Robinson Crusoëus

Part 14

Chapter 14 3,178 words Public domain Markdown

Neque tamen diū propter ānxietātem quiēscere potuit. Cum quidquid vīrium supererat collēgisset, ea quae ad cūram suī māximē necessāria essent, prope strātum pōnit, ut, sī propter vim morbī surgere nōn posset, habēret tamen quō paululum sublevārētur ; sed vix valuit nōnnūllās cocossae conchās aquae plēnās asportāre, quās jūxtā strātum collocāvit. Tum aliquot tūbera frīxa et quattuor māla citrea, quae reliqua habēbat, addidit. Quō factō, exhaustīs vīribus, in lectō miserābiliter recubuit ; ac brevī febrī correptus est. Quamquam pellibus lamārum sē tōtum tēxerat, ā frīgore tamen sē dēfendere nōn potuit. Quō frīgore duās ferē hōrās cohorruit : tum aestus tam vehemēns īnsequitur, ut vīscera penitus ūrerentur ; pectus crēbrō concutitur pulsū, sīcut solet celerrimō cursū anhēlantibus. Tanta autem ejus imbēcillitās fuit, ut vix concham aquā replētam labrīs admovēre valēret, ad hauriendum paululum ūmōris. Jamque nox oborta erat. Quā quidem nocte trīstiōrem numquam ille dēgerat.

Vicissim aut frīgore contremuit, aut ārsit calōre, acerbissimō continuōque capitis dolōre cruciātus ; neque somnō recreātus est. Quibus malīs adeō frāctus fuit, ut proximō māne vix posset rēptāre ad ligna alendō ignī necessāria.

Ad vesperam morbus ingravēscit. Iterum ignī corpus aegrum admovēre cōnantem vīrēs dēficiunt. Itaque nunc spēs omnis salūtis abjicienda fuit : jamque erat in exspectātiōne mortis.

Nox ista superiōrī similis fuit. Ignis interim exstīnctus est ; aqua in conchīs coepit putrēscere ; Rōbinson autem adeō vīribus dēsertus est, ut vix sē in lectō commovēre valēret. Mortem quoque appropinquantem sentīre sibi vīsus, tantam inde laetitiam cēpit, ut, eā ipsā cōnfirmātus, piīs precibus sē ad māximum iter ineundum rīte parāret.

Deum peccātōrum veniam supplex rogāvit ; quō factō, grātiās eī ēgit prō beneficiīs in sē, per tōtam vītam indignum, collātīs, in prīmīs autem prō calamitātibus quibus ipsum castīgāverat ; postrēmō parentibus suīs miserīs sōlācium atque fēlīcitātem precātur. Tum animum immortālem aeternō patrī commendāvit ; cumque sē composuisset, exspectāvit mortem.

Quae quidem gradum corripere vīsa est ; angōribus enim ingravēscentibus pectus anhēlāre atque suffōcārī coepit. Optātum tempus tandem vidētur advēnisse. Vehementissimō angōre compressus jam nōn spīrat ; capiteque reclīnātō, sēnsum omnem āmittit.

————

Caput duodecimum.

Convalēscit ex morbō. — Māximī lūctūs. — Parva gaudia. — Psittacus.

Attamen spīritus līberius meāre coeperat ; Rōbinson paulātim allevāns oculōs circumspexit, satis incertus animusne suus ē corpore migrāsset, necne. Jamjam vērō minimē dubium fuit quīn vīveret : tunc gravissimē indoluit ; mortem enim in istō rērum articulō vītā potiōrem habuisset. Magnā quoque īnfirmitāte oppressum sē sēnsit, dolōris tamen expertem. Cum enim anteā aestū ārdentī flagrāsset, nunc sūdor plūrimus salūbrisque per omnēs artūs mānābat. Atque nē interclūderētur, pellibus additīs sē tēxit, et sīc post dīmidiam circiter hōram, magnopere allevārī sibi vīsus est. Jam vērō sitī exārsit vehementissimā, cui explendae cum idōnea nōn esset aqua putrēdine corrupta, opportūnē mālōrum citreōrum meminit. Adeō vērō īnfirmus erat, ut ūnum labrīs aegrē admovēret. Cujus tamen sūcō ēgregiē refectus, sūdōre continuō effluente, dulcī somnō sōpītus et nōnnisi sōle oriente experrēctus est.

Tunc vērō vīs morbī omnīnō laxāta erat, neque, praeter īnfirmitātem vīrium, aliquid malī superfuit. Cibum quoque appetere coepit, bulbumque sōlānī frīxum comēdit, īnstillātō mālī sūcō citreī, quō sapōrem ejus jūcundiōrem efficeret et palātō refrīgerandō aptiōrem.

Lamārum suōrum, quamdiū jacuerat aegrōtāns, cūram penitus dēposuerat. Nunc autem valdē commōtus est, cum eōs ad pedēs suōs vidēret jacentēs, nōnnūllōsque oculīs in sē dēfīxīs, quasi ipsum interrogārent num melius valēret. Est autem illud animālium genus ā nātūrā ita comparātum, ut, camēlōrum īnstar, plūrimōs diēs sine pōtū dēgant. Aliōquī male cum iīs āctum fuisset. Per diēs enim duōs continuōs aquam nōn biberant, necdum etiam Rōbinson propter corporis imbēcillitātem surgere, aquamque iīs ministrāre potuit.

Cum lama māter ad eum satis appropinquāsset ut hanc posset attingere, tum levātō corpore in cubitum, dextrā eam mulsit, ex cujus tepidī lactis haustū plūrimum accēpit levāminis. Quō factō rūrsus somnum cēpit ūsque ad sōlis occāsum. Nunc autem cibī major fuit appetītus. Itaque nōnnūlla sōlānōrum tūbera sūcō mālī citreī adspersa comēdit, ac dēnuō somnus eum complexus est.

Atque haec alta quiēs, obsecundante firmā corporis habitūdine quam ā nātūrā Rōbinson sortītus erat, tantopere ad vīrēs ejus reficiendās valuit, ut proximō māne surgere, et tentābundus prōgredī audēret.

Ē spēluncā in vestibulum titubāns prōrēpit. Ibi sōlis orientis radiī, inter frondēs vīcīnārum arborum nitentēs, vītālī eum calōre recreant. Sibi quasi recēns nātus vidētur ; Deō, vītae fontī aeternō, grātiās agit quod sibi dēnuō intuērī liceat sīdus illud pulcherrimum mīrandaque summī rērum conditōris opera. Nunc adspicit caeruleī caelī immēnsitātem, nunc recentem et amoenam arborum frūtīcumque rōre madentium viriditātem, nunc lamās fidēlēs, quī circumstantēs, dominō blandīrī, et laetitiam videntur significāre.

Mox autem favente āere pūrō, et aquā frīgidā lacte temperātā, necnōn placidā mentis serēnitāte, penitus convaluit. Brevī quoque vīribus recuperātīs, ad opera īnstitūta sē retulit.

Hoc ūnum tunc eī molestum fuit, quod ignis exstīnctus esset. Vērumtamen magnā cum animī moderātiōne hunc cāsum tulit, nec spem omnīnō āmīsit ; siquidem nunc expertus erat nihil esse cūr adversus hiemis inclēmentiam sibi praecavēret : atque etsī ab ineunte aetāte carne vēscī cōnsuēverat, spērāvit tamen fore ut eā carēre, sōlīsque frūctibus et lacte lamārum vītam sustentāre posset.

Quid nunc suscipiat, cōnfectīs omnibus quae manibus, sine ūllīus īnstrūmentī auxiliō, cōnficī possent ? Nihil ergō sibi superesse putāvit, nisi ut in ōtiō et somnō vītam cōnsūmeret. Quā quidem condiciōne miseriōrem sibi fingere nūllam potuit. Jam enim tantopere labōrī assuētus erat, ut vītam intolerābilem exīstimāret, quotiēs ūtilī operae vacāre nōn licēret. Diū itaque multumque sēcum reputāvit quemnam labōrem nunc capesseret, ut fugeret ōtium. Tandem invēnit in quō operam suam collocāret.

Diū noctūque animō versāverat cōnsilium nāviculae cōnficiendae, cujus ope tentāret num posset in societātem hominum redīre, atque sē ab eā sōlitūdine eximere quam graviōrem erat expertus, ex quō ignis ūsum āmīserat. Nec temere continentem Americae haud procul abesse augurābātur : statuit autem, sī modo scaphulam sibi parāre posset, sprētīs omnibus perīculīs, continentem petere.

Cum tōtum sē huic cōnsiliō trādidisset, prōcurrit aliquandō ad ēligendam arborem cujus truncus in fōrmam cymbae cavārētur. Hāc mente loca nōnnūlla perlūstrāns quae nōndum invīserat, varia ignōtārum plantārum genera dētēxit, in quibus cōnstituit experīmenta facere, ut intellegeret an iīs quoque vēscī posset. Inter alia fruticēs nōnnūllōs invēnit frūmentī Indicī, quod apud nōs trīticum Turcicum appellārī solet.

Mīrātus ille spīcārum magnitūdinem in quibus suprā ducenta grāna dēnsō ōrdine strūcta erant, nōn dubitāvit pānem ex iīs cōnficī posse. Quōmodo autem grāna molitūrus erat ? quōmodo farīnam furfure pūrgātūrus ? quōmodo tandem pānem inde coctūrus, cum ignem dēsīderāret. Nihilōminus tamen aliquot spīcās inde sēcum abstulit, quārum grāna sereret : « Quidnī, ait ille sēcum, fierī possit ut ex iīs aliquam ōlim ūtilitātem percipiam ? »

Posteā vērō repperit quoque arborem frūgiferam in quam anteā nōn inciderat. Capsulās crassās pendentēs vīdit, quārum ūnam cum cōnfrēgisset, sexāgintā circiter fabās invēnit. Quamvīs sapōrem jūcundum in iīs nōn dēprehenderet, attamen ūnam ex iīs quae sibi mātūrior vīsa est, pērae suae commīsit. Erant fabae cacaoticae, ē quibus pōtus cacaoticus parātur.

Tandem arborem ingentem sibi prōrsus ignōtam invēnit, cujus frūctūs nucēs cocossae magnitūdine aequābant. Quī cum putāmina nūlla habērent, sapōrem vērō jūcundissimum, tōtī comedī poterant. Arbor ipsa multum dissimilis erat cocossae. Nōn enim truncō tantum cōnstābat quī ērigitur, quemadmodum cocossa, nec in corōnam magnōrum foliōrum superne dēsinit ; sed erant ejus rāmī foliaque quasi nostrārum arborum pōmiferārum. Posteā comperit arborem eam esse quam pāniferam appellāmus, proptereā quod frūctūs ejus vel crūdī, vel comminūtī atque depsendō subāctī, barbarīs hominibus vicem pānis praestant.

Cum animadvertisset illīus arboris truncum ab ūnō latere jam lēniter esse excavātum, exīstimāvit esse cymbae cōnficiendae idōneum, dummodo excīdī ac penitus excavārī posset. Sī vērō arborem tam ūtilem excīderit, incertus ipse an sibi umquam cymbam contingeret inde fabricāre. Haec cōgitāns, exterritus est, haesitque diū inops cōnsiliī. Attamen locō arboris notātō, dubius animī domum revertitur.

Inter redeundum, quod jam diū optāverat, nīdum psittacī invēnit. Tum circumspiciēns quā parte facillimē locum invādat, accēdit pede suspēnsō. Vigilābat rōstrō extrā nīdum prōminente māter pullīs incubāns ; et ad adspectum inūsitātae fōrmae aliquid malī suspicāta, aciem oculōrum arrigēbat ad perīculum. Rōbinson scandit per dēnsissimās frondēs, manibus retinēns virgulta. Sed quō propius accēdentem prōdit strepitus foliōrum, eō magis crēscēbat sollicitūdō mātris. Ac dēmum homō adest, manumque nīdō injicit. Āvolat māter ; āvolant adultī jam validiōrēs : ūnus cēterīs tardior haeret in manibus. Rōbinson domum properat, hilarior quam sī thēsaurum nactus esset.

Tum redux quam sollertissīmē potest caveam concinnat, in quā hospitem novum collocet. Quā quidem jūxtā strātum suum positā, tam laetus recubuit quam quī novum sibi amīcum comparāvit.

————

Caput tredecimum.

Multus labor in excavandā scaphā. — Rōbinsōnis cōnstantia. — Quōmodo diem inter variās occupātiōnēs distribuit. — In bellicīs artibus sē exercet.

Nūllum umquam negōtium tam molestum tamque diuturnum Rōbinson suscēperat, quam cum cymbam fabricāre adortus est. Multī aliī animum abjēcissent ; ē manibus secūris brevī excidisset, et tāle susceptum vīsum fuisset, sīn minus stultum, at saltem ejusmodī quod fierī nūllō modō posset. Rōbinson autem hanc lēgem sibi fēcerat, ut nūllīs difficultātibus ab ūllō umquam inceptō semel probātō dēterrērētur. Itaque hoc etiam summā animī cōnstantiā persecūtus est ; et sī illud multō plūs et temporis et labōris postulāsset, eī in mentem nōn vēnisset ā prōpositō recēdere. Jam ille satis intellēxit hoc opus plūrēs annōs requīrere ; jūstam igitur diēī distribūtiōnem facere dēcrēvit, ut cuilibet hōrae suus esset labor assignātus. Experientiā enim ēdoctus erat nihil majōrī ad industriam prōmovendam adjūmentō esse, quam cum certō ōrdine inter singulās diēī hōrās labor aptē dīviditur : multiplex enim fit mōmentōrum numerus quae suō quaeque ūsū distinguuntur.

Itaque cum sōle surgere cōnsuēverat, atque ad fontem sē cōnferre, ut caput, manūs, pectus pedēsque ablueret. Deinde domum reversus vestēs induēbat. Quō factō, collem spēluncae imminentem cōnscendere, unde longē lātēque circumspicere posset ; atque ibi in genua prōstrātus precēs mātūtīnās piē fundere, Deumque ōrāre prō cārissimīs parentibus, quōs dēseruerat quidem, numquam vērō oblītus est. Tum lamās mulgēre, quārum gregem nōn ita contemnendum paulātim ēducāverat ; deinde aliquam lactis partem haurīre. In quibus peragendīs prīma diēī hōra efflūxerat.

Tum omnibus rēbus īnstrūctus quae seu ad tūtēlam suī, seu ad labōrem pertinērent, ībat vel ad lītus, sī mare recēderet, ostreās in prandium collēctūrus, vel ad arborem ex quā nāvem fabricāre statuerat.

Sub hōram decimam, cum diēī fervidissimum tempus esset, labōrem Rōbinson intermittēbat : tum ille lītus repetēbat, aut ostreās conquīsītūrus, sī modo māne nōn invēnisset, aut membra lavātūrus ; quod bis quotīdiē facere in mōrem eī abierat.

Deinde iterum lamās mulgēre, cāseōs ex lacte coāgulātō premere, prandiumque mediocre īnstruere, quod ferē lacte, et cāseō recentī, nōnnūllīs ostreīs, dīmidiāque nuce cocossae cōnstābat. Nec illī querendī locus erat quod in fervidīs istīs regiōnibus cibōrum appetītus multō minor sibi esset quam sub caelō frīgidiōrī. Attamen solitus ā pueritiā carnem edere, illam tundendō ēmollīre dēnuō cōnātus est, ut aviditātem explēret ; sed frūstrā. Inter prandendum cum psittacō suō cōnfābulārī solēbat, quem nōnnūlla verba prōnūntiāre docuerat. Scīlicet audiēbat discipulus, et reddēbat sonōs, vicibus reticēns, quasi intellegeret ēmendantem. Hunc quoque assuēfēcerat sē vocantem audīre et euntem sequī.

Post prandium, hōram quiētī sub umbrā aut in spēluncā dabat, stante ad latus psittacō et lamīs circā dominum recubantibus. Tum ille interdum sedēns, animālia ista, in quae dēfīxōs tenēbat oculōs, alloquēbātur, verba sua intellegī ratus. Adeō ille gestiēbat cum animante quōdam mentis cōgitātiōnēs sēnsūsque commūnicāre, ut saepius oblīvīscerētur sē cum animālibus ratiōnis expertibus sermōnem habēre. Quotiēs autem psittacus vōcem distīnctē ēmittēbat, tanta erat Rōbinsōnis laetitia, ut hūmānam vōcem audīre sibi vidērētur, atque adeō īnsulae, lamārum, psittacīque oblītus, sē inter hominēs versārī sibi cōgitātiōne fingeret. Sed cum brevī ēvānēsceret error ille blandissimus, tum ad memoriam sōlitūdinis revolūtus, ingemīscēbat : « Miser Rōbinson ! »

Sub hōram ā merīdiē secundam ad arborem reversus, rūrsus īnstābat magnō operī. In quō labōre dūrissimō quotīdiē duās hōrās cōnsūmere sibi praecēperat : quibus ēlāpsīs redībat ad lītus, cum ad corpus dēnuō abluendum, tum ad ostreās conquīrendās. Reliquam diem variīs operibus hortēnsibus impendēbat : et nunc zēam aut sōlāna plantāre, spērāns fore ut ōlim, igne recuperātō, magnam inde ūtilitātem caperet ; nunc tenerās stirpēs īnsertās irrigāre ; nunc saepēs serere, quibus hortum clauderet ; nunc arborēs circumcīdere, rāmōsque flectere, quī sibi umbram hospitālem ministrārent.

Nunc autem Rōbinson aegrē tulit vel longissimum diem in hāc īnsulā tredecim ad summum hōrās dūrāre, adeō ut mediā aestāte, hōrā septimā post merīdiem tenebrae jam ingruerent. Itaque quidquid lūcem diēī requīrēbat, ante hoc tempus perficiendum erat. Sub hōram igitur sextam, sī modo nihil majōris mōmentī agendum superesset, sēsē in bellicīs artibus exercēre, arcum tendere, sagittās ēmittere, ut, sī quandō incideret in barbarum hominem aut ferum animal, cujus timōrem nōndum dēposuerat, satis sē dēfenderet. Quārum quidem artium tantam paulātim perītiam adeptus est, ut rārō, quamvīs longō interpositō intervallō ā scopō nummī magnitūdinem aequante aberrāret. Vesperāscente caelō, lamās tertium mulgēre, cēnamque frūgālem sūmere, stēllīs aut lūnā lūcentibus.

Ultimam diēī hōram rērum nātūrae contemplātiōnī dabat. Nīmīrum in ēditiōre locō sedēns, intuēbātur caelī convexa stēllīs undique distīncta, aut signa ex mediā caelī parte vergentia, rūrsusque alia ex occultō surgentia ; aut lūnam modo crēscentem, modo senēscentem, et nunc curvātam, nunc aequā portiōne dīvīsam, maculōsam interdum, eamdemque subitō renīdentem. Nōnnumquam in lītore ambulāns auram vespertīnō ventō temperātam spīrābat. Quam pulchrum, quam admīrābile spectāculum mare exhibēbat ōceanī immēnsitātem ē lītore prōspicientī ! ut varium, ut suī semper dissimile ! Modo placidum et quasi sōpītum, polītissimī mentītur speculī plānitiem ; modo tamquam ōtiī pertaesum, crispātur leviter, fertur ultrā citrāque per lūdibrium, cum subitō, lūdōrum impatiēns, conturbātur, turgēscit, flūctūsque spūmantēs volvit ad pedēs Rōbinsōnis sēcūrē minās contemplantis.

Cum sīc ille in admīrātiōne nunc rērum nātūrae, nunc maris diūtius haesisset, tum ad sē ipsum conversus animum ad ratiōnem reddendam vocābat. Scīlicet diem tōtam excutiēns, sēcum anquīrēbat, quōmodo hanc diem ēgisset, quod malum sānāsset, quānam parte factus esset melior ? Quotiēs haec et tālia ā sē ipsō percontantī praeclārum cōnscientia testimōnium praebēbat, ut ipse sibi grātulābātur ! Ut ille laudēs Deī optimī māximī canēbat, quō favente aliquid hāc diē in virtūtis viā prōfēcerat ! Sī vērō post recognitiōnem suī aliquid peccāsse sibi vidērētur, ō quam ille tunc dolēbat āmissum in vītā diem ! Āmissum enim interpretābātur diem illum quō commīserat quidquam aut cōgitāverat, cujus diē exāctō ipsum paenitēret. Hunc quoque solēbat signō notāre, prope līneolam quā quotīdiē in arbore ratiōnem temporis exarābat, ut praeteritae culpae memor in posterum tantō magis ab eā sibi cavēret.

————

Caput decimum quārtum.

Rōbinson īnsulam peragrat. — Vestīgia hominum reperit. — Summus terror. — Prōspicit crānia, ossa, manūs, pedēs. — Quod territō et fugientī accidit.

Rōbinson assiduam per trēs annōs nāvī cōnficiendae operam dederat, truncō vix dīmidiā quidem parte excīsō. Incertum quoque vidēbātur an illud, etsī eādem assiduitāte operī īnstāret, trium aut quattuor annōrum spatiō perfectūrus esset. Nec tamen in suō studiō atque opere cessāvit : quid enim aliud susciperet ? neque vērō illī placuit, nec licuit esse ōtiōsō.

Quādam diē in mentem eī vēnit sē, quamvīs jam diū in īnsulā istā habitāret, nōn nisi minimam partem adhūc explōrāsse. Objēcit sibi, ut animī vitium, timōrem istum quō impedītus īnsulam tōtam nōndum peragrārat. « Forsan, sī minus ego timidus fuissem, multa invēnissem, quae nunc mihi māximae essent ūtilitātī. »

Quae quidem cōgitātiō animum Rōbinsōnis impulit ut īlicō statueret proximō māne in viam sē cōnferre ; eōque ipsō diē omnia ad iter faciendum parāvit.

Postrīdiē, ortō sōle, ūnō ē lamīs quattuor diērum vīctū onerātō, armīs ipse indūtus, postquam sē Deī tūtēlae commendāvisset, fīdentī animō viam ingressus est. Cōnstituit, quantum fierī posset, lītus sequī, nec silvestribus locīs sē committere, nē in ferās incideret.

Ac prīmō diē nihil eī in itinere accidit memorandum. Sex mīliāria circiter eō diē cōnfēcit ; et quō longius prōgrediēbātur, eō certius comperit sē in sterilissimā īnsulae parte sēdem posuisse. Multīs nīmīrum in locīs arborēs invēnit variō frūctuum genere abundantēs, unde vīctum nōn salūbrem minus quam jūcundum petere potuisset. Hōrum posteā ūsūs nōminaque didicit.

Prīmam noctem Rōbinson in arbore ēgit, ut tūtus ā ferīs esset ; et posterā diē iter persecūtus est. Nec multum viae cōnfēcerat, cum extrēmam īnsulae partem versus merīdiem attigit. Solum nōnnūllīs in locīs erat harēnōsum. Dum autem tendit ad tractum terrae in mare prōcurrentem, ecce pedem fert retrō ; tum pallēscere, contremīscere, oculōs circumferre, et subitō haerēre quasi fulmine repentīnō ictus. Videt nīmīrum quod hīc vīsūrum sē numquam spērāverat, vestīgia hominum harēnae impressa...!

Tum ille territus undique circumspicit : audītō vel levissimō foliōrum strepitū stupet, sēnsūsque adeō perturbantur, ut stet inops cōnsiliī ; tandem collēctīs vīribus, fugam corripit, quasi īnstārent ā tergō, nec prae terrōre respicere ausus est. At ecce repente substitit. Metus in horrōrem vertitur. Videt nīmīrum fossam rotundam, atque in mediō ignis exstīnctī focum. Quem circā, horrēscō referēns, crānia, manūs, pedēs, aliaque corporis ossa adspicit, exsecrandās reliquiās convīviī ā quō nātūra abhorret. Scīlicet tunc temporis in īnsulīs Caraibicīs ferī hominēs dēgēbant, canibālēs vocātī aut anthrōpophagī : quibus sollemnis erat cōnsuētūdō captīvīs mactātīs assātīsque immānēs epulās celebrāre, in quibus laetitiā atrōcius dēbacchābantur, saltantēs, canentēs, aut potius, satiātā feritāte, ululantēs.

Rōbinson oculōs ab horribilī spectāculō āvertit. Nausea etiam correptus, animī dēliquiō labōrātūrus fuisset, nisi stomachum vomitū levāsset. Ubi prīmum paululum refectus est, fūgit tantā vēlōcitāte, ut vix fugientem fidēlis lama sequī potuerit. Tantopere vērō mentem Rōbinsōnis timor aliēnāverat, ut lamae suī plānē oblītus, audītō sequentis sociī gressū, īnstantem ā tergō sibi canibālem fingeret, omnibusque vīribus effugere cōnārētur.

Ac nē cursum morārentur, hastam, arcum, sagittās, secūrim abjicit : quam sibi videt expedītiōrem, viam potiōrem habet ; iterātīsque per tōtam hōram ambāgibus sīc efficit, ut circumeundō ad locum eumdem, unde aufūgerat, redierit. Tunc novus horror animum ejus attonitum occupat. Quō in locō versētur nōn agnōscit, nec animadvertit eumdem esse, quem anteā vīderat ; sed putat invēnisse sē novum immānitātis eōrum quōs fugit monumentum. Itaque violentissimō impetū sē prōripit, neque prius currere dēsiit quam fessum cursū corpus vīrēs dēsererent. Tunc omnīnō exhaustus sēnsūque orbātus prōcidit. Hūc quoque lama advenit, nec fessus minus jūxtā dominum prōcumbit. Forte is ipse erat locus ubi anteā Rōbinson arma abjēcerat. Oculīs itaque nōn multō post apertīs, haec prīma in grāmine cōnspexit. Quod quidem somnium ipsī omnīnō vīsum est, nec intellegēbat quōmodo et arma sīc jacērent, et ipse in eum locum vēnisset : tantopere formīdō animum ejus perturbāverat !

Ac brevī surrēxit, ut locum istum quam celerrimē linqueret. Sed tunc paululum ad sē reversus, nec tam imprūdēns ut arma oblīvīscerētur, statuit ea jam nōn exuere quibus sōlīs vītam poterat dēfendere. Tantopere autem erat dēbilitātus, ut, licet īnstante metū, jam nōn eādem, quā anteā, pernīcitāte fugeret. Per tōtum reliquum diem cibī appetītum plānē āmīsit, semelque tantummodo substitit, ut sitim fontis aquā restingueret.

Frūstrā spērāvit sē eōdem diē ad sēdem suam perventūrum. Obscūrā jam lūce, dīmidiae circiter hōrae spatiō aberat ā domiciliō, eō scīlicet in locō quem rūsculum suum vocāverat. Quippe spatium erat clausum, et satis amplum, in quō partem gregis coercēbat, quia nempe pinguiōra ibi quam prope habitāculum suum crēscēbant grāmina. Ibi nōnnūllās noctēs superiōrī aestāte dēgerat, nē ab īnsectīs, quae eum domī fodiēbant, īnfestārētur. Sed vīribus plānē exhaustīs longius prōgredī nōn poterat. Etsī perīculōsissimum eī vidēbātur pernoctāre in locō nūllīs praesidiīs mūnītō, attamen necessitās illud postulābat. Vix autem humī sē prōstrāverat, cum neque omnīnō sōpītus, neque omnīnō vigil, in ambiguā somnī exspectātiōne, ecce subitō terrōre perhorruit.

Vōcem audīvit velutī caelō dēmissam, haec verba articulātē prōferentem : « Avē, Rōbinson. »

Rōbinson perterritus exsilit, tōtō corpore contremīscēns, et plānē inops cōnsiliī. Ac iīsdem iterum audītīs, oculōs in eum locum timidē convertit, unde vōx profecta erat. Tum vīdit, quod sānē ignāvō cuique in prōmptū esset, sī rem, priusquam animus perturbārētur, paulō attentius cōnsīderāret ; vīdit sē vānō metū territum fuisse : quippe vōx illa profecta erat, nōn dē caelō, sed dē rāmō in quō cārissimus sibi īnsidēbat psittacus. Tum vērō metus in laetitiam vertitur quod causam reī invēnisset. Manum porrigit psittacō. Ille dēvolat ; dumque mūtuīs alter alterum blanditiīs excipit, psittacus pergit prōferre dictātam salūtātiōnem.

Hic autem tōtam ferē noctem īnsomnem trādūxit, tum cibī, tum quiētis immemor, fremitum quemque auribus captāns. Ferī hominēs semper occurrēbant oculīs ; frūstrā vērō animum ā foedā cōgitātiōne abdūcere tentāvit. Tum ut sē tūtiōrem in futūrum praestāret, coepit plūrima animō cōnsilia agitāre, eaque stultissima : ex quibus ūnum, quod incrēdibile vidēbitur, hoc erat, ut diē obortō omnia adaequāret solō quae tantā dīligentiā, tantō labōre exstrūxerat, nē vel minimum quidem hūmānae industriae vestīgium dēprehendī posset.

————

Caput decimum quīntum.

Epulae atrōcēs. — Proelium. — Fortitūdō Rōbinsōnis. — Vendredi servātus.