# Robinson Crusoëus

## Part 15

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/robinson-crusoeus-73030/index.md

Vix alma diēī lūx umbrās noctis dispulerat, cum Rōbinson rēs vīdit in aliō lūmine collocātās. Quod heri prūdentia, quod necessitās suādēbat, tunc stultum atque inūtile jūdicāvit. Cōnsilia dēmum minus cōnsīderāta quae timor ipsī suggesserat, nunc reprobat, et ad meliōra ratiōnīque magis cōnsentānea animum convertit. Nunc enim, nocte interpositā, intellegit timōrem hesternum fuisse nimium. « Dūdum, ait ille sēcum, hīc ego commorātus sum, nec ūllus umquam homō ferus in vīcīnitātem habitāculī meī vēnit : ex quō satis patet suum eōs in hāc īnsulā domicilium nōn habēre. Vērisimile est, aliam eōs incolere regiōnem, unde nōnnūllī hūc veniunt, ut victōriās atrōcibus epulīs concelebrent, eōsque ad eam īnsulae partem quae vergit ad merīdiem, appellere, atque inde discēdere, cēterīs īnsulae partibus neglēctīs. Singulārī igitur ac dīvīnō mūnere, ego in hanc steriliōrem īnsulae partem compulsus fuī, hōc ipsō tūtior. » Tum animō et vīribus cōnfirmātus, domum sē contulit, ut nova, quae inierat, cōnsilia persequerētur.

Placuit inter cētera plantāre nōn procul ab arboreō quō habitāculum mūnierat saeptō nemus ita dēnsum, ut sēdēs ā longinquō cōnspicī nōn posset. Hāc mente duo circiter mīlia ejus generis salicum plantāvit quās jam facile rādīcēs agere atque brevī crēscere animadverterat. Sed māximē cavendum jūdicāvit nē eās ōrdine aliquō dispōneret, ut silvula nātūrā potius quam arte cōnsita vidērētur. Tum statuit viam subterrāneam per cunīculum agere, ab īmā spēluncā ad alterum montis latus, ut, urgente necessitāte, habēret effugium, Quod quidem opus fuit magnī et diuturnī labōris, adeō ut ā cymbae fabricātiōne ad tempus omnīnō dēsisteret.

Sīc ille quidem satis tūtus sibi vidēbātur ab impetū repentīnō. Quid vērō ? sī hostis īnstet, obsidiōneque cīnctum teneat ? Neque hoc vānum prōrsus erat aut fūtile ; quippe quod aliquandō fierī posset. Itaque necesse esse jūdicāvit ut sē adversus hunc cāsum mūnīret, nē famē aut perīret, aut ad dēditiōnem compellerētur. Quamobrem statuit ūnam certē lamam quae lacte abundāret in ātriō domiciliī servāre, atque ad hanc alendam fēnī acervum sēpositum habēre, ex quō nihil, nisi necessitāte coāctus, dētraheret. Dēcrētum est quoque cāseī, pōmōrum et ostreārum cōpiam parāre, quam dē diē in diem renovāret.

Quibus ita dispositīs, Rōbinson aliquot annōs vītam vīxit adeō tranquillam, ut nihil memorātū dignum eī acciderit. Igitur ad rem illam properō, quae ad commūtandam ejus condiciōnem plūs valuit quam quidquid hūc ūsque eī contigerat.

Cum Rōbinson māne quōdam serēnō in cymbā fabricandā esset occupātus, magnum ē longinquō fūmum adscendentem subitō cōnspexit. Prīmō quidem adspectū obstupuit, mox autem ad montem spēluncae imminentem quam celerrimē cucurrit, causam reī inde speculātūrus. Ubi prīmum montem cōnscendit, majōrī etiam cum terrōre cōnspexit quīnque scaphulās in lītore religātās, trīgintā autem barbarōs ingentem apud focum, trucī gestū, atque inconditō clāmōre chorum agentēs. Saltābant ūnicō tantum pede ; nam alterum ērēctum et in āere lībrātum habēbant.

Etsī ad spectāculum hujusmodī videndum Rōbinson nōn imparātus erat, parum tamen āfuit quīn rūrsus terrōre exanimārētur. Vērumtamen fortitūdinem et fīdūciam celeriter in animum revocāvit : tum ē colle properē dēscendit, omnia dispositūrus quibus sē tuērētur ; cūnctīsque armīs īnstrūctus, et auxilium precātus ā Deō, cōnstituit vītam suam, quoad posset, dēfendere. Tunc iterum ad summum collem cōnscendit, hostēs explōrātūrus.

Mox vērō cohorruit atque indignātus est, cum satis distīnctē vīdit duōs hominēs ē scaphīs trahī ad ignem. Ac prīmō suspicātus est eōs necī addictōs, brevīque comperit sē nōn errāsse. Aliquot enim ex barbarīs alterum captīvum prōsternunt, prōstrātumque duo aliī adortī corpus laniant, ad epulās atrōcēs īnstruendās. Interim stābat alter captīvus, dōnec ipse quoque mactārētur. Dum vērō intentōs quisque oculōs in cruciātum et lacerātiōnem tenet, ille, tempore arreptō, fugit atque citātissimō cursū in eam regiōnis partem contendit quam Rōbinson incolēbat.

Tunc noster ērēctus suspēnsusque tum spē et laetitiā, tum timōre atque horrōre vicissim perstringitur. Hinc exsultat, cum videt captīvum aliquō spatiō persequentēs superantem ; inde tōtō corpore contremīscit, cum animadvertit cūnctōs ad habitāculum suum, anteā ignōtum, cursum dīrigere. Erat autem sinus mediocris profugō trājiciendus, nē in manūs hostium caderet. In quem statim prōsiliit, eādemque quam hūc ūsque adhibuerat celeritāte trānāvit ad lītus oppositum. Dum iī quī propius urgēbant in aquam sē quoque prōjiciunt, cēterī ad convīvium horribile revertuntur. Quantō autem gaudiō Rōbinson animadvertit, hōs illī natandō parēs nōn esse ! Miser enim jam ex aquā ēmerserat, cum cēterī nōndum ēmēnsī erant dīmidiam sinūs partem.

Tunc Rōbinson īnsolitā fortitūdine atque audāciā animātum sē sēnsit ; hastā correptā ē monte dēcurrit. Et continuō ēgressus silvā, terribilī vōce exclāmat : « Siste gradum ! » At ille, adspectū Rōbinsōnis pellibus horridī, obstupuit ; ratus esse aliquem suprā hūmānam condiciōnem, incertusque utrum sē ad pedēs ejus prōjiceret, an vērō fugam persequerētur. Rōbinson eī manū significat adesse sē dēfēnsōrem, et subitō conversus it obviam hostibus. Priōrem, cum jam propius esset, hastā percussum vī magnā dējicit. Alter, quī centum circiter passūs aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagittā īnstruit, quam in Rōbinsōnem jam proximē accēdentem intorquet. Illa pectus ejus ferit ; sed adeō leviter pellem, quā indūtus erat, strīnxit, ut corpus ferrō esset intāctum. Tum Rōbinson priōrī victōriā ferōx, vehementī impetū ēlātus, barbarum prōstrāvit. Deinde hominem respicit, cujus vītam servāverat : hic autem timōrem inter et spem dubius eōdem in locō haerēbat, incertus utrum haec omnia suae salūtis causā agerentur, an sibi ignōtā victōris manū foret quoque pereundum. Ille autem barbarum ad sē vocat, significatque ut propius accēdat. Hic pāruit, mox autem prae metū cōnstitit ; et nunc pedem prōfert, nunc retrahit ; dēmumque lentē prōgreditur, nōn sine magnā significātiōne terrōris, supplicisque habitū.

Cum Rōbinson amīcitiam suam omnī modō dēmōnstrāsset, tandem ille fōrmam ignōtam adīre ausus est ; sed decimō quōque passū supplex in genua prōcidit, quasi grātiās ageret simul et honōrem praestāret.

Tum Rōbinson sublātā lārvā vultum hūmānum et benignum ostendit. Quō vīsō, barbarus cōnfīdentius servātōrem suum adit, tōtōque corpore sē prōjiciēns terram ōsculātur. Noster autem, quī amīcum habēre māllet quam servum, blandē hominem manū allevāns, eī quācumque potuit ratiōne persuādēre studet sē velle cum ipsō amīcitiam jungere. Multa vērō facienda supererant.

Barbarus quī prior fuerat prōstrātus, vulnus lētāle nōn accēperat : itaque cum animum sēnsim recēpisset, herbīs ēvulsīs ad sēdandum sanguinem vulnus obtūrāre coepit. Rōbinson barbarō suō hoc dēmōnstrat. Tum Indus nunc secūrim lapideam Rōbinsōnī ostendit, nunc sē ipsum, significāns sē illīus ope vītam hostī ēreptūrum. Rōbinson autem, quī ab hūmānō sanguine effundendō abhorrēbat, tunc necesse ratus ut hostis dē mediō tollerētur, secūrim porrigit, āvertēns oculōs. Indus in hostem vulnerātum irruit, illum ūnō ictū obtruncat : tum ovāns revertitur ; et secūrim, caesīque hominis cruentum caput, victōriae pignora, ad pedēs Rōbinsōnis dēpōnit.

Tum Rōbinson eī signīs quibusdam dedit intellegendum, ut, collēctīs caesōrum arcubus et sagittīs, sē prōsequerētur ; barbarus autem innuit Rōbinsōnī, prius quam recēderent, corpora dēfūnctōrum esse humī condenda, nē sociī ūlla aliquandō eōrum vestīgia reperīrent.

Cum Rōbinson indicāsset se hoc probāre, Indus sōlīs manibus magnā cum celeritāte brevī utrumque cadāver harēnā obruit. Tum ambō ad habitāculum Rōbinsōnis sē cōnferunt.

————

Caput decimum sextum.

Rōbinson parātus ad obsidiōnem ferendam. — Vendredi dēscrībitur. — Quārē sīc appellātus.

Incerta adhūc ancepsque erat fortūna Rōbinsōnis. Nōnne vērisimile erat barbarōs, epulīs inhūmānīs satiātōs, vestīgia sociōrum secūtūrōs esse, ut eōs, et captīvum quī ēvāserat, quaererent. Tunc vērō dubium nōn erat quīn illī, dētēctō semel Rōbinsōnis habitāculō, expugnātōque, eum simul et novum comitem occīderent. Quae cōgitātiō Rōbinsōnis animum agitābat, dum ē summō colle post arborem latēns foedam epulātiōnem chorōsque barbarōrum intuētur. Tunc dēlīberat, quid sibi in hōc rērum articulō faciendum sit, utrum fugiat, an in arce suā inclūsum sē teneat. Cum vērō mentem suam ad potentissimum illud nūmen innocentiae praesidium ērēxisset, sēsē adeō cōnfirmātum animō sēnsit, ut posterius facere cōnstituerit. Itaque inter dūmēta ūsque ad domicilium prōrēpit, sociō significāns ut idem agat ; sīcque ambō ad spēluncam perveniunt.

Tunc barbarus, domicilium līberātōris commodē dispositum intuēns, obstupuit ; quippe quī nihil umquam vīdisset sīc ōrdinātum.

Rōbinson barbarō significat, quid sit ab hostium multitūdine metuendum ; sē autem parātum esse ad vītam strēnuē dēfendendam. Quō quidem ille intellēctō trucī vultū secūrim vibrat, gestūque terribilī versus eum locum sē convertit, ubi hostēs erant, quasi illōs prōvocāret, patrōnōque dēclārāret sē ad ācerrimam dēfēnsiōnem parātissimum. Rōbinson, hāc ejus fortitūdine probātā, hastam, arcum et sagittās eī trādit, eumque ad forāmen mūnīmentī arboreī velut in excubiīs collocat, unde prōspiceret, quid in spatiō inter parietem et nemus ā sē cōnsitum interjectō agerētur. Sīc cum fortī sociō ūsque ad vesperam armātus stetit. Cum vērō post aliquot hōrās nihil usquam hostīle cernerent, exīstimāvērunt barbarōs, postquam frūstrā investīgāverant, in scaphīs domum reversōs esse. Igitur armīs dēpositīs, Rōbinson cēnam īnstruit.

Cum autem haec diēs in vītā Rōbinsōnis māximē memoranda, diēs esset Veneris, gallicē Vendredi, memoriam ejus cōnsecrāre voluit ; itaque barbarum, quem servāverat, eō nōmine appellāvit.

Nōndum hūc ūsque Rōbinsōnī vacāverat eum attentius cōnsīderāre. Juvenis erat ēgregiae fōrmae, vīgintī circiter annōrum ; colōre fuscō, cute nitidā ; crīnibus nigrīs, nōn autem lāneīs, sīcut Aethiopum, sed rēctīs ; nāsō brevī, nec eō dēpressō ; labiīs parvīs ; dentibus ita albīs, ut ebur aequārent. Aurēs ejus variīs conchīs et pennīs ōrnātae erant, quibus ille nōn mediocriter superbīre vidēbātur : nūdus cēterum ā capite ad pedēs.

Itaque Rōbinson amiculō cōnsūtīs ē pellibus cōnfectō socium induit. Tum eī significāvit, ut laterī assīderet ad cēnandum.

Vendredi magnā cum reverentiae atque grātī animī significātiōne ad Rōbinsōnem accessit ; tum in genua sē prōstrāvit, capite in terram dēmissō.

Rōbinson, autem sociō atque amīcō diū exoptātō mīrificē laetātus, blanditiīs potius illum sibi dēvincīre cupiēbat ; nīmīrum exīstimābat duplicem nōn esse generis hūmānī orīginem, nec fictōs meliōre lutō hōs quī vocantur albī, cum eōdem patre atque nigrī hominēs nātī sint. Attamen, cum putāret prūdentius esse hospitem nōndum satis sibi cognitum intrā obsequiī et venerātiōnis fīnēs continēre, honōremque ab eō velut sibi dēbitum accipere, aliquamdiū rēgis persōnam ergā hominem gerere cōnstituit.

————

Caput decimum septimum.

Orīgō rēgiae potestātis. — Rōbinson abundat opibus. — Habet subditōs. — Vendredi novō vīvendī genere dēlectātur.

Itaque Rōbinson signīs gestūque sociō intellegendum dedit, sē illum quidem in tūtēlam suam recēpisse, eā tamen lēge ut summam ipsī oboedientiam praestāret, atque omnibus sēdulō vacāret quaecumque dominus et rēx novus jussisset. Ideō casicum sē ipse appellāvit, quoniam eō nōmine barbarōrum in Americā prīncipēs ab istīs vocārī meminerat. Quā vōce, melius quam signīs adhibitīs, Vendredi id intellēxit quod suus eī domibus dēclārābat ; et ut patēret sē dominō in servitūtem sēmetipsum dicāre, iterum iterumque nōmen illud clārā vōce prōnūntiāvit, Rōbinsōnem manū dēmōnstrāns, pedibusque ejus advolūtus est. Quīn, ut significāret sē satis intellegere quanta esset vīs rēgiae potestātis, hastam arreptam dominō porrēxit, cuspide ad pectus suum dīrēctā, atque hōc ipsō dēclārāvit Rōbinsōnem vītae necisque habēre potestātem. Tum Rōbinson, assurgēns in rēgiam majestātem, dextram subditō porrēxit, jussitque sēcum cēnāre. Vendredi dictō audiēns fuit, ita tamen ut ipse ad pedēs Rōbinsōnis humī, ille vērō in suggestū grāminis sedēret.

Haud absimilī ratiōne prīmī rēgēs apud mortālēs exstitēre. Virī nempe fuērunt sapientiā, fortitūdine atque corporis rōbore cēterīs praestantiōrēs. Itaque īnfirmiōrēs, ut sē ab impetū ferārum, quibus initiō terrae plūrimum īnfestābantur, aut ab injūriā vīque hominum sē dēfenderent, cōnfugere ad potentiōris auxilium. Prō quō praesidiō, sē ea quae imperāsset factūrōs pollicitī sunt, datūrōsque quotannīs certam dē frūctibus agrōrum partem, ut patrōnī, quibus nōn esset quaerendum unde ipsī vīctitārent, tōtī essent in salūte subditōrum prōpugnandā. Quae quidem dōnāria rēgī ā subditīs quotannīs tribuenda, tribūta vocāta sunt. Hinc rēgum potestās, et opēs ; hinc obsequia dēbitaque subditōrum.

Jam vērē Rōbinson rēx fuit. Quippe īnsula erat prō rēgnō, lamae frūctūsque prō aerāriō, Vendredi prō subditō, ūnicō quidem, sed cārissimō, psittacusque prō aulicō, sed ferē inūtilī. Placuit saepe rēgī ad subditum ūsque dēscendere, quantum rēgia dignitās paterētur.

Cēnā cōnfectā, rēx novus dē cubiculīs rīte dispōnendīs mandāta dedit. Parum sānē Rōbinson cōnsīderātē ēgisset, sī sociō, quī tam brevī tempore tot mūnera adeptus erat (quippe quī esset subditus īdem et minister, lēgātus et mīles, praefectus cōpiārum et aedium), sī, inquam, hominī novō, nec satis probātō, sēcum in eādem spēluncā recubandī licentiam dedisset. Etenim nōn satis tūtum habuit vītam suam caecumque subterrāneae viae exitum crēdere externō et aliēnigenae, dē cujus fidēlitāte nōndum adhūc spectātā nōn satis cōnstābat. Itaque jubētur Vendredi ut idōneam fēnī cōpiam in caveam trānsportet, sibique inde paret cubīle : novus intereā rēx, ut sēcūritātī suae cōnsulat, arma omnia in cubiculum suum cōnfert.

Tum Rōbinsōnem nōn puduit in cōnspectū tōtīus populī humilī ac prōrsus agrestī ministeriō fungī. Quī ūniversae, quāquā patēbat, īnsulae imperitābat, quī in suōs omnēs subditōs vītae necisque jūs habēbat, ille nōn ērubuit, servīlem in modum, rēgiīs manibus lamās ipse mulgēre, ut rīte docēret ministrum, cui hanc prōvinciam posteā mandāre in animō habēbat. Hic vērō, quamvīs rem attentē cōnsīderāret, quō tamen spectāret minimē intellēxit. Quippe nec ille, nec ejus populārēs, ut hebetī prōrsus erant ingeniō, umquam suspicātī fuerant lac animālium salūbre aequē ac nūtriendō corporī esse accommodātissimum : numquam hoc genus alimentī labrīs attigerat. Itaque singulārem cēpit voluptātem, cum paululum lactis ā Rōbinsōne oblātum hausit.

Variīs autem hujus diēī molestiīs perīculīsque fessī ambō somnī quiētisque erant appetentissimī. Rōbinson igitur subditō mandāvit, ut ad lectum sē cōnferret ; tum ipse quoque eō sē contulit. Prius tamen quam cubitum īret, noster nōn oblītus est grātiās Deō agere, quod ūnō eōdemque diē tantīs perīculīs dēfūnctus fuisset, sibique similem suī, socium et, ut spērābat, amīcum ille mīsisset.

————

Caput decimum octāvum.

Suspīciō in laetitiam et admīrātiōnem versa. — Cāsus quī rīsum legentī movēbit. — Rēbus secundīs adversae levantur.

Posterō diē Rōbinson cum sociō statim ad eum locum sē contulit, ubi hesternō barbarōs atrōcibus epulīs accumbentēs vīderat. Inter eundum eō dēvēnērunt, ubi ambō barbarī ā Rōbinsōne interfectī harēnā obrutī jacēbant. Vendredi, locum dominō dēmōnstrāns, apertē significāvit quantum gestīret cadāvera ista ēruere, ut improbam carnis aviditātem explēret. Quem Rōbinson intuēns torvō vultū, eī dēclārat quantum ā tālī facinore ipse abhorreat, hastāque ēlātā, īnfēstō gestū, mortem eī dēnūntiat, eī umquam ille ejusmodī cibum attingeret. Quō quidem intellēctō, Vendredi statim dominō pāruit, incertus tamen quam ob causam sibi epulīs interdīcerētur, quās ā tenerīs nōn mediocriter appetierat.

Tunc ad locum convīviī dēvēnērunt. Heu ! quālis adspectus ! terra cruōre tīncta ! disjecta passim ossa ! Rōbinson oculōs āvertit, sociumque jubet terram statim fodere, trīstēsque barbarōrum helluōnum reliquiās condere.

Dum ille mandāta exsequitur, Rōbinson cinerēs sōpītōs attentē suscitābat, spērāns sē aliquam ignis particulam inventūrum. Sed frūstrā. Erat ignis omnīnō exstīnctus ; quō quidem Rōbinson magnopere doluit. Ex quō enim dīvīnō mūnere socium sibi adjūnxerat, nihil ipsī ferē optandum supererat praeter ignem. Dum autem ille, capite inclīnātō, maestōque vultū exstīnctōs cinerēs adspicit, ecce Vendredi, cum dominum cōgitātiōne dēfīxum animadvertisset, nōnnūlla signa dedit, quae Rōbinson nōn intellēxit ; tum subitō arreptā secūrī, citātissimō cursū silvam petit intimam, Rōbinsōnemque relinquit obstupēscentem.

« Quid hoc sibi vult ? ait sēcum Rōbinson, dum euntem ānxiīs prōsequitur oculīs. Mēne homō dēserat, et ablātā secūrī aufugiat ? an ille sit tam perfidus, ut meum habitāculum occupet, ut mē ipsum vī inde arceat, et populāribus suīs inhūmānīs prōdat. Prōh scelus ! » Statimque īnflammātus īrā hastam corripit, ut prōditōrem persequātur, nefāriaque cōnsilia et pūniat et praevertat. Dum sīc dē fide barbarī timet, videt hominem citātissimō cursū redeuntem. Rōbinson sistit gradum, mīrāturque eum, quem prōditiōnem māchinārī suspicātus fuerat, sublātum grāminis āridī manipulum tenēre unde fūmus oriēbātur. Jam in flammam ērumpit ; et Vendredi, manipulō in terram prōjectō, addit dīligenter majōrem grāminis āridī atque sarmentōrum cōpiam, clārumque et ārdentem ignem succendit : quod quidem nōn minōrem Rōbinsōnī laetitiam quam admīrātiōnem mōvit.

Tum compertā causā propter quam Vendredi subitō excurrerat, cum ipse tantam laetitiam capere nōn posset, hic illum amplexus ōsculātusque tacitē rogat praeconceptae suspīciōnis veniam.

Scīlicet Vendredi dīligenter silvam petierat, ut ē truncō āridō duo lignī fragmenta excīderet. Quā ille scītē alterum alterō collīserat tantā celeritāte, ut ignem conciperent. Tum citius lignīs āridō grāmine involūtīs, cum istō manipulō prōcurrerat, quā motūs vēlōcitāte exārserat fēnum.

Tantopere agitātiōne flammārum Rōbinson dēlectātus est, ut illārum adspectū satiārī nōn posset. Tandem arreptā taedā, comite Vendredi, in habitāculum properat.

Tum igne accēnsō, nōnnūllīsque sōlānōrum tūberibus circā focum positīs, ad gregem festīnat ; lamae pullum ēligit, mactat, dissecat, quārtamque ejus partem verū affīgit, quod sociō versandum mandat.

Intereā dum ille hōc mūnere fungitur, Rōbinson segmentum pectoris amputat ; tum nōnnūlla tūbera probē lavat, manipulumque zēae duōbus saxīs adhibitīs molit ; haec omnia ōllae committit, in quā, additō sale, idōneam aquae partem īnfundit, ac dēmum ōlla ignī appōnitur.

Vendredi istum omnem apparātum cernēbat, nec intellegēbat quō rēs spectāret. Nōverat quidem ūsum assandī, sed numquam dē arte coquendī audīverat. Quīn etiam ignōrābat, quaenam esset vīs ignis in aquam ōllae īnfūsam. Quae quidem fervere coepit, cum Rōbinson paululum in spēluncam sēcessisset. Vendredi obstupuit, mīrātus quid esset quod sīc aquam movēret.

Cum vērō eam vīdit exaestuantem et undequāque exundantem, stultē putāvit animal in ōllā esse, quod istum dērepente aestum excitāret : ut autem impedīret, nē omnis ab ollā aqua effunderētur, manum celeriter immersit, ut animal noxium caperet. Tum vērō clāmōrem et ululātum ēdidit, quō tōta personuit spēlunca. Hōc audītō Rōbinson valdē exterritus est, exīstimāns ā barbarīs supervenientibus socium opprimī. Itaque timor et īnsitus in animīs propriae salūtis amor suādēbant, ut per subterrāneum cunīculum effugeret. Mox autem cōnsilium abjēcit, turpe ratus subditum, aut potius amīcum, in ancipitī perīculō dēserere. Sine morā igitur ē spēluncā prōrūpit armīs īnstrūctus, parātusque vītam ipse suam profundere, ut comitem ē manibus barbarōrum iterum ēriperet.

Ut vērō obstupuit, cum hominem sōlum, āmentis īnstar, ululantem gestūque īnsolitō circum trepidantem vīdit ! Diū quoque Rōbinson dubius ānxiusque haesit. Rē dēmum explānātā, intellēxit omne malum ex eō esse, quod manum sibi Vendredi leviter usserit. Numquam ille neque audiendō, neque experiendō cognōverat aquae fervōrem addī posse ; numquam manū tetigerat aquam fervidam : itaque nōn potuit intellegere, quae causa esset dolōris ejus quem manū in aquam immersā sēnsit. Sīc igitur magicā quādam arte hoc fierī, dominumque magum esse exīstimāvit, Rōbinson aegrē animum sociī sēdāre, eīque persuādēre potuit, ut dēnuō carnī verū versandae assidēret. Ille mandātō tandem obsecūtus, ōllam nōn sine horrōris quōdam sēnsū, dominum vērō, quem hūmānā condiciōne majōrem nunc putāvit, timidā cum reverentiā contemplātus est. Quam quidem opīniōnem albus color prōmissaque barba etiam cōnfirmābant : haec enim efficiēbant, ut Rōbinson speciē ōris longē differret ā sociō ejusque populāribus, fuscum colōrem et imberbem vultum praeferentibus.

Jam vērō prandium parātum erat. Quantopere Rōbinson calidīs et pinguibus cibīs dēlectātus sit, facile est intellegere. Nunc quoque calamitātum praeteritārum oblītus sibi in animō fingit jam nōn dēsertā in īnsulā, sed in regiōne frequentissimā sē versārī. Sīc animī vulnera īnspērātō quōdam gaudiō sānārī solent, etsī illa plērumque īnsānābilia putāmus.

Prandiō cōnfectō, Rōbinson sēcessit, ut dē prōsperā rērum suārum commūtātiōne sēcum ipse meditārētur. Nunc omnia eī arrīdēre vīsa sunt. Quippe quī jam nōn esset homō sōlitārius, sociōque gaudēret quīcum nōndum quidem colloquī, sed ex cujus cōnsuētūdine multum sōlāciī opisque licēbat exspectāre.

Et vērō cōgitantī vēnit quidem in mentem vītam mollem atque ōtiōsam agere, dum intereā Vendredi, juvenis rōbustusque, dē quō praetereā tam bene meritus fuerat, ut eum sibi famulum jūre quōdam vindicāret, necessāriīs mūneribus labōribusque perfungerētur. Sed cum intus reputāsset fierī posse ut aliquandō tam fēlīcī ipse condiciōne excideret ; tunc vērō, sī ōtiō atque inertiā corrumpī sē paterētur, molestum sibi fore ad dūritiem paupertātemque priōris vītae redīre ; statuit in labōre aequē nāviter ac strēnuē persevērāre : atque, hōc dēcrētō, ē strātō exsilit, citātōque gressū in vestibulō domiciliī obambulat. Intereā Vendredi cibōrum reliquiīs in cellā sēpositīs, Rōbinsōnis jussū, ad lamās mulgendās abit.

————

Caput decimum nōnum.

Rōbinson habitāculum fossā et pālīs mūnit. — Docet socium Germānicē loquī. — Ambō scapham fabricāre statuunt.

Numquam sānē, ex quō hanc in īnsulam advēnerat, laetior fuerat Rōbinsōnis condiciō. Hoc ūnum erat illī metuendum, nē barbarī reverterentur ad sociōs repetendōs, unde novīs cruentīsque proeliīs sibi cum iīs certandum foret. Quīn ille cohorruit, dum cōgitāret in hōc ancipitī discrīmine posse sē versārī, in quō sibi pereundum esset, aut sanguis hominum profundendus.

Rēs igitur postulābat ut ad suam ipsīus dēfēnsiōnem nihil intentātum relinqueret. Jam diū habitāculum suum castellī īnstar mūnīre optāverat ; hūc ūsque vērō, quamdiū vīxerat sōlitārius, hanc spem penitus abjēcerat. Nunc autem, cum adesset socius labōris, facilius hoc aggredī potuit. Itaque montis cacūmen cōnscendit, ut meditārētur quōmodo sē tūtius firmiusque mūnīret ; atque hoc brevī excōgitāvit, cum inde tōtam regiōnem oculīs complecterētur. Statuit prīmum fossā lātā altāque domicilium cingere, pālīs validiōribus saeptā, ac deinde rīvum nōn procul ab habitāculō scatentem ita dīvidere, ut altera pars in fossā, altera per medium ātrium flueret, nē umquam obsidiōne cīnctus aquae inopiā labōrāret.

Haud facile erat haec omnia sociō signīs indicāre. Hic vērō cum rem aliquā ex parte intellēxisset, ad lītus prōcurrit, atque inde retulit varia īnstrūmenta fodiendō apta, conchās scīlicet magnās, lapidēsque plānōs et acūtōs. Tum ambō opus inchoant.

