Part 17
Sīc prīmō Rōbinson hortō colendō exōrnandōque operam dedit. Scīlicet illum rīte in āreās jūstās dīvidit, quās trāmitibus rēctīs intersecat ; saepēs vīvās serit, opāca umbrācula, arborēs duplicī ōrdine dīrēctās. Hanc flōribus, illam holeribus, istam arboribus frūgiferīs partem assignat ; hīs addit citreās arborēs, quāscumque in īnsulā tenerās reperīre potuit, magnamque vim alīus generis arborum, quibus rāmulōs arboris pāniferae īnsēvit.
Sōlānōrum quoque et zēae cōpiam satis magnam plantāvit. Cum autem ager ille ab orbe conditō cessāsse vidērētur, ūberrimam lūdit laetissimamque segetem.
Interdum quoque piscēs capere tentant, rētibus īnstrūctī, quae Vendredi pluviārum tempore cōnfēcerat. Tantam vērō jactū quōlibet multitūdinem eōrum cēpērunt, ut plūrimōs etiam in aquam rejicerent. « Is enim Deī dōnīs abūtitur, ait praeclārē Rōbinson, quī plūs sibi assūmit quam quod ad vītam bene beātēque agendam necessārium est ; saevus autem et immānis, sī quis animālia innocua interficiat quibus ad vīctum quotīdiānum sibi nōn opus est. »
Deinde corpus abluere solēbant. In quō Rōbinson perītiam sociī admīrātus est, nunc super ipsōs flūctūs dorsō ēminentis, nunc altō sē immergentis. Illum scīlicet juvābat ex arduā potissimum crēbrīsque flūctibus verberātā rūpe sē praecipitem dare, superfūsīs flūctibus conditum ; moxque, stupente et ānxiō Rōbinsōne, subitō ēmergere, variīsque modīs corpus agitāre.
Nec Rōbinson satis mīrārī potuit hominem ā nātūrā tot et tantās facultātēs sortītum esse, ut pār sit omnibus exsequendīs, quibus juvenis labōre ac exercitātiōne assuēfactus est.
Aliīs diēbus vēnandō dēlectārī ; nec Vendredi in arcū sagittīsque cōnficiendīs quam in adhibendīs perītior erat. Avēs pullōsque lamārum dējiciēbant, numquam vērō plūrēs quam quī sibi essent ad vīvendum necessāriī.
Etsī autem Rōbinson socium ingeniō industriāque vincēbat, hic tamen multās artēs callēbat, dominō anteā ignōtās, tunc vērō māximē ūtilēs. Scīlicet varia īnstrūmenta ex ossibus, lapidibus, conchīs, aliīsque rēbus fingēbat, quibus lignum ita tractābat, ut nōn perfecta minus atque ēlabōrāta opera efficeret, quam sī ferrō excīsa essent aut fabricāta.
Tandem hortō probē excultō, diēs, cōnstitūta est, quā ad patrem Vendredi addūcendum profectūrī erant. Quō propior autem erat diēs itinerī dēstināta, eō major Rōbinsōnis ānxietās. Fierī enim poterat ut barbarī, sprētīs Vendredi cōnsiliīs precibusque, hospitem male multārent. Itaque diūtius abstinēre nōn potuit quīn hunc timōrem amīcō dēclārāret. Quī quidem jūrejūrandō Rōbinsōnī affirmat timōrem ejus esse vānum, sē populārium suōrum animōs satis perspectōs habēre, illōsque nēminem umquam laedere, nisi hostem. Rōbinson amīcō fidem habuit ; omnīque metū abjectō, sociī probitāte frētus, diē proximō vēla dare cōnstituit.
Hāc mente scapham, quae hūc ūsque in siccō remānserat, in aquam retrahunt, pālōque in terram dēfīxō religant. Vespere eōdem tūbera sōlānōrum torrent, aliōsque cibōs parant, ut sēcum octo diērum viātica dēportent.
————
Caput vīcēsimum tertium.
Rēs multae et magnae. — Tempestās. — Fragor tonitruum. — Sonitus aēneī tormentī. — Magna nāvis dērelicta. — Vendredi ad illam adnatat. — Ignōta animālia. — Canis. — Capra. — Ratis.
Rōbinson sociusque vix ūnam dormierant hōram, cum ille exortā subitō tempestāte expergēfactus est. Procella horrendum furit, repetītōque tonitruum fragōre terra ipsa concussa tremit. « Audīsne, Vendredi ? » ait Rōbinson. « Heu ! respondit ille, sī haec tempestās nōs in altō dēprehendisset ! » Quibus vix dictīs, repente fragor audītur tormentī explōsī sonitum referēns. Vendredi tonitrū esse putat ; Rōbinson autem prō certō habet sē tormentī sonitum audiisse, animusque ejus laetitiā simul et timōre perturbātur. Extemplō ē strātō sē corripit, taedāque ē focō arreptā Vendredi jubet subsequī. Hic autem pāruit, quamquam cōnsiliō dominī nōn perspectō.
Tum Rōbinson in summō monte quam celerrimē ignem largum accendit, quō significāret maris saevitiā cōnflīctātīs tūtum hīc esse perfugium. Nōn dubitāvit enim quīn esset in propinquō aliqua nāvis, quae propter perīculum tormentum explōserat. Vix autem flamma exārserat, cum effūsīs imbribus ignis exstīnctus est. Rōbinson sociusque in spēluncam sē ipsī recipiunt, nē aquīs abripiantur.
Tempestās, nōnnisi diē obortō, furere dēsiit. Jam Rōbinson dubius spem inter et metum ad lītus prōcurrit, explōrātūrus quemdam sonum auribus accēpisset. Prīmō autem adspectū magnus Rōbinsōnem dolor, socium vērō dēspērātiō incessit. Procella nīmīrum scapham āvulsam ā lītore in altum prōjēcerat. Et certē sī quis hunc miserum vīdisset, quī nunc dulcem patris revīsendī spem omnīnō āmīserat, ā lacrimīs abstinēre nōn potuisset. Ille expalluit, mūtus, aliquamdiū oculīs in terram dēfīxīs ; tunc subitō in lacrimās ērumpere, sibi manūs torquēre, pectus percutere, āvellere crīnēs.
Rōbinson, quī propriīs malīs aliōrum miserērī didicerat, sociī dolōre ipse commōtus, amīcīs lēnibusque monitīs studet eum ad tranquillitātem animī redūcere.
Ille intereā ōceanum immēnsum oculīs perlūstrat, sī forte nāvem alicubi possit cōnspicere. Sed frūstrā. Ex eō intellēxit sē errāsse, neque amplius dubitāvit sonitum illum, quem tormentī fragōrem ratus erat, ipsum tonitrū fuisse. Itaque trīstis domum rediit, quod spē tam laetā dēnuō frūstrātus esset.
Ibi autem requiēscere plānē nōn potuit ; quippe imāgō nāvis cujusdam ad īnsulam appulsae mentī ejus semper obversābātur. Montem igitur dēnuō cōnscendit, unde ōra orientālis cōnspicī posset ; cumque ad summum pervēnisset, aciē oculōrum orientem versus dīrēctā, bone Deus ! quam ille laetātus simul atque attonitus fuit ! nāvem scīlicet permagnam cōnspicit, tamque perspicuē, etsī satis longē aberat, ut nihil amplius superesset dubitātiōnis. Tum ille anhēlāns ad arcem recurrere, arcum arripere, sociōque obstupēscentī nihil prōferre praeter haec verba : « Ēn adsunt ! » Tum quam vēlōcissimē sē prōripit.
Vendredi dominum tantā animī perturbātiōne trepidantem, atque verba quaedam abrupta prōferentem vidēns, barbarōs adesse exīstimāvit. Itaque ille quoque armīs correptīs eādem celeritāte Rōbinsōnem secūtus est.
Jamque illī duōrum mīliārium viam percurrerant, priusquam eō pervēnissent unde nāvis cōnspicī posset. Rōbinson ē longinquō eam sociō ostendit : quam ille magnopere mīrātus est. Quamquam enim nāvis satis longē distābat, intellegēbat tamen eam centiēs superāre vel māximam nāvem quam hūc ūsque vīdisset. Rōbinson prae laetitiā mīrē gestiēns, nunc exsultāre, nunc jūbilāre, nunc socium amplectī, eumque lacrimāns obtestārī ut et ipse laetētur. « Jam licet in Eurōpam tendere, jam Hamburgum. Illīc tibi cernere dabitur quālem vītam in hāc urbe vīvant, quam magnificās, aedēs exstruant, quantīs vītae commoditātibus jūcunditātibusque sēcūrī fruantur. » Incrēdibile verbōrum flūmen fundēbat Rōbinson. Īnstābat vērō quālibet ratiōne efficere ut ab iīs quī in nāvī erant ipse animadverterētur. Quānam vērō ratiōne nōn satis cōnstābat.
Prīmum altā vōce clāmāvit, sed frūstrā ; quamquam ventus inter procellam mūtātus ab īnsulā nāvem versus spīrābat. Itaque socium quam celerrimē ignem accendere jubet, quem ē nāvī cōnspicerent. Hōc celeriter perāctō, flamma brevī altitūdinem arborum aequāvit. Interim Rōbinson oculōs in nāve dēfīgit, exspectāns dum scapha inde dēmissa ad sē tenderet. Quae tamen spēs eum fefellit.
Tandem postquam ignis per ūnam ferē hōram ārserat, cum nūlla in cōnspectū scapha esset, Vendredi ultrō Rōbinsōnī spondet sē ad nāvem, quamvīs longius distet, natandō perventūrum, eōsque quī in eā vehuntur invītātūrum ut ad īnsulam accēdant. Rōbinson annuit ; et eum amplexus, ōrat nē sē temere perīculō objectet, vītaeque suae cōnsulat. Tum Vendredi vestēs ē strāgulīs cōnfectās abjicit, viridemque rāmum āvulsum dente tenēns, quem prō signō pācis offerat, in mare alacrī animō prōsilit. Hunc Rōbinson oculīs vōtīsque ārdentissimīs prōsecūtus est.
Vendredi fēlīciter ad nāvem accessit : tum postquam nōn semel eam circumnatāsset, sustulit clāmōrem ; sed redditur ā nēmine. Tandem cum scālam animadverteret ā nāvis latere dēpendentem, illīus ope nāvem cōnscendit. Tum stegam oculīs perlūstrāns, adspectū bēstiae ignōtae exterritus est. Nigra et villōsa erat. Atque ubi prīmum illa hominem cōnspexit, vōcem prōdidit quālem ille numquam audierat. Mox autem tacuit, adeōque mītem sē praebuit blandamque, ut timōrem Vendredi dēpōneret. Supplex quoque illa adrēpit, caudam movēns, miserābiliterque ejulāns, quasi auxilium et praesidium implōrāret. Itaque cum ūsque ad ejus pedēs prōrēpsisset, eam Vendredi manū mulcēre audet ; quō quidem illa mīrificē laetāta est.
Tum Vendredi stegam pererrāvit, altā vōce inde ūsque clāmāns ; nēmō autem sē obtulit. Cum omnia stupēret quae in stegā oculīs ejus occurrēbant, dorsō ad locum quō patet in interiōrem nāvis partem dēscēnsus versō, repente ā tergō percussus fuit tantō ictū, ut prōnus caderet. Terrōre perculsus, sē ērēxit ; atque cum respexisset, attonitus haesit ad adspectum animālis satis magnī, cornibus curvīs, barbā prōlixā dēnsāque, quod iterum minācī vultū in pedēs sē ērigēbat, ut in hominem dēnuō impetum faceret. Vendredi, clāmōre ēditō, in mare prōsilit.
Prior scīlicet bēstia, nigrō colōre, erat canis villōsus, quī hominem secūtus ē nāve sē quoque prōjēcit. Ille vērō natantem ā tergō audiēns putāvit mōnstrum cornibus armātum urgēre ; adeōque exterritus est, ut vix valēret prōnatāre. Parum āfuit quīn flūctibus absorbērētur ; nec respicere quidem ausus est. Cum tamen paululum animum recēpisset, tantā vēlōcitāte trānāvit, ut vix eum canis sequī posset. Tandem lītus attingit, vōcisque et animī impos ad pedēs Rōbinsōnis prōcidit. Canis quoque nōn ita multō post terram assecūtus est.
Rōbinson nihil intentātum relīquit quō fīdum vītae sōlitāriae socium reficeret. Scīlicet illum ōsculātur, concutit, nōmine vocat. Attamen nōn nisi aliquō temporis spatiō ēlāpsō Vendredi oculōs aperuit, spīritūsque līberius meantis signa dedit. Tandem vōcis ūsū receptō, nārrāre incipit quid terribile sibi acciderit ; nāvem sibi montis īnstar ligneī vīsam fuisse, in quā stābant trēs excelsae arborēs (mālī scīlicet) ; bēstiam illam nigram sibi adblandītam fuisse, mōnstrum vērō cornūtum barbātumque irruisse, mortem intentāns. Addidit sē exīstimāre mōnstrum illud esse montis ligneī natantis dominum, cum hominem in eō vīdisset omnīnō nūllum.
Rōbinson nārrantem mīrātus, intellēxit animal illud cornūtum nihil aliud nisi capram esse aut hircum. Praetereā exīstimāvit quoque nāvem scopulīs adhaesisse, hominēs vērō quī in eā vectī essent illam relīquisse, ut in scaphās sē reciperent ; quō tamen illī cōnfūgissent, intellegere nōn potuit. Sī enim adiissent ad īnsulam, eō appellere dēbuisse vidēbantur, ubi nunc ipse et Vendredi erant ; sed nūlla eōrum poterant cōnspicī vestīgia. Quod sī autem salūtem quaerentēs cum scaphīs periissent ; aut corpora aut scaphae, aut utraque ad lītus dēbuissent compellī. Tandem meminit ventum inter tempestātem subitō mūtātum fuisse, conversumque ad orientem, cum ab occidente spīrāvisset. Quō quidem obscūram hanc rem satis explānārī putāvit.
« Quid autem nunc faciendum est ? Rōbinson quaerit sēcum. Fac illōs periisse, aut ventō tantum abreptōs fuisse ; in utrōque cāsū, optimum est ē nāve quam plūrima ēripere. Quōmodo autem, cum scaphā careāmus ? » Et jam nōn gravis minus ipsī fuit cymbae jactūra quam anteā sociō fuerat. Diū meditātus est, aliquid excōgitātūrus quō damnum sarcīret ; sed nihil mentī succurrit. Cōnfectiō novae cymbae nimium temporis requīrēbat, nec ipse audēbat prōnatāre ad nāvem ; quippe quae abesset longius. Praetereā hāc ipsā ratiōne, incertō etiam exitū, pauca admodum servāre poterat.
Subjicit ingenium necessitās. Vēnit in mentem ratem facere, lignīs aliquot ita colligātīs, ut commodē veherētur.
Tum statūtum fuit ut alteruter domum curreret, diēīque vīctum cum omnī fūnium cōpiā cēterīsque īnstrūmentīs necessāriīs peterent. Vendredi, ut erat cursū vēlōcior, proficīscitur. Rōbinson autem remānsit, arborēs interim ratī cōnficiendae idōneās caesūrus.
Vendredi nōnnisi sub vesperam rediit. Intereā Rōbinson magnopere dēlectātus est cane villōsō ; quem velutī populārem ex Eurōpā, sī ita loquī fās est, dīligēbat. Cum Vendredi rediisset, cibōrum quōs attulerat partem Rōbinson canī ēsurientī dedit. Cum vērō lūna opportūnē lūcem praebēret, ambō ūsque ad mediam noctem sine ūllā intermissiōne operī incubuērunt. Tum vērō omnīnō fatīgātī, cum somnō diūtius carēre nōn possent, in grāmine recumbunt, canīque cūstōdiam corporum committunt. Hic ad pedēs eōrum sē prōjēcit. Illī autem dulcī somnō recreātī sunt, dōnec aurōra rediisset.
————
Caput vīcēsimum quārtum.
Multae opēs repertae. — Cibī. — Supellēx. — Īnstrūmenta. — Vestēs. — Sclopēta[1]. — Rōbinson repente dīves.
Posterum diem tantā cum assiduitāte operī impendērunt, ut illō etiam vespere ratem cōnfēcerint. Duplicem arborum seriem partim fūnibus, partim vīminibus tam artē colligāverant, ut opus, rudī licet fabricā compāctum, tūtissimae ratis vicem praestāret, longitūdine vīgintī circiter pedum, lātitūdine ferē eādem. Prūdentius illam quoque prope lītus, atque cylindrīs impositam cōnstrūxerant, quō facilius in mare dēdūcerētur.
Atque opportūnē, prīmō dīlūculō, mare reciprocāre coepit. Itaque sine morā ratem dētrūdunt, ut ab aquā recēdente, velut ā fluviō, ad nāvem scopulīs affīxam dēferātur. Et mox profectī, hōrā dīmidiā vix ēlāpsā, ad nāvem perveniunt.
Quibus tunc gaudiīs Rōbinson exsultāvit, dum ille ad nāvem ingentem Europaeānam accēdit ! Parum āfuit quīn latus ejus ōsculārētur. Adeō cāram illam habēbat, quod ex Eurōpā advēnerat ; quod ab Eurōpaeīs aedificāta, ab Eurōpaeīs hūc adducta fuerat ! Cārissimī autem istī Eurōpaeī, heu ! ēvānuerant, undīsque forsan obrutī perierant. Quae quidem suspīciō acerbissima Rōbinsōnis animum magnopere afflīxit, quī vel dīmidiā vītae suae parte vītam eōrum redēmisset, ut cum ipsīs in Eurōpam reverterētur. Hāc vērō omnī spē sublātā nihil supererat, nisi ut ex nāvī servāret tantam supellēctilem quantam posset, eamque in propriōs ūsūs converteret. Itaque ratis ope nāvem circumvectus est, fundum maris tentātūrus. Sed mox nōn sine magnō dolōre intellēxit minimē esse spērandum ut illa umquam nāvigāret ; quippe quae inter duōs scopulōs vī tempestātis conjecta ita haerēbat, ut plānē movērī nōn posset.
Quā spē dēstitūtus Rōbinson nāvem cōnscendere properat, opēs quibus illa onerāta erat explōrātūrus, an essent incolumēs. Vendredi autem, timōris hesternī nōn immemor, dominum in stegā comitārī vix audēbat. Vērumtamen eum secūtus est, quamquam trepidāns ; statim enim mōnstrum illud cornūtum oculīs illīus sē obtulit. Jam vērō illī nōn tantum erat audāciae ; quippe dēbilitātum jacēbat, ut vix surgere posse vidērētur, quoniam per trīduum pābulō caruerat. Cujus reī causam Rōbinson intellegēns, ante omnia cūrāvit ut bēstiam famē ferē cōnsūmptam pābulō recreāret. Cum vērō variās nōn ignōrāret partēs, in quās nāvis interior distribuī solet, accūrātē omnia inquīrere coepit. Singulīs scīlicet cubiculīs perlūstrātīs, multa passim cōnspexit, quae apud Eurōpaeānōs neglēcta ipsī nunc māximī erant pretiī. Cadōs nīmīrum integrōs invēnit plēnōs pānis nauticī, orȳzae, farīnae, frūmentī, vīnī, pulveris nitrātī, globulōrumque plumbeōrum majōris minōrisve fōrmae ; tormenta quoque bellica, sclopēta, gladiōs, secūrēs, serrās, caela, terebrās, rādulās, runcīnās, malleōs, massās ferrī, clāvōs, cultrōs, forficēs, acūs ; ōllās praetereā, patinās, cochleāria, forcipēs, follēs, variamque supellēctilem culīnāriam ligneam, ferream, stanneam et cupream ; plēnās tandem cistās vestīmentōrum, linteōrum, tībiālium, calceōrum, ocreārum, īnfīnītamque aliārum rērum cōpiam quās vīlēs habēmus : sed quantī sint pretiī tum dēmum intellegimus, cum dēsīderantur.
Quae quidem omnia Vendredi obstupēscēns intuēbātur ; illa quippe numquam anteā vīderat, plūrimōrumque ūsus ipsum prōrsus fugiēbat. Rōbinson contrā incrēdibilī voluptāte perfūsus, prae gaudiō lacrimātur, atque puerīlem in modum singula tractat, ac subitō abjicit, arripitque alia, prout vīsa sunt, aliīs jūcundiōra. Placuit dēmum in carīnam interiōrem dēscendere. Hanc vērō aquā replētam invēnit, quoniam in eā nāvis magnopere dēhīscēbat. Jam agitur diū dēlīberantī quid prīmum potissimum sēcum auferret, nunc haec, nunc illa magis necessāria videntur : itaque saepe rejicit quae modo ēlēgerat, aliaque ēligit mox quoque rejicienda.
Tandem, quae omnium praestantissima ipsī vidēbantur, ea sēligit : 1º cadum pulveris nitrātī plēnum, cum arculā plumbeārum glandium ; 2º duo paria sclopetōrum manuāriōrum, duōs gladiōs bellicōs, duōs vēnāticōs ; 3º duplicem vestīmentōrum apparātum ā capite ūsque ad calcēs, ūnum sibi, alterum sociō ; 4° vīgintī quattuor indūsia ; 5º duās secūrēs, serrās, runcīnāsque parēs numerō ; ferrī massās, malleōs, nōnnūllaque alia īnstrūmenta ; 6º quōsdam librōs, chartae scrīptōriae cōpiam, cum ātrāmentō et calamīs ; 7º pyrothēcam cum igniāriō et silicibus ; 8º cadum pāne nauticō replētum ; 9º carbasī mediocrem cōpiam, et 10º capram.
In perquīrendīs, aperiendīs, expōnendīs, admīrandīs, ēligendīs atque ratī impōnendīs omnibus illīs opibus tantum temporis spatium cōnsūmpserant, ut ā proximō aestūs accēdentis tempore ūna tantum hōra abesset. Atque hoc illīs exspectandum erat ; aliōquī enim vix ratem prōmōvissent. Hanc hōram Rōbinson epulās Eurōpaeōrum mōre apparātās prandendō īnsūmpsit. Itaque carnem būbulam fūmō siccātam, pānis nauticī frustum, būtȳrum, cāseum, vīnīque lagēnam dēprōmpsit, cūnctīsque mēnsae in cubiculō praefectī exstrūctae impositīs, cum sociō in sellīs cōnsēdit. Hīc verbīs exprimī nōn potest quantam Rōbinson ex cibīs illīs praestantibus, cultrō tandem et furcā īnstrūctus, voluptātem percēperit, ex pāne praesertim quem ille tam diū frūstrā dēsīderāverat. Hoc quī cōgitātiōne penitus complectī velit, eum Rōbinsōnis īnstar per novem annōs continuōs omnibus istīs cōpiīs vītaeque praesidiīs caruisse oportet.
Cum jam statā vice mare redīre coepisset, uterque ad ratem dēscendit ; cumque eam solvissent, lēniter aquā accēdente ad lītus dēlātī, opēs servātās in terram dēportāre properant. Tum Vendredi magnopere gestit discere quis ex hīs omnibus ūsus aut quae commoditās percipī posset. Rōbinson, ut cognōscendī cupiditātem explēret, post dūmētum sē recipit, ibique indūsium vestemque praefectī cum calceīs et tībiālibus induit ; tum gladiō cīnctus pīleōque ōrnātus subitō prōgreditur, atque ante oculōs sociī cōnsistit. Ille attonitus, obstupēscēns, aliquantulum recessit, prīmō certē adspectū incertus dominumne an alium quemdam homine majōrem cōnspiceret ? Rōbinson, attonitō subrīdēns, manū blandē porrēctā, eumdem profitētur sē vērum Rōbinsōnem, amīcum ejus semper esse, etsī veste et fortūnā mūtātīs. Tum dēprōmptās rēmigis vestēs eum docet rīte induere, atque post arbusta latēre jubet ut sē quoque vestiat.
Pāruit Vendredi : attamen multum temporis in sē vestiendō cōnsūmpsit ; quippe quī illa sibi aptandī omnīnō rudis esset. Indūsium vidēlicet ita induit, ut pedēs manicīs immitteret : eōdem modō brācīs ūsus est ; pedēs nīmīrum in partēs īnferiōrēs īnserere cōnātur, tunicamque in dorsō cōnectere. Sēnsim errōrem intellēctum ēmendāvit, dōnec tandem, saepius frūstrā cōnātus, omnia ista vestīmenta rēctē induere didicisset. Illa vērō māximē laudāvit, quod ipsum ēgregiē contrā muscitōnum morsūs dēfenderent. Calceōs sōlōs vituperāvit, quī parum commoditātis habēre ipsī vidēbantur. Jam illī Rōbinson dēmōnstrat quemadmodum ūtendum sit secūrī cēterīsque īnstrūmentīs ; et cōnfestim illōrum experīmentum fēcērunt, mālumque ratī idōneum aptāvērunt, quem vēlō in posterum īnstruerent. Quod quidem opus Rōbinson sē sōlum perfectūrum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ; hoc enim per bīduum neglēxerant.
Absente Vendredi, Rōbinson sclopetōrum alterum complet, ut amīcō ostendat quanta sit vīs pulveris nitrātī, simulque ejus admīrātiōnem excitet. Quō reversō, atque Rōbinsōnis in opere perficiendō celeritātem admīrante, hic falcōnem marīnum cōnspicit tunc pisce raptō āvolantem. Arreptō statim sclopētō exclāmat : « Attende, Vendredi, istum dējiciam. » Quibus vix dictīs, explōditur sclopētum, ālesque ex āere in terram exanimis dēcidit. Quō vīsō audītōque, Vendredi in terram prōcidit quasi ipse vulnerātus. Repente enim vetus dē Tupane seu Tonante opīniō ejus animum subiit, dominumque in hāc animī perturbātiōne Tupanem esse exīstimāvit. Ille quidem sē ērēxit ; sed genibus minor, manūsque supplex ad Rōbinsōnem prōtendit.
Numquam Rōbinson id committēbat, ut quaecumque ad religiōnem spectārent, vel per jocum lūdibriō habēret. Hominem itaque trepidantem manū allevāns amplexusque, rogāvit ut timōrem dēpōneret, addēns ita brevī fore ut ipse fulgur fulmenque ejusmodī posset ēmittere. Tum eī dēmōnstrat quā arte sclopētum cōnflātum sit, quanta sit vīs pulveris nitrātī, sclopētumque eī replētum porrigit explōdendum.
Vendredi vērō, nimiō adhūc terrōre perculsus, negat sē explōsūrum, rogatque ut Rōbinson ipse iterum tonet. Tum Rōbinson scopum centum passūs distantem dēsignat, sociōque jūxtā sē collocātō, sclopētum explōdit. Parum āfuit, quīn Vendredi iterum in terram prōcideret ; adeō quae vīderat atque audierat suprā hūmānās vīrēs esse jūdicābat. Scopum plūrima plumbea glāns attigerat, quae ipsum penetrāverat lignum. Rōbinson socium hoc jussit animadvertere atque ex eō intellegere quam tūtī in posterum ab hostibus ipsī forent, fulgure fulmineque sīc armātī. Quae quidem cūncta Vendredi animō tantam ergā Eurōpaeōs dominumque in prīmīs venerātiōnem injēcērunt, ut per multōs diēs cum eō familiāriter prō mōre versārī nōn audēret. Cum nox appeteret, hic fuit laetissimus hujus diēī exitus.
— ↑ Fusils
————
Caput vīcēsimum quīntum.
Vendredi servat Rōbinsōnem. — Opēs ā lītore domum advectae auxiliō canis et lamārum. — Mūnīmenta arcī addita. — Rōbinson, faber factus et agricola, vīvit beātē.
Dulciōrem numquam, ex quō in īnsulā habitābat, somnum cēperat Rōbinson, quam hāc nocte ; quippe quī tantā numquam ūsus esset fēlīcitāte.
Sequentī māne surgunt, cōpiās in nemore conditās multīs rāmālibus tegunt, nē forte pluviā corrumpantur. Tum marī prīmum recēdente, ratem aquīs committunt, ad nāvem scopulīs illīsam dēnuō accessūrī, et sīc per sex diēs continuōs, ac bis quotīdiē, quidquid ē nāve abripī poterat, sēcum ad lītus trānsferunt. Permulta quae nōs parvī facimus, ut pote eōrum pēnūriam numquam expertī, ea illī permagnī aestimantēs abstulērunt, additīs quīnque tormentīs bellicīs omnibusque ferrāmentīs quae invenīrī aut ē nāve extrahī poterant.
Quādam diē cum in īnsulam rediissent, tenebrīs obortīs, Rōbinson lampade accēnsā scrīpta in nāve reperta perlēgit, ut inde cognōsceret cujus esset illa nāvis, et quō illa tetendisset. Invēnit autem nōn sine magnō dolōre, ista sermōne sibi ignōtō scrīpta esse. Quantopere nunc, etsī nimis sērō, illum paenituit, quod variās linguās addiscere in pueritiā neglēxisset !
Hōc itinere jam duodeciēs cōnfectō, cum essent in nāve exonerandā occupātī, tempestātem orīrī animadvertunt. Igitur ratī praedam impōnere properant, et prius abīre quam saevīret procella. Vix autem dīmidiam viae partem cōnfēcerant, cum exorta est tempestās mixta fulguribus, tonitrubus imbribusque ; quae tantā vī flūctūs ciēbat, ut, undīs ratem superantibus, cōpiae in eā positae absorbērentur. Ipsī aliquamdiū firmiter, amplectuntur mālum, nē aquīs abriperentur, etsī subinde capitis fastīgiō superfūsīs : tandem crēbrīs flūctibus compāge ratis verberātā laxātāque trabēs abiērunt.
Vendredi quidem natandō vītam servāre cōnātur : Rōbinson vērō trabī adhaerēns, nunc profundō mergitur, nunc summō pendet in flūctū ; saepius autem aquīs obrutus, attonitus plānē, atque sēnsū oculōrum auriumque orbātus jactābātur. Jam vīrēs animusque luctantem dēficiunt. Tandem magnō clāmōre sublātō, ingentī flūctū ā trabe āvulsus haurītur.