Robinson Crusoëus

Part 5

Chapter 5 3,278 words Public domain Markdown

Nullum unquàm negotium tam molestum tamque diuturnum Robinson susceperat, quàm cum cymbam fabricare adortus est. Multi alii animum abjecissent ; è manibus securis brevì excidisset, et tale susceptum visum fuisset, sin minùs stultum, at saltem ejusmodi quod fieri nullo modo posset. Robinson autem hanc legem sibi fecerat, ut nullis difficultatibus ab ullo unquam incepto semel probato deterreretur. Itaque hoc etiam summâ animi constantiâ persecutus est ; et si illud multò plus et temporis et laboris postulâsset, ei in mentem non venisset à proposito recedere. Jam ille satis intellexit hoc opus plures annos requirere ; justam igitur diei distributionem facere decrevit, ut cuilibet horæ suus esset labor assignatus. Experientiâ enim edoctus erat nihil majori ad industriam promovendam adjumento esse, quàm cùm certo ordine inter singulas diei horas labor aptè dividitur : multiplex enim fit momentorum numerus quæ suo quæque usu distinguuntur.

Itaque cum sole surgere consueverat, atque ad fontem se conferre, ut caput, manus, pectus pedesque ablueret. Deinde domum reversus vestes induebat. Quo facto, collem speluncæ imminentem conscendere, unde longe lateque circumspicere posset ; atque ibi in genua prostratus preces matutinas piè fundere, Deumque orare pro carissimis parentibus, quos deseruerat quidem, nunquàm verò oblitus est. Tum lamas mulgere, quarum gregem non ita contemnendum paulatim educaverat ; deinde aliquam lactis partem haurire. In quibus peragendis prima diei hora effluxerat.

Tum omnibus rebus instructus quæ seu ad tutelam suî, seu ad laborem pertinerent, ibat vel ad littus, si mare recederet, ostreas in prandium collecturus, vel ad arborem ex quâ navem fabricare statuerat.

Sub horam decimam, cùm diei fervidissimum tempus esset, laborem Robinson intermittebat : tum ille littus repetebat, aut ostreas conquisiturus, si modo manè non invenisset, aut membra lavaturus ; quod bis quotidie facere in morem ei abierat.

Deinde iterum lamas mulgere, caseos ex lacte coagulato premere, prandiumque mediocre instruere, quod ferè lacte, et caseo recenti, nonnullis ostreis, dimidiâque nuce cocossæ constabat. Nec illi querendi locus erat quòd in fervidis istis regionibus ciborum appetitus multò minor sibi esset quàm sub cœlo frigidiori. Attamen solitus à pueritiâ carnem edere, illam tundendo emollire denuò conatus est, ut aviditatem expleret ; sed frustra. Inter prandendum cum psittaco suo confabulari solebat, quem nonnulla verba pronuntiare docuerat. Scilicet audiebat discipulus, et reddebat sonos, vicibus reticens, quasi intelligeret emendantem. Hunc quòque assuefecerat se vocantem audire et euntem sequi.

Post prandium, horam quieti sub umbrâ aut in speluncâ dabat, stante ad latus psittaco et lamis circa dominum recubantibus. Tum ille interdum sedens, animalia ista, in quæ defixos tenebat oculos, alloquebatur, verba sua intelligi ratus. Adeo ille gestiebat cum animante quodam mentis cogitationes sensusque communicare, ut sæpiùs oblivisceretur se cum animalibus rationis expertibus sermonem habere. Quoties autem psittacus vocem distinctè emittebat, tanta erat Robinsonis lætitia, ut humanam vocem audire sibi videretur, atque adeò insulæ, lamarum, psittacique oblitus, se inter homines versari sibi cogitatione fingeret. Sed cùm brevì evanesceret error ille blandissimus, tum ad memoriam solitudinis revolutus, ingemiscebat : « Miser Robinson ! »

Sub horam à meridie secundam ad arborem reversus, rursùs instabat magno operi. In quo labore durissimo quotidiè duas horas consumere sibi præceperat : quibus elapsis redibat ad littus, cùm ad corpus denuò abluendum, tum ad ostreas conquirendas. Reliquam diem variis operibus hortensibus impendebat : et nunc zeam aut solana plantare, sperans fore ut olim, igne recuperato, magnam inde utilitatem caperet ; nunc teneras stirpes insertas irrigare ; nunc sepes serere, quibus hortum clauderet ; nunc arbores circumcidere, ramosque flectere, qui sibi umbram hospitalem ministrarent.

Nunc autem Robinson ægrè tulit vel longissimum diem in hâc insulâ tredecim ad summum horas durare, adeò ut mediâ æstate, horâ septimâ post meridiem tenebræ jam ingruerent. Itaque quidquid lucem diei requirebat, ante hoc tempus perficiendum erat. Sub horam igitur sextam, si modò nihil majoris momenti agendum superesset, sese in bellicis artibus exercere, arcum tendere, sagittas emittere, ut, si quandò incideret in barbarum hominem aut ferum animal, cujus timorem nondum deposuerat, satis se defenderet. Quarum quidem artium tantam paulatim peritiam adeptus est, ut rarò, quamvis longo interposito intervallo à scopo nummi magnitudinem æquante aberraret. Vesperascente cœlo, lamas tertiùm mulgere, cœnamque frugalem sumere, stellis aut lunâ lucentibus.

Ultimam diei horam rerum naturæ contemplationi dabat. Nimirum in editiore loco sedens, intuebatur cœli convexa stellis undique distincta, aut signa ex mediâ cœli parte vergentia, rursùsque alia ex occulto surgentia ; aut lunam modò crescentem, modò senescentem, et nunc curvatam, nunc æquâ portione divisam, maculosam interdum, eamdemque subitò renidentem. Nonnunquàm in littore ambulans auram vespertino vento temperatam spirabat. Quàm pulchrum, quàm admirabile spectaculum mare exhibebat oceani immensitatem è littore prospicienti ! ut varium, ut suî semper dissimile ! Modò placidum et quasi sopitum, politissimi mentitur speculi planitiem ; modò tanquàm otii pertæsum, crispatur leviter, fertur ultrà citràque per ludibrium, cùm subito, ludorum impatiens, conturbatur, turgescit, fluctusque spumantes volvit ad pedes Robinsonis securè minas contemplantis.

Cùm sic ille in admiratione nunc rerum naturæ, nunc maris diutiùs hæsisset, tum ad se ipsum conversus animum ad rationem reddendam vocabat. Scilicet diem totam excutiens, secum anquirebat, quomodo hanc diem egisset, quod malum sanâsset, quânam parte factus esset melior ? Quoties hæc et talia à se ipso percontanti præclarum conscientia testimonium præbebat, ut ipse sibi gratulabatur ! Ut ille laudes Dei optimi maximi canebat, quo favente aliquid hac die in virtutis viâ profecerat ! Si verò post recognitionem sui aliquid peccâsse sibi videretur, ô quàm ille tunc dolebat amissum in vitâ diem ! Amissum enim interpretabatur diem illum quo commiserat quidquam aut cogitaverat, cujus die exacto ipsum pœniteret. Hunc quòque solebat signo notare, propè lineolam quâ quotidie in arbore rationem temporis exarabat, ut præteritæ culpæ memor in posterum tantò magis ab eâ sibi caveret.

————

Caput decimum quartum.

Robinson insulam peragrat. — Vestigia hominum reperit. — Summus terror. — Prospicit crania, ossa, manus, pedes. — Quod territo et fugienti accidit.

Robinson assiduam per tres annos navi conficiendæ operam dederat, trunco vix dimidiâ quidem parte exciso. Incertum quoque videbatur an illud, etsi eâdem assiduitate operi instaret, trium aut quatuor annorum spatio perfecturus esset. Nec tamen in suo studio atque opere cessavit : quid enim aliud susciperet ? neque verò illi placuit, nec licuit esse otioso.

Quâdam die in mentem ei venit se, quàmvis jam diù in insulâ istâ habitaret, non nisi minimam partem adhuc explorâsse. Objecit sibi, ut animi vitium, timorem istum quo impeditus insulam totam nondum peragrârat. « Forsan, si minùs ego timidus fuissem, multa invenissem, quæ nunc mihi maximæ essent utilitati. »

Quæquidem cogitatio animum Robinsonis impulit ut illicò statueret proximo mane in viam se conferre ; eoque ipso die omnia ad iter faciendum paravit.

Postridiè, orto sole, uno è lamis quatuor dierum victu onerato, armis ipse indutus, postquam se Dei tutelæ commendavisset, fidenti animo viam ingressus est. Constituit, quantùm fieri posset, littus sequi, nec sylvestribus locis se committere, ne in feras incideret.

Ac primo die nihil ei in itinere accidit memorandum. Sex milliaria circiter eo die confecit ; et quo longiùs progrediebatur, eò certiùs comperit se in sterilissimâ insulæ parte sedem posuisse. Multis nimirùm in locis arbores invenit vario fructuum genere abundantes, unde victum non salubrem minùs quàm jucundum petere potuisset. Horum posteà usus nominaque didicit.

Primam noctem Robinson in arbore egit, ut tutus à feris esset ; et posterâ die iter persecutus est. Nec multum viæ confecerat, cùm extremam insulæ partem versùs meridiem attigit. Solum nonnullis in locis erat arenosum. Dum autem tendit ad tractum terræ in mare procurrentem, ecce pedem fert retrò ; tum pallescere, contremiscere, oculos circumferre, et subito hærere quasi fulmine repentino ictus. Videt nimirum quod hic visurum se nunquàm speraverat, vestigia hominum arenæ impressa...!

Tum ille territus undique circumspicit : audito vel levissimo foliorum strepitu stupet, sensusque adeo perturbantur, ut stet inops consilii ; tandem collectis viribus, fugam corripit, quasi instarent à tergo, nec præ terrore respicere ausus est. At ecce repentè substitit. Metus in horrorem vertitur. Videt nimirùm fossam rotundam, atque in medio ignis exstincti focum. Quem circà, horresco referens, crania, manus, pedes, aliaque corporis ossa adspicit, exsecrandas reliquias convivii à quo natura abhorret. Scilicet tunc temporis in insulis Caraibicis feri homines degebant, cannibales vocati aut anthropophagi : quibus solemnis erat consuetudo captivis mactatis assatisque immanes epulas celebrare, in quibus lætitiâ atrociùs debacchabantur, saltantes, canentes, aut potiùs, satiatâ feritate, ululantes.

Robinson oculos ab horribili spectaculo avertit. Nauseâ etiam correptus, animi deliquio laboraturus fuisset, nisi stomachum vomitu levâsset. Ubi primùm paululùm refectus est, fugit tantâ velocitate, ut vix fugientem fidelis lama sequi potuerit. Tantoperè verò mentem Robinsonis timor alienaverat, ut lamæ sui planè oblitus, audito sequentis socii gressu, instantem à tergo sibi cannibalem fingeret, omnibusque viribus effugere conaretur.

Ac ne cursum morarentur, hastam, arcum, sagittas, securim abjicit : quam sibi videt expeditiorem, viam potiorem habet ; iteratisque per totam horam ambagibus sic efficit, ut circumeundo ad locum eumdem, unde aufugerat, redierit. Tunc novus horror animum ejus attonitum occupat. Quo in loco versetur non agnoscit, nec animadvertit eumdem esse, quem anteà viderat ; sed putat invenisse se novum immanitatis eorum quos fugit monumentum. Itaque violentissimo impetu se proripit, neque priùs currere desiit quam fessum cursu corpus vires desererent. Tunc omninò exhaustus sensuque orbatus procidit. Hùc quoque lama advenit, nec fessus minùs juxtà dominum procumbit. Fortè is ipse erat locus ubi anteà Robinson arma abjecerat. Oculis itaque non multo post apertis, hæc prima in gramine conspexit. Quodquidem somnium ipsi omninò visum est, nec intelligebat quomodo et arma sic jacerent, et ipse in eum locum venisset : tantopere formido animum ejus perturbaverat !

Ac brevì surrexit, ut locum istum quàm celerrimè linqueret. Sed tunc paululùm ad se reversus, nec tam imprudens ut arma oblivisceretur, statuit ea jam non exuere quibus solis vitam poterat defendere. Tantopere autem erat debilitatus, ut, licet instante metu, jam non eâdem, quâ anteà, pernicitate fugeret. Per totum reliquum diem cibi appetitum planè amisit, semelque tantummodò substitit, ut sitim fontis aquâ restingueret.

Frustra speravit se eodem die ad sedem suam perventurum. Obscurâ jam luce, dimidiæ circiter horæ spatio aberat à domicilio, eo scilicet in loco quem rusculum suum vocaverat. Quippe spatium erat clausum, et satis amplum, in quo partem gregis coercebat, quia nempe pinguiora ibi quam prope habitaculum suum crescebant gramina. Ibi nonnullas noctes superiori æstate degerat, ne ab insectis, quæ eum domi fodiebant, infestaretur. Sed viribus planè exhaustis longiùs progredi non poterat. Etsi periculosissimum ei videbatur pernoctare in loco nullis præsidiis munito, attamen necessitas illud postulabat. Vix autem humi se prostraverat, cùm neque omnino sopitus, neque omnino vigil, in ambiguâ somni exspectatione, ecce subito terrore perhorruit.

Vocem audivit veluti cœlo demissam, hæc verba articulatè proferentem : « Ave, Robinson. »

Robinson perterritus exsilit, toto corpore contremiscens, et planè inops consilii. Ac iisdem iterum auditis, oculos in eum locum timidè convertit, unde vox profecta erat. Tum vidit, quod sanè ignavo cuique in promptu esset, si rem, priusquam animus perturbaretur, paulò attentiùs consideraret ; vidit se vano metu territum fuisse : quippe vox illa profecta erat, non de cœlo, sed de ramo in quo carissimus sibi insidebat psittacus. Tum verò metus in lætitiam vertitur quod causam rei invenisset. Manum porrigit psittaco. Ille devolat ; dumque mutuis alter alterum blanditiis excipit, psittacus pergit proferre dictatam salutationem.

Hic autem totam ferè noctem insomnem traduxit, tum cibi, tum quietis immemor, fremitum quemque auribus captans. Feri homines semper occurrebant oculis ; frustrà verò animum à fœdâ cogitatione abducere tentavit. Tum ut se tutiorem in futurum præstaret, cœpit plurima animo consilia agitare, eaque stultissima : ex quibus unum, quod incredibile videbitur, hoc erat, ut die oborto omnia adæquaret solo quæ tantâ diligentiâ, tanto labore exstruxerat, ne vel minimum quidem humanæ industriæ vestigium deprehendi posset.

————

Caput decimum quintum.

Epulæ atroces. — Prælium. — Fortitudo Robinsonis. — Vendredi servatus.

Vix alma diei lux umbras noctis dispulerat, cùm Robinson res vidit in alio lumine collocatas. Quod heri prudentia, quod necessitas suadebat, tunc stultum atque inutile judicavit. Consilia demum minùs considerata quæ timor ipsi suggesserat, nunc reprobat, et ad meliora rationique magis consentanea animum convertit. Nunc enim, nocte interpositâ, intelligit timorem hesternum fuisse nimium. « Dudum, ait ille secum, hic ego commoratus sum, nec ullus unquam homo ferus in vicinitatem habitaculi mei venit : ex quo satis patet suum eos in hâc insulâ domicilium non habere. Verisimile est, aliam eos incolere regionem, unde nonnulli hùc veniunt, ut victorias atrocibus epulis concelebrent, eosque ad eam insulæ partem quæ vergit ad meridiem, appellere, atque inde discedere, cæteris insulae partibus neglectis. Singulari igitur ac divino munere, ego in hanc steriliorem insulæ partem compulsus fui, hoc ipso tutior. » Tum animo et viribus confirmatus, domum se contulit, ut nova, quæ inierat, consilia persequeretur.

Placuit inter cætera plantare non procul ab arboreo quo habitaculum munierat septo nemus ita densum, ut sedes à longinquo conspici non posset. Hâc mente duo circiter millia ejus generis salicum plantavit quas jam facilè radices agere atque brevì crescere animadverterat. Sed maximè cavendum judicavit ne eas ordine aliquo disponeret, ut silvula naturâ potiùs quàm arte consita videretur. Tum statuit viam subterraneam per cuniculum agere, ab imâ speluncâ ad alterum montis latus, ut, urgente necessitate, haberet effugium, Quodquidem opus fuit magni et diuturni laboris, adeo ut à cymbæ fabricatione ad tempus omninò desisteret.

Sic ille quidem satis tutus sibi videbatur ab impetu repentino. Quid verò ? si hostis instet, obsidioneque cinctum teneat ? Neque hoc vanum prorsus erat aut futile ; quippe quod aliquandò fieri posset. Itaque necesse esse judicavit ut se adversus hunc casum muniret, ne fame aut periret, aut ad deditionem compelleretur. Quamobrem statuit unam certè lamam quæ lacte abundaret in atrio domicilii servare, atque ad hanc alendam fœni acervum sepositum habere, ex quo nihil, nisi necessitate coactus, detraheret. Decretum est quoque casei, pomorum et ostrearum copiam parare, quam de die in diem renovaret.

Quibus ita dispositis, Robinson aliquot annos vitam vixit adeo tranquillam, ut nihil memoratu dignum ei acciderit. Igitur ad rem illam propero, quæ ad commutandam ejus conditionem plus valuit quàm quidquid huc usque ei contigerat.

Cùm Robinson mane quodam sereno in cymbâ fabricandâ esset occupatus, magnum è longinquo fumum adscendentem subitò conspexit. Primo quidem adspectu obstupuit, mox autem ad montem speluncæ imminentem quàm celerrimè cucurrit, causam rei inde speculaturus. Ubi primum montem conscendit, majori etiam cum terrore conspexit quinque scaphulas in littore religatas, triginta autem barbaros ingentem apud focum, truci gestu, atque incondito clamore chorum agentes. Saltabant unico tantùm pede ; nam alterum erectum et in aere libratum habebant.

Etsi ad spectaculum hujusmodi videndum Robinson non imparatus erat, parum tamen abfuit quin rursùs terrore exanimaretur. Verumtamen fortitudinem et fiduciam celeriter in animum revocavit : tum è colle properè descendit, omnia dispositurus quibus se tueretur ; cunctisque armis instructus, et auxilium precatus à Deo, constituit vitam suam, quoad posset, defendere. Tunc iterum ad summum collem conscendit, hostes exploraturus.

Mox verò cohorruit atque indignatus est, cùm satis distinctè vidit duos homines è scaphis trahi ad ignem. Ac primò suspicatus est eos neci addictos, brevique comperit se non errâsse. Aliquot enim ex barbaris alterum captivum prosternunt, prostratumque duo alii adorti corpus laniant, ad epulas atroces instruendas. Interim stabat alter captivus, donec ipse quoque mactaretur. Dum verò intentos quisque oculos in cruciatum et lacerationem tenet, ille, tempore arrepto, fugit atque citatissimo cursu in eam regionis partem contendit quam Robinson incolebat.

Tunc noster erectus suspensusque tum spe et lætitiâ, tum timore atque horrore vicissim perstringitur. Hinc exsultat, cùm videt captivum aliquo spatio persequentes superantem ; inde toto corpore contremiscit, cùm animadvertit cunctos ad habitaculum suum, anteà ignotum, cursum dirigere. Erat autem sinus mediocris profugo trajiciendus, ne in manus hostium caderet. In quem statim prosiliit, eâdemque quam huc usque adhibuerat celeritate tranavit ad littus oppositum. Dum ii qui propiùs urgebant in aquam se quoque projiciunt, cæteri ad convivium horribile revertuntur. Quanto autem gaudio Robinson animadvertit, hos illi natando pares non esse ! Miser enim jam ex aquâ emerserat, cùm cæteri nondùm emensi erant dimidiam sinûs partem.

Tunc Robinson insolitâ fortitudine atque audaciâ animatum se sensit ; hastâ correptâ è monte decurrit. Et continuò egressus silvâ, terribili voce exclamat : « Siste gradum ! » At ille, adspectu Robinsonis pellibus horridi, obstupuit ; ratus esse aliquem supra humanam conditionem, incertusque utrum se ad pedes ejus projiceret, an verò fugam persequeretur. Robinson ei manu significat adesse se defensorem, et subitò conversus it obviam hostibus. Priorem, cùm jam propius esset, hastâ percussum vi magnâ dejicit. Alter, qui centum circiter passus aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagittâ instruit, quam in Robinsonem jam proximè accedentem intorquet. Illa pectus ejus ferit ; sed adeò leviter pellem, quâ indutus erat, strinxit, ut corpus ferro esset intactum. Tum Robinson priori victoriâ ferox, vehementi impetu elatus, barbarum prostravit. Deinde hominem respicit, cujus vitam servaverat : hic autem timorem inter et spem dubius eodem in loco hærebat, incertus utrum hæc omnia suæ salutis causâ agerentur, an sibi ignotâ victoris manu foret quoque pereundum. Ille autem barbarum ad se vocat, significatque ut propiùs accedat. Hic paruit, mox autem præ metu constitit ; et nunc pedem profert, nunc retrahit ; demùmque lentè progreditur, non sine magnâ significatione terroris, supplicisque habitu.

Cùm Robinson amicitiam suam omni modo demonstrâsset, tandem ille formam ignotam adire ausus est ; sed decimo quoque passu supplex in genua procidit, quasi gratias ageret simul et honorem præstaret.

Tum Robinson sublatâ larvâ vultum humanum et benignum ostendit. Quo viso, barbarus confidentiùs servatorem suum adit, totoque corpore se projiciens terram osculatur. Noster autem, qui amicum habere mallet quàm servum, blandè hominem manu allevans, ei quâcumque potuit ratione persuadere studet se velle cum ipso amicitiam jungere. Multa verò facienda supererant.

Barbarus qui prior fuerat prostratus, vulnus lethale non acceperat : itaque cùm animum sensim recepisset, herbis evulsis ad sedandum sanguinem vulnus obturare cœpit. Robinson barbaro suo hoc demonstrat. Tum Indus nunc securim lapideam Robinsoni ostendit, nunc se ipsum, significans se illius ope vitam hosti erepturum. Robinson autem, qui ab humano sanguine effundendo abhorrebat, tunc necesse ratus ut hostis de medio tolleretur, securim porrigit, avertens oculos. Indus in hostem vulneratum irruit, illum uno ictu obtruncat : tum ovans revertitur ; et securim, cæsique hominis cruentum caput, victoriæ pignora, ad pedes Robinsonis deponit.

Tum Robinson ei signis quibusdam dedit intelligendum, ut, collectis cæsorum arcubus et sagittis, se prosequeretur ; barbarus autem innuit Robinsoni, priùs quam recederent, corpora defunctorum esse humi condenda, ne socii ulla aliquando eorum vestigia reperirent.

Cùm Robinson indicâsset se hoc probare, Indus solis manibus magnâ cum celeritate brevì utrumque cadaver arenâ obruit. Tum ambo ad habitaculum Robinsonis se conferunt.

————

Caput decimum sextum.

Robinson paratus ad obsidionem ferendam. — Vendredi describitur. — Quare sic appellatus.

Incerta adhuc ancepsque erat fortuna Robinsonis. Nonne verisimile erat barbaros, epulis inhumanis satiatos, vestigia sociorum secuturos esse, ut eos, et captivum qui evaserat, quærerent. Tunc verò dubium non erat quin illi, detecto semel Robinsonis habitaculo, expugnatoque, eum simul et novum comitem occiderent. Quæ cogitatio Robinsonis animum agitabat, dum è summo colle post arborem latens fœdam epulationem chorosque barbarorum intuetur. Tunc deliberat, quid sibi in hoc rerum articulo faciendum sit, utrum fugiat, an in arce suâ inclusum se teneat. Cùm verò mentem suam ad potentissimum illud numen innocentiæ præsidium erexisset, sese adeò confirmatum animo sensit, ut posterius facere constituerit. Itaque inter dumeta usque ad domicilium prorepit, socio significans ut idem agat ; sicque ambo ad speluncam perveniunt.

Tunc barbarus, domicilium liberatoris commodè dispositum intuens, obstupuit ; quippe qui nihil unquam vidisset sic ordinatum.

Robinson barbaro significat, quid sit ab hostium multitudine metuendum ; se autem paratum esse ad vitam strenuè defendendam. Quo quidem ille intellecto truci vultu securim vibrat, gestuque terribili versùs eum locum se convertit, ubi hostes erant, quasi illos provocaret, patronoque declararet se ad acerrimam defensionem paratissimum. Robinson, hâc ejus fortitudine probatâ, hastam, arcum et sagittas ei tradit, eumque ad foramen munimenti arborei velut in excubiis collocat, unde prospiceret, quid in spatio inter parietem et nemus à se consitum interjecto ageretur. Sic cum forti socio usque ad vesperam armatus stetit. Cùm verò post aliquot horas nihil usquàm hostile cernerent, existimaverunt barbaros, postquam frustra investigaverant, in scaphis domum reversos esse. Igitur armis depositis, Robinson cœnam instruit.

Cùm autem hæc dies in vitâ Robinsonis maximè memoranda, dies esset Veneris, gallicè Vendredi, memoriam ejus consecrare voluit ; itaque barbarum, quem servaverat, eo nomine appellavit.

Nondum huc usque Robinsoni vacaverat eum attentiùs considerare. Juvenis erat egregiæ formæ, viginti circiter annorum ; colore fusco, cute nitidâ ; crinibus nigris, non autem laneis, sicut Æthiopum, sed rectis ; naso brevi, nec eo depresso ; labiis parvis ; dentibus ita albis, ut ebur æquarent. Aures ejus variis conchis et pennis ornatæ erant, quibus ille non mediocriter superbire videbatur : nudus cæterùm à capite ad pedes.

Itaque Robinson amiculo consutis è pellibus confecto socium induit. Tùm ei significavit, ut lateri assideret ad cœnandum.

Vendredi magnâ cum reverentiæ atque grati animi significatione ad Robinsonem accessit ; tum in genua se prostravit, capite in terram demisso.