebant, nunquàm verò plures quàm qui sibi essent ad vivendum necessarii.
Etsi autem Robinson socium ingenio industriâque vincebat, hic tamen multas artes callebat, domino anteà ignotas, tunc verò maximè utiles. Scilicet varia instrumenta ex ossibus, lapidibus, conchis, aliisque rebus fingebat, quibus lignum ita tractabat, ut non perfecta minùs atque elaborata opera efficeret, quàm si ferro excisa essent aut fabricata.
Tandem horto probè exculto, dies, constituta est, quâ ad patrem Vendredi adducendum profecturi erant. Quò propior autem erat dies itineri destinata, eò major Robinsonis anxietas. Fieri enim poterat ut barbari, spretis Vendredi consiliis precibusque, hospitem malè mulctarent. Itaque diutiùs abstinere non potuit quin hunc timorem amico declararet. Quiquidem jurejurando Robinsoni affirmat timorem ejus esse vanum, se popularium suorum animos satis perspectos habere, illosque neminem unquàm lædere, nisi hostem. Robinson amico fidem habuit ; omnique metu abjecto, socii probitate fretus, die proximo vela dare constituit.
Hâc mente scapham, quæ huc usque in sicco remanserat, in aquam retrahunt, paloque in terram defixo religant. Vespere eodem tubera solanorum torrent, aliosque cibos parant, ut secum octo dierum viatica deportent.
————
Caput vigesimum tertium.
Res multæ et magnæ. — Tempestas. — Fragor tonitruum. — Sonitus ænei tormenti. — Magna navis derelicta. — Vendredi ad illam adnatat. — Ignota animalia. — Canis. — Capra. — Ratis.
Robinson sociusque vix unam dormierant horam, cùm ille exortâ subitò tempestate expergefactus est. Procella horrendum furit, repetitoque tonitruum fragore terra ipsa concussa tremit. « Audisne, Vendredi ? » ait Robinson. « Heu ! respondit ille, si hæc tempestas nos in alto deprehendisset ! » Quibus vix dictis, repentè fragor auditur tormenti explosi sonitum referens. Vendredi tonitru esse putat ; Robinson autem pro certo habet se tormenti sonitum audiisse, animusque ejus lætitiâ simul et timore perturbatur. Extemplò è strato se corripit, tædâque è foco arreptâ Vendredi jubet subsequi. Hic autem paruit, quanquàm consilio domini non perspecto.
Tum Robinson in summo monte quàm celerrimè ignem largum accendit, quo significaret maris sævitiâ conflictatis tutum hìc esse perfugium. Non dubitavit enim quin esset in propinquo aliqua navis, quae propter periculum tormentum exploserat. Vix autem flamma exarserat, cùm effusis imbribus ignis exstinctus est. Robinson sociusque in speluncam se ipsi recipiunt, ne aquis abripiantur.
Tempestas, nonnisi die oborto, furere desiit. Jam Robinson dubius spem inter et metum ad littus procurrit, exploraturus quemdam sonum auribus accepisset. Primo autem adspectu magnus Robinsonem dolor, socium verò desperatio incessit. Procella nimirùm scapham avulsam à littore in altum projecerat. Et certè si quis hunc miserum vidisset, qui nunc dulcem patris revisendi spem omninò amiserat, à lacrymis abstinere non potuisset. Ille expalluit, mutus, aliquandiù oculis in terram defixis ; tunc subitò in lacrymas erumpere, sibi manus torquere, pectus percutere, avellere crines.
Robinson, qui propriis malis aliorum misereri didicerat, socii dolore ipse commotus, amicis lenibusque monitis studet eum ad tranquillitatem animi reducere.
Ille intereà oceanum immensum oculis perlustrat, si fortè navem alicubi possit conspicere. Sed frustrà. Ex eo intellexit se errasse, neque ampliùs dubitavit sonitum illum, quem tormenti fragorem ratus erat, ipsum tonitru fuisse. Itaque tristis domum rediit, quòd spe tam lætâ denuò frustratus esset.
Ibi autem requiescere planè non potuit ; quippe imago navis cujusdam ad insulam appulsæ menti ejus semper obversabatur. Montem igitur denuò conscendit, unde ora orientalis conspici posset ; cùmque ad summum pervenisset, acie oculorum orientem versùs directâ, bone Deus ! quàm ille lætatus simul atque attonitus fuit ! navem scilicet permagnam conspicit, tamque perspicuè, etsi satis longè aberat, ut nihil ampliùs superesset dubitationis. Tum ille anhelans ad arcem recurrere, arcum arripere, socioque obstupescenti nihil proferre præter hæc verba : « En adsunt ! » Tum quàm velocissimè se proripit.
Vendredi dominum tantâ animi perturbatione trepidantem, atque verba quædam abrupta proferentem videns, barbaros adesse existimavit. Itaque ille quoque armis correptis eâdem celeritate Robinsonem secutus est.
Jamque illi duorum milliarium viam percurrerant, priusquàm eò pervenissent unde navis conspici posset. Robinson è longinquo eam socio ostendit : quam ille magnoperè miratus est. Quanquam enim navis satis longè distabat, intelligebat tamen eam centies superare vel maximam navem quam huc usque vidisset. Robinson præ lætitiâ mirè gestiens, nunc exsultare, nunc jubilare, nunc socium amplecti, eumque lacrymans obtestari ut et ipse lætetur. « Jam licet in Europam tendere, jam Hamburgum. Illic tibi cernere dabitur qualem vitam in hâc urbe vivant, quàm magnificas, ædes exstruant, quantis vitæ commoditatibus jucunditatibusque securi fruantur. » Incredibile verborum flumen fundebat Robinson. Instabat verò quâlibet ratione efficere ut ab iis qui in navi erant ipse animadverteretur. Quânam verò ratione non satis constabat.
Primùm altâ voce clamavit, sed frustra ; quanquam ventus inter procellam mutatus ab insulâ navem versùs spirabat. Itaque socium quàm celerrimè ignem accendere jubet, quem è navi conspicerent. Hoc celeriter peracto, flamma brevì altitudinem arborum æquavit. Interim Robinson oculos in nave defigit, exspectans dum scapha inde demissa ad se tenderet. Quæ tamen spes eum fefellit.
Tandem postquàm ignis per unam ferè horam arserat, cùm nulla in conspectu scapha esset, Vendredi ultrò Robinsoni spondet se ad navem, quamvis longiùs distet, natando perventurum, eosque qui in eâ vehuntur invitaturum ut ad insulam accedant. Robinson annuit ; et eum amplexus, orat ne se temerè periculo objectet, vitæque suæ consulat. Tum Vendredi vestes è stragulis confectas abjicit, viridemque ramum avulsum dente tenens, quem pro signo pacis offerat, in mare alacri animo prosilit. Hunc Robinson oculis votisque ardentissimis prosecutus est.
Vendredi feliciter ad navem accessit : tum postquam non semel eam circumnatâsset, sustulit clamorem ; sed redditur à nemine. Tandem cùm scalam animadverteret à navis latere dependentem, illius ope navem conscendit. Tum stegam oculis perlustrans, adspectu bestiæ ignotæ exterritus est. Nigra et villosa erat. Atque ubi primùm illa hominem conspexit, vocem prodidit qualem ille nunquam audierat. Mox autem tacuit, adeòque mitem se præbuit blandamque, ut timorem Vendredi deponeret. Supplex quoque illa adrepit, caudam movens, miserabiliterque ejulans, quasi auxilium et præsidium imploraret. Itaque cùm usque ad ejus pedes prorepsisset, eam Vendredi manu mulcere audet ; quoquidem illa mirificè lætata est.
Tum Vendredi stegam pererravit, altâ voce inde usque clamans ; nemo autem se obtulit. Cùm omnia stuperet quæ in stegâ oculis ejus occurrebant, dorso ad locum quo patet in interiorem navis partem descensus verso, repentè à tergo percussus fuit tanto ictu, ut pronus caderet. Terrore perculsus, se erexit ; atque cùm respexisset, attonitus hæsit ad adspectum animalis satis magni, cornibus curvis, barbâ prolixâ densâque, quod iterùm minaci vultu in pedes se erigebat, ut in hominem denuò impetum faceret. Vendredi, clamore edito, in mare prosilit.
Prior scilicet bestia, nigro colore, erat canis villosus, qui hominem secutus è nave se quoque projecit. Ille verò natantem à tergo audiens putavit monstrum cornibus armatum urgere ; adeòque exterritus est, ut vix valeret pronatare. Parùm abfuit quin fluctibus absorberetur ; nec respicere quidem ausus est. Cùm tamen paululum animum recepisset, tantâ velocitate tranavit, ut vix eum canis sequi posset. Tandem littus attingit, vocisque et animi impos ad pedes Robinsonis procidit. Canis quoque non ita multò post terram assecutus est.
Robinson nihil intentatum reliquit quo fidum vitæ solitariæ socium reficeret. Scilicet illum osculatur, concutit, nomine vocat. Attamen non nisi aliquo temporis spatio elapso Vendredi oculos aperuit, spiritûsque liberiùs meantis signa dedit. Tandem vocis usu recepto, narrare incipit quid terribile sibi acciderit ; navem sibi montis instar lignei visam fuisse, in quâ stabant tres excelsæ arbores (mali scilicet) ; bestiam illam nigram sibi adblanditam fuisse, monstrum verò cornutum barbatumque irruisse, mortem intentans. Addidit se existimare monstrum illud esse montis lignei natantis dominum, cùm hominem in eo vidisset omninò nullum.