Robinson Crusoëus

Part 6

Chapter 6 3,292 words Public domain Markdown

Robinson, autem socio atque amico diù exoptato mirificè lætatus, blanditiis potiùs illum sibi devincire cupiebat ; nimirum existimabat duplicem non esse generis humani originem, nec fictos meliore luto hos qui vocantur albi, cùm eodem patre atque nigri homines nati sint. Attamen, cùm putaret prudentius esse hospitem nondum satis sibi cognitum intra obsequii et venerationis fines continere, honoremque ab eo velut sibi debitum accipere, aliquandiù regis personam erga hominem gerere constituit.

————

Caput decimum septimum.

Origo regiæ potestatis. — Robinson abundat opibus. — Habet subditos. — Vendredi novo vivendi genere delectatur.

Itaque Robinson signis gestuque socio intelligendum dedit, se illum quidem in tutelam suam recepisse, eâ tamen lege ut summam ipsi obedientiam præstaret, atque omnibus sedulo vacaret quæcumque dominus et rex novus jussisset. Ideò cacicum se ipse appellavit, quoniam eo nomine barbarorum in Americâ principes ab istis vocari meminerat. Quâ voce, meliùs quàm signis adhibitis, Vendredi id intellexit quod suus ei domibus declarabat ; et ut pateret se domino in servitutem semetipsum dicare, iterum iterumque nomen illud clarâ voce pronuntiavit, Robinsonem manu demonstrans, pedibusque ejus advolutus est. Quin, ut significaret se satis intelligere quanta esset vis regiæ potestatis, hastam arreptam domino porrexit, cuspide ad pectus suum directâ, atque hoc ipso declaravit Robinsonem vitæ necisque habere potestatem. Tum Robinson, assurgens in regiam majestatem, dextram subdito porrexit, jussitque secum cœnare. Vendredi dicto audiens fuit, ita tamen ut ipse ad pedes Robinsonis humi, ille verò in suggestu graminis sederet.

Haud absimili ratione primi reges apud mortales exstitêre. Viri nempe fuerunt sapientiâ, fortitudine atque corporis robore cæteris præstantiores. Itaque infirmiores, ut se ab impetu ferarum, quibus initio terræ plurimùm infestabantur, aut ab injuriâ vique hominum se defenderent, confugêre ad potentioris auxilium. Pro quo præsidio, se ea quæ imperâsset facturos polliciti sunt, daturosque quotannis certam de fructibus agrorum partem, ut patroni, quibus non esset quærendum unde ipsi victitarent, toti essent in salute subditorum propugnandâ. Quæquidem donaria regi à subditis quotannis tribuenda, tributa vocata sunt. Hinc regum potestas, et opes ; hinc obsequia debitaque subditorum.

Jam verè Robinson rex fuit. Quippe insula erat pro regno, lamæ fructusque pro ærario, Vendredi pro subdito, unico quidem, sed carissimo, psittacusque pro aulico, sed ferè inutili. Placuit sæpè regi ad subditum usque descendere, quantùm regia dignitas pateretur.

Cœnâ confectâ, rex novus de cubiculis ritè disponendis mandata dedit. Parùm sanè Robinson consideratè egisset, si socio, qui tam brevì tempore tot munera adeptus erat (quippe qui esset subditus idem et minister, legatus et miles, præfectus copiarum et ædium), si, inquam, homini novo, nec satis probato, secum in eâdem speluncâ recubandi licentiam dedisset. Etenim non satis tutum habuit vitam suam cæcumque subterraneæ viæ exitum credere externo et alienigenæ, de cujus fidelitate nondum adhuc spectatâ non satis constabat. Itaque jubetur Vendredi ut idoneam fœni copiam in caveam transportet, sibique inde paret cubile : novus intereà rex, ut securitati suæ consulat, arma omnia in cubiculum suum confert.

Tum Robinsonem non puduit in conspectu totius populi humili ac prorsùs agresti ministerio fungi. Qui universæ, quaquà patebat, insulæ imperitabat, qui in suos omnes subditos vitæ necisque jus habebat, ille non erubuit, servilem in modum, regiis manibus lamas ipse mulgere, ut ritè doceret ministrum, cui hanc provinciam posteà mandare in animo habebat. Hic verò, quamvis rem attentè consideraret, quò tamen spectaret minimè intellexit. Quippe nec ille, nec ejus populares, ut hebeti prorsùs erant ingenio, unquam suspicati fuerant lac animalium salubre æquè ac nutriendo corpori esse accommodatissimum : nunquàm hoc genus alimenti labris attigerat. Itaque singularem cepit voluptatem, cum paululùm lactis â Robinsone oblatum hausit.

Variis autem hujus diei molestiis periculisque fessi ambo somni quietisque erant appetentissimi. Robinson igitur subdito mandavit, ut ad lectum se conferret ; tum ipse quoque eò se contulit. Priùs tamen quàm cubitum iret, noster non oblitus est gratias Deo agere, quòd uno eodemque die tantis periculis defunctus fuisset, sibique similem suî, socium et, ut sperabat, amicum ille misisset.

————

Caput decimum octavum.

Suspicio in lætitiam et admirationem versa. — Casus qui risum legenti movebit. — Rebus secundis adversæ levantur.

Postero die Robinson cum socio statim ad eum locum se contulit, ubi hesterno barbaros atrocibus epulis accumbentes viderat. Inter eundum eò devenerunt, ubi ambo barbari à Robinsone interfecti arenâ obruti jacebant. Vendredi, locum domino demonstrans, apertè significavit quantùm gestiret cadavera ista eruere, ut improbam carnis aviditatem expleret. Quem Robinson intuens torvo vultu, ei declarat quantùm à tali facinore ipse abhorreat, hastâque elatâ, infesto gestu, mortem ei denuntiat, ei unquam ille ejusmodi cibum attingeret. Quo quidem intellecto, Vendredi statim domino paruit, incertus tamen quam ob causam sibi epulis interdiceretur, quas à teneris non mediocriter appetierat.

Tunc ad locum convivii devenerunt. Heu ! qualis adspectus ! terra cruore tincta ! disjecta passim ossa ! Robinson oculos avertit, sociumque jubet terram statim fodere, tristesque barbarorum helluonum reliquias condere.

Dum ille mandata exsequitur, Robinson cineres sopitos attentè suscitabat, sperans se aliquam ignis particulam inventurum. Sed frustra. Erat ignis omnino exstinctus ; quoquidem Robinson magnoperè doluit. Ex quo enim divino munere socium sibi adjunxerat, nihil ipsi ferè optandum supererat præter ignem. Dum autem ille, capite inclinato, mœstoque vultu exstinctos cineres adspicit, ecce Vendredi, cùm dominum cogitatione defixum animadvertisset, nonnulla signa dedit, quæ Robinson non intellexit ; tum subitò arreptâ securi, citatissimo cursu silvam petit intimam, Robinsonemque relinquit obstupescentem.

« Quid hoc sibi vult ? ait secum Robinson, dum euntem anxiis prosequitur oculis. Mene homo deserat, et ablatâ securi aufugiat ? an ille sit tam perfidus, ut meum habitaculum occupet, ut me ipsum vi inde arceat, et popularibus suis inhumanis prodat. Proh scelus ! » Statimque inflammatus irâ hastam corripit, ut proditorem persequatur, nefariaque consilia et puniat et prævertat. Dum sic de fide barbari timet, videt hominem citatissimo cursu redeuntem. Robinson sistit gradum, miraturque eum, quem proditionem machinari suspicatus fuerat, sublatum graminis aridi manipulum tenere unde fumus oriebatur. Jam in flammam erumpit ; et Vendredi, manipulo in terram projecto, addit diligenter majorem graminis aridi atque sarmentorum copiam, clarumque et ardentem ignem succendit : quod quidem non minorem Robinsoni lætitiam quam admirationem movit.

Tum compertâ causâ propter quam Vendredi subitò excurrerat, cùm ipse tantam lætitiam capere non posset, hic illum amplexus osculatusque tacitè rogat præconceptæ suspicionis veniam.

Scilicet Vendredi diligenter silvam petierat, ut è trunco arido duo ligni fragmenta excideret. Qua ille scitè alterum altero colliserat tantâ celeritate, ut ignem conciperent. Tum citiùs lignis arido gramine involutis, cum isto manipulo procurrerat, quâ motûs velocitate exarserat fœnum.

Tantoperè agitatione flammarum Robinson delectatus est, ut illarum adspectu satiari non posset. Tandem arreptâ tædâ, comite Vendredi, in habitaculum properat.

Tum igne accenso, nonnullisque solanorum tuberibus circa focum positis, ad gregem festinat ; lamæ pullum eligit, mactat, dissecat, quartamque ejus partem veru affigit, quod socio versandum mandat.

Intereà dum ille hoc munere fungitur, Robinson segmentum pectoris amputat ; tum nonnulla tubera probè lavat, manipulumque zeæ duobus saxis adhibitis molit ; hæc omnia ollæ committit, in quâ, addito sale, idoneam aquæ partem infundit, ac demùm olla igni apponitur.

Vendredi istum omnem apparatum cernebat, nec intelligebat quò res spectaret. Noverat quidem usum assandi, sed nunquàm de arte coquendi audiverat. Quin etiam ignorabat, quænam esset vis ignis in aquam ollæ infusam. Quæquidem fervere cœpit, cùm Robinson paululum in speluncam secessisset. Vendredi obstupuit, miratus quid esset quod sic aquam moveret.

Cùm verò eam vidit exæstuantem et undequàque exundantem, stultè putavit animal in ollâ esse, quod istum derepente æstum excitaret : ut autem impediret, ne omnis ab ollâ aqua effunderetur, manum celeriter immersit, ut animal noxium caperet. Tum verò clamorem et ululatum edidit, quo tota personuit spelunca. Hoc audito Robinson valdè exterritus est, existimans à barbaris supervenientibus socium opprimi. Itaque timor et insitus in animis propriæ salutis amor suadebant, ut per subterraneum cuniculum effugeret. Mox autem consilium abjecit, turpe ratus subditum, aut potiùs amicum, in ancipiti periculo deserere. Sine morâ igitur è speluncâ prorupit armis instructus, paratusque vitam ipse suam profundere, ut comitem è manibus barbarorum iterum eriperet.

Ut verò obstupuit, cùm hominem solum, amentis instar, ululantem gestuque insolito circum trepidantem vidit ! Diù quoque Robinson dubius anxiusque hæsit. Re demum explanatâ, intellexit omne malum ex eo esse, quòd manum sibi Vendredi leviter usserit. Nunquàm ille neque audiendo, neque experiendo cognoverat aquæ fervorem addi posse ; nunquàm manu tetigerat aquam fervidam : itaque non potuit intelligere, quæ causa esset doloris ejus quem manu in aquam immersâ sensit. Sic igitur magicâ quâdam arte hoc fieri, dominumque magum esse existimavit, Robinson ægrè animum socii sedare, eique persuadere potuit, ut denuò carni veru versandæ assideret. Ille mandato tandem obsecutus, ollam non sine horroris quodam sensu, dominum verò, quem humanâ conditione majorem nunc putavit, timidâ cum reverentiâ contemplatus est. Quamquidem opinionem albus color promissaque barba etiam confirmabant : hæc enim efficiebant, ut Robinson specie oris longè differret à socio ejusque popularibus, fuscum colorem et imberbem vultum præferentibus.

Jam verò prandium paratum erat. Quantoperè Robinson calidis et pinguibus cibis delectatus sit, facile est intelligere. Nunc quoque calamitatum præteritarum oblitus sibi in animo fingit jam non desertâ in insulâ, sed in regione frequentissimâ se versari. Sic animi vulnera insperato quodam gaudio sanari solent, etsi illa plerumque insanabilia putamus.

Prandio confecto, Robinson secessit, ut de prosperâ rerum suarum commutatione secum ipse meditaretur. Nunc omnia ei arridere visa sunt. Quippe qui jam non esset homo solitarius, socioque gauderet quîcum nondum quidem colloqui, sed ex cujus consuetudine multum solatii opisque licebat exspectare.

Et verò cogitanti venit quidem in mentem vitam mollem atque otiosam agere, dum intereà Vendredi, juvenis robustusque, de quo prætereà tam benè meritus fuerat, ut eum sibi famulum jure quodam vindicaret, necessariis muneribus laboribusque perfungeretur. Sed cùm intùs reputâsset fieri posse ut aliquandò tam felici ipse conditione excideret ; tunc verò, si otio atque inertiâ corrumpi se pateretur, molestum sibi fore ad duritiem paupertatemque prioris vitæ redire ; statuit in labore æquè gnaviter ac strenuè perseverare : atque, hoc decreto, è strato exsilit, citatoque gressu in vestibulo domicilii obambulat. Intereà Vendredi ciborum reliquiis in cellâ sepositis, Robinsonis jussu, ad lamas mulgendas abit.

————

Caput decimum nonum.

Robinson habitaculum fossâ et palis munit. — Docet socium Germanicè loqui. — Ambo scapham fabricare statuunt.

Nunquam sanè, ex quo hanc in insulam advenerat, lætior fuerat Robinsonis conditio. Hoc unum erat illi metuendum, ne barbari reverterentur ad socios repetendos, unde novis cruentisque præliis sibi cum iis certandum foret. Quin ille cohorruit, dum cogitaret in hoc ancipiti discrimine posse se versari, in quo sibi pereundum esset, aut sanguis hominum profundendus.

Res igitur postulabat ut ad suam ipsius defensionem nihil intentatum relinqueret. Jam diù habitaculum suum castelli instar munire optaverat ; huc usque verò, quandiù vixerat solitarius, hanc spem penitùs abjecerat. Nunc autem, cùm adesset socius laboris, faciliùs hoc aggredi potuit. Itaque montis cacumen conscendit, ut meditaretur quomodò se tutiùs firmiùsque muniret ; atque hoc brevì excogitavit, cùm inde totam regionem oculis complecteretur. Statuit primum fossâ latâ altâque domicilium cingere, palis validioribus septâ, ac deinde rivum non procul ab habitaculo scatentem ita dividere, ut altera pars in fossâ, altera per medium atrium flueret, ne unquàm obsidione cinctus aquæ inopiâ laboraret.

Haud facile erat hæc omnia socio signis indicare. Hic verò cùm rem aliquâ ex parte intellexisset, ad littus procurrit, atque inde retulit varia instrumenta fodiendo apta, conchas scilicet magnas, lapidesque planos et acutos. Tum ambo opus inchoant.

Jam intelligere satis in promptu est hoc quoque arduum fuisse. Fossa enim, ut esset idonea, sex pedum altitudinem, octo verò latitudinem requirebat. Ejus autem longitudo octoginta vel centum passus esse videbatur. Adde illos instrumentis ferreis, ligone, spathâ penitus carere. Palis quoque quadringentis ferè opus erat, quos unâ securi siliceâ coaptare et præacuere res erat profectò plena operæ et laboris. Prætereà, ut rivum in fossam deducerent, canalis erat per tumulum quemdam interpositum fodiendus.

Neque tamen, licet omnibus his difficultatibus circumventus, Robinson à proposito deterritus est. Sobriè quoque vivendi genus, et corpus labore exercendi consuetudo animum ei addiderat, quo carere ii solent qui, in otio educati, deliciis atque mollitie diffluunt.

Ambo nimirum socii à summo mane usque ad vesperam non alacri minùs quàm strenuo animo operi incumbunt. Mirum itaque quantum vel instrumentis quàm minimè aptis adjuti in diem profecerint. Nec per duos menses continuos, vento obstante, barbari insulam invisêre. Itaque licuit sociis continuam operam munimentis dare, nec illis opus fuit sibi contra repentinam incursionem præcavere.

Robinson comitem, inter opus faciendum, germanicam linguam docuit, cujus ope animi cogitata cum socio communicare ardentissimè cupiebat. Hic autem tam docilem et attentum se præbuit, ut brevi tempore maximos progressus fecerit. In quo Robinson eâdem arte usus est, quâ solers magister ut linguam Latinam Gallicamve discipulos doceat. Quoties nempè fieri potuit, eâ re, de quâ sermo erat, positâ antè oculos, distinctâ voce nomen ejus pronuntiabat. Cùm verò de ejusmodi rebus ageretur, quæ oculis subjici non poterant, vultu gestuque ità exprimere studuit, ut Vendredi anno dimidio nondum exacto Robinsonem intelligere, cogitationumque participem eum facere posset.

Quodquidem multum Robinsonis felicitati adjecit. Huc usque enim socium quidem, sed mutum eum habuerat ; tum verò amicum sibi comparavit. Vendredi enim semper honestum, candidum, fidelem gratumque domino se præstitit. Itaque Robinson cariorem eum in dies habuit, ac brevi tempore elapso non dubitavit hoc ei concedere, ut in eâdem speluncâ secum pernoctaret.

Duorum ferè mensium spatio fossa absoluta fuit. Quo facto, ita muniti erant, ut jam barbarorum impetum non modò non extimescere, sed eos etiam, si unquàm oppugnarent arcem, possent repellere. Priùs enim quàm ullus fossam transiret aut palos superaret, ab obsessis aut sagittis interfici, aut hastis transfodi impunè poterat. Itaque securitati suæ nunc satis consuluisse videbantur.

Cùm non ita multo post Robinson sociusque collem littori vicinum fortè conscendissent, unde maris adspectus longè et latè patebat, Vendredi oculos in quamdam ejus partem intendit, ubi insulæ aliquot eminentes conspici è longinquo poterant. Tum ille subito præ lætitiâ exsultare atque mirum in modum gestire cœpit. Quâ de re interrogatus à Robinsone lætus ille exclamat ! « En ego patriam adspicio ! ibi gens mea habitat. » Vultu verò, oculis gestuque significabat quàm cara sibi esset patria, ac quantoperè illam revisere optaret. Quod quidem Robinsoni minimè placuit. Erat sanè affectus ille animi in viro laudabilis, quo declarabat caram esse patriam, caros amicos, caros parentes. Nascitur enim nobiscum sensus ille, et, quæcumque illa sit quam primo quisque cognovit intuitu, vel signavit vestigio, nulla magis regio arridet. Sed veritus ne popularium amantior ipsum aliquandò desereret, animum ejus pertentare voluit, et sic colloquium cum eo iniit, ex quo optima ejus indoles patuit apertiùs.

Robinson. Num tu ad populares tuos redire et cum iis habitare malles ?

Vendredi. Libenter equidem eos reviserem.

Rob. Scilicet optares carne humanâ cum iis vesci ?

Vendr. Minimè ! Eos potiùs ad mores humaniores traducerem, doceremque vesci lacte et carne animalium, et inprimis ab humanâ abstinere.

Rob. Quid ? si te ipsum devorarent ?

Vendr. Hoc illi non facient.

Rob. Attamen illi vescuntur carne humanâ.

Vendr. Sanè illi quidem ; sed nonnisi carne hostium.

Rob. An tu scapham conficere potes, quâ ad eos transveharis ?

Vendr. Sanè quidem !

Rob. Euge ! confice tibi scapham, atque ad illos revertere. Quid ! dejicis oculos ! unde sic doles ?

Vendr. Doleo quippe, quod dominus mihi carissimus irascatur.

Rob. Cur verò tibi irascar ?

Vendr. Ita res est ; quippe ille me à se relegatum velit.

Rob. Anteà verò optabas redire in patriam ?

Vendr. Optavi equidem : nisi verò dominus meus ibi mecum versetur, ibi quoque ego versari nolim.

Rob. Me quidem populares tui hostem existimantes interficient devorabuntque. Tu igitur solus proficiscere.

Quibus auditis, Vendredi arreptam securim domino reddit porrectâ cervice.

Rob. Quid vis ego faciam ?

Vendr. Ut me interficias. Malim ego à te interfici quam relegari.

His dictis, Vendredi vim lacrymarum profundit. Robinson autem vehementissimè commotus eum amplectitur, exclamans : « Noli timere, ô bone. Ego quoque opto ut nunquam à te divellar ; ex animo enim te diligo. Quæ anteà dixi, hæc ad fidem tuam explorandam dicta sunt, ut intelligerem an tuus meo amori amor par esset. Quas vides lacrymas, eæ testes sunt caritatis meæ. Ego te iterum amplectar ; fletum teneamus, nec alter alterum unquàm deserat. »

Itaque ut animum amici à mœrore averteret, init sermonem de scaphâ quâdam fabricandâ, pluraque eâ de re sciscitatur. Cùm Vendredi responsis Robinsoni abundè satisfecisset, hic illum manu prehensum secum abduxit, ut ostenderet cymbam, cui fabricandæ ipse permultos jam annos impenderat. Vendredi, truncum intuens, vix tertiâ parte excavatum, subrisit. Cùm autem Robinson ex eo quæsiisset, quidnam illi in hoc opere minùs probaretur, Vendredi respondit minimè opus fuisse tanto isto labore, ejusmodi truncum intra paucos dies meliùs excavari posse.

Quibus auditis, Robinson vehementer lætatus est. Jam cymbam omninò confectam sibi fingebat animo, et navigatione feliciter peractâ ad continentem terram appellere sibi videbatur. Ô quanta illi lætitia, cùm spes libertatis recuperandæ arrisit ! Et subitò constituunt opus proximo mane aggredi.

————

Caput vigesimum.

Pluviarum tempus. — Socii nectunt stragulas, retia. — Cymba conficitur.

Ipsâ die operi destinatâ, aderat pluviarum tempus : quod bis per annum ingruere Robinson non unius anni experientiâ didicerat. Quo tempore per duos menses perpetuos nulli negotio vacare extra domum licebat ; tantâ vi continuus imber ruebat de cœlo ! Animadverterat quoque Robinson esse valetudini omninò contrarium illâ tempestate foras exire. Quid igitur faciendum erat ? Dilatâ navis confectione, tempus in laboribus domesticis consumendum fuit.

Quantùm profuit Robinsoni per dies illos pluvios, atque horas vespertinas longas easdem obscurasque igne uti et lumine, amicumque habere, quîcum tempus inter opera domestica jucundis confabulationibus traduceret ! Anteà enim tristes istas noctes solitarius in otio et tenebris degerat. Jam verò cum socio ad lampadem et focum sedens, in aliquâ re gerendâ occupatus, confabulatur, neque unquàm gravi desidiæ pondere opprimitur.

Atque ex socio didicit varias artes quibus barbari nonnullas sibi commoditates comparant ; Robinson quoque multa illum docuit, quæ barbaris latent. Ita in dies peritiores facti multa junctâ operâ confecêre, quæ neuter solus suscipere potuisset. Tum ambo intellexêre quanta ex hominum amicâ conspiratione oriantur commoda, quibus illi carerent, si bestiarum more singuli vagarentur. In primis Vendredi artem callebat, quâ tenues densasque libro stragulas necteret corpori vestiendo aptissimas. Quod cùm Robinson ex eo didicisset, tum illi certatim tam multas ejusmodi texuerunt, ut idoneum utrique vestimentum suppeteret. Ô quàm jucundum Robinsoni fuit abjicere amiculum istud molestum, è pellibus rigidis nec subactis confectum, quo huc usque corpus ipsi tegendum fuerat !

Vendredi etiam è fibris nucum cocossæ variisque herbis lini naturam referentibus fila educendi artem tenebat, quæ funiculos à Robinsone huc usque confectos longè superabant. È filis retia piscatoria proprio ac singulari artificio nectebat. Quibus in operibus fabricandis breviores factæ sunt vesperæ, quæ, omnibus his deficientibus, multùm ipsis tædii attulissent.

Intereà dum sedent, Robinson amici ingenium rude sensim excolere, ejusque mentem certâ verâque notitiâ Dei imbuere. Quantis verò erroribus mens illius hâc in re laboraverit, ex sequenti confabulatione facile erit intelligere.

Rob. Dic mihi, quæso, ô bone, nostine quis mare, quis terram, quis animalia, te ipsum denique creaverit ?

Vendr. Profecto ! Toupan ista creavit.

Rob. Quisnam est Toupan ille ?

Vendr. Is qui tonat.

Rob. Quisnam verò ille est qui tonat ?

Vendr. Senex est ætate provectissimus, qui omnibus cæteris rebus superstes est, quique tonitru efficit. Ætate solem, lunam stellasque longè superat, omnesque animantes eum adorant, Ô ! dicentes.

Rob. Quemnam in locum post mortem commigrant tui populares ?

Vendr. Ad Toupan revertuntur.

Rob. Ubinam verò ille habitat ?

Vendr. In excelsis montibus.

Rob. Num aliquis eum ibi vidit ?

Vendr. Nemini fas est eum adire, nisi Owokakeis (id est sacerdotibus). Illi Ô dicentes eum interrogant, ac deinde nobis referunt ejus responsa.

Rob. Qui autem post mortem ad eum migrant, num felicitate aliquâ fruuntur ?

Vendr. Sanè illi quidem, si magnam hostium copiam mactaverint atque comederint.

Quo audito, Robinson cohorruit, statimque illum meliora de Deo vitâque futurâ docere cœpit ; Deum nempe esse omnipotentem, sapientissimum benignissimumque ; qui omnia creaverit, omnia regat, omnibus consulat ; ipsum autem nunquàm originem habuisse, ubique adesse, illam intelligere quæcumque nos cogitamus, audire quæcumque loquimur, videre quæcumque agimus, quamvis ipse à nemine videri queat ; habere proborum atque improborum rationem ; eamque ob causam cùm in hâc, tum in futurâ vitâ neminem beatum reddere, nisi illum qui ex animo virtuti studuerit.

Quæ præclara plenaque solatii præcepta Vendredi magnâ cum reverentiâ audiit, auditaque altè in animo infixit. Cùm magister non minori docendi, quàm discipulus discendi studio flagraret, hic brevì præcipuam de Deo ac religione doctrinam tenuit, quantùm huic ille explanare poterat. Ex eo tempore Vendredi felicissimum se existimavit quòd in hanc insulam deferri sibi contigisset.

Posteà Robinson preces suas semper præsente socio fundere solebat ; jucundissimumque adspectu fuisset, quanto gaudio, quantâ pietate hic verba domini ad verbum sequeretur. Tunc verò tantâ ambo felicitate fruebantur, quantam assequi possunt homines ab humanâ societate sejuncti. Sic elapsum est pluviarum tempus ullâ sine molestiâ. Cœlo tandem serena facies redierat ; cessabant venti, nimbique aufugerant. Robinson cum fido socio puram tepidamque auram veris spirat. Ambo novis viribus auctos se sentiunt, atque alacri animo ad arduum opus susceptum se accingunt.