# Robinson Crusoëus

## Part 3

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/robinson-crusoeus-73030/index.md

Robinson hâc quidem nocte placidè admodum dormivit. Cùm tandem expergefactus diem jam non parùm processisse animadverteret, surrexit celeriter lamas venaturus ; sed cœli tempestas obstitit. Quippe vix egresso, subitò regrediendum fuit ; scilicet imber tantâ vi de cœlo ruebat, ut nulla spes esset foràs eundi. Itaque exspectare statuit donec tempestas desiisset. Imbris verò violentia aucta est. Fulgura quòque ita micabant, ut tota quasi arderet spelunca. Tum tonitrua sequebantur, qualia nunquam audierat. Terra ipsa contremiscere, montesque ita reboare, ut fragoris istius nullus finis futurus esse videretur.

Cùm Robinson liberaliter non fuisset institutus, humanum erat timorem vanum et anilem concipere.

Sedebat ille in angulo speluncæ, junctis manibus, præsentibus graviora quæ sequerentur, metuens. Interim imber ingruere, fulgura coruscare, tonitrua perpetuò resonare. Appropinquabat hora meridiana, necdum tempestas desævierat. Nec ipse quidem multùm esuriebat Robinson ; quippe cui famem omnem angor exemisset : adeò tetris cogitationibus excruciabatur.

« Venit sanè dies, ait ille secum, in quâ placuit Deo parentum ultori pœnas à me repetere ; nec diutiùs ille paterna me caritate tuetur. Pereundum mihi est : nunquam ego parentes miseros revisam. »

Dum hæc secum ipse tristis volvit, vim tempestas remittit, et jam spes Robinsonis animum recreat : tum igitur in viam se conferre statuit. Cùm autem in eo esset ut peram securimque arriperet, ecce subitò..... attonitus in terram procidit.

Scilicet arbor speluncæ imminens, fulmine icta, tanto fragore disrupta est, ut Robinson exanimatus se ipsum interemtum putaret. Diù etiam sensu planè orbatus jacuit. Tandem cùm intellexisset se adhuc vivere, è solo sese erexit ; statim verò, ante ostium speluncæ, arboris à fulmine disruptæ atque prostratæ partem conspexit. Interim pluvia cessaverat, nec jam exaudiebantur tonitrua ; tum Robinson ausus est è speluncâ prodire. Quid verò ejus oculis objicitur ? Res scilicet quæ ipsi apertè declaravit, quàm parùm omni spe priùs abjectâ sapuisset : ardebat enim truncus arboris, fulmine ictæ.... Robinson igitur id subitò nactus est quo plurimùm indigebat. Tanto atque insperato lætus munere, manibus in cœlum sublatis, optimo hominum parenti gratias egit, qui vel inter maxime terribiles casus nostræ semper consulit felicitati.

Tum verò Robinsoni suppetiit ignis quem alere haud difficile fuit ; nec ampliùs causa suberat, cur de vitæ salute in desertâ hâc insulâ esset sollicitus.

Venatio in posterum dilata est, quoniam placuit utilitatem statim ex igne capere, carnemque veru adhuc affixam apparare. Tum coqui ministerio functus ignem movet, assamque sedulò versat.... Quàm juvabat flammas micantes tremulasque intueri ! Pretiosissimum enim divini numinis munus ignem è cœlo sibi demissum interpretatus, cogitansque, quantas inde percepturus esset utilitates, sæpiùs, propter memoriam beneficii, oculos in cœlum vertit.

Tum verò rem unam Robinson desiderabat, scilicet sal, quo carnem condiret ; speravit autem se quoque processu temporis id commodi genus inventurum. Nunc ergo satis illi fuit littus petere ad aquam cocossæ putamine hauriendam : quâ quidem cùm nihil melius adesset, carnem tunc irrigavit.

Quantam verò conceperit lætitiam, cùm primum ori suo frustum admovit, is tandem sibi fingere potest, qui per quatuor hebdomades continuas nihil ciborum ritè paratorum comederit, omnemque iis unquàm vescendi spem penitùs amiserit !

Summa erat Robinsonis felicitas ; sed sensit sibi aliquid deesse, scilicet hominem quîcum illam communicaret. Inest enim nobis quiddam ab ipsâ naturâ penitùs insitum, ut non alia res hominem magis delectet, quàm si cum homine versari possit et colloqui. Natura quippe nihil solitarium amat ; et si suppetant omnium rerum quas ipsa desiderat abundantia et copia, ereptâ hominis omninò adspiciendi potestate, nemo est tam ferreus qui id vitæ genus sustinere possit, cuique non auferat fructum voluptatum omnium solitudo. « Heu ! ait ille cum gemitu, ô me felicem, si mihi contingat societas unius amici aut unius hominis vel miserrimi cujus mutuâ in benevolentiâ conquiescam ! Si saltem adsit unum modò animal mansuetum, canis aut feles ; quod beneficiis mihi devinciam ! nunc autem mihi vivendum est prorsùs solitario, atque ab omni animantium societate remoto. » Hìc lacrymis genæ maduerunt. Tunc recordatus est præteriti temporis, quo puer adhuc, cùm posset jucundâ fratrum aut æqualium consuetudine frui, cum illis dissidia ac sæpè jurgia inierat, quorum nunc magnoperè eum pœnituit. « Eheu, secum reputavit, equidem tunc temporis parum intellexi, quanti amicus sit æstimandus, quantoque aliorum hominum amicitia sit adjumento ad benè et beatè vivendum. Ô ! si Deus mihi largiretur, ut aliquandò repuerascerem, quantâ ego benevolentiâ, quanto amore fratres meos aut æquales complecterer ! quàm lubenter leves illorum ferrem injurias, omniumque animos comitate et obsequio ad me allicerem ! Ô me infelicem qui, quanti sit amicitia, non antè didicerim quàm omnis spes illius unquàm fruendæ exciderit ! »

Has inter querelas, oculis fortè in ostium tugurii conjectis, araneam animadvertit, quæ telam suam in angulo quodam contexerat. Tantopere autem socio invento lætatus est, ut, qualis esset, minimè curaret. Juvabat intueri quâ arte telam à medio texere incipiat, ac deinde fila immittat alia in rectum, alia in orbem, maculasque, paribus semper intervallis, indissolubili nodo adnectat, quæ minora animantia veluti retibus implicata teneant. Itaque non desiit ei bis in die muscas culicesque sufficere. Illa quòque tantam cum hospite familiaritatem contraxit, ut, quoties hic telam tetigisset, illa, specu progrediens, prædam ex herili manu acciperet.

Jam nox appropinquabat, solque in aquis immergi videbatur. Oriens ex oppositâ cœli parte luna radios in speluncam fundebat tanto Robinsonis gaudio, ut ille aliquandiù somnum capere non posset. Tandem obdormivit, dum ignis, subjectâ materiâ, lentè alitur.

————

Caput septimum.

Præda ingens. — Deest res maximè necessaria. — Vota irrita. — Ambulatio. — Natatio. — Res variæ.

Robinson, cùm solis æstus in insulâ interdiù esset fervidissimus, matutinum inprimis aut vespertinum tempus operi impendere solebat. Itaque primo mane surrexit, cùmque ligna super foco reposuisset, dimidiam cocossæ nucem, quæ de hesternis epulis reliqua erat, comedit. Quo facto, cùm aliam lamæ partem veru affigere vellet, carnem jam putrescere, propter nimium calorem, sensit. Carendum igitur hodiè fuit voluptate, quam ex edendâ carne percepisset.

Deinde, humeris perâ venatoriâ cinctis, ad littus se contulit, ostreas collecturus. Ibi verò pro ostreis, quarum mira paucitas erat, aliud alimenti genus Robinsoni contigit invenire, quod certè utilitate ostreas vinceret ; animal cui tectum ipsa composuit natura, quod secum quòcumque libuerit gestat, testudinem nimirùm, tantâque illam magnitudine, quantâ in his regionibus rarò reperiunt : quippe librarum ferè quinquaginta pondus æquabat.

Sæpè Robinson audierat carnem testudinis jucundam esse, eamdemque salubrem. Prædam igitur humeris impositam Robinson lentè domum deportat. Tum securi suâ inferiorem partem conchæ percutit repetito ictu, donec frangeretur ; et sic testudine potitus, opimam ejus partem assandam resecuit. Quam cùm veru affixisset, ut magnam famem laborando contraxerat, vix exspectare potuit, donec esset ritè cocta.

Interim dum sedet assam versans, secum reputat, quid de reliquâ testudine sit faciendum, ne putredine corrumperetur. Ad illam enim muriâ condiendam et patinâ et sale carebat. Quomodo se inde expediat ?

Ægrè enim prævidit egregiam illam testudinem, quæ sibi vel octo et ampliùs dierum victum præbuisset, posterâ die putridam fore ; neque tamen animum subiit, quâ ratione illam condiret. Ac subitò hæc ei cogitatio in mentem venit. Superior testudinis crusta mactræ similitudinem aptissimè referebat. « Hæc erit, ait ille secum, pro patinâ. Unde autem salem petam ? Ô me stupidum ! ait, fronte simul percussâ. Nonne mihi est in potestate carnem aquâ marinâ irrigare, quæ quidem idem prorsùs aut fere præstabit ac si sale esset condita ? Optimè, egregiè, » iterùm iterùmque exclamat ; atque ille lætitiâ gestiens veru celeriùs versare.

Et nunc caro ritè assata est. Cùm esculentum quoddam ejus frustulum gustâsset, « Ah ! si modo, ait ille suspirans, fragmentum panis vel minutissimum mihi nunc contingat ! Quàm stultus ego fui, qui puer non intellexerim, quantum Dei erga homines beneficium panis sit ! Tunc temporis, ut satis mihi fieret, addendæ erant aliquæ deliciæ. Ô utinam nunc mihi adsit fragmentum quodlibet panis illius quem tunc ad canem nostrum horti custodem projiciebam ! Quàm me felicem nunc prædicarem ! »

Robinson igitur quam lautissimè posset, epulatus est. Deinde, fervidissimo diei tempore, paululum in strato recubuit, ut secum meditaretur, quodnam potissimùm opus susciperet, cùm remisso calore liceret operam in aliquid conferre.

« Quid nunc priùs agam ? optimum erit ad venandos aliquot lamas proficisci. Quid autem proderit tanta carnis copia ? » Cùm sic secum reputaret, incidit in cogitationem novam, cunctisque prioribus longè præstantiorem. Scilicet animalia quædam domestica cicurare et mansuefacere decrevit, quæ sibi victum simul et societatem præstarent. Lamæ autem cùm jam mansuetissimi generis viderentur, speravit fore ut facili negotio nonnullos ex iis vivos exciperet. Statuit funiculum ita aptare, ut esset pro laqueo, tum autem post arborem insidiari, et lamæ capiti, qui primus appropinquaret, laqueum injicere. Hâc mente funem satis crassum contorquet ; atque intra aliquot horas cuncta confecta sunt. Tum non semel omnia expertus, vidit rem benè fore.

Quoniam verò locus ille quà lamæ ad aquam devenire solebant, satis remotus erat, nec constabat num unoquoque vespere eò venturi essent, re ad crastinam diem dilatâ, interim cætera ad iter faciendum necessaria paravit. Tum resecto testudinis frusto, quod et vespertinæ et crastinæ cœnæ sufficeret, reliquam partem aquâ marinâ irrigavit.

Quo facto foveam mediocrem in solo fodit, quæ sibi ad tempus cellæ vicem præstaret ; atque in eâ concham testudinis carne repletam condidit, ostio cellæ intextis ramalibus occluso.

Reliquum à meridie tempus jucundæ ambulationi impendit, ut animum recrearet ; quam ob causam ad littus maris se contulit, unde suavis aura spirabat, quâ aeris æstus paululùm temperabatur. Ibi dum secum spatiatur, valde delectatus est adspectu maris immensi, cujus plana facies fluctibus sese invicem leni lapsu pellentibus vix crispabatur. Hìc animo affectus, oculos in eam terrarum partem convertit in quâ sita erat cara sibi patria ; cùmque hæc optimorum parentum memoriam desideriumque renovarent, nonnullæ obortæ sunt lacrymæ.

Atque sic obambulanti venit in mentem, sibi non male fore, si corpus ablueret, ad squalorem detergendum. Vestem igitur deposuit. Ut verò stupuit adspecto indusio quod unicum habebat ! Quoniam in regione tam calidâ nunquam illud exuerat, vix cerni poterat linteum albi coloris olim fuisse.

Primò igitur statuit sedulò indusium lavare. Quo quidem ex arbore suspenso, ipse in aquam desiliit.

Cùm autem puer natandi artem didicisset, placuit ex eo loco, ubi in aquam descenderat, natando pervenire ad tractum quemdam terræ satis longo spatio in mare procurrentem, quem nondum adierat.

Illud quoque Robinsonis nostri consilium faustissimum fuit. Vidit nimirum hunc terræ tractum aquis subeuntibus inundari, recurrentibus verò magnam copiam testudinum, ostrearumque in sicco destitui.

Maris ille locus quem Robinson circumnatavit, adeò piscibus abundabat, ut ferè manibus capi possent. Quòd si reticulo instructus fuisset, multa facilè cepisset millia. Hoc autem adhuc carebat. Cùm tamen omnia suscepta prosperè ei hactenus cessissent, speravit fore ut aliquandò piscatorium rete sibi conficeret.

His rebus jucundissimis lætus Robinson ex aquâ emergit, cùm horam ferè integram natando consumpsisset. Indusium quoque aeris calor penitùs siccaverat : tum ille voluptate lintei mundi induendi fruitur.

Cùm verò nunc consuevisset cuncta attentè meditari, cogitavit hanc voluptatem non fore diuturnam, si quidem hoc unico indusio sibi nunc utendum esset, quo semel attrito nulla suppeteret ratio quâ aliud compararet. Quæ cogitatio gaudium mœrore miscuit. Attamen, animo mox confirmato, domum reversus est, cœnam sumpsit ; cùmque Deum piè oravisset, placidè se in lecto composuit.

————

Caput octavum.

Lama mansuefacta. — Pulli. — Res variæ.

Postero die Robinson primâ luce surrexit, atque ad venandum se accinxit. Assumptis igitur tuberibus solanorum assatis, idoneoque testudinis frusto foliis involato, securi instructus et laqueo, quem pridiè ad lamas irretiendas confecerat, umbellamque manu tenens in viam se contulit.

Summum adhuc mane erat : constituit igitur paululum à rectâ viâ deflectere, ut alias quoque insulæ partes exploraret. Innumeras inter volucres, quæ arboribus insidebant, psittacos miris coloribus pictos conspicit. Ut ille optabat unum ex iis capere, quem mansuetum atque socium sibi faceret ! Adulti verò callidiores erant quàm qui caperentur ; pullorum autem nidum nusquàm vidit.

Cùm autem collem quemdam mari vicinum adscendisset, conjectis inde oculis inter rupium hiatus, aliquid conspexit quod placuit propiùs cernere. Descendit igitur, et magnâ cum voluptate animadvertit esse.... sal. Hactenus quidem pro condimento adhibuerat aquam marinam, quæ tamen commoditas salis præstantiam non æquabat. Aquæ enim marinæ sapor habet multùm amaritudinis : temerè quòque ille putaverat carnem aquâ marinâ conditam sanam atque incorruptam servari posse, si quidem non minùs putrescit quàm aqua è fluviis aut fontibus hausta, ubi illa motu caret. Valdè igitur ei profuit genuinum sal hìc repertum : itaque ambas ille peras eo complevit, quod statim domum deportaret.

Lætus deinde Robinson eum petiit locum ubi lamam se excepturum sperabat. Recubuit sub arbore, horam exspectans quâ solebant transire, atque intereà carne assâ et tuberibus epulatus est : quibus quidem, addito sale, sapor nunc erat longè jucundior.

Sub finem prandii, ecce lamas accurrentes è longinquo prospicit. Confestim Robinson stans in insidiis, exspectat donec appropinquarent. Nonnulli jam præterierant, sed extra captum ; cùm ecce unus ex illis tam propè accessit, ut ejus collo laqueum injecerit. Qui cùm balare conaretur, Robinson, ne cæteros deterreret, laqueum ita contraxit, ut vox hæreret faucibus. Tum eum celeriùs in dumeta abreptum è conspectu cæterorum removit. Capta lama duorum pullorum mater erat. Quiquidem magno Robinsonis gaudio matris vestigia secuti, hominem minimè timere visi sunt : dum illos Robinson demulcet, isti manum ejus lambunt, quasi orarent ut matrem dimitteret.

Robinson igitur, voti compos, captivam quamvis reluctantem, totâ vi connisus, secum abstraxit, brevissimamque viam ingressus tandem feliciter domum revertitur.

Nunc ut hospites commodè exciperet, cœpit stabulum exstruere atrio suo contiguum ; securi nempè lapideâ teneras arbores excidit, quas ita denso ordine conseruit, ut parietem satis validum objicerent. Lama quam alligaverat arbori, fessa recubuerat ; pulli autem captivitatis suæ nescii jacebant, matris ubera sugentes.

Ô pergratum Robinsoni nostro spectaculum ! Iterùm atque iterùm constitit, carissimum pecus intuens, seque ipsum beatum prædicavit, quòd nunc animantes quosdam socios haberet. Jam sibi visus est vitam solitariam non ampliùs degere ; unde tantam voluptatem cepit, ut, viribus novis auctus, brevì stabulum inchoatum perficeret. Tum lamâ cum pullis ibi inclusâ, ostium densis fruticibus sepsit.

Quantam nunc lætitiam expertus est ! Etenim præter jucundissimam istorum animalium societatem multa alta maximaque commoda inde speravit. Neque hoc frustrà. Poterat aliquandò discere quâ arte ex eorum lanâ vestem sibi conficeret ; poterat eorum lacte vesci, atque butyrum cum caseo inde parare.

Una res ejus felicitati deerat. Optabat nimirùm ut intrà unum et eumdem parietem cum grege carissimo habitaret, quem semper haberet ante oculos, quoties domi commoraretur. Rem itaque diù multumque in animo versavit : tandem, cùm minimè laboris pigeret, statuit alteram domicilii partem diruere, novamque capaciorem exstruere, quâ atrium ipsum aliquantulùm amplificaretur. Ut autem, dum esset in novâ sepe serendâ occupatus, tutus ipse habitaret, prudenter statuit veterem non priùs evellere quàm nova fuisset confecta ; atque tanta fuit Robinsonis assiduitas, tanta diligentia, ut, opere intrà paucos dies perfecto, jucundissimâ trium sodalium societate gauderet.

Lama etiam cum pullis societati Robinsonis brevì assuevit. Domum enim redeunti obviàm subsultantes veniebant, odorantes an fortè aliquid deliciarum attulisset, manumque lambentes, quasi gratias acturi pro gramine aut surculis ab ipso acceptis.

Tùm, pullis paulatim à matris lacte desuefactis, cœpit ipse bis quotidiè illam mulgere : vasculorum vicem ei præstabant putamina cocossæ ; lactisque usus modò dulcis, modò coagulati, solitudinem ei longè jucundiorem fecit.

Cùm arbor cocossæ tot tantasque utilitates ei præberet, illam propagare magnoperè cupiit. Quomodò autem hoc efficeret ? Audiverat ille quidem arboribus ramulos inseri posse ; nunquam tamen hanc artem discendam curaverat. Tùm sæpiùs ingemuit : « Eheu ! quàm levis in pueritiâ fui, qui omnibus ad doctrinam adjumentis uti noluerim ! Si mihi meliùs consuluissem, nonne attendissem ad ea quæ tùm oculis, tùm auribus meis subjiciebantur ? Ô si mihi repuerascere liceret, quantâ ego curâ, ad omnia quæ hominum solertiâ et labore perficiuntur, animum adverterem ! »

Robinson igitur, ut optatum finem assequeretur, nullam aliam rationem vidit, quàm si è nucibus ejus nonnullas sereret. Hoc ergò facere constituit, quanquàm cibi adeò suavis et rari jacturam ægrè ferebat. Nec multo post, magnâ cum voluptate erumpentia quædam animadvertit semina, quæ, tepefacta vapore, mirum in modum adoleverunt.

Lama mater pullique brevì eamdem mansuetudinem induerant, quâ canes nostri esse solent. Hos itaque cœpit ad usus suos adjungere, iisque jumentorum loco commodè uti, quoties aliquid grave aut suprà vires hominis vehendum erat.

Jam pridem Robinson, cùm esset in otio, animadverterat quantæ sibi foret utilitati, si artem corbium texendarum intelligeret. In pueritiâ autem suâ adeò istam artem despexerat, ut nullum unquam corbium opificem attentiùs considerâsset ; quo factum est, ut hujus artis, quamvis per se facilis sit et obvia, æquè ac cæterarum artium esset omninò rudis.

Cùm autem in umbellâ texendâ satis felix fuisset, subindè in posterum huic quoque artificio otium impendit ; atque usu diuturno solertior factus, idoneam tandem corbem confecit. Cùmque duas ejusmodi texuisset, junctas funibus lamæ dorso imposuit.

————

Caput nonum.

Terræ motus. — Mons ignivomus. — Lamæ vi aquarum abrepti. — Spelunca Robinsonis diruta.

Sequente nocte, Robinson securus recumbebat ; fideles lamæ ad pedes domini jacebant ; luna splendebat de cœlo, aere puro tranquilloque ; omnia denique in rerum naturâ alto silentio tenebantur. Jamque Robinson, labore diurno fessus, dulci fruebatur somno : parentum verò imago, quæ crebrò recursabat, ante oculos somniantis obversabatur ; cùm subitò terra insolito motu tremuit, tanto fragore tamque horribili mugitu, ut multæ tempestates, velut agmine facto, ingruere viderentur. Insequitur frequens terræ motus, alius alium : exoritur simul furens procella, quâ arbores, quâ ipsæ dejiciuntur rupes ; mareque cum fremitu æstuans, in imis sedibus conturbatur. Dixisses cuncta inter se præliari elementa, atque universam rerum naturam in exitium ruere.

Robinson, mortis angore correptus, è speluncâ in vestibulum prosilit ; prosilientemque exterriti lamæ sequuntur. Vix inde aufugerant, cùm saxum in quo spelunca erat, ruinam dedit. Robinson, cui timor alas addiderat, per ostium vestibuli se proripuit, lamis anxiè eum insequentibus.

Primùm autem eam petiit montis vicini partem, quâ excurrebat in nudam planitiem, ne arboribus ipse concidentibus obrueretur. Quò tendens, subitò magno cum terrore, ingentem hiatum eâ ipsâ montis in parte videt, undè erumpunt fumus, flammæ, favillæ, lapides, cum materiâ candenti quam lavam appellant. Vix etiam fugâ morti se eripuit : quippe lava candens, torrentis instar, ruebat ; magna autem montis fragmina hinc et inde disjiciebantur.

Tùm ad littus procurrit, ubi ipsum nova horrendaque rerum forma excipit. Turbo vehementissimus ab omni cœli parte nimbos collegerat quasi alios aliis impositos, undè tam gravis aquæ vis subitò ruit, ut omnis regio aquis superfusis inundaretur.

Tùm Robinson, in hâc malorum ambage, quid fugiat, quid petat incertus, ægrè in arborem se recipit. Miseri autem lamæ undarum æstu abripiuntur. Eheu ! quàm graviter illorum ejulatu animus ejus vulneratur ! Quàm vellet suo eos periculo servare, nisi fluctuum impetu longiùs abrepti fuissent !

Sæviit terræ motus adhuc paululùm : tum repentè omnia silent, venti residunt, hiatus ignem evomere desinit, fragor subterraneus cessat, cœlo redit pristina serenitas, omnis etiam aqua exiguo temporis spatio effluit.

Robinson ex arbore in quam perfugerat, descendit ; sed animum curæ obruerant. Spelunca, quæ sola huc usque tutum ipsi refugium præbuerat, diruta penitùs videbatur. Lamæ fideles carissimique ante ipsius oculos undis abstracti : omnia opera periêre ; periêre omnia quæ in futurum moliebatur consilia. Mons quidem flammas evomere desierat, sed ex hiatu tardus fumus aterque oriebatur ; undè metuendum erat ne ille montis ignivomi naturam in posterum quoque retineret.

Tùm anxietate et angore exhaustus, ad arborem, ex quâ descenderat, se reclinavit, gemitus edens miserabiles ; et sic solatii expers per reliquam noctem remansit.

Jam dies novus oritur, lux autem alma miserum Robinsonem in eodem statu deprehendit. Neque enim somnus dulcis oculos ejus clauserat ; neque animum subierat alia cogitatio præter tristem illam luctuosamque : « Quid nunc de me fiet ? »

Tandem se corripit, atque somnianti similis ad vastatum domicilium titubans procedit. Quantam verò putatis fuisse ejus lætitiam cùm haud procul à vestibulo carissimos sibi lamas salvos incolumesque obviàm sibi prosilientes conspexit ! Initio, suis fidem oculis vix habuit. Brevì autem sublata est omnis dubitatio : illi enim accurrere, manum herilem lambere, lætitiamque, quam ex ejus reditu capiebant, exsultando et balando exprimere.

Tunc autem animus Robinsonis, hactenùs fractus dejectusque, rursùs erectus est. Lamas suos intuetur, oculisque in cœlum sublatis, lacrymas lætitiæ pietatisque testes profundit. Tùm amicos reduces lætissimis blanditiis excipit, iisque comitibus procedit, certiora de domicilio visurus.

Atque ibi Robinson multo minus damni invenit quàm primò, præ metu et animi abjectione, veritus erat. Laquear, quod saxo constabat, erat collapsum, atque proximam terræ molem secum traxerat : attamen omnia ista rudera è speluncâ removeri posse videbantur, ita ut laxiùs ipse commodiùsque habitaret.

Ad hoc accedebat aliquid, ex quo intelligeret hoc sibi feliciter contigisse. Cùm enim accuratiùs locum inspexisset, ubi saxum illud dependerat, magno cum stupore cognovit, illud undique solo molli innixum fuisse, adeò ut male hæreret. Verisimillimum itaque erat, molem hanc impendentem suo pondere brevì delapsuram fuisse. Tunc subitò in genua prostratus, gratias Deo egit quòd sic iterùm servatus fuisset, ac deindè alacriter ad opus se contulit.

————

Caput decimum.

Robinson habitaculum reficit. — Parat sibi alimenta in hiemem. — Imbribus continuis impeditus domi, fingit vasa. — Nectit rete. — Arcum et sagittas conficit.

Terram profectò arenamque haud difficile erat removere ; supererat autem ingens saxum, fractum in duas partes, sed quibus movendis unus homo impar videbatur. Conatus est Robinson partem ejus, quæ minor erat, provolvere, sed frustrà ; et nunc iterùm desperatione torpens, hæsit inops consilii.

