Robinson Crusoëus

Part 19

Chapter 19 3,195 words Public domain Markdown

Addidit vērō, priusquam ambō illī in viam sē cōnferrent, necesse esse ut, arātō agrī deciēs majōre spatiō, sēmina sererentur ; auctō enim colōnōrum numerō, vīctum quoque necessārium augendum esse. Igitur per aliquot hebdomadēs continuās, agricola quisque factus est : operāriōrumque dīligentiā, fēlīciter omnia et cito cōnfecta sunt ; cūnctīsque intrā quīndecim diēs absolūtīs, cōnstitūtum iter parātur. Sed prius quam proficīscerētur, Hispānus probī grātīque in Rōbinsōnem animī documentum ēdidit, quod et prūdentiam ejus dēclārāvit. Scīlicet cōnfessus est populārēs suōs, ipsīus īnstar, esse rēmigēs dē plēbe, rude genus et incultum ; neque sibi eōrum mentem adeō perspectam esse, ut spōnsor fīat dē ipsōrum fide ac voluntāte ; itaque sē optimum cēnsēre, ā Rōbinsōne, ut pote dominō, lēgēs certās cōnstituī, nēminemque in īnsulam addūcendum esse, nisi prius lēgibus illīs sēsē obstrīnxerit. Rōbinson, laetus hospitis fide, ejus cōnsiliō obsecūtus est. Hīs autem verbīs lēgēs scrīptae erant.

« Quīcumque in īnsulā vīvere, atque in partem commoditātum, quās illa praebet, admittī cupit, eum oportet :

« 1º. Voluntātī dominī illīus īnsulae lēgitimī in omnibus oboedīre ; cūnctīsque īnstitūtīs, quae ille ad salūtem commūnem cīvium prōmovendam praecēperit, obtemperāre.

« 2º. Vītam agere in labōre, temperantiā et honestāte : nēmō enim in hāc īnsulā tolerābitur, quī ignāviae, quī luxuriae aut ūllī turpitūdinis generī sē dederit.

« 3º. Abstinēre ab omnī rixā : sīquis autem injūriam accēperit, nē sit in propriā causā jūdex, sed querēlam ad īnsulae dominum dēferat, aut ad eum quī jūdex ab illō cōnstitūtus fuerit.

« 4º. Omnēs labōrēs ad commūnem ūtilitātem necessāriōs libenter suscipere, ac, sī rēs postulābit, dominō, vel cum vītae discrīmine, opem ferre.

« 5º. Sī quis ūllam ex hīs lēgibus aequissimīs violāre ausus fuerit, cēterōrum officium est adversus eum coalēscere, ut pāreat, aut ex īnsulā in perpetuum ējiciātur.

« Nēminem vērō nōn hortāmur ut hās condiciōnēs sēriō perpendat, nōmenque jūrisjūrandī locō nōn subscrībat, nisi prius statuerit illīs quam religiōsissimē obtemperāre.

« Rōbinson. »

Hās lēgēs scrīptās Hispānus in vernāculum sermōnem vertit. Quō factō, ille et calamīs et ātrāmentō īnstruitur, ut populārēs ejus nōmen lēgibus prōpositīs prius subscrībant, quam proficīscantur. Tum viāticīs scaphae impositīs, magnā cum pietāte valedīcunt Rōbinsōnī sociōque, et vēla faciunt.

Hīs perāctīs, Rōbinson, comite Vendredi, domum vēnandō redit. Sed nōn longē prōcesserat, cum canis stetit lātrāns ad īmam rūpem arbustīs cōnsitam. Accēdunt ambō propius, hiātumque in rūpe dēprehendunt adeō artum, ut irrēpere, nōn vērō ingredī, possent. Rōbinson socium tentāre jussit num per hiātum istum posset sē immittere. Quī caput cum vix admōvisset, horrendō clāmōre retrāxit, nihilque Rōbinsōnis admonitiōnem cūrāns, āmentis īnstar aufūgit. Tandem Rōbinson, eum assecūtus, causam fugae rogat : « Heu ! heu ! respondet Vendredi, fugiāmus ! mōnstrum horrendum vīdī, ingēns, ārdentibus oculīs, faucibus tantīs ut nōs ambō simul absorbēre possit.

« — Ehem ! Rōbinson excipit, faucēs satis amplās dīcis : attamen ipse rem explōrābō. — Ō domine, exclāmat Vendredi, ad pedēs ejus prōvolūtus, per Deum tē obsecrō ; absit ut hoc faciās : tē mōnstrum illud dēglūtiet ; tum miser Vendredi dominō orbātus erit. » Rōbinson subrīdēns interrogat, an ipse ab illō dēvorātus fuerit. Cum Vendredi obmūtēsceret, illum Rōbinson domum jussit festīnāre, ut lampadem accēnsam quaereret. Ipse interim ad spēluncam reversus sclopētō armātus, ad ōstium sē collocat.

Mox Vendredi cum lampade redit, dominumque iterātīs precibus ōrat, nē mortī certae ultrō sē objiciat. Rōbinson autem, quī rē dēlīberātā timōris expers erat, hortātur socium ut animō cōnfīdat. Tum lampadem sinistrā, sclopētum dextrā tenēns, mōnstrō fortiter obvius fertur. Capite vix immissō, ad dubiam lampadis lūcem ipse quoque aliquid cōnspicātus est quod sibi horrōrem incussit. Neque adeō tamen aufugere voluit ; sed admōtā propius lampade, perspexit nihil plānē illud esse nisi lamam aetāte frāctum, et seniō mox interitūrum. Scīlicet cum iīs animālibus, quae sīc dēgunt utī nātūra sē habet, vīrēs nōn jam suppetunt ut anquīrant et parent quae sunt sibi ad vīctum necessāria, tum sēsē in latibula recipiunt, ubi languōre aut inediā cōnsūmuntur.

Cum igitur Rōbinson circumspiciendō nihil dēprehendisset praeter animal illud minimē timendum, penitus in spēluncam irrēpsit, vocātō ad sē Vendredi. Hic etsī vehementer trepidābat, nōn potuit quīn dominum ducem sequerētur, atque nōn sine admīrātiōne vīdit quantopere magnitūdinem mōnstrī timor exaggerāvisset.

Cum jam lama in eō esset ut ageret animam, Rōbinson illum ex antrō prōpellit, quem, cum exspīrāverit, terrā obruat. Quō factō, cūriōsius locum explōrantēs, inveniunt antrum satis amplum et jūcundum, ex quō magnam in posterum ūtilitātem sē captūrōs spērābant : scīlicet illud quasi dē industriā excavātum erat. Hoc statim Rōbinson ēlēgit, ubi, fervidissimō sōlis aestū, frīgus captāret. Itaque missus est Vendredi ut īnstrūmenta afferret, quōrum ope coepērunt ōstium antrī amplificāre ; atque in hōc opere, dum abessent duo lēgātī, tempus nōn sine jūcunditāte cōnsūmpsērunt.

————

Caput vīcēsimum nōnum.

Nāvis anglica appulsa ad īnsulam. — Quō cāsū. — Magna Rōbinsōnis in praefectum merita. — Spēs līberātiōnis.

Octo jam ēlāpsīs diēbus nōndum lēgātī redierant. Vendredi saepissimē nunc ad montem prōcurrēbat ; nec tamen, quamvīs intentīs intuērētur oculīs, quidquam cōnspiciēbat. Tandem diē quādam, cum Rōbinson domī occupātus esset, ecce subitō redit ille exsultāns, ac procul : « Adveniunt ! adveniunt ! » Hōc nūntiō laetus Rōbinson, telescopiō arreptō, ad collem properat. Inde ē longinquō prōspicit scapham ad īnsulam tendentem. Sed, quassāns caput, « Incertum, ait ille sociō, an hoc vērē sit quod exspectāmus. » Vendredi expalluit : Rōbinson iterum speculātur ; nunc jam rēs est nōn dubia. Scīlicet Eurōpaeāna erat nāvicula, albīque hominēs in eā armātī. Extemplō sociī alium collem cōnscendunt, certiōra vīsūrī. Quantus vērō fuit stupor cernentium nāvem ingentem Anglicam, in ancorīs stantem !

Tum Rōbinsōnis animus admīrātiōne, metū, laetitiā invicem afficitur. Hinc enim gaudet spē līberātiōnis ; inde vērō stupet metuitque, quod nōn liquet quō cōnsiliō nāvis ista hoc appulisset. Itaque veritus nē pīrātae essent, in colle arboribus virgultīsque cōnsitō sē sociumque collocat in speculīs. Inde cernunt scapham ūndecim hominibus onerātam ad lītus appellere, ex quibus octo armātī, trēs reliquī inermēs vīnctīque. Hī quidem vix in lītore expositī vinculīs solūtī sunt. Ūnus ex illīs misericordiam armātōrum implōrābat. Reliquī duo manibus sublātīs ā Deō auxilium et salūtem petere vidēbantur. Quibus cōnspectīs, Rōbinson perturbātus et anceps cōnsiliī stetit. At brevī nōn sine horrōre videt nōnnūllōs nautārum strictīs gladiīs necem captīvō intentantēs, ac deinde tribus captīvīs relictīs proximum petentēs nemus. Illī intereā sedēbant maestō dējectōque vultū, ad cōgitātiōnēs quid deinde futūrum esset dolōre conversō. Tum Rōbinson, cujus in mentem aliēnīs malīs propria revocābantur, miserīs istīs hominibus vel ipsīus vītae perīculō opem ferre statuit. Igitur Vendredi jubētur sclopēta, gladiōs apparātumque tormentārium quam celerrimē afferre : ipse remanēre satius dūxit, speculātūrus quae sequerentur. Cūnctīs igitur ad pugnandum parātīs, magnā cum voluptāte nostrī animadvertunt nautās vagantēs in umbrā passim recubāre, ut somnō, diēī fervidissimō tempore, indulgērent. Tum Rōbinson, cum paululum exspectāsset, cōnfīdentī animō ad miserōs illōs accēdit. Quī cum faciē ā Rōbinsōne āversā sedērent, attonitī stupuērunt, audītā vōce subitō clāmantis : « Quīnam virī estis ? » At illī exsilīre, fugamque parāre. Rōbinson vērō Germānicō sermōne hortātur, nē timeant ; sē servātōrem adesse, et dē patriā, dē malīs, et quid opis ipse ferre posset, interrogat. « Anglī sumus, » respondet ūnus, quī Germānicam linguam apprīmē intellegēbat. « Ego sum praefectus nāvis : nautae meī, conjūrātiōne factā, nāvī meā potītī sunt. Prīmō statuerant mē cum virīs istīs bonīs interficere ; tandem vītam dēprecantibus concessērunt. Vīta autem in hāc īnsulā dēsertā, inopiā et miseriā peritūrīs, est ipsā morte acerbior. — Ego vōs, inquit Rōbinson, ex omnī difficultāte expediam, vel ipsīus capitis meī perīculō, sed duplicī lēge, scīlicet ut mihi tū, quamdiū in īnsulā, cum tuīs pāreās ; deinde ut, sī nāvem tuam tibi restituere mihi contigerit, mē meōsque in Angliam revehās. » Quae cum praefectus affirmandō prōmīsisset, tum Rōbinson sclopētō quemque gladiōque armāvit, eā tamen condiciōne, ut iīs nēmō ante ūterētur quam ipse jussisset. « Scelestōs hominēs, addit ille, somnō nunc sōpītōs, et passim jacentēs occupēmus ; sed incruenta sit victōria. »

Tum illī tōtī ab lūctū versī in īram, ducem secūtī sunt ; Vendredi laqueōs, quibus illī ligātī fuerant, sēcum ferente. Jam ad proximum accēdunt, in faciem prōstrātum, et somnō tam altō oppressum, ut, manibus pedibusque vīnctīs, ōs eī prius obstrūxerint quam penitus experrēctus esset. Manibus ā tergō revīnctīs, in eōdem statū immōtus manēre jubētur ; quī, sī vel minimam vōcem ēdiderit, jugulābitur.

Quō factō, ad secundum properant, quem ligātum pariter supīnum collocant, eadem, nisi sileat, intentantēs. Et jam, favente suprēmō illō scelerum vindice, sex in vinculīs erant, cum postrēmī duo, subitō experrēctī surgentēsque, arma corripiunt. « Ō vōs scelestī, exclāmat Rōbinson, cernite sociōs, arma abjicite ; pereat quī cūnctābitur. » Haec cum intonuisset, illī, gladiīs abjectīs, in genua sē prōsternere, supplicēsque dēlictī veniam ā praefectō petere. Atque hīs etiam manūs nōdīs implicantur. Tum Rōbinson jubet ūniversōs in spēluncam contrūdī ; ōstiōque validīs arborum rāmīs obstrūctō, mandat cūstōdī ut interficiātur sī quis claustrum tentat perrumpere. Deinde sociī factō agmine ad scapham sē cōnferunt, quam vectibus admōtīs in siccum prōtrahunt ; carīnā deinde perforātā.

Sub hōram post merīdiem tertiam, tormentum ē nāvī explōditur, ad revocandōs ex īnsulā nautās. Quō signō ter repetītō cum nēmō rediisset, alia scapha ē nāvī profecta est ad īnsulam. Tunc Rōbinson cum sociīs in collem sē recipit. Scaphā appulsā, nautae ad priōrem currunt, quam vident in siccō, et perforātam. Jam circumspicere, sociōsque nōmine vocāre. Nēmō autem fuit quī respondēret. Illī decem numerō erant, armātī omnēs. Rōbinson, quī ex praefectō accēperat inter captīvōs trēs esse quī nōn nisi metū coāctī vēnerant in sceleris societātem, Vendredi gubernātōremque ad eōs mittit ; cumque illī veniam ōrāssent impetrāssentque, tum armīs redditīs eōs, quae ipse praecēperit, sēdulō exsequī jubet.

Interim quī posteriōrī scaphā advectī fuerant, sustulēre clāmōrem. Redditur et major ā Rōbinsōnis commīlitōnibus ; hoc enim ille jusserat, ut advenae in nemora allicerentur. Illī scīlicet, vōce respondentium vix audītā, sparsī hinc inde per silvās vagantur. Sed nēmine repertō, cum jam advesperāsceret, noctem veritī, ad scapham redeunt, cursū et vānō errōre fessī. Atque, ut quisque occurrit, excipitur ab īnsidiantibus, quōrum in manūs sex ita incidērunt. Cum quattuor aliī reverterentur, mittitur ad hōs ūnus nautārum in grātiam receptōrum, interrogātūrus, an sponte armīs abjectīs sē submittere velint ; nī faciant, īnsulae prōcūrātōrem, trīgintā abhinc passibus, quīnquāgintā mīlitēs ex arce ēdūxisse, quī ipsōs caederent. Tum Rōbinson armōrum strepitum ūnā omnēs ēdere jussit, ad verba lēgātī cōnfirmanda. Priusque illī terrōre quam bellō vincuntur. « An vērō dēlictī veniam impetrātūrī sumus ? » quīdam ex iīs tandem rogat. Cui praefectus in virgultīs latēns sīc acclāmāvit : « Vōcem meam agnōscis, Thōmā Smith ! Sī īlicō arma ē manibus ceciderint, vītam habēbitis, Atkins exceptō. » Scīlicet ille sēditiōnis concitor fuerat. Tum ūniversī statim arma abjicere. Atkins autem exclāmāns, praefectum obtestātur ut sibi parcat ignōscatque commūne esse omnium scelus. Praefectus respondet, sē, quod ūnum posset, prōcūrātōris eum clēmentiae commendātūrum ; quod illī placuerit, exspectet.

Quō factō, Vendredi cum tribus nautīs ad illōs vinciendōs mittitur. Jam Rōbinson, quī prōcūrātōris persōnam agēbat, accessit cum praefectō. Hic autem dē captīvīs eōs ēlēgit, quibus eam nātūrae bonitātem nōverat ut ipsōs sceleris commissī vērē paenitēret : hī ad arcem, cēterī ad spēluncam dūcuntur. Ex iīs quī in antrum anteā conjectī erant, duōs etiam addūcī jussit, dē quibus bene quoque spērābat. Quōmodo autem cum illīs ēgerit, et quae posteā acciderint, restat ut nārrētur.

————

Caput trīcēsimum.

Fundāta colōnia. — Rōbinson relinquit īnsulam. — Quod accidit in patriam redeuntī. — Quōmodo vītam deinde honestam et beātam dēgit.

Quibus culpa remissa fuerat, hī, ante arcem collēctī, decem numerō erant. Rōbinson, prōcūrātōris nōmine, quālem eum esse dūcēbant, dēclārat, eā lēge ipsōs sēditiōnis veniam impetrātūrōs ut praefectum lēgitimum in recuperandā nāve adjuvent. Quae sententia etiam captīvīs dēnūntiātur. Tum utrīsque captīvīs simul et līberīs ūnā conversandī cōpia data est, ut sēsē mūtuō in fide servandā cōnfirmārent, cum haec sōla sontibus patēret salūtis via.

Interim fabrō lignāriō mandātur ut alterīus scaphae perforātae carīnam reficiat. Tum altera praefectō, altera gubernātōrī trāditur, nautīs inter utrumque dīvīsīs, cūnctīque apparātō bellicō īnstrūctī vēla faciunt.

Rōbinson, cujus fortūna ex ēventū hujus incoeptī pendēbat, tantā animī perturbātiōne sollicitūdineque agitābātur, ut stāre locō nescīret : nunc in spēluncā sedēre, nunc in collem adscendere ; et quia noctū oculōrum cessābat ūsus, auribus captāre sī forte aliquid ē nāve audīret. Augēbātur sollicitūdō exspectātiōne signī dē quō inter eōs convēnerat. Triplex scīlicet explōsiō nōndum audīta erat, etsī mediā nocte ingruente.

Et jam spēs omnis abierat, cum subitō fit sonitus ē longinquō. Rōbinson, quasi ē somnō repente excitātus, aurēs ērigit. Sequitur altera explōsiō, et deinde tertia. Nunc cōnstat nāvem esse expugnātam ; nunc certō in Eurōpam profectūrus est. Tum āmēns laetitiā dēvolāre, socium in grāmine recubantem excitāre, amplectī, deinde ad arcem currere, sarcināsque raptim colligere.

Diē nōndum exortō, ad collem rūrsus properat ; eōque ubi nāvis in ancorīs stābat, oculōs intendit, lūcem diēī plēnam exspectāns : ac brevī cōnspicit praefectum nāvis, collem, nōnnūllīs ipsum comitantibus, cōnscendentem. Rōbinson ūnō impetū ejus in amplexūs prōvolat. Tum praefectus nārrat sē nāve fēlīciter admodum potītum esse, nēmine occīsō, nec vulnerātō quidem ; scīlicet obscūrā nocte ita ēvēnisse, ut nec agnōscerētur ipse, nec comitēs ā nāve prohibērentur. Turbulentissimōs sēditiōnis auctōrēs sibi quidem obstitisse, captōs vērō in vincula fuisse conjectōs. Hīs dictīs, cibōs quōsdam dēlicātiōrēs ē nāve afferrī jubet, laetīque omnēs lautissimō convīviō recreātī sunt.

Deinde praefectus Rōbinsōnem rogāvit, quidnam nunc sibi faciendum mandāret, quō ipsī grātiam persolveret. Huic Rōbinson : « Praeter hesterna prōmissa, haec tria tē rogābō : prīmum quidem ut hīc commorēris, dōnec pater sociī meī redierit ; tum ut mē meōsque in nāve excipiās ; dēnique ut sēditiōnis auctōribus veniam condōnēs. Haec sōla dēlictī poena sit in hāc īnsulā dēserī. »

Praefectus, haec pacta conventaque quam religiōsissimē servātūrum sē pollicitus, captīvōs addūcī jubet, pessimīsque eōrum dēsignātīs poenam irrogātam dēnūntiat ; neque illī sine laetitiā hoc audiērunt, cōnsciī quippe capitālis admissī facinoris. Rōbinson eōs benignē docuit quōmodo vīctum quaererent, illīsque rēs suās omnēs relictūrum sē prōmīsit.

Dum noster haec loquitur, Vendredi magnō cursū anhēlāns nūntiat patrem cum Hispānīs advēnisse. Cūnctī igitur illīs obviam properant. Vendredi, cēterōs praevertēns, in amplexūs patris praecurrerat. Rōbinson nōn sine admīrātiōne duās mulierēs inter advenās cōnspexit ; Dominicusque interrogātus docet uxōrēs esse duōrum Hispānōrum, quās illī in ipsā regiōne suscēperant. Hī vērō ubi audiērunt Rōbinsōnem mox profectūrum, nōnnūllōsque rēmigēs in īnsulā relictūrum esse, rogāvērunt ut sibi quoque licēret in eā remanēre ; sē enim, omnibus audītīs quae aliī memorāverant, jūcundiōrem illa sibi sēdem nōn optāre. Quibus precibus Rōbinson annuit libentissimē ; gaudēbat inprīmīs duōs hīc spectātā probitāte virōs relinquere. Spērābat enim fore ut eōrum operā et exemplō cēterī ad meliōrem frūgem redūcerentur. Hāc mente aliōs omnēs eōrum auctōritātī subjicere cōnstituit.

Itaque ūniversōs arcessī jubet : sex Anglī erant, et duo Hispānī cum uxōribus. Quibus convocātīs, suam Rōbinson dēclārāvit voluntātem, hīs verbīs : « Nēminem fore spērō, quī mihi jūs dēneget dē rēbus meīs, id est, hāc īnsulā, cum omnibus quae in eā sunt, arbitriō meō statuendī. Optō autem ut omnium cujusque vestrum, quī hīc remānsūrī estis, condiciō sit beātissima ; atque ad id assequendum, certās lēgēs nōn habentibus meum est īnstituere, vestrum autem sequī.

« Haec igitur accipite.

« Hōs ambō Hispānōs ego meōs in īnsulā vicāriōs cōnstituō. Hī praecipient ; vōs pārēbitis. Hīs committō apparātum omnem bellicum, variaque īnstrūmenta, eā tamen lēge ut illī vōbīs necessāria praebeant ; vōs autem cum iīs honestē in pāce vīvātis.

« Ac prīncipiō Deum colite ; nūlla enim cīvitās firma, nisi fundāmentum sit pietās.

« Proxima pietātī sit jūstitia. Jūs suum cuique tribuātur, ac nē cui quis noceat.

« Dē cēterīs ambō Hispānī vīderint. Illī fīnēs agrīs assignābunt, jūraque, prout rēs postulābit, prīvāta pūblicaque statuent.

« Forsan et ōlim dabitur dē vōbīs audīre, aut mē aliquandō juvābit extrēmum in hāc īnsulā mihi cārissimā vītae, tempus agere. Vae illī quī intereā īnstitūta mea trānsgressus fuerit ! Ego hominem in cymbā impositum flūctibus saevissimā tempestāte agitātīs trādam hauriendum. »

Hīs audītīs, assēnsēre omnēs, oboedientiamque pollicitī sunt.

Tum noster ea notāvit quae sēcum āveheret : scīlicet 1º. vestem ē pellibus ā sē ipsō cōnfectam, cum umbellā ; 2º. hastam propriā quoque arte perfectam, arcum, secūrimque siliceam ; 3º. psittacum, canem villōsum, lamāsque duōs ; 4º. varia īnstrūmenta, quae, cum esset sōlitārius, fabricāverat. Hīs cūnctīs in nāvem trānsportātīs, secundōque spīrante ventō, proximō diē proficīscī cōnstituunt. Jamque tempus adest. Tum Rōbinson lacrimāns eōs quī remānsūrī erant ad concordiam pietātemque sequendam dēnuō hortātus, ultimum valē acclāmat, et comitibus Vendredi Dominicōque nāvem cōnscendit. Hic inter trānseundum morbō assūmptus est.

Fēlīcissimus ad Portsmuthiam cursus fuit. Cum nāvem Rōbinson opportūnē hīc invēnisset Hamburgum tendentem, ab Anglicae nāvis praefectō discessit, atque alteram cōnscendere properāvit : haec brevī solvit ancorās.

Dulcissima jam Rōbinsōnis patria ē longinquō cernitur ; jam in ōstium Albis advēnēre, cum subitō saeva tempestās exoritur, nāvemque vī magnā in ōram conjicit. Tum quidquid valet dīligentia, quidquid perītia, adhibētur ; sed frūstrā : ventī vehementia, omnī cōnātū major, nāvem abreptam in harēnās agit tantā vī, ut carīna disrumperētur. Irruit extemplō in eam ingēns aquae vīs, adeō ut dē eā cōnservandā omnēs dēspērārent. Nāvigantibus vix datur cōpia in scaphās dēsiliendī, ut mortī, sī fierī possit, sē ēripiant.

Sīc igitur Rōbinson cum dēnuō naufragium fēcisset, miser in portum proximum advēnit, neque quidquam servāvit praeter canem, quī vectum in scaphā dominum natandō secūtus est, et psittacum in umerō ejus sedentem. Multīs post diēbus, accēpit inter variās rēs servātās umbellam vestemque pelliceam fuisse repertās.

Portus ad quem scapha appulerat, octo mīlia passuum ab Hamburgō aberat. Audiit patrem suum senem bonā valētūdine gaudēre, mātrem vērō optimam vīxisse ; quod quidem gravissimō eum dolōre affēcit. Jam nāvī Hamburgum prōfectus, quattuor hōrārum spatiō eō advēnit. Cum sequente cane et psittacō umerō īnsidente in terram dēscendisset, per circumfūsam spectantium turbam in hospitium proximum sē contulit. Inde nūntiō ad patrem missō, cūrāvit ut bonus senex ad fīlium revīsendum cautē praeparārētur, quod pater tantae nōn capāx laetitiae occubuisset.

Jam fīlius ipse per platēās satis sibi cognitās ad patriōs penātēs prōvolat, domumque assecūtus in patris gaudiō trepidantis amplexūs ruit. « Ō pater ! — Ō fīlī ! » Haec tantum ambō ēloquī potuērunt. Mūtī, trepidī, spīritūque interclūsō, alter alterīus ē collō pendent, dōnec vīs benigna lacrimārum animum utriusque oppressum levāvit.

Intereā Vendredi mīrātur frequentem tēctīs urbem, stupetque inhiāns innumera rērum mīrācula, quae nunc undique oculīs obversantur. Quōrum adspectū satiārī nōn potuit. Ac prīmō diē nūllam rem ab aliā distinguēbat, tantā animī perturbātiōne, ut esset quasi hebēs oculīs et animō.

Pater Rōbinsōnis īnstitor erat. Proptereā optāvit ut fīlius in mercātūrā exercērētur, sēque praestāret eum quī sibi dēfūnctō succēderet. Rōbinson vērō, labōrī cōnsuētūdine indūrātus, patrem rogāvit, ut sibi licēret scrīniāriōrum artem discere. Itaque cum sociō scrīniāriī cujusdam disciplīnae sē trādidit, atque, intrā ūnīus annī curriculum, uterque in eā arte tantum prōfēcerat, ut ipsī magistrōrum dignitātem assequerentur. Quō factō, officīnā commūnī īnstitūtā, amīcitiam inter sē, summō studiōrum voluntātumque cōnsēnsū, ad extrēmum vītae diem coluērunt.

Et sīc perpetuā tranquillitāte, sānitāte industriāque fortūnātī ambō vīxēre ad summam senectūtem ; posterīque libenter retinēbunt duōrum memoriam hominum, quī cēterīs documentō erunt, quōmodo suae quisque fēlīcitātis artifex esse possit.

Fīnis.

————

Transcriber’s notes

Robinson Crusoe is a book that was adapted numerous times into Latin, and it may be difficult to understand where each version comes from. Here is a small genealogy :

—Robinson Crusoe, by Defoe (1719) : the original English version —Robinson der Jüngere by Campe, German (1779) : cuts off many digressions, partially rewrites the story, and presents it as a story being told in a family, with many dialogues and moral teachings —Robinson Secundus by Lieberkühn (1785) —Robinson Secundus by Gedike (1802) : corrections

—Fata Robinsonis Crusoëi, then Robinson Crusoëus by Goffaux (1807) : cuts off all the family part and keeps only the main story —The Story of Robinson Crusoe in Latin by Barnett (1907) : improves the text and cuts off many moral passages —Robinson Crusœus by Avellanus (1896) : corrections and notes added

—Robinsonius Minor by Nagel (1823)

—Rebilius Cruso by Newman (1884) : rewriting from the general ideas, and cutting off the digressions, with an emphasis on vocabulary —Vita discriminaque Robinsonis Crusoei by Avellanus (1928) : no version is currently available online but it appears that it starts as a plain translation and then goes on as its own story when Robinson arrives on the island

Changes

Some changes were made in the original text, as follows :

—-a → -à —Intereà pluere —ubi anteà Robinson —frustrà vero animum —novus intereà rex —Intereà Vendredi moræ —intereà oceanum —Intereà Robinson magnopere —ollas prætereà —Fidissimus intereà —illi qui intereà —Proptereà optavit

—-ass- → -âss- —impetrâsses —creatori se commendâsset —se non errâsse —intùs reputâsset —cessâsse videretur —circumnatâsset —vitam revocâsset —hoc cogitâsse —cùm cogitâsset —paululùm exspectâsset —orâssent impetrâssentque

—-o → -ò —frustrà verò —Et verò cogitanti —Cur verò —Anteà verò —Hanc verò aquâ —Illa verò maximè