Part 12
Hīs ergō annālibus, Rōbinson temporum ōrdinem servāvit, diemque dominicam ā cēterīs dignōscere potuit, quam mōre chrīstiānōrum rīte celebrāret.
Interim erat cōnsūmpta māxima pars nucum cocossae ejus, quam ūnam hūc ūsque invēnerat ; atque in lītore tam rārae appārēbant ostreae, ut hominī alendō nōn sufficerent. Itaque dē vīctū iterum sollicitus esse coepit.
Hāctenus quidem nōn longē ab habitāculō suō discesserat, metū ferārum aut hominum. Jam vērō necessitāte coāctus, īnsulam perlūstrāre ausus est, ut nova quaereret alimenta ; cōnstituitque diē proximā facere excursiōnem. Sed, ut sē ā nimiō sōlis aestū dēfenderet, vesperam istam umbellae cōnficiendae impendit. Cum habēret neque linteum, neque virgulās bālaenārum, nec forficēs, neque acum, neque fīla, ē vīminibus salignīs tegmen strūxit, et īnsertum in mediā parte baculum fūniculīs alligāvit. Tum ex arbore cocossae folia sūmpsit lātiōra, quae tegminī spīnīs affīxit. Sīcque umbellam cōnfēcit tantā dēnsitāte, ut sōlis radiīs esset omnīnō impervia. Atque eādem arte textīs fūniculīs fabricāvit sibi pēram, in quā et vīctum sēcum portāret, et conderet alimenta, sī modo quaedam invenīre sibi contigisset.
Tum vērō tantopere laetātus est opere perfectō, ut noctem prae gaudiō īnsomnem trādūxerit.
————
Caput quīntum.
Rōbinson īnsulam perlūstrat. — Magnus terror. — In gaudium vertitur. — Dēscrīptiō lamae. — Ūnum occīdit. — Sed igne caret. — Carnem mōre Tartarōrum coquit.
Rōbinson vix ortum diēī exspectāre poterat ; ita praevertit lūcem ipsam. Pēram fūnemque corporī circumdedit ; secūrīque prō gladiō cīnctus, et umbellā umerīs impositā, in viam alacriter sē dedit. Ac prīmum arborem cocossam adiit, ut ūnam aut alteram nucem dēcerperet ; tum lītus quoque revīsit, ostreās collēctūrus. Cumque utrīusque generis satis magnam cōpiam sibi comparāvisset, iter ingressus est.
Mīra caelī mātūtīnī erat serēnitās. Sua redeunte lūce singulīs rēbus fōrma redierat. Sōl oriēns clārissimō fulgēbat splendōre, quasi ex ōceanō ēmergeret, arborumque cacūmina velutī inaurābat. Multae undique avēs variīs mīrīsque pictae colōribus carmen canēbant mātūtīnum, aurōram salūtantēs. Pūrō frīgidōque āere, flōrēs suāvissimum odōrem exhālābant.
Rōbinson gaudiī et grātitūdinis sēnsū perfūsus : « Hīc quoque, ait, hīc Deus sē benignissimum dēclārat. » Tum vōcem ipse suam cantibus avium miscuit, verbaque cecinit, quae pietās suggerēbat.
Cum Rōbinson ā bēstiīs ferīsque hominibus sibi metuere nōn dēsiisset, in itinere silvās dūmētaque sēdulō vītābat, ea autem petēbat loca, ubi quam lātissimē patēret prōspectus. Illa autem ipsa erant māximē nūda steriliaque : quamvīs igitur satis longum spatium ēmēnsus esset, nihil tamen invēnerat, quod sibi aliquā ex parte prōdesset. Tandem in fruticem incidit, quem accūrātius explōrandum cēnsuit. Erant herbae tam dēnsae, ut silvulam referrent : aliae flōrēs subrubrōs, aliae albicantēs, nōnnūllae flōrum locō pōma viridia ferēbant. Extemplō itaque gustat ūnum ex iīs ; sed erat adeō acerbum, ut indignātus stirpem unde istud dēcerpserat, ēvulserit. Tum vērō mīrantī appāruērunt tūbercula dīversae magnitūdinis, quae ab ipsīs stirpium rādīcibus pendēbant. Cōnfestim quoque exīstimāvit, ista vērē esse plantae istīus frūctūs, eaque cūriōsius cōnsīderāre coepit. Cum vērō ipsīus palātō minimē arrīsisset sapor, jam in eō erat ut ista omnia abjiceret, cum sēcum reputāvit, nōn ea esse inūtilia omnīnō habenda, quōrum ūsus prīmō statim adspectū intellegī nōn possit. Itaque, nōnnūllīs tūberibus in pēram dēmissīs, Rōbinson longius prōgreditur, lentō tamen gradū et māximē cautō. Sī vel minimum strepitum audīret dūmētōrum, aut arborum, quās aura agitābat, continuō secūrim corripere, quā sē dēfenderet. Semper autem nōn sine gaudiō animadvertit timōrem vānum fuisse. Tandem dēvēnit ad rīvum, ubi prandēre cōnstituit. Igitur sub arbore altā umbrōsāque cōnsēdit ; jamque coeperat magnā cum voluptāte epulārī, cum repente strepitū quōdam longinquō vehementer exterritus est. Timidus itaque circumspexit, tandemque gregem magnum vīdit pecudum ovibus nostrīs similium, nisi quod ēminente paululum dorsō camēlōrum fōrmam referant ; cēterum ovibus nostrīs paulō grandiōrēs.
Huic animālium generī ēlegāns caput, oculī venustī, ōs prōductum, crassiōra labia ; īdem pēs ac bovī, bifidus, sed ungue simul postīcō īnstrūctus, quō velutī morsū ancorae cujusdam ūtuntur per abrupta, quae scandunt libentius.
Lama lentus incēdit compositō gravīque, sed eōdem certō passū ; quippe quī leucās aut quattuor aut quīnque in diem per loca jūmentīs impervia cēterīs cōnficiat, per ānfrāctūs dēscendat praecipitēs, īdemque saxa ardua et ipsīs hominibus inaccessa exsuperet. Quatriduum fermē ēmēnsus iter, ipse per hōrās quattuor et vīgintī ultrō cessat et quiēscit. Placidum ipsīs, mīte et prūdēns ingenium ; sīcubi cōnsistere placuit, flectere illī genua, corpusque dēmittere, nē onus dīmoveant, praecaventēs. Deinde sībilō missō, nūllā morā, cautē admodum surgentēs, iter incoeptum peragere. Herbās autem inter eundum dēpāscunt ; noctū etiam dormientēs rūminant, prōnō pectore pedibusque ad ventrem reductīs dēcumbentēs. Orīginem habent ex istā Americae regiōne quam Hispānī tenent, quaeque Peruvium dīcitur.
Rōbinsōnem, cum animālia ista appropinquāre vīdisset, incessit dīra cupīdō edendī carnem assam, quā tamdiū caruerat. Cōnstitit post arborem secūrī īnstrūctus, spērāns fore, ut aliquem propius trānseuntem lamam facile sterneret. Quod bene successit. Cum enim ūnus ē pullīs satis appropinquāsset īnsidiantī, Rōbinson cervīcem ejus percussit tantō ictū, ut extemplō exanimis ille prōcideret ; umerīsque impositum sēcum in habitāculum asportāvit.
Cum redīret, invēnit aliquid, quō magnā ipsum laetitiā afficeret ; scīlicet sex aut octo mālōs citreās sub quibus nōnnūllī frūctūs jam mātūrī ceciderant. Illīs cūriōsē collēctīs, locōque notātō, hilarī animō domum contendit. Ibi autem prīmō coepit lamam excoriāre. Quod quidem cōnfēcit ope silicis acūtī, quō prō cultrō ūtēbātur. Pellem dētractam ad sōlem expandit ; quam quidem praevīderat sibi nōn mediocrī fore ūtilitātī. Calceāmenta enim tībiāliaque longō ūsū attrīta erant. Exīstimāvit ergō, ubi calceī dēfēcissent, sē posse soccōs ē pelle cōnficere, quōs pedibus subligāret. Sollicitus quoque dē hieme, magnopere laetātus est, quod pellem villōsam nactus esset, quā sē contrā vim frīgoris dēfenderet. Et quidem ab istā sollicitūdine vacuus esse potuisset, cum in istīs regiōnibus prope circulum aequinoctiālem positīs hiems sit nūlla. Hoc autem Rōbinson ignōrabat ; quippe quī puer omnem omnīnō doctrīnam āversātus fuisset.
Pelle igitur dētractā, exēmptīs vīsceribus, dissectāque ut assāret postīcā parte, prīmam ad verū comparandum cūram intendit. Atque hōc cōnsiliō arborem tenuem excīdit, eamque, dētractō cortice, ab extrēmō praeacuit ; duōs deinde rāmōs, quī furcae speciem habēbant, dēligit, verū fulciendō idōneōs. Quōs etiam ab īmā parte cum acuisset, in terram ex adversō dēfīgit ; tum carnem verū trānsfīxam inter furcās posuit. Nec mediocrem percēpit laetitiam, cum vīdisset quam aptē verū versārētur.
Jam praeter ignem nihil Rōbinsōnī dēerat. Quem ex duōbus lignī fragminibus inter sē collīsīs ēlicere aggressus est, sed frūstrā. Quotiēs enim, ligna, incalēscere coeperant, totiēs ipse adeō dēfatīgātus erat, ut aliquantulum temporis ā labōre cessandum esset, ad vīrēs reficiendās. Interim ligna refrīgēscere, omnisque labor irritus ēvādere. Tum ille iterum, nec sine magnō dolōre, sēnsit quam parvae sint singulōrum cōpiae, quantaque ēmolumenta ex aliōrum hominum societāte dērīventur : etenim sī vel ūnum habuisset socium, quī, dum ipsum vīrēs dēficerent, terendī labōrem continuāsset, profectō ligna dēmum ignem concēpissent. Sed labor sīc intermissus omnīnō periit.
Tandem animō frāctus, lignīs abjectīs, cōnsedet in strātō, capiteque reclīnātō oculōs nōn semel conjicit in carnem illam quam nunc nōn datur comedere. Ad haec cum subitō in mentem hiems recurrisset, tantō angōre oppressus est, ut ē solō exsurgēns animī reficiendī causā aliquantulum circumīret.
Quibus cōgitātiōnibus aestuāns, ad fontem sē contulit, aquam frīgidam putāmine cocossae inde haustūrus. Sūcō deinde mālōrum citreōrum admixtō, pōtum satis suāvem et recreandīs vīribus māximē in hōc rērum articulō idōneum, sibi parāvit.
Attamen carnis, assae dēsīderium nōndum ille dēposuerat : tandem vērō Tartarōrum recordātus est, quōs audierat carnem, quam comedere cupiant, ephippiīs subjectam citātō cursū coquere. « Atque illud, ait sēcum, aliā ratiōne assequī possum ; » et continuō rem tentāre cōnstituit.
Nec mora ; duōs lapidēs satis lātōs et lēvēs quaerit, ejus similēs ex quō secūrim cōnfēcerat. Tum hōs inter aliquā carnis parte interpositā, superiōrem lapidem tudiculā perpetuō tundit. Quod cum aliquamdiū fēcisset, lapis incalēscere coepit : eō majōrī alacritāte ille tundere ; nec ēlāpsa est hōra tantum dīmidia, cum carō et fervōre lapidis et repetītīs ictibus adeō ēmollīta est, ut satis ēsculenta esset, nec illa quidem eā sapōris suāvitāte, quā carō aptē assāta. Attamen Rōbinsōnī nostrō, quī tamdiū carne caruerat, lautās dapēs praebuit : quō autem carnis sapōrem jūcundiōrem redderet, sūcō mālōrum citreōrum expressō eam īnfēcit, et sīc exquīsītissimō epulātus est.
Prandiō cōnfectō dēlīberāvit, quodnam opus tunc māximē sibi suscipiendum esset. Et sīc multa sēcum in animō volventī suāsit metus hiemis, ut plūrēs lamās caperet aut interficeret, quōrum pellibus ūterētur. Quī cum satis mānsuētī vidērentur, facilī negōtiō sē vōtī compotem fore spērāvit. Hāc spē conceptā ad lectum sē contulit : somnus autem placidissimus praeteritum diēī labōrem abundē compēnsāvit.
————
Caput sextum.
Turbō ingēns. — Tempestās, unde magnum Rōbinsōnī beneficium. — Taedium sōlitūdinis. — Arānea.
Rōbinson hāc quidem nocte placidē admodum dormīvit. Cum tandem expergēfactus diem jam nōn parum prōcessisse animadverteret, surrēxit celeriter lamās vēnātūrus ; sed caelī tempestās obstitit. Quippe vix ēgressō, subitō regrediendum fuit ; scīlicet imber tantā vī dē caelō ruēbat, ut nūlla spēs esset forās eundī. Itaque exspectāre statuit dōnec tempestās dēsiisset. Imbris vērō violentia aucta est. Fulgura quoque ita micābant, ut tōta quasi ārdēret spēlunca. Tum tonitrua sequēbantur, quālia numquam audierat. Terra ipsa contremīscere, montēsque ita reboāre, ut fragōris istīus nūllus fīnis futūrus esse vidērētur.
Cum Rōbinson līberāliter nōn fuisset īnstitūtus, hūmānum erat timōrem vānum et anīlem concipere.
Sedēbat ille in angulō spēluncae, jūnctīs manibus, praesentibus graviōra quae sequerentur, metuēns. Interim imber ingruere, fulgura coruscāre, tonitrua perpetuō resonāre. Appropinquābat hōra merīdiāna, necdum tempestās dēsaevierat. Nec ipse quidem multum ēsuriēbat Rōbinson ; quippe cui famem omnem angor exēmisset : adeō tētrīs cōgitātiōnibus excruciābātur.
« Vēnit sānē diēs, ait ille sēcum, in quā placuit Deō parentum ultōrī poenās ā mē repetere ; nec diūtius ille paternā mē cāritāte tuētur. Pereundum mihi est : numquam ego parentēs miserōs revīsam. »
Dum haec sēcum ipse trīstis volvit, vim tempestās remittit, et jam spēs Rōbinsōnis animum recreat : tum igitur in viam sē cōnferre statuit. Cum autem in eō esset ut pēram secūrimque arriperet, ecce subitō..... attonitus in terram prōcidit.
Scīlicet arbor spēluncae imminēns, fulmine icta, tantō fragōre disrupta est, ut Rōbinson exanimātus sē ipsum interēmptum putāret. Diū etiam sēnsū plānē orbātus jacuit. Tandem cum intellēxisset sē adhūc vīvere, ē solō sēsē ērēxit ; statim vērō, ante ōstium spēluncae, arboris ā fulmine disruptae atque prōstrātae partem cōnspexit. Interim pluvia cessāverat, nec jam exaudiēbantur tonitrua ; tum Rōbinson ausus est ē spēluncā prōdīre. Quid vērō ejus oculīs objicitur ? Rēs scīlicet quae ipsī apertē dēclārāvit, quam parum omnī spē prius abjectā sapuisset : ārdēbat enim truncus arboris, fulmine ictae.... Rōbinson igitur id subitō nactus est quō plūrimum indigēbat. Tantō atque īnspērātō laetus mūnere, manibus in caelum sublātīs, optimō hominum parentī grātiās ēgit, quī vel inter māximē terribilēs cāsūs nostrae semper cōnsulit fēlīcitātī.
Tum vērō Rōbinsōnī suppetiit ignis quem alere haud difficile fuit ; nec amplius causa suberat, cūr dē vītae salūte in dēsertā hāc īnsulā esset sollicitus.
Vēnātiō in posterum dīlāta est, quoniam placuit ūtilitātem statim ex igne capere, carnemque verū adhūc affīxam apparāre. Tum coquī ministeriō fūnctus ignem movet, assamque sēdulō versat.... Quam juvābat flammās micantēs tremulāsque intuērī ! Pretiōsissimum enim dīvīnī nūminis mūnus ignem ē caelō sibi dēmissum interpretātus, cōgitānsque, quantās inde perceptūrus esset ūtilitātēs, saepius, propter memoriam beneficiī, oculōs in caelum vertit.
Tum vērō rem ūnam Rōbinson dēsīderābat, scīlicet sāl, quō carnem condīret ; spērāvit autem sē quōque prōcessū temporis id commodī genus inventūrum. Nunc ergō satis illī fuit lītus petere ad aquam cocossae putāmine hauriendam : quā quidem cum nihil melius adesset, carnem tunc irrigāvit.
Quantam vērō concēperit laetitiam, cum prīmum ōrī suō frustum admōvit, is tandem sibi fingere potest, quī per quattuor hebdomadēs continuās nihil cibōrum rīte parātōrum comēderit, omnemque iīs umquam vēscendī spem penitus āmīserit !
Summa erat Rōbinsōnis fēlīcitās ; sed sēnsit sibi aliquid dēesse, scīlicet hominem quīcum illam commūnicāret. Inest enim nōbīs quiddam ab ipsā nātūrā penitus īnsitum, ut nōn alia rēs hominem magis dēlectet, quam sī cum homine versārī possit et colloquī. Nātūra quippe nihil sōlitārium amat ; et sī suppetant omnium rērum quās ipsa dēsīderat abundantia et cōpia, ēreptā hominis omnīnō adspiciendī potestāte, nēmō est tam ferreus quī id vītae genus sustinēre possit, cuique nōn auferat frūctum voluptātum omnium sōlitūdō. « Heu ! ait ille cum gemitū, ō mē fēlīcem, sī mihi contingat societās ūnīus amīcī aut ūnīus hominis vel miserrimī cujus mūtuā in benevolentiā conquiēscam ! Sī saltem adsit ūnum modo animal mānsuētum, canis aut fēlēs ; quod beneficiīs mihi dēvinciam ! nunc autem mihi vīvendum est prōrsus sōlitāriō, atque ab omnī animantium societāte remōtō. » Hīc lacrimīs genae maduērunt. Tunc recordātus est praeteritī temporis, quō puer adhūc, cum posset jūcundā frātrum aut aequālium cōnsuētūdine fruī, cum illīs discidia ac saepe jūrgia inierat, quōrum nunc magnopere eum paenituit. « Ēheu, sēcum reputāvit, equidem tunc temporis parum intellēxī, quantī amīcus sit aestimandus, quantōque aliōrum hominum amīcitia sit adjūmentō ad bene et beātē vīvendum. Ō ! sī Deus mihi largīrētur, ut aliquandō repuerāscerem, quantā ego benevolentiā, quantō amōre frātrēs meōs aut aequālēs complecterer ! quam libenter levēs illōrum ferrem injūriās, omniumque animōs cōmitāte et obsequiō ad mē allicerem ! Ō mē īnfēlīcem quī, quantī sit amīcitia, nōn ante didicerim quam omnis spēs illīus umquam fruendae exciderit ! »
Hās inter querēlās, oculīs forte in ōstium tuguriī conjectīs, arāneam animadvertit, quae tēlam suam in angulō quōdam contēxerat. Tantopere autem sociō inventō laetātus est, ut, quālis esset, minimē cūrāret. Juvābat intuērī quā arte tēlam ā mediō texere incipiat, ac deinde fīla immittat alia in rēctum, alia in orbem, maculāsque, paribus semper intervallīs, indissolūbilī nōdō adnectat, quae minōra animantia velutī rētibus implicāta teneant. Itaque nōn dēsiit eī bis in diē muscās culicēsque sufficere. Illa quoque tantam cum hospite familiāritātem contrāxit, ut, quotiēs hic tēlam tetigisset, illa, specū prōgrediēns, praedam ex erīlī manū acciperet.
Jam nox appropinquābat, sōlque in aquīs immergī vidēbātur. Oriēns ex oppositā caelī parte lūna radiōs in spēluncam fundēbat tantō Rōbinsōnis gaudiō, ut ille aliquamdiū somnum capere nōn posset. Tandem obdormīvit, dum ignis, subjectā māteriā, lentē alitur.
————
Caput septimum.
Praeda ingēns. — Dēest rēs māximē necessāria. — Vōta irrita. — Ambulātiō. — Natātiō. — Rēs variae.
Rōbinson, cum sōlis aestus in īnsulā interdiū esset fervidissimus, mātūtīnum inprīmīs aut vespertīnum tempus operī impendere solēbat. Itaque prīmō māne surrēxit, cumque ligna super focō reposuisset, dīmidiam cocossae nucem, quae dē hesternīs epulīs reliqua erat, comēdit. Quō factō, cum aliam lamae partem verū affīgere vellet, carnem jam putrēscere, propter nimium calōrem, sēnsit. Carendum igitur hodiē fuit voluptāte, quam ex edendā carne percēpisset.
Deinde, umerīs pērā vēnātōriā cīnctīs, ad lītus sē contulit, ostreās collēctūrus. Ibi vērō prō ostreīs, quārum mīra paucitās erat, aliud alimentī genus Rōbinsōnī contigit invenīre, quod certē ūtilitāte ostreās vinceret ; animal cui tēctum ipsa composuit nātūra, quod sēcum quōcumque libuerit gestat, testūdinem nīmīrum, tantāque illam magnitūdine, quantā in hīs regiōnibus rārō reperiunt : quippe lībrārum ferē quīnquāgintā pondus aequābat.
Saepe Rōbinson audierat carnem testūdinis jūcundam esse, eamdemque salūbrem. Praedam igitur umerīs impositam Rōbinson lentē domum dēportat. Tum secūrī suā īnferiōrem partem conchae percutit repetītō ictū, dōnec frangerētur ; et sīc testūdine potītus, opīmam ejus partem assandam resecuit. Quam cum verū affīxisset, ut magnam famem labōrandō contrāxerat, vix exspectāre potuit, dōnec esset rīte cocta.
Interim dum sedet assam versāns, sēcum reputat, quid dē reliquā testūdine sit faciendum, nē putrēdine corrumperētur. Ad illam enim muriā condiendam et patinā et sale carēbat. Quōmodo sē inde expediat ?
Aegrē enim praevīdit ēgregiam illam testūdinem, quae sibi vel octo et amplius diērum vīctum praebuisset, posterā diē putridam fore ; neque tamen animum subiit, quā ratiōne illam condīret. Ac subitō haec eī cōgitātiō in mentem vēnit. Superior testūdinis crusta mactrae similitūdinem aptissimē referēbat. « Haec erit, ait ille sēcum, prō patinā. Unde autem salem petam ? Ō mē stupidum ! ait, fronte simul percussā. Nōnne mihi est in potestāte carnem aquā marīnā irrigāre, quae quidem idem prōrsus aut ferē praestābit ac sī sale esset condīta ? Optimē, ēgregiē, » iterum iterumque exclāmat ; atque ille laetitiā gestiēns verū celerius versāre.
Et nunc carō rīte assāta est. Cum ēsculentum quoddam ejus frustulum gustāsset, « Āh ! sī modo, ait ille suspīrāns, fragmentum pānis vel minūtissimum mihi nunc contingat ! Quam stultus ego fuī, quī puer nōn intellēxerim, quantum Deī ergā hominēs beneficium pānis sit ! Tunc temporis, ut satis mihi fieret, addendae erant aliquae dēliciae. Ō utinam nunc mihi adsit fragmentum quodlibet pānis illīus quem tunc ad canem nostrum hortī cūstōdem prōjiciēbam ! Quam mē fēlīcem nunc praedicārem ! »
Rōbinson igitur quam lautissimē posset, epulātus est. Deinde, fervidissimō diēī tempore, paululum in strātō recubuit, ut sēcum meditārētur, quodnam potissimum opus susciperet, cum remissō calōre licēret operam in aliquid cōnferre.
« Quid nunc prius agam ? optimum erit ad vēnandōs aliquot lamās proficīscī. Quid autem prōderit tanta carnis cōpia ? » Cum sīc sēcum reputāret, incidit in cōgitātiōnem novam, cūnctīsque priōribus longē praestantiōrem. Scīlicet animālia quaedam domestica cicurāre et mānsuēfacere dēcrēvit, quae sibi vīctum simul et societātem praestārent. Lamae autem cum jam mānsuētissimī generis vidērentur, spērāvit fore ut facilī negōtiō nōnnūllōs ex iīs vīvōs exciperet. Statuit fūniculum ita aptāre, ut esset prō laqueō, tum autem post arborem īnsidiārī, et lamae capitī, quī prīmus appropinquāret, laqueum injicere. Hāc mente fūnem satis crassum contorquet ; atque intrā aliquot hōrās cūncta cōnfecta sunt. Tum nōn semel omnia expertus, vīdit rem bene fore.
Quoniam vērō locus ille quā lamae ad aquam dēvenīre solēbant, satis remōtus erat, nec cōnstābat num ūnōquōque vespere eō ventūrī essent, rē ad crāstinam diem dīlātā, interim cētera ad iter faciendum necessāria parāvit. Tum resectō testūdinis frustō, quod et vespertīnae et crāstinae cēnae sufficeret, reliquam partem aquā marīnā irrigāvit.
Quō factō foveam mediocrem in solō fōdit, quae sibi ad tempus cellae vicem praestāret ; atque in eā concham testūdinis carne replētam condidit, ōstiō cellae intextīs rāmālibus occlūsō.
Reliquum ā merīdiē tempus jūcundae ambulātiōnī impendit, ut animum recreāret ; quam ob causam ad lītus maris sē contulit, unde suāvis aura spīrābat, quā āeris aestus paululum temperābātur. Ibi dum sēcum spatiātur, valdē dēlectātus est adspectū maris immēnsī, cujus plāna faciēs flūctibus sēsē invicem lēnī lāpsū pellentibus vix crispābātur. Hīc animō affectus, oculōs in eam terrārum partem convertit in quā sita erat cāra sibi patria ; cumque haec optimōrum parentum memoriam dēsīderiumque renovārent, nōnnūllae obortae sunt lacrimae.
Atque sīc obambulantī vēnit in mentem, sibi nōn male fore, sī corpus ablueret, ad squālōrem dētergendum. Vestem igitur dēposuit. Ut vērō stupuit adspectō indūsiō quod ūnicum habēbat ! Quoniam in regiōne tam calidā numquam illud exuerat, vix cernī poterat linteum albī colōris ōlim fuisse.
Prīmō igitur statuit sēdulō indūsium lavāre. Quō quidem ex arbore suspēnsō, ipse in aquam dēsiliit.
Cum autem puer natandī artem didicisset, placuit ex eō locō, ubi in aquam dēscenderat, natandō pervenīre ad tractum quemdam terrae satis longō spatiō in mare prōcurrentem, quem nōndum adierat.
Illud quoque Rōbinsōnis nostrī cōnsilium faustissimum fuit. Vīdit nīmīrum hunc terrae tractum aquīs subeuntibus inundārī, recurrentibus vērō magnam cōpiam testūdinum, ostreārumque in siccō dēstituī.
Maris ille locus quem Rōbinson circumnatāvit, adeō piscibus abundābat, ut ferē manibus capī possent. Quod sī rēticulō īnstrūctus fuisset, multa facile cēpisset mīlia. Hōc autem adhūc carēbat. Cum tamen omnia suscepta prōsperē eī hāctenus cessissent, spērāvit fore ut aliquandō piscātōrium rēte sibi cōnficeret.
Hīs rēbus jūcundissimīs laetus Rōbinson ex aquā ēmergit, cum hōram ferē integram natandō cōnsūmpsisset. Indūsium quoque āeris calor penitus siccāverat : tum ille voluptāte linteī mundī induendī fruitur.
Cum vērō nunc cōnsuēvisset cūncta attentē meditārī, cōgitāvit hanc voluptātem nōn fore diuturnam, sī quidem hōc ūnicō indūsiō sibi nunc ūtendum esset, quō semel attrītō nūlla suppeteret ratiō quā aliud comparāret. Quae cōgitātiō gaudium maerōre miscuit. Attamen, animō mox cōnfirmātō, domum reversus est, cēnam sūmpsit ; cumque Deum piē ōrāvisset, placidē sē in lectō composuit.
————
Caput octāvum.
Lama mānsuēfacta. — Pullī. — Rēs variae.
Posterō diē Rōbinson prīmā lūce surrēxit, atque ad vēnandum sē accīnxit. Assūmptīs igitur tūberibus sōlānōrum assātīs, idōneōque testūdinis frustō foliīs involātō, secūrī īnstrūctus et laqueō, quem prīdiē ad lamās irrētiendās cōnfēcerat, umbellamque manū tenēns in viam sē contulit.
Summum adhūc māne erat : cōnstituit igitur paululum ā rēctā viā dēflectere, ut aliās quoque īnsulae partēs explōrāret. Innumerās inter volucrēs, quae arboribus īnsidēbant, psittacōs mīrīs colōribus pictōs cōnspicit. Ut ille optābat ūnum ex iīs capere, quem mānsuētum atque socium sibi faceret ! Adultī vērō callidiōrēs erant quam quī caperentur ; pullōrum autem nīdum nusquam vīdit.
Cum autem collem quemdam marī vīcīnum adscendisset, conjectīs inde oculīs inter rūpium hiātūs, aliquid cōnspexit quod placuit propius cernere. Dēscendit igitur, et magnā cum voluptāte animadvertit esse.... sāl. Hāctenus quidem prō condīmentō adhibuerat aquam marīnam, quae tamen commoditās salis praestantiam nōn aequābat. Aquae enim marīnae sapor habet multum amāritūdinis : temere quoque ille putāverat carnem aquā marīnā condītam sānam atque incorruptam servārī posse, sī quidem nōn minus putrēscit quam aqua ē fluviīs aut fontibus hausta, ubi illa mōtū caret. Valdē igitur eī prōfuit genuīnum sāl hīc repertum : itaque ambās ille pērās eō complēvit, quod statim domum dēportāret.
Laetus deinde Rōbinson eum petiit locum ubi lamam sē exceptūrum spērābat. Recubuit sub arbore, hōram exspectāns quā solēbant trānsīre, atque intereā carne assā et tūberibus epulātus est : quibus quidem, additō sale, sapor nunc erat longē jūcundior.