Part 4
Postquàm diù secum meditatus fuit, recordatus est se puerum vidisse, quoties operariis aliquid magni ponderis erat moliendum, perticâ eos longâ crassâque uti, cujus extremam partem moli movendæ subjiciebant. Itaque ejus rei experimentum facere properat. Elapsâ vix horâ dimidiâ, saxa, quæ vix quatuor homines junctis viribus movere potuissent, è speluncâ feliciter extracta sunt. Moxque lætus admodùm vidit domicilium suum et laxius et tutius esse quàm anteà : jam enim parietes non minùs quàm laquear ipsum, saxo constabant, nec vel minima quidem rima perspiciebatur.
Tunc ad montem ignivomum, qui vaporem atrum emittere nondùm desierat, propiùs accedere audet. Miratur ingentem saxorum liquefactorum copiam, quæ, longè latèque diffusa, necdum etiam refrigerata erant. Cùm animadvertisset lavam ad eum locum effluxisse, in quo solana crescebant, magnoperè timuit ne torrens igneus totam istam regionem vastâsset. Itaque cùm eò se contulisset, magno cum gaudio cuncta benè se habere deprehendit. Et continuò statuit variis in partibus insulæ suæ solana serere, ne fructum tam egregium sinistro aliquo casu amitteret.
Interim cùm mons fumum emittere desiisset, Robinson ad ejus hiatum accedere ausus est. Latera quoque et imam partem ejus lavâ refrigeratâ opertam invenit : cùmque nusquàm vel minimum inde oriri fumum videret, non sine probabili causâ existimavit ignem subterraneum penitùs exstinctum, neque in posterum sibi ejusmodi eruptionem esse extimescendam.
Quâ spe confirmatus, ad alimenta in hiemem colligenda animum convertit. Hoc consilio, octo lamas subindè eodem modo cepit, quo priores. Istos omnes mactavit, excepto hirco, quem socium tribus suis lamis cicuribus adjunxit, maximamque carnis partem suprà focum suspendit, quæ fumo siccaretur.
Jam igitur non contemnendam copiam carnis sibi paraverat : nihilominùs tamen, veritus est, ne sub finem hiemis, si fortè asperior futura esset aut longior, inopiâ ciborum ipse laboraret. Itaque nonnullos etiam lamas capere optavit. Illi verò, insidiis hominis cognitis, cavere sibi didicerant : novis igitur utendum fuit artibus, quibus illos exciperet. Neque hoc ei non successit ; tanta ingenii humani vis esse solet ad excogitandum quidquid valet ad necessaria sibi comparanda !
Animadverterat nimirùm lamas, quoties eum ad fontem conspexissent, semper celerrimè per collem quemdam ad arbusta properare. Hujus collis pars altera dumetis cincta ; altera autem prærupta duarum ferè ulnarum altitudine, undè lamæ saltu se dejicere solebant.
Statuit igitur foveam altam eo loco fodere, in quâ lamæ desuper prosilientes caperentur. Labore quoque indefesso intrà paucos dies novum hoc confectum est. Tùm foveam virgultis texit. Posterâ autem die magnoperè lætatus est, cùm duo ejus generis animalia in eam desiliisse animadvertit. Quibus captis, tantam habuit carnis copiam, quanta per hiemem, quam longa foret, abundè sufficeret. Tùm, ut cuncta provideret contrà hiemem, quam instare putabat, fœnum lamis parandum, ligna ad ignem fovendum colligenda, solanorum tubera effodienda, eademque in cellâ condenda erant. È fœno, cujus magnam copiam collegerat, acervum struxit, qualem agricolæ nostris struere solent : quoties verò fœnum addebat, illud ita pedibus impressis conculcabat, ut haud facilè pluviâ posset interlui. Insuper ut magis etiam ab imbribus defenderetur, tectum ex arundinibus confecit, haud infirmius iis quæ culmo apud nos teguntur. Dies proximos ligna arida colligendo impendit. Tum tubera solanorum effodit, nec parvam eorum paravit copiam. Quibus in cellâ conditis, decussit quoque omnia mala citrea quæ matura erant ; jamque de suo victu minimè fuit sollicitus.
Hiems verò, licet exacto mense Octobri, nondùm venerat. Cœpit potiùs continuis imbribus ità pluere, ut aër in aquam mutatus videretur. Nec satis liquebat Robinsoni quænam hujus rei esset causa. Quindecim dies elapsi erant, ex quo non longiùs domicilio suo progressus fuerat quàm ad cellam, ut alimenta et aquam sibi lamisque peteret. Reliquum tempus omne veluti captivo homini degendum fuit.
Eheu ! quàm tardè tempus nunc Robinsoni trahi visum est, nihil agenti et solitario ! Nunc perspexit, quàm vera essent quæ sæpiùs magistri præceperant, eas opes esse parandas quæ unà cum naufragio possint enatare.
« Ô me in pueritiâ stultum, exclamavit, qui scribere aut legere molestum, otiari verò jucundum existimaverim ! Ô utinam quas olim aspernatus sum doctrinas memoriâ tenerem ! Ex hoc penu domestico nunc depromerem quod esset non solum vitæ oblectatio, sed etiam levamentum miseriarum. »
Cujus otii pertæsum necessitas coegit ut varias res gerendas susciperet quas nunquam anteà tentaverat. Jamdiù consilium ollæ aut lampadis fabricandæ animo agitaverat, quibusquidem auctus, in meliori sanè conditione versaretur : itaque, quamvis plueret, terram argillaceam studiosè conquisivit, opusque orsus est.
Quodquidem certè non statim ei ex voto cessit : iterùm iterùmque tentandum fuit ; cùm autem nihil haberet in quo libentiùs versaretur, placuit opus, licet absolutum, quoties mendosum aliquid animadverteret, frangere ac denuò fabricare. Sic igitur dies nonnullos grato in labore transegit, donec tandem ollam fictilem cum lampade penitùs absolvisset : quas non procul ab igne collocavit, ut paulatim arefierent. Tùm alias etiam ollas, cacabos, catinosque variâ formâ atque magnitudine fingere instituit. Atque ut ille plurimùm operæ in his artibus posuit, ità maximam solertiam adeptus est.
Magnum opus fuit ac difficile fictilia vasa vitro ità incrustare, ut liquore non imbiberentur. Sed cùm nihil intentatum, nihil inexpertum relinqueret, vicit patientia.
Intereà pluere non desiit. Quamobrem necesse fuit Robinsoni varia adhuc fingere opera, ne miserè tædio conficeretur. Proximè autem operam nectendo reti piscatorio navat. Jam anteà non parvam copiam funiculorum contorserat, quæ nunc ipsi fuit maximè opportuna. Cùm enim otio abundaret, et patientissimus laboris, rem decies et ampliùs malè incœptam retractaret, invenit tandem quâ arte nodos faceret : in quo adeò solers evasit, ut fœminas puellasque apud nos reticula nectentes dexteritate æquaret.
Tum venit ei in mentem tentare, num arcum et sagittas posset conficere. Quanto studio animus Robinsonis flagravit, cùm hæc secum agitans, multa recenseret commoda, quæ inde esset percepturus ! Scilicet lamas interficere, aves dejicere, et, quod erat potissimum, se ipsum in domicilio defendere posset. Itaque tanta eum incessit cupido arcûs perficiendi, ut, pluviam cadentem parum curans, ad conquirendum lignum procurrerit. Cui tamen consilio cùm quodlibet lignum aptum non existimaret, ejusmodi quæsivit quod durum idem ac lentum esset, ut et facilè flecteretur, et in pristinam ferè formam rediret.
Tale ergò lignum inventum atque decisum domum deportat, confestimque opus aggreditur. Quàm verò tunc sensit inopiam cultri idonei ! Quamvis iterùm iterùmque secaret, vix tantum profecit, quantum nos cultris chalybeis instructi uno ictu proficimus : quanquàm ab ortu usque ad occasum diei operi intentus erat, necesse fuit ut octo dies integros huic labori impenderet. Tandem magnoperè ille lætatus est, cùm arcum nono die perfectum vidit ; neque tunc, præter nervum et sagittas, quidquam desiderabat. Cùm verò funem quàm firmissimum contorsisset, ad sagittas fabricandas se accinxit.
Jam si ferrum habuisset, quod sagittis præfigeret, quanti, quæso, hoc æstimâsset ! Frustrà autem in votis illud habuit. Dum igitur rem mente agitat, tandem meminit se audiisse homines feros ossibus magnorum piscium aut silicibus acutis uti ad sagittas hastasque acuendas. In quo illos statuit imitari. Consilium quoque iniit hastæ conficiendæ. Quod utrumque statim agressus, ad littus accurrit, ibique ossa piscium, lapidesque aptissimos invenit. Tùm perticam longam et rectam hastæ destinatam amputat, pluviâque madidus domum revertitur. Intrà paucos dies et hasta, et sagittæ confectæ sunt. Tùm hastam præfigit lapide præacuto, ac deindè sagittas hinc ossibus piscium robustis, inde pennis ad extremam partem additis, alites facit. Quo facto, placuit arcûs experimentum facere. Quiquidem, quanquam multa deerant, quòd ferreis instrumentis non fuerat instructus, attamen satis idoneus visus est dejiciendis avibus, minoribusque aliis animalibus ; neque dubitavit fore ut hominem ferum nudumque, si quidem satis appropinquâsset, eo graviter esset vulneraturus.
Attamen pluvia nondum cessaverat ; sed, duobus tandem elapsis mensibus, cœlum cœpit nitescere. Nunc Robinson hiemem adventare putavit, cùm jam contrà hiems exacta esset. Vix suis ille oculis fidem habuit, cùm almâ veris vi nova gramina, novos flores, novos surculos emergentes cerneret. Et si causam non intelligebat, res tamen erat ante oculos. « Hoc profectò, ità se ipse alloquitur, me in posterum monebit, ne quidquam rejiciam, cujus rationem animo perspicere nequeam. »
————
Caput undecimum.
Summæ Robinsonis miseriæ. — Ab insectis infestatur. — Vestes ex pellibus sibi conficit. — Incidit in gravem morbum.
Attamen multum aberat ut Robinson omnia haberet quæ ad victum cultumque vitæ requiruntur. Omnes ejus vestes usu diuturno contritæ diffluebant, nec satis videbat quâ ratione novas sibi conficeret. Cui quidem non tam contra frigoris vim vestibus opus erat, quàm ut se ab insectis defenderet, quibus insula abundabat. Quorum morsibus Robinson excruciabatur, tumidis ferè semper manibus genisque. Quanti porrò dolores eum manebant, vestibus omninò laceratis ! atque hoc erat in proximo.
Ad hanc calamitatem accedebat quòd parentum societatisque humanæ desiderio animus ejus sæpè teneretur. Quam ob rem non semel ingemuit, cùm è littore oculis madidis et languentibus, oceani circumspectaret immensitatem, neque aliud præter aquam, præter cœlum conspiceret. Quoties animus ejus dubiâ spe pendebat, cùm è longinquo prospiceret nubeculam ex æquore quasi emergentem, quam sibi cogitatione navem malis velisque instructam fingebat ! Cùm verò errorem suum animadverterat, quanto luctu, quantâ animi ægritudine oppressus domum revertebatur !
Veritus autem ne navis aliqua insulam præterveheretur, aut etiam apud eam anchoras jaceret, cùm ipse in littore non adesset, in tumulo quodam eminente signum erigere statuit, quo appellentibus suam calamitatem indicaret. Stabat pro signo tignum, ex quo indusium, ut erat omninò attritum, suspenderat ; verba quoque palo inscribere vehementer optavit, quibus miseram suam conditionem apertiùs significaret. Quâ verò ratione ? Nulla alia erat in potestate, nisi ut litteras cultro lapideo insculperet : quânam autem linguâ ?
Si enim Gallicum vel Anglicum sermonem usurpâsset, fieri poterat ut navis Germanica, aut Hispana, aut Lusitana appelleret, in quibus nemo navigantium significationem verborum intellexisset. Fortè nonnullas voces Latinas recordatus est, quibus votum suum exprimeret.
Linguam enim Latinam cuncti Europæ populi tenent, et plerique eorum qui liberaliter instituti sunt, aliquam certè ejus partem intelligunt : proptereà Robinson speravit fore ut in quâlibet navi quæ eò deferretur, unus saltem reperiretur inscriptionem istam interpretaturus. His autem verbis constabat :
Ferte opem misero Robinsoni.
Sic illi nonnihil profuit verba aliquot Latina meminisse.
Jam inopiâ calceorum et tibialium Robinson maximè laboravit. Istis scilicet sensim omninò dilaceratis, muscæ nudos ejus pedes stimulis fodiebant, iisque pungebant doloribus, qui vix tolerari possent. Quoties sedit meditabundus ut excogitaret rationem aliquam corporis tegendi ! Sed frustrà : carebat enim instrumentis et arte ad finem assequendum necessariâ. Tandem pellibus lamarum quos mactaverat facillimè vestiri posse se existimavit. At istæ crudæ rigidæque erant, neque unquam ille curaverat quâ arte in præparandis pellibus crudis coriarii utantur. Atque si hanc tenuisset, nec acu, nec filis instructus erat, quorum ope è coriis vestimentum sibi consueret.
Cæterùm necessitas, omni arte et doctrinâ efficacior, Robinsonem admonuit quomodò inopiæ suæ mederetur. Pellibus igitur assumptis, cultro siliceo, sed non sine magno labore, calceos primum, tum tibialia quoque secuit : quæ cùm consuere non posset, incisis foraminibus fila trajecit, quibus ea circa tibias religaret.
Ex alio quodam corio curvo rigidoque larvam confecit, quam duobus perfodit foraminibus per quæ acies oculorum penetraret, tertiumque quo spiritum ore duceret.
Statuit à labore omninò non desistere, donec tandem tunicam braccasque è pellibus lamarum perfecisset ; et certè res erat maximè operosa : quid autem est quod sine labore homines assequi possint ? Nihil verò tam arduum, quod non expugnet pertinax labor. Robinsoni quoque res ex voto cessit : quod eum tantâ affecit lætitiâ, quanta verbis exprimi non possit.
Jam Robinsonis habitus vestitusque verè singularis fuit. À capite ad calcem pellibus villosis horridus ; gladii loco, securi lapideâ cinctus : gerebat humeris peram venatoriam, arcumque cum fasciculo sagittarum ; dextrâ hastam ipso longiorem, sinistrâ umbellam textam viminibus, atque foliis cocossæ obsitam ; pro pileo denique corbem præacutam, pellibus setosis pariter tectam. Cogitate, quæso, qualis adspectus hominis fuerit. Risum ipse non tenuit, cùm suum lympharum in speculo vidit simulacrum.
Hâc rerum in conditione Robinson versabatur, cùm casu quodam impeditus est, quem jamdiù metuerat : in morbum incidit.
Ac primò, stomachi capitisque doloribus affectum, et omnibus membris fatigatum se sensit, demùmque, summo animi angore et deliquio oppressus, in terram collabitur. Vocis expers atque sensûs, oculos in cœlum defigit : « Alme Deus ! miserere meî ! » Hæc sola subinde magno cum gemitu protulit.
Neque tamen diù propter anxietatem quiescere potuit. Cùm quidquid virium supererat collegisset, ea quæ ad curam suî maximè necessaria essent, propè stratum ponit, ut, si propter vim morbi surgere non posset, haberet tamen quo paululùm sublevaretur ; sed vix valuit nonnullas cocossæ conchas aquæ plenas asportare, quas juxtà stratum collocavit. Tùm aliquot tubera frixa et quatuor mala citrea, quæ reliqua habebat, addidit. Quo facto, exhaustis viribus, in lecto miserabiliter recubuit ; ac brevi febri correptus est. Quanquàm pellibus lamarum se totum texerat, à frigore tamen se defendere non potuit. Quo frigore duas ferè horas cohorruit : tùm æstus tam vehemens insequitur, ut viscera penitùs urerentur ; pectus crebro concutitur pulsu, sicut solet celerrimo cursu anhelantibus. Tanta autem ejus imbecillitas fuit, ut vix concham aquâ repletam labris admovere valeret, ad hauriendum paululùm humoris. Jamque nox oborta erat. Quâquidem nocte tristiorem nunquam ille degerat.
Vicissim aut frigore contremuit, aut arsit calore, acerbissimo continuoque capitis dolore cruciatus ; neque somno recreatus est. Quibus malis adeò fractus fuit, ut proximo mane vix posset reptare ad ligna alendo igni necessaria.
Ad vesperam morbus ingravescit. Iterum igni corpus ægrum admovere conantem vires deficiunt. Itaque nunc spes omnis salutis abjicienda fuit : jamque erat in exspectatione mortis.
Nox ista superiori similis fuit. Ignis interim exstinctus est ; aqua in conchis cœpit putrescere ; Robinson autem adeò viribus desertus est, ut vix se in lecto commovere valeret. Mortem quoque appropinquantem sentire sibi visus, tantam inde lætitiam cepit, ut, eâ ipsâ confirmatus, piis precibus se ad maximum iter ineundum ritè pararet.
Deum peccatorum veniam supplex rogavit ; quo facto, gratias ei egit pro beneficiis in se, per totam vitam indignum, collatis, in primis autem pro calamitatibus quibus ipsum castigaverat ; postremò parentibus suis miseris solatium atque felicitatem precatur. Tum animum immortalem æterno patri commendavit ; cùmque se composuisset, exspectavit mortem.
Quæquidem gradum corripere visa est ; angoribus enim ingravescentibus pectus anhelare atque suffocari cœpit. Optatum tempus tandem videtur advenisse. Vehementissimo angore compressus jam non spirat ; capiteque reclinato, sensum omnem amittit.
————
Caput duodecimum.
Convalescit ex morbo. — Maximi luctus. — Parva gaudia. — Psittacus.
Attamen spiritus liberiùs meare cœperat ; Robinson paulatim allevans oculos circumspexit, satis incertus animusne suus è corpore migrâsset, necne. Jamjam verò minimè dubium fuit quin viveret : tunc gravissimè indoluit ; mortem enim in isto rerum articulo vitâ potiorem habuisset. Magnâ quoque infirmitate oppressum se sensit, doloris tamen expertem. Cùm enim anteà æstu ardenti flagrâsset, nunc sudor plurimus salubrisque per omnes artus manabat. Atque ne intercluderetur, pellibus additis se texit, et sic post dimidiam circiter horam, magnoperè allevari sibi visus est. Jam verò siti exarsit vehementissimâ, cui explendæ cùm idonea non esset aqua putredine corrupta, opportunè malorum citreorum meminit. Adeò verò infirmus erat, ut unum labris ægrè admoveret. Cujus tamen succo egregiè refectus, sudore continuò effluente, dulci somno sopitus et nonnisi sole oriente experrectus est.
Tunc verò vis morbi omninò laxata erat, neque, præter infirmitatem virium, aliquid mali superfuit. Cibum quoque appetere cœpit, bulbumque solani frixum comedit, instillato mali succo citrei, quo saporem ejus jucundiorem efficeret et palato refrigerando aptiorem.
Lamarum suorum, quandiù jacuerat ægrotans, curam penitùs deposuerat. Nunc autem valdè commotus est, cùm eos ad pedes suos videret jacentes, nonnullosque oculis in se defixis, quasi ipsum interrogarent nùm meliùs valeret. Est autem illud animalium genus à naturâ ita comparatum, ut, camelorum instar, plurimos dies sine potu degant. Alioquin malè cum iis actum fuisset. Per dies enim duos continuos aquam non biberant, necdùm etiam Robinson propter corporis imbecillitatem surgere, aquamque iis ministrare potuit.
Cùm lama mater ad eum satis appropinquâsset ut hanc posset attingere, tùm levato corpore in cubitum, dextrâ eam mulsit, ex cujus tepidi lactis haustu plurimum accepit levaminis. Quo facto rursus somnum cepit usque ad solis occasum. Nunc autem cibi major fuit appetitus. Itaque nonnulla solanorum tubera succo mali citrei adspersa comedit, ac denuò somnus eum complexus est.
Atque hæc alta quies, obsecundante firmâ corporis habitudine quam à naturâ Robinson sortitus erat, tantoperè ad vires ejus reficiendas valuit, ut proximo mane surgere, et tentabundus progredi auderet.
È speluncâ in vestibulum titubans prorepit. Ibi solis orientis radii, inter frondes vicinarum arborum nitentes, vitali eum calore recreant. Sibi quasi recèns natus videtur ; Deo, vitæ fonti æterno, gratias agit quòd sibi denuò intueri liceat sidus illud pulcherrimum mirandaque summi rerum conditoris opera. Nunc adspicit cœrulei cœli immensitatem, nunc recentem et amœnam arborum fruticumque rore madentium viriditatem, nunc lamas fideles, qui circumstantes, domino blandiri, et lætitiam videntur significare.
Mox autem favente aere puro, et aquâ frigidâ lacte temperatâ, necnon placidâ mentis serenitate, penitùs convaluit. Brevì quoque viribus recuperatis, ad opera instituta se retulit.
Hoc unum tunc ei molestum fuit, quòd ignis exstinctus esset. Verumtamen magnâ cum animi moderatione hunc casum tulit, nec spem omninò amisit ; siquidem nunc expertus erat nihil esse cur adversùs hiemis inclementiam sibi præcaveret : atque etsi ab ineunte ætate carne vesci consueverat, speravit tamen fore ut eâ carere, solisque fructibus et lacte lamarum vitam sustentare posset.
Quid nunc suscipiat, confectis omnibus quæ manibus, sine ullius instrumenti auxilio, confici possent ? Nihil ergò sibi superesse putavit, nisi ut in otio et somno vitam consumeret. Quâquidem conditione miseriorem sibi fingere nullam potuit. Jam enim tantoperè labori assuetus erat, ut vitam intolerabilem existimaret, quoties utili operæ vacare non liceret. Diù itaque multumque secum reputavit quemnam laborem nunc capesceret, ut fugeret otium. Tandem invenit in quo operam suam collocaret.
Diu noctuque animo versaverat consilium naviculæ conficiendæ, cujus ope tentaret nùm posset in societatem hominum redire, atque se ab eâ solitudine eximere quam graviorem erat expertus, ex quo ignis usum amiserat. Nec temerè continentem Americæ haud procul abesse augurabatur : statuit autem, si modò scaphulam sibi parare posset, spretis omnibus periculis, continentem petere.
Cùm totum se huic consilio tradidisset, procurrit aliquando ad eligendam arborem cujus truncus in formam cymbæ cavaretur. Hâc mente loca nonnulla perlustrans quæ nondum inviserat, varia ignotarum plantarum genera detexit, in quibus constituit experimenta facere, ut intelligeret an iis quoque vesci posset. Inter alia frutices nonnullos invenit frumenti Indici, quod apud nos triticum Turcicum appellari solet.
Miratus ille spicarum magnitudinem in quibus suprà ducenta grana denso ordine structa erant, non dubitavit panem ex iis confici posse. Quomodò autem grana moliturus erat ? quomodò farinam furfure purgaturus ? quomodò tandem panem inde cocturus, cùm ignem desideraret. Nihilominus tamen aliquot spicas inde secum abstulit, quarum grana sereret : « Quidni, ait ille secum, fieri possit ut ex iis aliquam olim utilitatem percipiam ? »
Posteà verò reperit quoque arborem frugiferam in quam anteà non inciderat. Capsulas crassas pendentes vidit, quarum unam cùm confregisset, sexaginta circiter fabas invenit. Quamvis saporem jucundum in iis non deprehenderet, attamen unam ex iis quæ sibi maturior visa est, peræ suæ commisit. Erant fabæ cacaoticæ, è quibus potus cacaoticus paratur.
Tandem arborem ingentem sibi prorsùs ignotam invenit, cujus fructus nuces cocossæ magnitudine æquabant. Qui cùm putamina nulla haberent, saporem verò jucundissimum, toti comedi poterant. Arbor ipsa multum dissimilis erat cocossæ. Non enim trunco tantùm constabat qui erigitur, quemadmodum cocossa, nec in coronam magnorum foliorum supernè desinit ; sed erant ejus rami foliaque quasi nostrarum arborum pomiferarum. Posteà comperit arborem eam esse quam paniferam appellamus, proptereà quod fructus ejus vel crudi, vel comminuti atque depsendo subacti, barbaris hominibus vicem panis præstant.
Cùm animadvertisset illius arboris truncum ab uno latere jam leniter esse excavatum, existimavit esse cymbæ conficiendæ idoneum, dummodo excidi ac penitùs excavari posset. Si verò arborem tam utilem exciderit, incertus ipse an sibi unquàm cymbam contingeret inde fabricare. Hæc cogitans, exterritus est, hæsitque diù inops consilii. Attamen loco arboris notato, dubius animi domum revertitur.
Inter redeundum, quod jam diù optaverat, nidum psittaci invenit. Tum circumspiciens quâ parte facillimè locum invadat, accedit pede suspenso. Vigilabat rostro extra nidum prominente mater pullis incubans ; et ad aspectum inusitatæ formæ aliquid mali suspicata, aciem oculorum arrigebat ad periculum. Robinson scandit per densissimas frondes, manibus retinens virgulta. Sed quò propiùs accedentem prodit strepitus foliorum, eò magis crescebat sollicitudo matris. Ac demum homo adest, manumque nido injicit. Avolat mater ; avolant adulti jam validiores : unus cæteris tardior hæret in manibus. Robinson domum properat, hilarior quàm si thesaurum nactus esset.
Tum redux quàm solertissimè potest caveam concinnat, in quâ hospitem novum collocet. Quâquidem juxta stratum suum positâ, tàm lætus recubuit quàm qui novum sibi amicum comparavit.
————
Caput tredecimum.
Multus labor in excavandâ scaphâ. — Robinsonis constantia. — Quomodò diem inter varias occupationes distribuit. — In bellicis artibus se exercet.