# Robinson Crusoëus

## Part 16

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/robinson-crusoeus-73030/index.md

Jam intellegere satis in prōmptū est hoc quoque arduum fuisse. Fossa enim, ut esset idōnea, sex pedum altitūdinem, octo vērō lātitūdinem requīrēbat. Ejus autem longitūdō octōgintā vel centum passūs esse vidēbātur. Adde illōs īnstrūmentīs ferreīs, ligōne, spathā penitus carēre. Pālīs quoque quadringentīs ferē opus erat, quōs ūnā secūrī siliceā coaptāre et praeacuere rēs erat profectō plēna operae et labōris. Praetereā, ut rīvum in fossam dēdūcerent, canālis erat per tumulum quemdam interpositum fodiendus.

Neque tamen, licet omnibus hīs difficultātibus circumventus, Rōbinson ā prōpositō dēterritus est. Sōbriē quoque vīvendī genus, et corpus labōre exercendī cōnsuētūdō animum eī addiderat, quō carēre iī solent quī, in ōtiō ēducātī, dēliciīs atque mollitiē diffluunt.

Ambō nīmīrum sociī ā summō māne ūsque ad vesperam nōn alacrī minus quam strēnuō animō operī incumbunt. Mīrum itaque quantum vel īnstrūmentīs quam minimē aptīs adjūtī in diem prōfēcerint. Nec per duōs mēnsēs continuōs, ventō obstante, barbarī īnsulam invīsēre. Itaque licuit sociīs continuam operam mūnīmentīs dare, nec illīs opus fuit sibi contrā repentīnam incursiōnem praecavēre.

Rōbinson comitem, inter opus faciendum, germānicam linguam docuit, cujus ope animī cōgitāta cum sociō commūnicāre ārdentissimē cupiēbat. Hic autem tam docilem et attentum sē praebuit, ut brevī tempore māximōs prōgressūs fēcerit. In quō Rōbinson eādem arte ūsus est, quā sollers magister ut linguam Latīnam Gallicamve discipulōs doceat. Quotiēs nempe fierī potuit, eā rē, dē quā sermō erat, positā ante oculōs, distīnctā vōce nōmen ejus prōnūntiābat. Cum vērō dē ejusmodī rēbus agerētur, quae oculīs subjicī nōn poterant, vultū gestūque ita exprimere studuit, ut Vendredi annō dīmidiō nōndum exāctō Rōbinsōnem intellegere, cōgitātiōnumque participem eum facere posset.

Quod quidem multum Rōbinsōnis fēlīcitātī adjēcit. Hūc ūsque enim socium quidem, sed mūtum eum habuerat ; tum vērō amīcum sibi comparāvit. Vendredi enim semper honestum, candidum, fidēlem grātumque dominō sē praestitit. Itaque Rōbinson cāriōrem eum in diēs habuit, ac brevī tempore ēlāpsō nōn dubitāvit hoc eī concēdere, ut in eādem spēluncā sēcum pernoctāret.

Duōrum ferē mēnsium spatiō fossa absolūta fuit. Quō factō, ita mūnītī erant, ut jam barbarōrum impetum nōn modo nōn extimēscere, sed eōs etiam, sī umquam oppugnārent arcem, possent repellere. Prius enim quam ūllus fossam trānsīret aut pālōs superāret, ab obsessīs aut sagittīs interficī, aut hastīs trānsfodī impūne poterat. Itaque sēcūritātī suae nunc satis cōnsuluisse vidēbantur.

Cum nōn ita multō post Rōbinson sociusque collem lītorī vīcīnum forte cōnscendissent, unde maris adspectus longē et lātē patēbat, Vendredi oculōs in quamdam ejus partem intendit, ubi īnsulae aliquot ēminentēs cōnspicī ē longinquō poterant. Tum ille subitō prae laetitiā exsultāre atque mīrum in modum gestīre coepit. Quā dē rē interrogātus ā Rōbinsōne laetus ille exclāmat ! « Ēn ego patriam adspiciō ! ibi gēns mea habitat. » Vultū vērō, oculīs gestūque significābat quam cāra sibi esset patria, ac quantopere illam revīsere optāret. Quod quidem Rōbinsōnī minimē placuit. Erat sānē affectus ille animī in virō laudābilis, quō dēclārābat cāram esse patriam, cārōs amīcōs, cārōs parentēs. Nāscitur enim nōbīscum sēnsus ille, et, quaecumque illa sit quam prīmō quisque cognōvit intuitū, vel signāvit vestīgiō, nūlla magis regiō arrīdet. Sed veritus nē populārium amantior ipsum aliquandō dēsereret, animum ejus pertentāre voluit, et sīc colloquium cum eō iniit, ex quō optima ejus indolēs patuit apertius.

Rōbinson. Num tū ad populārēs tuōs redīre et cum iīs habitāre māllēs ?

Vendredi. Libenter equidem eōs revīserem.

Rōb. Scīlicet optārēs carne hūmānā cum iīs vēscī ?

Vendr. Minimē ! Eōs potius ad mōrēs hūmāniōrēs trādūcerem, docēremque vēscī lacte et carne animālium, et imprīmīs ab hūmānā abstinēre.

Rōb. Quid ? sī tē ipsum dēvorārent ?

Vendr. Hoc illī nōn facient.

Rōb. Attamen illī vēscuntur carne hūmānā.

Vendr. Sānē illī quidem ; sed nōnnisi carne hostium.

Rōb. An tū scapham cōnficere potes, quā ad eōs trānsvehāris ?

Vendr. Sānē quidem !

Rōb. Eugē ! cōnfice tibi scapham, atque ad illōs revertere. Quid ! dējicis oculōs ! unde sīc dolēs ?

Vendr. Doleō quippe, quod dominus mihi cārissimus īrāscātur.

Rōb. Cūr vērō tibi īrāscar ?

Vendr. Ita rēs est ; quippe ille mē ā sē relēgātum velit.

Rōb. Anteā vērō optābās redīre in patriam ?

Vendr. Optāvī equidem : nisi vērō dominus meus ibi mēcum versētur, ibi quoque ego versārī nōlim.

Rōb. Mē quidem populārēs tuī hostem exīstimantēs interficient dēvorābuntque. Tū igitur sōlus proficīscere.

Quibus audītīs, Vendredi arreptam secūrim dominō reddit porrēctā cervīce.

Rōb. Quid vīs ego faciam ?

Vendr. Ut mē interficiās. Mālim ego ā tē interficī quam relēgārī.

Hīs dictīs, Vendredi vim lacrimārum profundit. Rōbinson autem vehementissimē commōtus eum amplectitur, exclāmāns : « Nōlī timēre, ō bone. Ego quoque optō ut numquam ā tē dīvellar ; ex animō enim tē dīligō. Quae anteā dīxī, haec ad fidem tuam explōrandam dicta sunt, ut intellegerem an tuus meō amōrī amor pār esset. Quās vidēs lacrimās, eae testēs sunt cāritātis meae. Ego tē iterum amplectar ; flētum teneāmus, nec alter alterum umquam dēserat. »

Itaque ut animum amīcī ā maerōre āverteret, init sermōnem dē scaphā quādam fabricandā, plūraque eā dē rē scīscitātur. Cum Vendredi respōnsīs Rōbinsōnī abundē satisfēcisset, hic illum manū prehēnsum sēcum abdūxit, ut ostenderet cymbam, cui fabricandae ipse permultōs jam annōs impenderat. Vendredi, truncum intuēns, vix tertiā parte excavātum, subrīsit. Cum autem Rōbinson ex eō quaesiisset, quidnam illī in hōc opere minus probārētur, Vendredi respondit minimē opus fuisse tantō istō labōre, ejusmodī truncum intrā paucōs diēs melius excavārī posse.

Quibus audītīs, Rōbinson vehementer laetātus est. Jam cymbam omnīnō cōnfectam sibi fingēbat animō, et nāvigātiōne fēlīciter perāctā ad continentem terram appellere sibi vidēbātur. Ō quanta illī laetitia, cum spēs lībertātis recuperandae arrīsit ! Et subitō cōnstituunt opus proximō māne aggredī.

————

Caput vīcēsimum.

Pluviārum tempus. — Sociī nectunt strāgulās, rētia. — Cymba cōnficitur.

Ipsā diē operī dēstinātā, aderat pluviārum tempus : quod bis per annum ingruere Rōbinson nōn ūnīus annī experientiā didicerat. Quō tempore per duōs mēnsēs perpetuōs nūllī negōtiō vacāre extrā domum licēbat ; tantā vī continuus imber ruēbat dē caelō ! Animadverterat quoque Rōbinson esse valētūdinī omnīnō contrārium illā tempestāte forās exīre. Quid igitur faciendum erat ? Dīlātā nāvis cōnfectiōne, tempus in labōribus domesticīs cōnsūmendum fuit.

Quantum prōfuit Rōbinsōnī per diēs illōs pluviōs, atque hōrās vespertīnās longās eāsdem obscūrāsque igne ūtī et lūmine, amīcumque habēre, quīcum tempus inter opera domestica jūcundīs cōnfābulātiōnibus trādūceret ! Anteā enim trīstēs istās noctēs sōlitārius in ōtiō et tenebrīs dēgerat. Jam vērō cum sociō ad lampadem et focum sedēns, in aliquā rē gerendā occupātus, cōnfābulātur, neque umquam gravī dēsidiae pondere opprimitur.

Atque ex sociō didicit variās artēs quibus barbarī nōnnūllās sibi commoditātēs comparant ; Rōbinson quoque multa illum docuit, quae barbarīs latent. Ita in diēs perītiōrēs factī multa jūnctā operā cōnfēcēre, quae neuter sōlus suscipere potuisset. Tum ambō intellēxēre quanta ex hominum amīcā cōnspīrātiōne oriantur commoda, quibus illī carērent, sī bēstiārum mōre singulī vagārentur. In prīmīs Vendredi artem callēbat, quā tenuēs dēnsāsque librō strāgulās necteret corporī vestiendō aptissimās. Quod cum Rōbinson ex eō didicisset, tum illī certātim tam multās ejusmodī texuērunt, ut idōneum utrīque vestīmentum suppeteret. Ō quam jūcundum Rōbinsōnī fuit abjicere amiculum istud molestum, ē pellibus rigidīs nec subāctīs cōnfectum, quō hūc ūsque corpus ipsī tegendum fuerat !

Vendredi etiam ē fibrīs nucum cocossae variīsque herbīs līnī nātūram referentibus fīla ēdūcendī artem tenēbat, quae fūniculōs ā Rōbinsōne hūc ūsque cōnfectōs longē superābant. Ē fīlīs rētia piscātōria propriō ac singulārī artificiō nectēbat. Quibus in operibus fabricandīs breviōrēs factae sunt vesperae, quae, omnibus hīs dēficientibus, multum ipsīs taediī attulissent.

Intereā dum sedent, Rōbinson amīcī ingenium rude sēnsim excolere, ejusque mentem certā vērāque nōtitiā Deī imbuere. Quantīs vērō errōribus mēns illīus hāc in rē labōrāverit, ex sequentī cōnfābulātiōne facile erit intellegere.

Rōb. Dīc mihi, quaesō, ō bone, nōstīne quis mare, quis terram, quis animālia, tē ipsum dēnique creāverit ?

Vendr. Profectō ! Tupan ista creāvit.

Rōb. Quisnam est Tupan ille ?

Vendr. Is quī tonat.

Rōb. Quisnam vērō ille est quī tonat ?

Vendr. Senex est aetāte prōvectissimus, quī omnibus cēterīs rēbus superstes est, quīque tonitrū efficit. Aetāte sōlem, lūnam stēllāsque longē superat, omnēsque animantēs eum adōrant, Ō ! dīcentēs.

Rōb. Quemnam in locum post mortem commigrant tuī populārēs ?

Vendr. Ad Tupan revertuntur.

Rōb. Ubinam vērō ille habitat ?

Vendr. In excelsīs montibus.

Rōb. Num aliquis eum ibi vīdit ?

Vendr. Nēminī fās est eum adīre, nisi Ovocacēīs (id est sacerdōtibus). Illī Ō dīcentēs eum interrogant, ac deinde nōbīs referunt ejus respōnsa.

Rōb. Quī autem post mortem ad eum migrant, num fēlīcitāte aliquā fruuntur ?

Vendr. Sānē illī quidem, sī magnam hostium cōpiam mactāverint atque comēderint.

Quō audītō, Rōbinson cohorruit, statimque illum meliōra dē Deō vītāque futūrā docēre coepit ; Deum nempe esse omnipotentem, sapientissimum benignissimumque ; quī omnia creāverit, omnia regat, omnibus cōnsulat ; ipsum autem numquam orīginem habuisse, ubīque adesse, illam intellegere quaecumque nōs cōgitāmus, audīre quaecumque loquimur, vidēre quaecumque agimus, quamvīs ipse ā nēmine vidērī queat ; habēre probōrum atque improbōrum ratiōnem ; eamque ob causam cum in hāc, tum in futūrā vītā nēminem beātum reddere, nisi illum quī ex animō virtūtī studuerit.

Quae praeclāra plēnaque sōlāciī praecepta Vendredi magnā cum reverentiā audiit, audītaque altē in animō īnfīxit. Cum magister nōn minōrī docendī, quam discipulus discendī studiō flagrāret, hic brevī praecipuam dē Deō ac religiōne doctrīnam tenuit, quantum huic ille explānāre poterat. Ex eō tempore Vendredi fēlīcissimum sē exīstimāvit quod in hanc īnsulam dēferrī sibi contigisset.

Posteā Rōbinson precēs suās semper praesente sociō fundere solēbat ; jūcundissimumque adspectū fuisset, quantō gaudiō, quantā pietāte hic verba dominī ad verbum sequerētur. Tunc vērō tantā ambō fēlīcitāte fruēbantur, quantam assequī possunt hominēs ab hūmānā societāte sējūnctī. Sīc ēlāpsum est pluviārum tempus ūllā sine molestiā. Caelō tandem serēna faciēs redierat ; cessābant ventī, nimbīque aufūgerant. Rōbinson cum fīdō sociō pūram tepidamque auram vēris spīrat. Ambō novīs vīribus auctōs sē sentiunt, atque alacrī animō ad arduum opus susceptum sē accingunt.

Vendredi admōtō igne truncum excavāvit, atque duōs intrā mēnsēs id absolvit ; quod aegrē multōrum annōrum spatiō Rōbinson sōlus cōnfēcisset. Jam praeter vēla rēmōsque nihil dēfuit. Hōs quidem Rōbinson, illa vērō Vendredi parātūrum sē spondet.

Ambō simul opus susceptum absolvēre ; sed īnstrūctā nāvī, nihil superfuit nisi ut haec ā lītore in mare dēmitterētur. Quoniam vērō locus, in quō nāvem fabricāverant, longē ā marī distābat, nōn satis patēbat quā ratiōne, ut erat gravissima, ad mare aut dēdūcerētur, aut dēportārētur, aut traherētur, aut dēnique prōvolverētur. Et nunc ex illīs difficultātibus quōmodo sē expedient ?

Neque vērō Rōbinson oblītus erat ūtilitātis quam longa pertica ipsī praestiterat. Quam ob rem nunc quoque illam adhibuit. Sed nāvis tam lentē prōvolūta est, ut facile intellegerent sē integrum mēnsem in hāc operā cōnsūmptūrōs esse.

Tandem opportūnē recordātus est alīus īnstrūmentī aequē simplicis parābilisque, quō fabrī lignāriī aliīque in Eurōpā ūtī solent ad magna pondera prōmovenda, cylindrī nīmīrum.

Quod quidem vix Rōbinson expertus magnā cum laetitiā vīdit quam facile nāvis prōmovērētur. Post bīduum marī quoque committī potuit, magnōque cum voluptātis sēnsū uterque comperit illam ad nāvigandum prōrsus esse idōneam.

Jam nihil superfuit nisi ut quae ad proficīscendum essent necessāria parārentur, scīlicet ut nāvis tot onerārētur commeātibus quot vehendīs sufficeret. Quōnam vērō illī tendent ? Vendredi optābat ut in patriam redīret ; Rōbinson autem, ut ad continentem Americae vēla darentur, ubi sē Hispānōs, aliōsque ab Eurōpā profectōs inventūrum spērābat. Vendredi vērō patria nōnnisi quattuor circiter mīliāribus aberat, terra continēns duodecim aut quīndecim. Quod sī prius ad īnsulam tenderent, tunc ā continentī terrā plūribus adhūc mīliāribus recēdēbant, atque hōc ipsō perīculum itineris augēbātur.

Vendredi nihil ex iīs quae pertinent ad nātūram maris nōverat nisi quod necesse esset ut ad īnsulam suam pervenīret. Ista autem magis etiam Rōbinson ignōrābat, quoniam in hōc marī numquam nāvigāverat.

Tandem quā Rōbinson ārdēbat hominēs hūmānitāte excultōs revīsendī cupiditās omnem dubitātiōnem vīcit. Quamvīs Vendredi īnstāret, multaque et varia objiceret, statūtum est proximō diē iter parāre, et ubi prīmum ventus adspīrāret, vēla dare, Deōque favente illūc tendere ubi Vendredi spērābat sē proximam continentis ōram inventūrum.

————

Caput vīcēsimum prīmum.

Rōbinson et Vendredi, īnsulā relictā, marī sē committunt. — Summa perīcula in quibus versantur.

Rōbinson, arce relictā, in tumulō imminente restitit, sēcum paulisper meditātūrus, sociumque praeīre jussit. Tum vītae sōlitāriae hīc āctae vicissitūdinēs mente repetit ; ac recordātus quanta accēpisset ā suprēmō nūmine beneficia, lacrimās grātī animī indicēs effundit, manibusque expānsīs, ex intimō pectore summā cum pietāte Deō grātiās agit.

Tum regiōnem illam, eō sibi cāriōrem, quod eam mox relictūrus erat, oculīs perlūstrāvit. Hominis īnstar quī patriam linquit nūllā cum spē illīus umquam revīsendae, oculī trīstēs madentēsque in arbore quāvīs cujus umbrā ōlim recreātus fuerat, in opere quōlibet quod propriīs manibus multōque sūdōre cōnfēcerat, dēfīxī haerent. Ab amīcīs disjungī sibi vidētur. Cum vērō tandem lamās ad īmum montem pāscentēs cōnspexisset, faciem āvertit, nē cārissimōrum sibi animantium adspectū ipse ā prōpositō cōnsiliō āvocārētur.

Tandem vīcit cāritātem animī cōnstantia. Ad fortitūdinem sē ipse exacuit, ulnīsque ad regiōnem tōtam, velutī eam amplexūrus, expānsīs, clārā vōce exclāmāvit : « Valēte, ō calamitātum meārum testēs ! valēte ! » Atque hōc ultimō valē inter singultūs ēmissō, in viam quae ad lītus dūcēbat, sē contulit.

Eundō fīdissimum sibi psittacum per arborēs volitandō sequentem animadvertit. Tum vērō victus voluntāte ejus sēcum abdūcendī, vocat Pol, Pol. Ille vērō celerrimē dēsilit, atque ē dominī manū in umerum prōvolat. Intereā Vendredi morae impatiēns in lītore exspectābat ; cumque Rōbinson ad eum pervēnisset, ambō nāvem cōnscendunt.

Trīcēsimō diē novembris, hōrā octāvā mātūtīnā, annō post Rōbinsōnis in hanc īnsulam adventum nōnō, caelō serēnissimō, ventōque māximē secundō profectī sunt. Vix autem circiter duo mīlia passuum prōgressī, ad continuam scopulōrum seriem pervēnēre longē in mare prōcurrentem. Uterque perīculōsum putāvit saxa ista superāre : itaque vēlō in aliam partem dīrēctō, circumīre nītuntur. Cum autem illī extrēmam partem scopulōrum vix attigissent, scapham summā cum vēlōcitāte abripī animadvertunt : exterritī ambō vēlum colligere, exīstimantēs quippe repentīnum esse ventī impetum. Frūstrā vērō. Scapha enim in praeceps prōna rapitur, mediōque in flūmine marīnō versārī sē intellegunt.

Tum ambō vīribus conjūnctīs rēmīs pertinācius mare verberāre, sī possint scapham ēripere. Illa vērō fūgit, īnstar sagittae, tantā celeritāte, ut brevī ōra īnsulae oculīs subtraherētur. Jam in discrīmen vītae sē pervēnisse sentiunt ; nec multō post summa quoque montium cacūmina ex adspectū recessēre. Quod sī tunc etiam impetus paululum remīsisset, āctum tamen dē illīs erat ; quippe quī, cum carērent pyxide nauticā, viam invenīre nōn possent, quā ad īnsulam reverterentur. Quid autem tētrius excōgitārī potest quam mediō in ōceanō scaphā exiguā fragilīque vectōs jactārī, et sōlō aliquot diērum vīctū īnstrūctōs !

Quantō autem praesidiō sincēra pietās integraque animī cōnscientia iīs sit quī in calamitātibus versantur, nunc documentō est Rōbinsōnis condiciō. Quibus sī noster tunc caruisset, quōmodo malōrum vim dēnuō urgentem sustinuisset ? In hāc rērum dēspērātiōne manūs sibi intulisset violentās, nē morte omnium saevissimā, famē scīlicet, necārētur.

Socius vērō pietāte nōndum satis cōnfirmātā, nec diuturnīs calamitātibus spectātā, dē salūte prōrsus dēspērābat. Corporis enim et animī vīribus frāctīs, rēmum abjicit ; vēcorsque et āmēns dominum intuētur interrogāns, annōn satius sit ē nāve sē praecipitēs in profundum dare, an morte celerrimā īnstantibus malīs sē ēripiant. Initiō Rōbinson blandīs verbīs eum ērigere firmāreque tentat ; tum castīgātor dēspērātiōnis lēnī vōce exprobrat, quod tam parum Deō benignissimō cōnfīdat, eīque revocat in mentem quae ipsum dē dīvīnā prōvidentiā docuerat. Vendredi, Rōbinsōnis cohortātiōnibus permōtus, ērubuit ; rēmīsque receptīs ambō flūmen subigere, nec bracchia remittere, etsī nūlla spēs salūtis affulgēbat. « Dēbitō, inquit Rōbinson, officiō fungimur. Quamdiū spīritus nōn dēficit, nostrum est ad vītam servandam omnibus quae supersunt nervīs ēnītī. Tunc, sī ad ultimum moriendum est, morientibus erit sōlāciō, quod Deus sīc voluerit. »

Intereā flūmen eādem cum violentiā ruit. Scapha aestū abripitur, omnisque spēs salūtis recuperandae ēvānēscit.

Vērum enim vērō cum jam mortālēs animīs dēficiunt, cum sunt ab omnī spē dēstitūtī, tunc alma nūminis prōvidentia iīs praesentius auxilium atque īnspērātam salūtem afferre solet. Rōbinson ipse exhaustus rēmum agere dēsierat, cum subitō animadvertit scapham cursū ferrī nōn tam rapidō, nec tam turbidum mare esse. Mox ē superficiē undārum intellegit flūmen eō locō dīvidī haud aequāliter, māximamque ejus partem ad septentriōnem incitātius ferrī ; alteram tardiōrem, quā scapha nunc vehitur, reflectere sē et convertere ad merīdiem. Jam incrēdibilī laetitiā perfūsus, socium exanimātum excitat hīs verbīs : « Macte animō, Vendredi ; vult Deus nōs bene spērāre. » Atque eum docet unde hanc in spem adductus sit. Tum ambō rēmōs dēnuō arripiunt, quōs propter īnfirmitātem anteā abjēcerant. Jam dulcī atque inopīnātā salūtis spē recreātī, vī summā et incrēdibilī adversus flūmen nītentēs, laetī animadvertunt labōrem suum nōn esse irritum. Rōbinson, quī diuturnā malōrum exercitātiōne didicerat nihil omittere, ventum quoque nunc secundum esse animadvertit. Extemplō vēlum expandit ; brevīque tum ventō, tum ācrī rēmigiō impulsa, in mare tranquillum scapha dēlāta est.

Vendredi prae gaudiō exsilit dominum amplexūrus. Ille vērō eum rogāvit ut nimium laetitiae impetum cohibēret ; superesse aliquid agendum, et hoc quidem nōn mediocre, dōnec essent ab omnī perīculō tūtī. Eō ūsque enim in altum dēvectī fuerant, ut īnsulam, ceu pūnctum aliquod in extrēmā parte remōtum, obscūrē cōnspicerent.

Dum sīc ambō ingentī alacritāte rēmigant, ventō secundō impulsī ad eam īnsulae partem quae orientem spectat, brevī montium cacūmina rūrsus ēminentia vident. « Macte, puer, » ait Rōbinson sociō sedentī in prōrā, vultū ab īnsulā āversō ; « macte animō ; adest fīnis malōrum. » Quibus vix etiam dictīs, novus subitō et major prīstinō terror incutitur. Scapha enim tam vehementer ācta est, ut ambō rēmigēs sēdibus in īnfimam scaphae partem dēturbārentur : illa repente haesit in vadō, undīsque operta est superfūsīs.

————

Caput vīcēsimum secundum.

Ambō ē perīculō sē expediunt. — Reversī in īnsulam, hortum colunt. — Piscantur ; natant ; vēnantur. — Novum iter suscipiunt.

Rōbinson celerrimē rēmō fundum aquae scrūtātur : quem cum satis firmum invēnisset, aquam vērō duōbus tantum pedibus altam, īlicō ē scaphā sē prōjicit. Vendredi sequitur ; et ambō aliquantisper cōnfirmātī sunt, cum animadvertērunt cymbam in harēnā, nōn in saxō haerēre. Tum vīribus conjūnctīs illam levāre, eōque impellere ubi major erat aquae altitūdō : quod ex vōtō cessit. Nāvis quippe agī incipit, ambōque in eam rūrsus cōnscendērunt.

Aquā igitur, quantum manibus rēmīsque fierī potuit, exhaustā, cautius agere coepērunt, contractōque vēlō rēmīs tantum ūtī, ut nāvem certius regerent. Attamen per quattuor hōrās integrās, multus labor ipsīs exsūdandus fuit, ut fīnem harēnārum assequerentur. Tandem marī līberō potītī, omnibusque vīribus connīsī ad īnsulam tendunt, quae jam prope ante oculōs erat ; et quō propius spēs admovēbātur, eō magis crēscēbat ārdor animōrum ; ac dēnique īnsulam capiunt, cum jam umbrae summīs dē montibus caderent. Tum in terram dēscendunt eō majōre cum gaudiō, quō propius metum rēs fuerat.

Cum uterque hōc diē cibīs plānē abstinuisset, in lītore statim cōnsedent, sūmptīsque commeātibus quibus nāvem īnstrūxerant, corpus reficiunt. Tum scapham in angustum maris sinum prōtrahunt ; cētera vērō quae in nāve sēcum habuerant, domum reportant.

Proximō diē, Rōbinson socium compellat hīs verbīs : « Heus, inquit, estne tibi animus novum mēcum perīculum tentāre ? »

Vendredi. Minimē sānē !

Rōbinson. Statuistī ergō vītam hāc in īnsulā mēcum trādūcere ?

Vendr. Modo pater meus hīc etiam nōbīscum versētur.

Rōb. Ergōne pater tuus etiamnunc vīvit ?

Vendr. Dummodo interim nōn sit mortuus.

Hīs dictīs, Vendredi, vehementer commōtus, ēmissō sōlānōrum tūbere, quod manū tenēbat, flēvit abundē. Nec ipse, suōrum quoque memor, Rōbinson ā lacrimīs abstinēre potuit ; ambōque, animō pariter affectī, aliquamdiū siluēre.

Rōb. Bonō sīs animō, Vendredi ! Pater tuus, etiamnunc profectō vīvit : proximē ad eum proficīscēmur, atque hūc illum trānsvehēmus.

Hīs dictīs Vendredi tantā effertur laetitiā, ut jam continēre sē nequeat ; clāmōre gestūque significat quibus exsultet gaudiīs, oppressāque crēbrīs singultibus vōce genua dominī amplectitur.

Cum sēdātō paululum animō ad sē rediisset, Rōbinson eum interrogāvit an viae in patriam īnsulam dūcentis gnārus esset, nē temere anceps vītae discrīmen rūrsus adīrent. Ille vērō respondit iter habēre sē ita explōrātum, ut vel noctū illud suscipere audēret ; saepius enim sē cum populāribus hūc ad celebrandās victōriās vēnisse.

Rōb. Tunc igitur caedis particeps fuistī, cum hominēs mactāvērunt quibus epulārentur ?

Vendr. Fuī equidem, fateor ! tunc autem ignōrābam nefās esse.

Rōb. Quamnam vērō ad partem īnsulae nāvem appellere cōnsuēvistis ?

Vendr. Ad merīdiōnālem ōram, quoniam illa nōbīs proxima, arboribusque cocossaeīs abundat.

Ex hōc Rōbinson magis intellēxit sē nec sīc quidem parum fēlīcem fuisse quod in septentriōnālī, nōn in merīdiōnālī īnsulae ōrā naufragium fēcerit ; aliōquī sē praedam imbellem ferīs hominibus futūrum fuisse. Ac dēnuō pollicētur sē cum eō proximē ad patrem arcessendum profectūrum esse : sed quamquam animō cupientī nihil satis festīnātur, innuit hoc in praesēns fierī nōn posse ; nunc enim hortī colendī tempus īnstāre.

Illī igitur statim huic praecipuē negōtiō operam dant. Certāmen erat Rōbinsōnem inter et socium, uter dīligentius terram sollicitāret. Cum autem ā labōre vacārent, īnstrūmentīs aptiōribus cōnficiendīs tempus impendēbant.

Rōbinson, cujus patientiam ingenium aequābat, rastrum quoque tandem cōnfēcit sibi, etsī ad aperienda forāmina nihil habēbat adjūmentō praeter acūtum silicem. Sī quis cōnsīderāverit quālī īnstrūmentō opifex ūterētur, facile intelleget quantum temporis in opere cōnsūmpserit. Vendredi quoque sēnsim cultrō lapideō ē lignīs adeō dūrīs spathās cōnfēcit, ut ferreārum prope ūsum praestārent.

Jam Rōbinson rēbus ad vītam sustentandam necessāriīs nōn contentus, paulātim domiciliō exōrnandō animum adjēcit. Hanc ratiōnem semper secūtī hominēs prīncipiō coepēre ea quae essent ad vīctum aut tūtēlam necessāria anquīrere et parāre ; tum studuēre pulchra ūtilibus, jūcunda necessāriīs adjungere. Hinc variae vēnēre artēs architectōrum, pictōrum, statuāriōrum, et cēterae quae ēlegantiōrēs nōminantur.

