# Robinson Crusoëus

## Part 13

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/robinson-crusoeus-73030/index.md

Sub fīnem prandiī, ecce lamās accurrentēs ē longinquō prōspicit. Cōnfestim Rōbinson stāns in īnsidiīs, exspectat dōnec appropinquārent. Nōnnūllī jam praeterierant, sed extrā captum ; cum ecce ūnus ex illīs tam prope accessit, ut ejus collō laqueum injēcerit. Quī cum bālāre cōnārētur, Rōbinson, nē cēterōs dēterrēret, laqueum ita contrāxit, ut vōx haerēret faucibus. Tum eum celerius in dūmēta abreptum ē cōnspectū cēterōrum remōvit. Capta lama duōrum pullōrum māter erat. Quī quidem magnō Rōbinsōnis gaudiō mātris vestīgia secūtī, hominem minimē timēre vīsī sunt : dum illōs Rōbinson dēmulcet, istī manum ejus lambunt, quasi ōrārent ut mātrem dīmitteret.

Rōbinson igitur, vōtī compos, captīvam quamvīs reluctantem, tōtā vī connīsus, sēcum abstrāxit, brevissimamque viam ingressus tandem fēlīciter domum revertitur.

Nunc ut hospitēs commodē exciperet, coepit stabulum exstruere ātriō suō contiguum ; secūrī nempe lapideā tenerās arborēs excīdit, quās ita dēnsō ōrdine cōnseruit, ut parietem satis validum objicerent. Lama quam alligāverat arborī, fessa recubuerat ; pullī autem captīvitātis suae nesciī jacēbant, mātris ūbera sūgentēs.

Ō pergrātum Rōbinsōnī nostrō spectāculum ! Iterum atque iterum cōnstitit, cārissimum pecus intuēns, sēque ipsum beātum praedicāvit, quod nunc animantēs quōsdam sociōs habēret. Jam sibi vīsus est vītam sōlitāriam nōn amplius dēgere ; unde tantam voluptātem cēpit, ut, vīribus novīs auctus, brevī stabulum inchoātum perficeret. Tum lamā cum pullīs ibi inclūsā, ōstium dēnsīs fruticibus saepsit.

Quantam nunc laetitiam expertus est ! Etenim praeter jūcundissimam istōrum animālium societātem multa alta māximaque commoda inde spērāvit. Neque hoc frūstrā. Poterat aliquandō discere quā arte ex eōrum lānā vestem sibi cōnficeret ; poterat eōrum lacte vēscī, atque būtȳrum cum cāseō inde parāre.

Ūna rēs ejus fēlīcitātī dēerat. Optābat nīmīrum ut intrā ūnum et eumdem parietem cum grege cārissimō habitāret, quem semper habēret ante oculōs, quotiēs domī commorārētur. Rem itaque diū multumque in animō versāvit : tandem, cum minimē labōris pigēret, statuit alteram domiciliī partem dīruere, novamque capāciōrem exstruere, quā ātrium ipsum aliquantulum amplificārētur. Ut autem, dum esset in novā saepe serendā occupātus, tūtus ipse habitāret, prūdenter statuit veterem nōn prius ēvellere quam nova fuisset cōnfecta ; atque tanta fuit Rōbinsōnis assiduitās, tanta dīligentia, ut, opere intrā paucōs diēs perfectō, jūcundissimā trium sodālium societāte gaudēret.

Lama etiam cum pullīs societātī Rōbinsōnis brevī assuēvit. Domum enim redeuntī obviam subsultantēs veniēbant, odōrantēs an forte aliquid dēliciārum attulisset, manumque lambentēs, quasi grātiās āctūrī prō grāmine aut surculīs ab ipsō acceptīs.

Tum, pullīs paulātim ā mātris lacte dēsuēfactīs, coepit ipse bis quotīdiē illam mulgēre : vāsculōrum vicem eī praestābant putāmina cocossae ; lactisque ūsus modo dulcis, modo coāgulātī, sōlitūdinem eī longē jūcundiōrem fēcit.

Cum arbor cocossae tot tantāsque ūtilitātēs eī praebēret, illam propāgāre magnopere cupiit. Quōmodo autem hoc efficeret ? Audīverat ille quidem arboribus rāmulōs īnserī posse ; numquam tamen hanc artem discendam cūrāverat. Tum saepius ingemuit : « Ēheu ! quam levis in pueritiā fuī, quī omnibus ad doctrīnam adjūmentīs ūtī nōluerim ! Sī mihi melius cōnsuluissem, nōnne attendissem ad ea quae tum oculīs, tum auribus meīs subjiciēbantur ? Ō sī mihi repuerāscere licēret, quantā ego cūrā, ad omnia quae hominum sollertiā et labōre perficiuntur, animum adverterem ! »

Rōbinson igitur, ut optātum fīnem assequerētur, nūllam aliam ratiōnem vīdit, quam sī ē nucibus ejus nōnnūllās sereret. Hoc ergō facere cōnstituit, quamquam cibī adeō suāvis et rārī jactūram aegrē ferēbat. Nec multō post, magnā cum voluptāte ērumpentia quaedam animadvertit sēmina, quae, tepefactā vapōre, mīrum in modum adolēvērunt.

Lama māter pullīque brevī eamdem mānsuētūdinem induerant, quā canēs nostrī esse solent. Hōs itaque coepit ad ūsūs suōs adjungere, iīsque jūmentōrum locō commodē ūtī, quotiēs aliquid grave aut suprā vīrēs hominis vehendum erat.

Jam prīdem Rōbinson, cum esset in ōtiō, animadverterat quantae sibi foret ūtilitātī, sī artem corbium texendārum intellegeret. In pueritiā autem suā adeō istam artem dēspexerat, ut nūllum umquam corbium opificem attentius cōnsīderāsset ; quō factum est, ut hujus artis, quamvīs per sē facilis sit et obvia, aequē ac cēterārum artium esset omnīnō rudis.

Cum autem in umbellā texendā satis fēlīx fuisset, subinde in posterum huic quoque artificiō ōtium impendit ; atque ūsū diuturnō sollertior factus, idōneam tandem corbem cōnfēcit. Cumque duās ejusmodī texuisset, jūnctās fūnibus lamae dorsō imposuit.

————

Caput nōnum.

Terrae mōtus. — Mōns ignivomus. — Lamae vī aquārum abreptī. — Spēlunca Rōbinsōnis dīruta.

Sequente nocte, Rōbinson sēcūrus recumbēbat ; fidēlēs lamae ad pedēs dominī jacēbant ; lūna splendēbat dē caelō, āere pūrō tranquillōque ; omnia dēnique in rērum nātūrā altō silentiō tenēbantur. Jamque Rōbinson, labōre diurnō fessus, dulcī fruēbātur somnō : parentum vērō imāgō, quae crēbrō recursābat, ante oculōs somniantis obversābātur ; cum subitō terra īnsolitō mōtū tremuit, tantō fragōre tamque horribilī mūgītū, ut multae tempestātēs, velut agmine factō, ingruere vidērentur. Īnsequitur frequēns terrae mōtus, alius alium : exoritur simul furēns procella, quā arborēs, quā ipsae dējiciuntur rūpēs ; mareque cum fremitū aestuāns, in īmīs sēdibus conturbātur. Dīxissēs cūncta inter sē proeliārī elementa, atque ūniversam rērum nātūram in exitium ruere.

Rōbinson, mortis angōre correptus, ē spēluncā in vestibulum prōsilit ; prōsilientemque exterritī lamae sequuntur. Vix inde aufūgerant, cum saxum in quō spēlunca erat, ruīnam dedit. Rōbinson, cui timor ālās addiderat, per ōstium vestibulī sē prōripuit, lamīs ānxiē eum īnsequentibus.

Prīmum autem eam petiit montis vīcīnī partem, quā excurrēbat in nūdam plānitiem, nē arboribus ipse concidentibus obruerētur. Quō tendēns, subitō magnō cum terrōre, ingentem hiātum eā ipsā montis in parte videt, unde ērumpunt fūmus, flammae, favīllae, lapidēs, cum māteriā candentī quam lāvam appellant. Vix etiam fugā mortī sē ēripuit : quippe lāva candēns, torrentis īnstar, ruēbat ; magna autem montis fragmina hinc et inde disjiciēbantur.

Tum ad lītus prōcurrit, ubi ipsum nova horrendaque rērum fōrma excipit. Turbō vehementissimus ab omnī caelī parte nimbōs collēgerat quasi aliōs aliīs impositōs, unde tam gravis aquae vīs subitō ruit, ut omnis regiō aquīs superfūsīs inundārētur.

Tum Rōbinson, in hāc malōrum ambāge, quid fugiat, quid petat incertus, aegrē in arborem sē recipit. Miserī autem lamae undārum aestū abripiuntur. Ēheu ! quam graviter illōrum ejulātū animus ejus vulnerātur ! Quam vellet suō eōs perīculō servāre, nisi flūctuum impetū longius abreptī fuissent !

Saeviit terrae mōtus adhūc paululum : tum repente omnia silent, ventī resīdunt, hiātus ignem ēvomere dēsinit, fragor subterrāneus cessat, caelō redit prīstina serēnitās, omnis etiam aqua exiguō temporis spatiō effluit.

Rōbinson ex arbore in quam perfūgerat, dēscendit ; sed animum cūrae obruerant. Spēlunca, quae sōla hūc ūsque tūtum ipsī refugium praebuerat, dīruta penitus vidēbātur. Lamae fidēlēs cārissimīque ante ipsīus oculōs undīs abstractī : omnia opera periēre ; periēre omnia quae in futūrum mōliēbātur cōnsilia. Mōns quidem flammās ēvomere dēsierat, sed ex hiātū tardus fūmus āterque oriēbātur ; unde metuendum erat nē ille montis ignivomī nātūram in posterum quoque retinēret.

Tum ānxietāte et angōre exhaustus, ad arborem, ex quā dēscenderat, sē reclīnāvit, gemitūs edēns miserābilēs ; et sīc sōlāciī expers per reliquam noctem remānsit.

Jam diēs novus oritur, lūx autem alma miserum Rōbinsōnem in eōdem statū dēprehendit. Neque enim somnus dulcis oculōs ejus clauserat ; neque animum subierat alia cōgitātiō praeter trīstem illam lūctuōsamque : « Quid nunc dē mē fīet ? »

Tandem sē corripit, atque somniantī similis ad vastātum domicilium titubāns prōcēdit. Quantam vērō putātis fuisse ejus laetitiam cum haud procul ā vestibulō cārissimōs sibi lamās salvōs incolumēsque obviam sibi prōsilientēs cōnspexit ! Initiō, suīs fidem oculīs vix habuit. Brevī autem sublāta est omnis dubitātiō : illī enim accurrere, manum erīlem lambere, laetitiamque, quam ex ejus reditū capiēbant, exsultandō et bālandō exprimere.

Tunc autem animus Rōbinsōnis, hāctenus frāctus dējectusque, rūrsus ērēctus est. Lamās suōs intuētur, oculīsque in caelum sublātīs, lacrimās laetitiae pietātisque testēs profundit. Tum amīcōs reducēs laetissimīs blanditiīs excipit, iīsque comitibus prōcēdit, certiōra dē domiciliō vīsūrus.

Atque ibi Rōbinson multō minus damnī invēnit quam prīmō, prae metū et animī abjectiōne, veritus erat. Laquear, quod saxō cōnstābat, erat collāpsum, atque proximam terrae mōlem sēcum trāxerat : attamen omnia ista rūdera ē spēluncā removērī posse vidēbantur, ita ut laxius ipse commodiusque habitāret.

Ad hoc accēdēbat aliquid, ex quō intellegeret hoc sibi fēlīciter contigisse. Cum enim accūrātius locum īnspexisset, ubi saxum illud dēpenderat, magnō cum stupōre cognōvit, illud undique solō mollī innīxum fuisse, adeō ut male haerēret. Vērī simillimum itaque erat, mōlem hanc impendentem suō pondere brevī dēlāpsūram fuisse. Tunc subitō in genua prōstrātus, grātiās Deō ēgit quod sīc iterum servātus fuisset, ac deinde alacriter ad opus sē contulit.

————

Caput decimum.

Rōbinson habitāculum reficit. — Parat sibi alimenta in hiemem. — Imbribus continuīs impedītus domī, fingit vāsa. — Nectit rēte. — Arcum et sagittās cōnficit.

Terram profectō harēnamque haud difficile erat removēre ; supererat autem ingēns saxum, frāctum in duās partēs, sed quibus movendīs ūnus homō impār vidēbātur. Cōnātus est Rōbinson partem ejus, quae minor erat, prōvolvere, sed frūstrā ; et nunc iterum dēspērātiōne torpēns, haesit inops cōnsiliī.

Postquam diū sēcum meditātus fuit, recordātus est sē puerum vīdisse, quotiēs operāriīs aliquid magnī ponderis erat mōliendum, perticā eōs longā crassāque ūtī, cujus extrēmam partem mōlī movendae subjiciēbant. Itaque ejus reī experīmentum facere properat. Ēlāpsā vix hōrā dīmidiā, saxa, quae vix quattuor hominēs jūnctīs vīribus movēre potuissent, ē spēluncā fēlīciter extracta sunt. Moxque laetus admodum vīdit domicilium suum et laxius et tūtius esse quam anteā : jam enim parietēs nōn minus quam laquear ipsum, saxō cōnstābant, nec vel minima quidem rīma perspiciēbātur.

Tunc ad montem ignivomum, quī vapōrem ātrum ēmittere nōndum dēsierat, propius accēdere audet. Mīrātur ingentem saxōrum liquefactōrum cōpiam, quae, longē lātēque diffūsa, necdum etiam refrīgerāta erant. Cum animadvertisset lāvam ad eum locum efflūxisse, in quō sōlāna crēscēbant, magnopere timuit nē torrēns igneus tōtam istam regiōnem vastāsset. Itaque cum eō sē contulisset, magnō cum gaudiō cūncta bene sē habēre dēprehendit. Et continuō statuit variīs in partibus īnsulae suae sōlāna serere, nē frūctum tam ēgregium sinistrō aliquō cāsū āmitteret.

Interim cum mōns fūmum ēmittere dēsiisset, Rōbinson ad ejus hiātum accēdere ausus est. Latera quoque et īmam partem ejus lāvā refrīgerātā opertam invēnit : cumque nusquam vel minimum inde orīrī fūmum vidēret, nōn sine probābilī causā exīstimāvit ignem subterrāneum penitus exstīnctum, neque in posterum sibi ejusmodī ēruptiōnem esse extimēscendam.

Quā spē cōnfirmātus, ad alimenta in hiemem colligenda animum convertit. Hōc cōnsiliō, octo lamās subinde eōdem modō cēpit, quō priōrēs. Istōs omnēs mactāvit, exceptō hircō, quem socium tribus suīs lamīs cicuribus adjūnxit, māximamque carnis partem suprā focum suspendit, quae fūmō siccārētur.

Jam igitur nōn contemnendam cōpiam carnis sibi parāverat : nihilōminus tamen, veritus est, nē sub fīnem hiemis, sī forte asperior futūra esset aut longior, inopiā cibōrum ipse labōrāret. Itaque nōnnūllōs etiam lamās capere optāvit. Illī vērō, īnsidiīs hominis cognitīs, cavēre sibi didicerant : novīs igitur ūtendum fuit artibus, quibus illōs exciperet. Neque hoc eī nōn successit ; tanta ingeniī hūmānī vīs esse solet ad excōgitandum quidquid valet ad necessāria sibi comparanda !

Animadverterat nīmīrum lamās, quotiēs eum ad fontem cōnspexissent, semper celerrimē per collem quemdam ad arbusta properāre. Hujus collis pars altera dūmētīs cīncta ; altera autem praerupta duārum ferē ulnārum altitūdine, unde lamae saltū sē dējicere solēbant.

Statuit igitur foveam altam eō locō fodere, in quā lamae dēsuper prōsilientēs caperentur. Labōre quoque indēfessō intrā paucōs diēs novum hoc cōnfectum est. Tum foveam virgultīs tēxit. Posterā autem diē magnopere laetātus est, cum duo ejus generis animālia in eam dēsiliisse animadvertit. Quibus captīs, tantam habuit carnis cōpiam, quanta per hiemem, quam longa foret, abundē sufficeret. Tum, ut cūncta prōvidēret contrā hiemem, quam īnstāre putābat, fēnum lamīs parandum, ligna ad ignem fovendum colligenda, sōlānōrum tūbera effodienda, eādemque in cellā condenda erant. Ē fēnō, cujus magnam cōpiam collēgerat, acervum strūxit, quālem agricolae nostrīs struere solent : quotiēs vērō fēnum addēbat, illud ita pedibus impressīs conculcābat, ut haud facile pluvia posset interluī. Īnsuper ut magis etiam ab imbribus dēfenderētur, tēctum ex harundinibus cōnfēcit, haud īnfirmius iīs quae culmō apud nōs teguntur. Diēs proximōs ligna ārida colligendō impendit. Tum tūbera sōlānōrum effōdit, nec parvam eōrum parāvit cōpiam. Quibus in cellā conditīs, dēcussit quoque omnia māla citrea quae mātūra erant ; jamque dē suō vīctū minimē fuit sollicitus.

Hiems vērō, licet exāctō mēnse Octōbrī, nōndum vēnerat. Coepit potius continuīs imbribus ita pluere, ut āēr in aquam mūtātus vidērētur. Nec satis liquēbat Rōbinsōnī quaenam hujus reī esset causa. Quīndecim diēs ēlāpsī erant, ex quō nōn longius domiciliō suō prōgressus fuerat quam ad cellam, ut alimenta et aquam sibi lamīsque peteret. Reliquum tempus omne velutī captīvō hominī dēgendum fuit.

Ēheu ! quam tardē tempus nunc Rōbinsōnī trahī vīsum est, nihil agentī et sōlitāriō ! Nunc perspexit, quam vēra essent quae saepius magistrī praecēperant, eās opēs esse parandās quae ūnā cum naufragiō possint ēnatāre.

« Ō mē in pueritiā stultum, exclāmāvit, quī scrībere aut legere molestum, ōtiārī vērō jūcundum exīstimāverim ! Ō utinam quās ōlim aspernātus sum doctrīnās memoriā tenērem ! Ex hōc penū domesticō nunc dēprōmerem quod esset nōn sōlum vītae oblectātiō, sed etiam levāmentum miseriārum. »

Cujus ōtiī pertaesum necessitās coēgit ut variās rēs gerendās susciperet quās numquam anteā tentāverat. Jamdiū cōnsilium ōllae aut lampadis fabricandae animō agitāverat, quibus quidem auctus, in meliōrī sānē condiciōne versārētur : itaque, quamvīs plueret, terram argillāceam studiōsē conquīsīvit, opusque ōrsus est.

Quod quidem certē nōn statim eī ex vōtō cessit : iterum iterumque tentandum fuit ; cum autem nihil habēret in quō libentius versārētur, placuit opus, licet absolūtum, quotiēs mendōsum aliquid animadverteret, frangere ac dēnuō fabricāre. Sīc igitur diēs nōnnūllōs grātō in labōre trānsēgit, dōnec tandem ōllam fictilem cum lampade penitus absolvisset : quās nōn procul ab igne collocāvit, ut paulātim ārefierent. Tum aliās etiam ōllās, cācabōs, catīnōsque variā fōrmā atque magnitūdine fingere īnstituit. Atque ut ille plūrimum operae in hīs artibus posuit, ita māximam sollertiam adeptus est.

Magnum opus fuit ac difficile fictilia vāsa vitrō ita incrustāre, ut liquōre nōn imbiberentur. Sed cum nihil intentātum, nihil inexpertum relinqueret, vīcit patientia.

Intereā pluere nōn dēsiit. Quamobrem necesse fuit Rōbinsōnī varia adhūc fingere opera, nē miserē taediō cōnficerētur. Proximē autem operam nectendō rētī piscātōriō nāvat. Jam anteā nōn parvam cōpiam fūniculōrum contorserat, quae nunc ipsī fuit māximē opportūna. Cum enim ōtiō abundāret, et patientissimus labōris, rem deciēs et amplius male incoeptam retractāret, invēnit tandem quā arte nōdōs faceret : in quō adeō sollers ēvāsit, ut fēminās puellāsque apud nōs rēticula nectentēs dexteritāte aequāret.

Tum vēnit eī in mentem tentāre, num arcum et sagittās posset cōnficere. Quantō studiō animus Rōbinsōnis flagrāvit, cum haec sēcum agitāns, multa recēnsēret commoda, quae inde esset perceptūrus ! Scīlicet lamās interficere, avēs dējicere, et, quod erat potissimum, sē ipsum in domiciliō dēfendere posset. Itaque tanta eum incessit cupīdō arcūs perficiendī, ut, pluviam cadentem parum cūrāns, ad conquīrendum lignum prōcurrerit. Cui tamen cōnsiliō cum quodlibet lignum aptum nōn exīstimāret, ejusmodī quaesīvit quod dūrum idem ac lentum esset, ut et facile flecterētur, et in prīstinam ferē fōrmam redīret.

Tāle ergō lignum inventum atque dēcīsum domum dēportat, cōnfestimque opus aggreditur. Quam vērō tunc sēnsit inopiam cultrī idōneī ! Quamvīs iterum iterumque secāret, vix tantum prōfēcit, quantum nōs cultrīs chalybēiīs īnstrūctī ūnō ictū prōficimus : quamquam ab ortū ūsque ad occāsum diēī operī intentus erat, necesse fuit ut octo diēs integrōs huic labōrī impenderet. Tandem magnopere ille laetātus est, cum arcum nōnō diē perfectum vīdit ; neque tunc, praeter nervum et sagittās, quidquam dēsīderābat. Cum vērō fūnem quam firmissimum contorsisset, ad sagittās fabricandās sē accīnxit.

Jam sī ferrum habuisset, quod sagittīs praefīgeret, quantī, quaesō, hoc aestimāsset ! Frūstrā autem in vōtīs illud habuit. Dum igitur rem mente agitat, tandem meminit sē audiisse hominēs ferōs ossibus magnōrum piscium aut silicibus acūtīs ūtī ad sagittās hastāsque acuendās. In quō illōs statuit imitārī. Cōnsilium quoque iniit hastae cōnficiendae. Quod utrumque statim aggressus, ad lītus accurrit, ibique ossa piscium, lapidēsque aptissimōs invēnit. Tum perticam longam et rēctam hastae dēstinātam amputat, pluviāque madidus domum revertitur. Intrā paucōs diēs et hasta, et sagittae cōnfectae sunt. Tum hastam praefīgit lapide praeacūtō, ac deinde sagittās hinc ossibus piscium rōbustīs, inde pennīs ad extrēmam partem additīs, ālitēs facit. Quō factō, placuit arcūs experīmentum facere. Quīquidem, quamquam multa dēerant, quod ferreīs īnstrūmentīs nōn fuerat īnstrūctus, attamen satis idōneus vīsus est dējiciendīs avibus, minōribusque aliīs animālibus ; neque dubitāvit fore ut hominem ferum nūdumque, sī quidem satis appropinquāsset, eō graviter esset vulnerātūrus.

Attamen pluvia nōndum cessāverat ; sed, duōbus tandem ēlāpsīs mēnsibus, caelum coepit nitēscere. Nunc Rōbinson hiemem adventāre putāvit, cum jam contrā hiems exācta esset. Vix suīs ille oculīs fidem habuit, cum almā vēris vī nova grāmina, novōs flōrēs, novōs surculōs ēmergentēs cerneret. Et sī causam nōn intellegēbat, rēs tamen erat ante oculōs. « Hoc profectō, ita sē ipse alloquitur, mē in posterum monēbit, nē quidquam rējiciam, cujus ratiōnem animō perspicere nequeam. »

————

Caput ūndecimum.

Summae Rōbinsōnis miseriae. — Ab īnsectīs īnfestātur. — Vestēs ex pellibus sibi cōnficit. — Incidit in gravem morbum.

Attamen multum aberat ut Rōbinson omnia habēret quae ad vīctum cultumque vītae requīruntur. Omnēs ejus vestēs ūsū diuturnō contrītae diffluēbant, nec satis vidēbat quā ratiōne novās sibi cōnficeret. Cui quidem nōn tam contrā frīgoris vim vestibus opus erat, quam ut sē ab īnsectīs dēfenderet, quibus īnsula abundābat. Quōrum morsibus Rōbinson excruciābātur, tumidīs ferē semper manibus genīsque. Quantī porrō dolōrēs eum manēbant, vestibus omnīnō lacerātīs ! atque hoc erat in proximō.

Ad hanc calamitātem accēdēbat quod parentum societātisque hūmānae dēsīderiō animus ejus saepe tenērētur. Quam ob rem nōn semel ingemuit, cum ē lītore oculīs madidīs et languentibus, ōceanī circumspectāret immēnsitātem, neque aliud praeter aquam, praeter caelum cōnspiceret. Quotiēs animus ejus dubiā spē pendēbat, cum ē longinquō prōspiceret nūbēculam ex aequore quasi ēmergentem, quam sibi cōgitātiōne nāvem mālīs vēlīsque īnstrūctam fingēbat ! Cum vērō errōrem suum animadverterat, quantō lūctū, quantā animī aegritūdine oppressus domum revertēbātur !

Veritus autem nē nāvis aliqua īnsulam praeterveherētur, aut etiam apud eam ancorās jaceret, cum ipse in lītore nōn adesset, in tumulō quōdam ēminente signum ērigere statuit, quō appellentibus suam calamitātem indicāret. Stābat prō signō tignum, ex quō indūsium, ut erat omnīnō attrītum, suspenderat ; verba quoque pālō īnscrībere vehementer optāvit, quibus miseram suam condiciōnem apertius significāret. Quā vērō ratiōne ? Nūlla alia erat in potestāte, nisi ut litterās cultrō lapideō īnsculperet : quānam autem linguā ?

Sī enim Gallicum vel Anglicum sermōnem ūsūrpāsset, fierī poterat ut nāvis Germānica, aut Hispāna, aut Lūsitāna appelleret, in quibus nēmō nāvigantium significātiōnem verbōrum intellēxisset. Forte nōnnūllās vōcēs Latīnās recordātus est, quibus vōtum suum exprimeret.

Linguam enim Latīnam cūnctī Eurōpae populī tenent, et plērīque eōrum quī līberāliter īnstitūtī sunt, aliquam certē ejus partem intellegunt : proptereā Rōbinson spērāvit fore ut in quālibet nāvī quae eō dēferrētur, ūnus saltem reperīrētur īnscrīptiōnem istam interpretātūrus. Hīs autem verbīs cōnstābat :

Ferte opem miserō Rōbinsōnī.

Sīc illī nōnnihil prōfuit verba aliquot Latīna meminisse.

Jam inopiā calceōrum et tībiālium Rōbinson māximē labōrāvit. Istīs scīlicet sēnsim omnīnō dīlacerātīs, muscae nūdōs ejus pedēs stimulīs fodiēbant, iīsque pungēbant dolōribus, quī vix tolerārī possent. Quotiēs sēdit meditābundus ut excōgitāret ratiōnem aliquam corporis tegendī ! Sed frūstrā : carēbat enim īnstrūmentīs et arte ad fīnem assequendum necessāriā. Tandem pellibus lamārum quōs mactāverat facillimē vestīrī posse sē exīstimāvit. At istae crūdae rigidaeque erant, neque umquam ille cūrāverat quā arte in praeparandīs pellibus crūdīs coriāriī ūtantur. Atque sī hanc tenuisset, nec acū, nec fīlīs īnstrūctus erat, quōrum ope ē coriīs vestīmentum sibi cōnsueret.

Cēterum necessitās, omnī arte et doctrīnā efficācior, Rōbinsōnem admonuit quōmodo inopiae suae medērētur. Pellibus igitur assūmptīs, cultrō siliceō, sed nōn sine magnō labōre, calceōs prīmum, tum tībiālia quoque secuit : quae cum cōnsuere nōn posset, incīsīs forāminibus fīla trājēcit, quibus ea circā tībiās religāret.

Ex aliō quōdam coriō curvō rigidōque lārvam cōnfēcit, quam duōbus perfōdit forāminibus per quae aciēs oculōrum penetrāret, tertiumque quō spīritum ōre dūceret.

Statuit ā labōre omnīnō nōn dēsistere, dōnec tandem tunicam brācāsque ē pellibus lamārum perfēcisset ; et certē rēs erat māximē operōsa : quid autem est quod sine labōre hominēs assequī possint ? Nihil vērō tam arduum, quod nōn expugnet pertināx labor. Rōbinsōnī quoque rēs ex vōtō cessit : quod eum tantā affēcit laetitiā, quanta verbīs exprimī nōn possit.

Jam Rōbinsōnis habitus vestītusque vērē singulāris fuit. Ā capite ad calcem pellibus villōsīs horridus ; gladiī locō, secūrī lapideā cīnctus : gerēbat umerīs pēram vēnātōriam, arcumque cum fasciculō sagittārum ; dextrā hastam ipsō longiōrem, sinistrā umbellam textam vīminibus, atque foliīs cocossae obsitam ; prō pīleō dēnique corbem praeacūtam, pellibus sētōsīs pariter tēctam. Cōgitāte, quaesō, quālis adspectus hominis fuerit. Rīsum ipse nōn tenuit, cum suum lymphārum in speculō vīdit simulācrum.

Hāc rērum in condiciōne Rōbinson versābātur, cum cāsū quōdam impedītus est, quem jam diū metuerat : in morbum incidit.

Ac prīmō, stomachī capitisque dolōribus affectum, et omnibus membrīs fatīgātum sē sēnsit, dēmumque, summō animī angōre et dēliquiō oppressus, in terram collābitur. Vōcis expers atque sēnsūs, oculōs in caelum dēfīgit : « Alme Deus ! miserēre meī ! » Haec sōla subinde magnō cum gemitū prōtulit.

