Robinson Crusoëus

Part 2

Chapter 2 3,254 words Public domain Markdown

At ecce repentè vehemens tempestas ab austro oritur. Spumabant fluctus, et in immensam surgebant altitudinem. Navis tamen stetit invicta ; sed cùm sex dies continuos atrox tempestas sæviisset, illa tam longè à viâ dejecta est, ut nec præfectus, nec gubernator ampliùs intelligerent, quonam in loco versarentur. Arbitrabantur tamen se ab insulis, quæ Caraïbæ vocantur, non multum distare. Septimo autem die, cùm primùm illucesceret, è nautis quidam, ingenti omnium lætitiâ, terram inclamat. Tum omnes in stegam conscendere, visuri quænam sit terra illa ad quam appulsuri sunt. Sed nunc lætitia in summum terrorem mutata est. Ecce enim navis impingitur : quo ictu qui stabant in stegâ excussi omnes planè corruerunt.

Scilicet navis in syrtem tam vehementi impetu allisa erat, ut hæreret quasi affixa. Confestìm verò fluctus spumantes tantam vim aquæ in stegam profuderunt, ut omnibus in cubiculo fuerit confugiendum, ne ipsi abriperentur.

Tum flebilis nautarum oriri clamor ; tum ejulatus hinc Deum orantium, inde clamantium : alii desperantes sibi crines avellere, quidam jacere semianimi.

Hos inter Robinson erat exspiranti similis ; ac repentè exclamant navem dehiscere. Itaque in stegam omnes accurrere, et demissam quàm celerrimè in scapham omnes desilire. Tanta autem erat multitudo inconsultè ruentium, ut vix scapha palmæ latitudine undas superaret. Cùm verò terra procul obesset, cuncti de orâ unquàm assequendâ, sæviente adeò tempestate, desperabant.

At ecce ingens fluctus ad scapham volvi, montis instar : quo omnes conspecto obstupescere, remosque dimittere. Nunc, nunc instat periculum. Et jam aquæ mons scapham assequitur subvertitque ; tum universi hauriuntur.

————

Caput tertium.

Sera Robinsonis pœnitentia. — Desperatio. — Vitam miserè sustentat. — Habitat in speluncâ.

Felici fato contigit, ut ingens ille fluctus qui Robinsonem absorpserat, idem vi magnâ reciprocans, hominem in vado exspueret. Hic cùm præter exspectationem in sicco versaretur, tum extremis viribus usus est, ut summam in oram adscenderet ; cùmque eò pervenisset, cœpit circumspicere. Eheu ! qualia oculis obversantur ! scapha, navis, socii, omnia demersa. Nihil omninò reliquum præter avulsas tabulas, quæ fluctuantes ad terram ferebantur. Unus ipse, unus mortem effugerat. Gaudio igitur et terrore trepidans, in genua procubuit, manibusque sublatis, lacrymis perfusus, Deo pro salutis miraculo gratias egit. Cùm verò nihil præter arbusta aut arbores deprehenderet, nec ulla vestigia, unde intelligere posset hanc regionem ab hominibus incoli, jam gravissimum illi videbatur vitam sic in solitudine degere. Venit quoque in mentem esse fortè vagantes belluas, aut feros homines ; tùm multò majori horrore perculsus est. Itaque primum præ timore nec stare ausus, nec progredi, circumspectare omnia, et vel minimo strepitu expavescere. Sed mox quâ ardebat sitis torporem istum excussit ; quam cùm diutiùs tolerare non posset, fontem aut rivum indagare cœpit, et sic vestiganti occurrit manans per herbas rivulus : quem ille secutus, invenit fontem liquidissimum, quo valdè recreatus est.

Nec illum fames tunc maximè urgebat ; quippe cui angor terrorque omnem cibi appetitum exemerant. Sed erant adeò exhaustæ illius vires, ut multò magis requiescere optaret. Attamen caput erat locum invenire, in quo tutus pernoctaret. Nulla domus, nullum tugurium, nullum specus erat in conspectu. Sic diù consilii inops flevit. Tandem aves imitari, hospitiumque in arbore quærere statuit. Ac brevì unam prospexit tam densam opacamque, ut commodè insidere dorsumque acclinare posset : hanc adscendit reptando, pièque Deum precatus, cùm se composuisset, statim obdormivit. Inter somnum, illius menti, ut erat curarum æstu jactata, rerum earum, quæ pridiè vigilanti acciderant, recursabant imagines. Videre sibi videbatur motum et agitationem fluctuum navem haurientium, nautarumque ejulatus exaudire. Sibi in animo fingebat parentes luctu ac mœrore confectos, qui filii vicem dolentes, manibus ad cœlum sublatis, flebant, et omne prorsùs solatium aversabantur. Tunc altâ voce exclamat, inter somniandum : « Adsum, adsum, parentes carissimi ! » Dumque amplexu matrem petit, decidit ex arbore. Sed fortè quod ipsi faustum fuit, sedem in loco non ita sublimi posuerat, solumque tam denso gramine vestitum erat, ut ille casu non ita gravi decideret. Iterum arborem suam conscendit, in quâ manibus retinens surculos circâ eminentes, ad ortum solis remansit.

Primâ luce cœpit cogitare, quâ ratione victum sibi pararet. Omnes verò arbores quas hactenus conspexerat, erant ex earum genere quas campêche vocamus ; atque illæ folia quidem, sed fructus ferunt omninò nullos.

Nec satis illi liquebat, quid sibi faciendum esset. Ex arbore tamen descendit. Cùm autem pridiè nihil omnino comedisset, cœpit fame sævissimâ laborare : itaque huc illuc per aliquot millia passuum discurrit ; sed discurrendo nihil invenit, nisi arbores steriles et gramina.

Tunc summo angore excruciatus famem et ultima sibimet ominabatur : « Pereundum mihi erit fame ! » exclamat, miserabiliter ejulans. Desperanti verò necessitas satis animi viriumque adjecit, ut se ad littus maris conferret, investigaretque diligentiùs, si quid fortè alimenti inveniret. Sed sua eum spes fefellit. Hìc verò debilitatus fractusque procubuit, facie in terram demissâ, flentemque miserè pœnituit, quòd non fuisset fluctibus et ipse obrutus. Et jam statuerat in hoc miserabili rerum articulo exspectare, dum lenta fames morte omnium teterrimâ consumeret vitam, cùm fortè conversus, ecce conspexit nonnullas in arenâ squamas ostrearum. Avidus itaque eò accurrere, circumspicere, scrutari, num fortè plenas quasdam reperiret, repertisque exsultare.

Ac primò quidem illas non sine difficultate aperuit ; sed inserto plano eodemque acuto silice perfecit, ut triginta circiter haustis ventrem paululùm placaret. Cùm nunc certior esset, se posse quamvis miserè sustentare vitam, jam maximè sollicitus erat, quò se à feris hominibus aut bestiis tutum reciperet.

Tum in montem summum, ægrè, ut erat satis excelsus, adscendit, unde quàm latissimè circumspicere poterat. Sed quantus eum terror invasit, cùm vidisset se esse in insulâ, neque ullam omninò, quàm longè aciem oculorum intendere posset, terram apparere, præter tres parvas insulas, quæ, spatio aliquot milliarium interjecto, ex æquore eminebant !

« Heu ! me miserum ! exclamat, manibus ad cœlum miserabiliter sublatis. Me ne ab hominum commercio ita sejunctum esse, ut mihi in hâc solitudine vivendum sit velut feræ bestiæ ! Heu ! parentes optimi, nunquam igitur ego vos revisam ! Nunquam licebit culpæ meæ veniam exorare ! »

Et sic dolens descendit de monte, circumspiciens, ubi posset in tuto se collocare. Diù autem frustrà indagavit ; tandem ad locum editorem pervenit, ex adversâ parte, instar parietis, præruptum. Cùm accuratiùs exploraret, locum invenit leviter excavatum, satis angusto aditu. Hìc si uncum, si scalprum, aut alia quævis instrumenta habuisset, facili negotio cavum in saxo excisum per fragmenta habitaculo idoneum fecisset. Sed cùm hæc omnia desideraret, huic inopiæ medendum erat.

Cùm diù multùmque deliberâsset, sic secum statuit : « Arbores, quas hìc video, salicibus patriis similes sunt, quæ, si transferantur, novas facilè radices agunt. Eruam igitur manibus satis magnam earum copiam, quæ, ante cavum denso ordine consitæ, erunt pro munimento ; cùm illæ radices egerint, ibi licebit clauso et securo mihi quasi in domo dormire. »

Tunc felici hoc invento lætus, ad opus statim se accinxit. Sed quanto majore gaudio exsultavit, cùm huic loco proximum fontem liquidissimum prospexisset è monte exsilientem ! Eò statim properavit, quia, cùm huc illuc fervente sole discurrisset, multùm æstuabat.

Posteà verò cœpit manibus et multo sudore teneras aliquot arbores exstirpare, quas eò transtulit, ubi sedem sibi destinaverat, atque ibi quòque cavum fodere manibus oportuit, in quo arbores insereret : hoc verò multum temporis requirente, vesper advenit, vix quinque aut sex numero arboribus consitis. Fame compulsus, oram maris rursùs petiit, ut novas conquireret ostreas. Sed cùm æstus rediisset, totum littus occupaverant undæ : ægrè igitur unam aut alteram reperit, et sic malè pastus cubitum ire coactus est. Reversus est igitur ad arborem suam, ibi pernoctaturus, donec hospitium sibi tutum confecisset. Ne autem hâc nocte idem ipsi accideret quod superiori, genualibus se ei ramo religavit, ad quem dorsum priùs acclinaverat, cùmque summo rerum creatori se commendâsset, tranquillè obdormivit.

————

Caput quartum.

Robinson reperit poma eximiæ magnitudinis. — Sibi conficit varia instrumenta. — Funiculos. — Stratum. — Umbellam. — Peram. — Calendarium.

Hac nocte Robinson non decidit ex arbore ; sed placidè usque ad ortum solis quievit.

Primâ luce, littus petiit, ut, collectis ibi ostreis, ad opus inchoatum reverteretur. Cùm eò aliâ viâ tenderet, eunti contigit invenire arborem quæ poma inusitatæ magnitudinis ferebat. Etsi eorum indolem ignorabat, sperans tamen ea fore quibus vesci posset, unam ex iis decussit. Erat autem nux oblonga nec minor capite pueruli, quæ vulgò in Americæ insulis vocatur cocossa. Erat nucleus quasi medulla et succus qui saporem olei ex dulci amygdalâ expressi referebat, atque in medio lac exquisitum.

Cùm stomachum latrantem una non placaret, secundam, tertiam quoque decussit, quibus abundè satiatus, tamen littus maris petiit ; cùmque mare reddidisset terras paulò ante salo mersas, nonnullas passim in sicco ostreas reperit. Magnam quoque et planam in littore concham invenit, quâ pro spathâ usus est ; atque illud ipsi non mediocri fuit adjumento. Nec multò post plantam deprehendit fibroso caule, qualis est apud nos lini aut cannabis.

Hæc ille et talia quovis alio tempore neglexisset ; nunc verò nihil omittebat, intentus ad singula, si fortè inde aliquid utilitatis caperet.

Itaque sperans id plantæ genus non minùs sibi fore opportunum, quàm linum nobis, aut cannabem, magnam ejus copiam evulsit, colligatosque fasciculos in aquam demersit.

Diebus aliquot peractis, cùm animadvertisset exteriorem crustam aquâ jam satis emollitam, fasciculis inde sublatis, stirpes molliores factas ad solem apricum explicuit. Quibus vix mediocriter siccatis, tentavit num hoc quòque lini instar repetito fustis ictu conteri posset. Cùmque res ex sententiâ cessisset, confestim funiculos facere tentat tantâ firmitate, at concham baculo affixam alligare posset. Et sic habuit instrumentum haud absimile ligoni olitoris.

Tum verò opus assiduè persecutus est, densasque conseruit arbores, donec areolam ante propositum sibi habitaculum omninò sepsisset ; atque inde quasi paries exstitit adeò validus, ut nonnisi vi multâ expugnari posset.

Illas veniente die, illas decedente irrigabat aquâ è fonte proximo haustâ. Ac brevì magno cum gaudio teneras vidit arbores suas virescentes, crescentesque adeò feliciter, ut mira esset in ipso adspectu loci amœnitas.

Cùm septum perfecisset, continuum resti torquendæ impendit diem, ex quâ sibi scalam conficeret : noluerat enim habitaculum suum portâ claudere, ne satis firma non foret adversus irruentis feræ impetum.

Quæ rupes habitaculo imminebat, habebat circiter duodecim pedum altitudinem : stabat in summâ arbor, cui scalam ita alligavit, ut in terram dependeret. Tum ipse conscendere rupem aggressus est ; quæ res ex voto cessit.

His omnibus confectis, secum deliberare cœpit quomodò cavum augeret, ita ut esset spatium in quo habitaret. Atque facilè intellexit tale opus solis manibus non esse suscipiendum. Excogitandum erat instrumentum, quod foret adjumento.

Eâ mente regionem lustravit, et post multas investigationes nactus est lapidem securis formam referentem, præacutum, atque in eo foramen in quo manubrium intrudi posset. Quæ res quoque multo labore, et lapide alio adhibito feliciter successit. Cùmque fustem alligâsset funiculis quos propriâ arte paraverat, hærebat manubrium quasi clavis affixum.

Dum pergit quærere, duos invenit lapides alios variis operibus aptos : alter instar erat tudiculæ ; alter ita formatus, ut aciem cunei haberet. Utroque Robinson assumpto, tam alacri animo reversus est, ut extemplò se ad opus accingeret.

Qui quidem tum cuneo, tum tudiculâ sensim multa rupis fragmenta decussit. Res erat plena sanè laboris. Sed diebus aliquot in opere consumptis tantoperè processerat, ut spatium cubiculo idoneum existimaret. Tunc avulso gramine siccatoque, fœnum confecit, lectulum inde commodum sibi paraturus.

Nihil igitur fuit impedimento, quominùs in suggestu molli somno indulgeret, postquam, alitum more, sedenti in arbore octo et ampliùs noctes fuerant traducendae. Ô quantâ voluptate perfusus est, cùm licuit fessos artus in lectulo componere !

Dominica dies proxima erat. Quam Robinson orando et meditando consumpsit, rogans Deum sibi peccatorum veniam, parentibus verò miseris præsidium et solatia.

Atque ne dierum ordo excideret è memoriâ, diem verò dominicam semper dignosceret, venit in mentem Robinsoni sibi calendarium condere ; non illud quidem tam accuratum, nec typis impressum, quali nos in Europâ utimur ; ejus modi tamen, ut ad dies numerandos sufficeret. Quod quidem tali modo assecutus est. Quatuor arboribus contiguis cortice quàm levissimo electis, unam, quæ magnitudine cæteras superabat, quoque vespere lineolâ incisâ notavit, quae diem absolutum significaret. Post incisas septem lineolas, erat finis hebdomadæ, et hunc indicabat exarata in proximâ arbore linea.

Quoties in alterâ hâc arbore quatuor aut quinque lineolas insculpserat, in tertiâ arbore simili lineâ notabat integrum mensem elapsum. Duodecim autem lineis menstruis absolutis, in quartâ arbore signabat annum peractum. Cùm autem menses quique non sint pari dierum numero, vicibus alternis, triginta uni, triginta et unum alteri incidebat, excepto mense februario, quem octo et viginti tantùm lineolis designabat.

His ergo annalibus, Robinson temporum ordinem servavit, diemque dominicam à cæteris dignoscere potuit, quam more christianorum ritè celebraret.

Interim erat consumpta maxima pars nucum cocossæ ejus, quam unam huc usque invenerat ; atque in littore tam raræ apparebant ostreæ, ut homini alendo non sufficerent. Itaque de victu iterùm sollicitus esse cœpit.

Hactenus quidem non longè ab habitaculo suo discesserat, metu ferarum aut hominum. Jam verò necessitate coactus, insulam perlustrare ausus est, ut nova quæreret alimenta ; constituitque die proximâ facere excursionem. Sed, ut se à nimio solis æstu defenderet, vesperam istam umbellæ conficiendæ impendit. Cùm haberet neque linteum, neque virgulas balænarum, nec forfices, neque acum, neque fila, è viminibus salignis tegmen struxit, et insertum in mediâ parte baculum funiculis alligavit. Tum ex arbore cocossæ folia sumpsit latiora, quæ tegmini spinis affixit. Sicque umbellam confecit tantâ densitate, ut solis radiis esset omninò impervia. Atque eâdem arte textis funiculis fabricavit sibi peram, in quâ et victum secum portaret, et conderet alimenta, si modò quædam invenire sibi contigisset.

Tum verò tantoperè lætatus est opere perfecto, ut noctem præ gaudio insomnem traduxerit.

————

Caput quintum.

Robinson insulam perlustrat. — Magnus terror. — In gaudium vertitur. — Descriptio lamæ. — Unum occidit. — Sed igne caret. — Carnem more Tartarorum coquit.

Robinson vix ortum diei exspectare poterat ; ita prævertit lucem ipsam. Peram funemque corpori circumdedit ; securique pro gladio cinctus, et umbellâ humeris impositâ, in viam alacriter se dedit. Ac primùm arborem cocossam adiit, ut unam aut alteram nucem decerperet ; tum littus quòque revisit, ostreas collecturus. Cumque utriusque generis satis magnam copiam sibi comparavisset, iter ingressus est.

Mira cœli matutini erat serenitas. Sua redeunte luce singulis rebus forma redierat. Sol oriens clarissimo fulgebat splendore, quasi ex oceano emergeret, arborumque cacumina veluti inaurabat. Multæ undique aves variis mirisque pictæ coloribus carmen canebant matutinum, auroram salutantes. Puro frigidoque aere, flores suavissimum odorem exhalabant.

Robinson gaudii et gratitudinis sensu perfusus : « Hìc quoque, ait, hìc Deus se benignissimum declarat. » Tum vocem ipse suam cantibus avium miscuit, verbaque cecinit, quæ pietas suggerebat.

Cùm Robinson à bestiis ferisque hominibus sibi metuere non desiisset, in itinere silvas dumetaque sedulò vitabat, ea autem petebat loca, ubi quàm latissime pateret prospectus. Illa autem ipsa erant maximè nuda steriliaque : quamvis igitur satis longum spatium emensus esset, nihil tamen invenerat, quod sibi aliquâ ex parte prodesset. Tandem in fruticem incidit, quem accuratiùs explorandum censuit. Erant herbæ tam densæ, ut silvulam referrent : aliæ flores subrubros, aliæ albicantes, nonnullæ florum loco poma viridia ferebant. Extemplò itaque gustat unum ex iis ; sed erat adeò acerbum, ut indignatus stirpem undè istud decerpserat, evulserit. Tum verò miranti apparuerunt tubercula diversæ magnitudinis, quae ab ipsis stirpium radicibus pendebant. Confestim quòque existimavit, ista verè esse plantæ istius fructus, eaque curiosiùs considerare cœpit. Cùm verò ipsius palato minimè arrisisset sapor, jam in eo erat ut ista omnia abjiceret, cùm secum reputavit, non ea esse inutilia omninò habenda, quorum usus primo statim adspectu intelligi non possit. Itaque, nonnullis tuberibus in peram demissis, Robinson longiùs progreditur, lento tamen gradu et maximè cauto. Si vel minimum strepitum audiret dumetorum, aut arborum, quas aura agitabat, continuò securim corripere, quâ se defenderet. Semper autem non sine gaudio animadvertit timorem vanum fuisse. Tandem devenit ad rivum, ubi prandere constituit. Igitur sub arbore altâ umbrosâque consedit ; jamque cœperat magnâ cum voluptate epulari, cùm repentè strepitu quodam longinquo vehementer exterritus est. Timidus itaque circumspexit, tandemque gregem magnum vidit pecudum ovibus nostris similium, nisi quòd eminente paululùm dorso camelorum formam referant ; cæterùm ovibus nostris paulo grandiores.

Huic animalium generi elegans caput, oculi venusti, os productum, crassiora labia ; idem pes ac bovi, bifidus, sed ungue simul postico instructus, quo veluti morsu anchoræ cujusdam utuntur per abrupta, quæ scandunt lubentiùs.

Lama lentus incedit composito gravique, sed eodem certo passu ; quippe qui leucas aut quatuor aut quinque in diem per loca jumentis impervia cæteris conficiat, per anfractus descendat præcipites, idemque saxa ardua et ipsis hominibus inaccessa exsuperet. Quatriduum fermè emensus iter, ipse per horas quatuor et viginti ultrò cessat et quiescit. Placidum ipsis, mite et prudens ingenium ; sicubi consistere placuit, flectere illi genua, corpusque demittere, ne onus dimoveant, præcaventes. Deinde sibilo misso, nullâ morâ, cautè admodum surgentes, iter incœptum peragere. Herbas autem inter eundum depascunt ; noctu etiam dormientes ruminant, prono pectore pedibusque ad ventrem reductis decumbentes. Originem habent ex istâ Americæ regione quam Hispani tenent, quæque Peruvium dicitur.

Robinsonem, cùm animalia ista appropinquare vidisset, incessit dira cupido edendi carnem assam, quâ tandiù caruerat. Constitit post arborem securi instructus, sperans fore, ut aliquem propiùs transeuntem lamam facilè sterneret. Quod benè successit. Cùm enim unus è pullis satis appropinquâsset insidianti, Robinson cervicem ejus percussit tanto ictu, ut extemplò exanimis ille procideret ; humerisque impositum secum in habitaculum asportavit.

Cùm rediret, invenit aliquid, quo magnâ ipsum lætitiâ afficeret ; scilicet sex aut octo malos citreas sub quibus nonnulli fructus jam maturi ceciderant. Illis curiosè collectis, locoque notato, hilari animo domum contendit. Ibi autem primò cœpit lamam excoriare. Quod quidem confecit ope silicis acuti, quo pro cultro utebatur. Pellem detractam ad solem expandit ; quamquidem præviderat sibi non mediocri fore utilitati. Calceamenta enim tibialiaque longo usu attrita erant. Existimavit ergo, ubi calcei defecissent, se posse soccos è pelle conficere, quos pedibus subligaret. Sollicitus quoque de hieme, magnopere lætatus est, quod pellem villosam nactus esset, quâ se contra vim frigoris defenderet. Et quidem ab istâ sollicitudine vacuus esse potuisset, cùm in istis regionibus prope circulum æquinoctialem positis hiems sit nulla. Hoc autem Robinson ignorabat ; quippe qui puer omnem omninò doctrinam aversatus fuisset.

Pelle igitur detractâ, exemtis visceribus, dissectâque ut assaret posticâ parte, primam ad veru comparandum curam intendit. Atque hoc consilio arborem tenuem excidit, eamque, detracto cortice, ab extremo præacuit ; duos deinde ramos, qui furcæ speciem habebant, deligit, veru fulciendo idoneos. Quos etiam ab imâ parte cùm acuisset, in terram ex adverso defigit ; tum carnem veru transfixam inter furcas posuit. Nec mediocrem percepit lætitiam, cùm vidisset quàm aptè veru versaretur.

Jam præter ignem nihil Robinsoni deerat. Quem ex duobus ligni fragminibus inter se collisis elicere aggressus est, sed frustrà. Quoties enim, ligna, incalescere cœperant, toties ipse adeò defatigatus erat, ut aliquantulùm temporis à labore cessandum esset, ad vires reficiendas. Interim ligna refrigescere, omnisque labor irritus evadere. Tum ille iterùm, nec sine magno dolore, sensit quàm parvæ sint singulorum copiæ, quantaque emolumenta ex aliorum hominum societate deriventur : etenim si vel unum habuisset socium, qui, dum ipsum vires deficerent, terendi laborem continuâsset, profectò ligna demum ignem concepissent. Sed labor sic intermissus omninò periit.

Tandem animo fractus, lignis abjectis, considet in strato, capiteque reclinato oculos non semel conjicit in carnem illam quam nunc non datur comedere. Ad hæc cùm subitò in mentem hiems recurrisset, tanto angore oppressus est, ut è solo exsurgens animi reficiendi causâ aliquantulum circumiret.

Quibus cogitationibus æstuans, ad fontem se contulit, aquam frigidam putamine cocossæ inde hausturus. Succo deinde malorum citreorum admisto, potum satis suavem et recreandis viribus maximè in hoc rerum articulo idoneum, sibi paravit.

Attamen carnis, assæ desiderium nondum ille deposuerat : tandem verò Tartarorum recordatus est, quos audierat carnem, quam comedere cupiant, ephippiis subjectam citato cursu coquere. « Atque illud, ait secum, aliâ ratione assequi possum ; » et continuò rem tentare constituit.

Nec mora ; duos lapides satis latos et læves quærit, ejus similes ex quo securim confecerat. Tum hos inter aliquâ carnis parte interpositâ, superiorem lapidem tudiculâ perpetuò tundit. Quod cùm aliquandiù fecisset, lapis incalescere coepit : eò majori alacritate ille tundere ; nec elapsa est hora tantùm dimidia, cùm caro et fervore lapidis et repetitis ictibus adeò emollita est, ut satis esculenta esset, nec illa quidem eâ saporis suavitate, quâ caro aptè assata. Attamen Robinsoni nostro, qui tandiù carne caruerat, lautas dapes præbuit : quò autem carnis saporem jucundiorem redderet, succo malorum citreorum expresso eam infecit, et sic exquisitissimò epulatus est.

Prandio confecto deliberavit, quodnam opus tunc maximè sibi suscipiendum esset. Et sic multa secum in animo volventi suasit metus hiemis, ut plures lamas caperet aut interficeret, quorum pellibus uteretur. Qui cùm satis mansueti viderentur, facili negotio se voti compotem fore speravit. Hâc spe conceptâ ad lectum se contulit : somnus autem placidissimus præteritum diei laborem abundè compensavit.

————

Caput sextum.

Turbo ingens. — Tempestas, undè magnum Robinsoni beneficium. — Tædium solitudinis. — Aranea.