# Robinson Crusoëus

## Part 11

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/robinson-crusoeus-73030/index.md

« Quid agēs ? respondet alter : prīmam quamlibet nāvem, quae hinc Hamburgum tendit, sine morā cōnscendēs ; tunc reversus ad tuōs peccātī veniam piē rogābis, pollicitus tē numquam posteā in similī culpā fore. — Sed plānē careō pecūniā, ait Rōbinson. — Ēn quattuor guineās, excēpit nauta, quās ego tibi commodābō, licet ipse parvō, quod mihi superest, aegrē caream. Hīs tū adjūtus ad portum tē cōnfer ; sit Deus tibi magis propitius redeuntī quam nōbīs fuit nāvigantibus. » Hīs dictīs, manum benevolē jūnxit, atque faustum iter ipsī precātus est. Abiit Rōbinson.

Dum ille portum peteret, varia sēcum in animō volvēbat : « Quōmodo meī reducem mē excipient ? Castīgābunt sānē propter tāle dēlictum. Sodālēs vērō, et tam multī aliī mē irrīdēbunt, quod tam citō redierim. » Sīc diū dubitāns quidnam cōnsiliī caperet, ad portum pergit ; sed ibi audiit, summā quidem cum voluptāte, nūllam adesse nāvem, quae Hamburgum tenderet. Quī autem hāc dē rē eum certiōrem fēcerat, ūnus ē praefectīs eārum nāvium erat, quae ad Guinean proficīscuntur.

Cum Rōbinson inter cōnfābulandum dīxisset, sē nōn dolēre quod nūlla sibi Hamburgum redeundī adesset opportūnitās, quia mīrā flagrābat cupiditāte peregrīnandī, praefectus nāvis eī auctor fuit itineris ad Guineam faciendī. Quō audītō, prīmum Rōbinson obstupuit. Sed cum praefectus itineris eī dēclārāvisset, iter hoc fore jūcundissimum, sēque ut habēret ipse quīcum versārētur, grātīs eum exceptūrum, ac praetereā rem eam esse unde quaestum ille nōn mediocrem faceret, tum vērō tanta eum invāsit cupiditās proficīscendī, ut subitō ē memoriā exciderit quidquid bonus nauta Hamburgēnsis eum admonuerat.

Sed rē paululum cōnsīderātā, « Equidem, ait Rōbinson, quattuor tantummodo guineās habeō. Ecquid ego commerciī cum hāc exiguā rē eō locō faciam, quō tū proficīsceris ? — Sex īnsuper guineās ego tibi commodābō, respondit praefectus. Nec majōre pecūniā tibi opus est ad emendum unde multās in Guineā opēs cōnsequāris. Quotiēs ab exiguīs initiīs rēs māximae profectae sunt !

« Sed quid ego hīs emam ? Rōbinson interrogat. — Merās nūgās, respondit praefectus ; vitrēs, torquēs, cultrōs, forficēs, secūrēs, taeniās, etc., quibus nigrī Āfricae incolae tantopere gaudent, ut tibi vim aurī eborisque centiēs majōrem prō iīs datūrī sint. »

Nec jam diūtius sibi Rōbinson temperāre potuit ; sed oblītus parentum, amīcōrum, patriae, exclāmat : « Ēn ego tibi comes itineris praestō sum. — Agedum, » respondit praefectus, dextrīsque jūnctīs rem pacīscuntur.

Rōbinson itaque decem guineīs dīves ad urbem properat, comparat variās mercēs, utī nāvarchus praecēperat, comparātāsque in nāvem trānsportandās cūrat. Paucīs diēbus ēlāpsīs, ventō favente, praefectus nāvis ancorās solvī, atque vēla ventīs darī jussit.

————

Caput secundum.

Rōbinson pergit iter. — Mala ōmina. — Nāvis incēnsa. — Alia flūctibus jactāta. — Advehitur ad īnsulās Canāriās. — Dēscrīptiō locī illīus amoenissimī. — Inde profectus ad Americam naufragium facit.

Novum hoc Rōbinsōnis iter faustissimum initium habuit. Jamque incolumēs fretum Calesium trānsierant, et in ipsō Atlanticō marī versābantur : tum vērō per plūrimōs diēs continuōs ventō reflante nāvis Americam versus abrepta est.

At ecce vespere quōdam gubernātor dēclārāvit sē flammās relūcentēs ā longinquō cōnspicere ; cumque īnspectā tabulā nauticā intellegeret vel ad centum mīliāria nihil terrārum esse, conjectābat hunc ignem nihil aliud esse nisi nāvem incendiō flagrantem.

Vix haec dīxerat, cum in aurās tollī vīsa est nāvis, terribilī cum fragōre, et mox tōta undīs obruta est. Cum nox supervēnisset, nihil amplius cernī poterat. Prīmā autem lūce appārent duae scaphae, cum flūctibus colluctantēs, quae rēmīs pertinācius ēverberābant mare, ut ad nāvem accēderent. Extemplō praefectus vēxillum nauticum explicuit, significāns sē ad opem illīs ferendam parātum esse. Nāvis ipsa omnibus vēlīs ad eōs tendit, atque intrā dīmidium hōrae ad miserōs pervenit.

Sexāgintā erant, virī, mulierēs et puerī, quī omnēs nāve exceptī sunt. Erat rēs omnīnō miserābilis, cum īnfēlīcēs illī faucibus mortis sē ēreptōs vidērent. Aliī enim flēre prae gaudiō, aliī clāmāre, quasi perīculum nunc prīmum imminēret ; illī exsultāre saltū lymphāticō, hī vērō pallidī manūs torquēre. Nōnnūllī stāre mūtī et stupentibus similēs. Nēmō quoque inter nautās tam ferreus, quīn hīs cōnspectīs commōtus ipse lacrimārētur.

Cum eīs paulātim rediisset animus, ūnus nārrāvit quid miserīs accidisset :

« Nāvis incēnsa magna quaedam nāvis erat mercātōria Francōrum, quae ad īnsulam Mārtīnicam tendēbat. Exārserat ignis in cubiculō gubernātōris, flammā tam vēlōciter grassante, ut nūlla ejus exstinguendae spēs adforet. Vix per tempus licēbat sē in cymbās recipere, et ab incēnsā nāve paululum discēdere, cum, flammā cameram, in quā pulvis tormentārius sēpositus est, corripiente, discerpta nāvis dissiluit. »

Dum haec nārrārentur, sedēbat in angulō Rōbinson silēns, pallidusque, similis hominī quem malefactī remordet cōnscientia. « Bone Deus ! ait ille sēcum, sī cum hominibus illīs, inter quōs sunt profectō quīdam longē quam ego meliōrēs, tam male agitur, heu ! quid mihi exspectandum, quī sīc ergā parentēs peccāverim ? »

Cum illī cibō aliquō refectī fuissent, tum ūnus quī dignitāte cēterīs praestāre vidēbātur, praefectum adiit, crumēnamque aureīs nummīs plēnam porrigēns, « Ego inquit, miseram illam nāvem īnstrūxī ; hoc sōlum ēripuī, ōrōque ut pignus grātī prō salūte animī accipiās. »

Tum vērō fuit rēs spectāculō digna, certāmen ambōs inter virōs, uter hinc grātior, inde honestior foret.

« Absit sānē, respondet praefectus, ut mūnus tuum accipiam. Cum ego vōbīs opem tulī, nihil aliud ēgī quam quod ā nātūrā hominī ergā hominem praescrīptum est, scīlicet ut homō hominī, quīcumque sit, cōnsulat, ob eam causam quod is homō sit. »

Frūstrā ille praefectum urgēre, ut oblātum mūnus acciperet ; persevēranter negāvit, rogāns, ut rem plānē dīmitteret. Tum dēlīberātur, quōnam servātī hominēs essent vehendī. Duplex erat causa cūr ad Guineam nōn dūcerentur. Prīmō quidem minimē opus erat longum iter in eam regiōnem facere, nihil ibi negōtiī habentibus.

Nec deinde tanta aderat in nāve cibōrum cōpia, unde tot nāvigantēs in itinere vīctitārent.

Praefectus tandem statuit, omissā propriā ūtilitāte, centum et amplius mīliāribus ā viā rēctā dēflectere, eōsque in Terram Novam trānsportāre, ubi spērābat fore, ut sēsē offerret opportūnitās in Galliam cum piscātōribus asellōrum redeundī. Eō igitur cursum dīrēxit ; cumque advēnisset, nāvēs Gallicās nactus est, quae miserōs recēpērunt. Hīs perāctīs, iter suum ad Guineam prōsecūtus est.

Tum nāvis celerrimō cursū, aquās secat ; quā nāvigandī vēlōcitāte Rōbinson noster mīrē dēlectātus est. Post aliquot diēs, ecce magnam nāvem cōnspiciunt, ad sē tendentem. Mox vērō audiunt sonitum tormentōrum perīculī īnstantis indicem, et animadvertunt nāvem esse duōbus mālīs orbātam. Cum ad eam propius accessissent, quī in eā vehēbantur, sublātīs manibus, miserābiliter exclāmant : « Servāte īnfēlīcēs quibus omnibus pereundum est, nisi vōs eōrum miserēbit. »

Tum ex iīs quaesītum est quid malī accidisset ; quīdam vērō ex illīs sīc ōrsus est :

« Anglī sumus, ex īnsulā Jamaicā, saccharī vectūram inde dēportātūrī. Ibi dum nāvis stāret ancorīs alligāta, praefectus cum gubernātōre in terram dēscendit, ad mercēs aliquās īnsuper ēmendās.

« Intereā exorta est tempestās, tantō turbine, ut, fūne disruptō, nāvis ex portū in altum prōpellerētur. Tempestās ista trēs diēs noctēsque saeviit : tum mālīs omnibus āmissīs, centum et plūra mīliāria abreptī sumus. Accēdit ad hanc nostram calamitātem, quod nēmō nostrōrum artis nauticae perītus sit : novem jam integrās hebdomadēs hinc et inde jactātī, vīctum omnem cōnsūmpsimus, et nostrī plērīque jacent famē exhaustī. »

Bonus itaque praefectus statim cymbam expōnī jussit, assūmptāque sēcum idōneā cibōrum cōpiā, ipse cum Rōbinsōne ad nāvem accēdit. Erat sānē lūgenda prōrsus omnium condiciō quī in illā vehēbantur : ūniversī inediā quasi cōnsūmptī ; nōnnūllī vix poterant pedibus stāre.

Cum autem cubiculum nauticum intrāssent, horrendum vīsū ! jacēbant humī māter, fīlius et servula, quī omnēs famē ēnectī vidēbantur. Mox autem dēprehēnsum est, reliquiās in eīs animae vītālis superesse. Postquam enim nōnnūllae sūcī ē carne expressī guttae in ōs cujusque īnstillātae sunt, lūcem oculīs quaerere coepērunt.

Māter prae nimiā vīrium imbēcillitāte nihil quidquam absorbēre poterat ; cum autem innuisset, ut tantummodo fīliō suō cōnsulerētur, mox illa exspīrāvit.

Inter haec duo reliquī animam recēperant ; atque ut erant aetāte rōbustiōrēs, praefectī dīligentiā fēlīcius servātī sunt. Cum autem juvenis, oculīs in mātrem conjectīs, mortuam esse intellēxisset, tantus eum invāsit dolor, ut dēficientibus iterum vīribus aegrē ad vītam revocārī posset. Vīcit tamen cūra, atque ille cum servā quoque ē faucibus mortis ēreptus est. Deinde praefectus nāvem omnī genere alimentōrum īnstrūxit, mālōs ā fabrīs suīs reficiendōs cūrāvit, ignārīsque maris perītum nautam dedit, quī nāvem regeret ; atque ad terram proximam ipse tendit, ut novam cibāriōrum comparātiōnem faceret. Haec erat īnsula Madeira, ūna ē Canāriīs. Rōbinson ūnā cum praefectō in terram dēscendit, atque ibi laetissimō fortūnātae illīus īnsulae adspectū satiārī nōn potuit. Scīlicet terra partim in plānitiem porrēcta, partim in colliculōs molliter assurgēns, vernantem frūgiferārum arborum cōpiam explicat. Caelī admodum jūcunda temperiēs : nūllus enim hīc hiemis rigor ; ita vim omnem frīgoris retundunt clēmentiōrēs sōlis radiī mollēsque favōniōrum animae, quārum flābellīs regiō tōta circumquāque ventilātur. Erant in oculīs, quam longē patēbat prōspectus, segetēs in agrīs bene pinguibus diffūsae, juga montium continuīs vītibus cōnsita. Ut arrīdēbant Rōbinsōnī nostrō pendentēs racēmī ! Ō quālēs ille hausit dēliciās, cum praefectus aere datō impetrāvit, ut juvenī licēret ūvīs prō libīdine satiārī. Postquam ibi aliquantum temporis morātus esset nāvis reficiendae causā, ancoram solvit.

Per plūrēs continuōs diēs fēlīcissimō cursū ūsī sunt.

At ecce repente vehemēns tempestās ab austrō oritur. Spūmābant flūctūs, et in immēnsam surgēbant altitūdinem. Nāvis tamen stetit invicta ; sed cum sex diēs continuōs atrōx tempestās saeviisset, illa tam longē ā viā dējecta est, ut nec praefectus, nec gubernātor amplius intellegerent, quōnam in locō versārentur. Arbitrābantur tamen sē ab īnsulīs, quae Caraibae vocantur, nōn multum distāre. Septimō autem diē, cum prīmum illūcēsceret, ē nautīs quīdam, ingentī omnium laetitiā, terram inclāmat. Tum omnēs in stegam cōnscendere, vīsūrī quaenam sit terra illa ad quam appulsūrī sunt. Sed nunc laetitia in summum terrōrem mūtāta est. Ecce enim nāvis impingitur : quō ictū quī stābant in stegā excussī omnēs plānē corruērunt.

Scīlicet nāvis in syrtem tam vehementī impetū allīsa erat, ut haerēret quasi affīxa. Cōnfestim vērō flūctūs spūmantēs tantam vim aquae in stegam profūdērunt, ut omnibus in cubiculō fuerit cōnfugiendum, nē ipsī abriperentur.

Tum flēbilis nautārum orīrī clāmor ; tum ejulātus hinc Deum ōrantium, inde clāmantium : aliī dēspērantēs sibi crīnēs āvellere, quīdam jacēre sēmianimī.

Hōs inter Rōbinson erat exspīrantī similis ; ac repente exclāmant nāvem dēhīscere. Itaque in stegam omnēs accurrere, et dēmissam quam celerrimē in scapham omnēs dēsilīre. Tanta autem erat multitūdō incōnsultē ruentium, ut vix scapha palmae lātitūdine undās superāret. Cum vērō terra procul obesset, cūnctī dē ōrā umquam assequendā, saeviente adeō tempestāte, dēspērābant.

At ecce ingēns flūctus ad scapham volvī, montis īnstar : quō omnēs cōnspectō obstupēscere, rēmōsque dīmittere. Nunc, nunc īnstat perīculum. Et jam aquae mōns scapham assequitur subvertitque ; tum ūniversī hauriuntur.

————

Caput tertium.

Sēra Rōbinsōnis paenitentia. — Dēspērātiō. — Vītam miserē sustentat. — Habitat in spēluncā.

Fēlīcī fātō contigit, ut ingēns ille flūctus quī Rōbinsōnem absorpserat, īdem vī magnā reciprocāns, hominem in vadō exspueret. Hic cum praeter exspectātiōnem in siccō versārētur, tum extrēmīs vīribus ūsus est, ut summam in ōram adscenderet ; cumque eō pervēnisset, coepit circumspicere. Ēheu ! quālia oculīs obversantur ! scapha, nāvis, sociī, omnia dēmersa. Nihil omnīnō reliquum praeter āvulsās tabulās, quae flūctuantēs ad terram ferēbantur. Ūnus ipse, ūnus mortem effūgerat. Gaudiō igitur et terrōre trepidāns, in genua prōcubuit, manibusque sublātīs, lacrimīs perfūsus, Deō prō salūtis mīrāculō grātiās ēgit. Cum vērō nihil praeter arbusta aut arborēs dēprehenderet, nec ūlla vestīgia, unde intellegere posset hanc regiōnem ab hominibus incolī, jam gravissimum illī vidēbātur vītam sīc in sōlitūdine dēgere. Vēnit quoque in mentem esse forte vagantēs bēluās, aut ferōs hominēs ; tum multō majōrī horrōre perculsus est. Itaque prīmum prae timōre nec stāre ausus, nec prōgredī, circumspectāre omnia, et vel minimō strepitū expavēscere. Sed mox quā ārdēbat sitis torpōrem istum excussit ; quam cum diūtius tolerāre nōn posset, fontem aut rīvum indāgāre coepit, et sīc vestīgantī occurrit mānāns per herbās rīvulus : quem ille secūtus, invēnit fontem liquidissimum, quō valdē recreātus est.

Nec illum famēs tunc māximē urgēbat ; quippe cui angor terrorque omnem cibī appetītum exēmerant. Sed erant adeō exhaustae illīus vīrēs, ut multō magis requiēscere optāret. Attamen caput erat locum invenīre, in quō tūtus pernoctāret. Nūlla domus, nūllum tugurium, nūllum specus erat in cōnspectū. Sīc diū cōnsiliī inops flēvit. Tandem avēs imitārī, hospitiumque in arbore quaerere statuit. Ac brevī ūnam prōspexit tam dēnsam opācamque, ut commodē īnsidēre dorsumque acclīnāre posset : hanc adscendit rēptandō, piēque Deum precātus, cum sē composuisset, statim obdormīvit. Inter somnum, illīus mentī, ut erat cūrārum aestū jactāta, rērum eārum, quae prīdiē vigilantī acciderant, recursābant imāginēs. Vidēre sibi vidēbātur mōtum et agitātiōnem flūctuum nāvem haurientium, nautārumque ejulātūs exaudīre. Sibi in animō fingēbat parentēs lūctū ac maerōre cōnfectōs, quī fīliī vicem dolentēs, manibus ad caelum sublātīs, flēbant, et omne prōrsus sōlācium āversābantur. Tunc altā vōce exclāmat, inter somniandum : « Adsum, adsum, parentēs cārissimī ! » Dumque amplexū mātrem petit, dēcidit ex arbore. Sed forte quod ipsī faustum fuit, sēdem in locō nōn ita sublīmī posuerat, solumque tam dēnsō grāmine vestītum erat, ut ille cāsū nōn ita gravī dēcideret. Iterum arborem suam cōnscendit, in quā manibus retinēns surculōs circā ēminentēs, ad ortum sōlis remānsit.

Prīmā lūce coepit cōgitāre, quā ratiōne vīctum sibi parāret. Omnēs vērō arborēs quās hāctenus cōnspexerat, erant ex eārum genere quās campêche vocāmus ; atque illae folia quidem, sed frūctūs ferunt omnīnō nūllōs.

Nec satis illī liquēbat, quid sibi faciendum esset. Ex arbore tamen dēscendit. Cum autem prīdiē nihil omnīnō comēdisset, coepit famē saevissimā labōrāre : itaque hūc illūc per aliquot mīlia passuum discurrit ; sed discurrendō nihil invēnit, nisi arborēs sterilēs et grāmina.

Tunc summō angōre excruciātus famem et ultima sibimet ōminābātur : « Pereundum mihi erit famē ! » exclāmat, miserābiliter ejulāns. Dēspērantī vērō necessitās satis animī vīriumque adjēcit, ut sē ad lītus maris cōnferret, investīgāretque dīligentius, sī quid forte alimentī invenīret. Sed sua eum spēs fefellit. Hīc vērō dēbilitātus frāctusque prōcubuit, faciē in terram dēmissā, flentemque miserē paenituit, quod nōn fuisset flūctibus et ipse obrutus. Et jam statuerat in hōc miserābilī rērum articulō exspectāre, dum lenta famēs morte omnium taeterrimā cōnsūmeret vītam, cum forte conversus, ecce cōnspexit nōnnūllās in harēnā squāmās ostreārum. Avidus itaque eō accurrere, circumspicere, scrūtārī, num forte plēnās quāsdam reperīret, repertīsque exsultāre.

Ac prīmō quidem illās nōn sine difficultāte aperuit ; sed īnsertō plānō eōdemque acūtō silice perfēcit, ut trīgintā circiter haustīs ventrem paululum plācāret. Cum nunc certior esset, sē posse quamvīs miserē sustentāre vītam, jam māximē sollicitus erat, quō sē ā ferīs hominibus aut bēstiīs tūtum reciperet.

Tum in montem summum, aegrē, ut erat satis excelsus, adscendit, unde quam lātissimē circumspicere poterat. Sed quantus eum terror invāsit, cum vīdisset sē esse in īnsulā, neque ūllam omnīnō, quam longē aciem oculōrum intendere posset, terram appārēre, praeter trēs parvās īnsulās, quae, spatiō aliquot mīliārium interjectō, ex aequore ēminēbant !

« Heu ! mē miserum ! exclāmat, manibus ad caelum miserābiliter sublātīs. Mē nē ab hominum commerciō ita sējūnctum esse, ut mihi in hāc sōlitūdine vīvendum sit velut ferae bēstiae ! Heu ! parentēs optimī, numquam igitur ego vōs revīsam ! Numquam licēbit culpae meae veniam exōrāre ! »

Et sīc dolēns dēscendit dē monte, circumspiciēns, ubi posset in tūtō sē collocāre. Diū autem frūstrā indāgāvit ; tandem ad locum ēditōrem pervēnit, ex adversā parte, īnstar parietis, praeruptum. Cum accūrātius explōrāret, locum invēnit leviter excavātum, satis angustō aditū. Hīc sī uncum, sī scalprum, aut alia quaevīs īnstrūmenta habuisset, facilī negōtiō cavum in saxō excīsum per fragmenta habitāculō idōneum fēcisset. Sed cum haec omnia dēsīderāret, huic inopiae medendum erat.

Cum diū multumque dēlīberāsset, sīc sēcum statuit : « Arborēs, quās hīc videō, salicibus patriīs similēs sunt, quae, sī trānsferantur, novās facile rādīcēs agunt. Ēruam igitur manibus satis magnam eārum cōpiam, quae, ante cavum dēnsō ōrdine cōnsitae, erunt prō mūnīmentō ; cum illae rādīcēs ēgerint, ibi licēbit clausō et sēcūrō mihi quasi in domō dormīre. »

Tunc fēlīcī hōc inventō laetus, ad opus statim sē accīnxit. Sed quantō majōre gaudiō exsultāvit, cum huic locō proximum fontem liquidissimum prōspexisset ē monte exsilientem ! Eō statim properāvit, quia, cum hūc illūc fervente sōle discurrisset, multum aestuābat.

Posteā vērō coepit manibus et multō sūdōre tenerās aliquot arborēs exstirpāre, quās eō trānstulit, ubi sēdem sibi dēstināverat, atque ibi quoque cavum fodere manibus oportuit, in quō arborēs īnsereret : hōc vērō multum temporis requīrente, vesper advēnit, vix quīnque aut sex numerō arboribus cōnsitīs. Famē compulsus, ōram maris rūrsus petiit, ut novās conquīreret ostreās. Sed cum aestus rediisset, tōtum lītus occupāverant undae : aegrē igitur ūnam aut alteram repperit, et sīc male pāstus cubitum īre coāctus est. Reversus est igitur ad arborem suam, ibi pernoctātūrus, dōnec hospitium sibi tūtum cōnfēcisset. Nē autem hāc nocte idem ipsī accideret quod superiōrī, genuālibus sē eī rāmō religāvit, ad quem dorsum prius acclīnāverat, cumque summō rērum creātōrī sē commendāsset, tranquillē obdormīvit.

————

Caput quārtum.

Rōbinson reperit pōma eximiae magnitūdinis. — Sibi cōnficit varia īnstrūmenta. — Fūniculōs. — Strātum. — Umbellam. — Pēram. — Kalendārium.

Hāc nocte Rōbinson nōn dēcidit ex arbore ; sed placidē ūsque ad ortum sōlis quiēvit.

Prīmā lūce, lītus petiit, ut, collēctīs ibi ostreīs, ad opus inchoātum reverterētur. Cum eō aliā viā tenderet, euntī contigit invenīre arborem quae pōma inūsitātae magnitūdinis ferēbat. Etsī eōrum indolem ignōrābat, spērāns tamen ea fore quibus vēscī posset, ūnam ex iīs dēcussit. Erat autem nux oblonga nec minor capite puerulī, quae vulgō in Americae īnsulīs vocātur cocossa. Erat nucleus quasi medulla et sūcus quī sapōrem oleī ex dulcī amygdalā expressī referēbat, atque in mediō lac exquīsītum.

Cum stomachum lātrantem ūna nōn plācāret, secundam, tertiam quoque dēcussit, quibus abundē satiātus, tamen lītus maris petiit ; cumque mare reddidisset terrās paulō ante salō mersās, nōnnūllās passim in siccō ostreās repperit. Magnam quoque et plānam in lītore concham invēnit, quā prō spathā ūsus est ; atque illud ipsī nōn mediocrī fuit adjūmentō. Nec multō post plantam dēprehendit fibrōsō caule, quālis est apud nōs līnī aut cannabis.

Haec ille et tālia quōvīs aliō tempore neglēxisset ; nunc vērō nihil omittēbat, intentus ad singula, sī forte inde aliquid ūtilitātis caperet.

Itaque spērāns id plantae genus nōn minus sibi fore opportūnum, quam līnum nōbīs, aut cannabem, magnam ejus cōpiam ēvulsit, colligātōsque fasciculōs in aquam dēmersit.

Diēbus aliquot perāctīs, cum animadvertisset exteriōrem crustam aquā jam satis ēmollītam, fasciculīs inde sublātīs, stirpēs molliōrēs factās ad sōlem aprīcum explicuit. Quibus vix mediocriter siccātīs, tentāvit num hoc quoque līnī īnstar repetītō fustis ictū conterī posset. Cumque rēs ex sententiā cessisset, cōnfestim fūniculōs facere tentat tantā firmitāte, at concham baculō affīxam alligāre posset. Et sīc habuit īnstrūmentum haud absimile ligōnī holitōris.

Tum vērō opus assiduē persecūtus est, dēnsāsque cōnseruit arborēs, dōnec āreolam ante prōpositum sibi habitāculum omnīnō saepsisset ; atque inde quasi pariēs exstitit adeō validus, ut nōnnisi vī multā expugnārī posset.

Illās veniente diē, illās dēcēdente irrigābat aquā ē fonte proximō haustā. Ac brevī magnō cum gaudiō tenerās vīdit arborēs suās virēscentēs, crēscentēsque adeō fēlīciter, ut mīra esset in ipsō adspectū locī amoenitās.

Cum saeptum perfēcisset, continuum restī torquendae impendit diem, ex quā sibi scālam cōnficeret : nōluerat enim habitāculum suum portā claudere, nē satis firma nōn foret adversus irruentis ferae impetum.

Quae rūpēs habitāculō imminēbat, habēbat circiter duodecim pedum altitūdinem : stābat in summā arbor, cui scālam ita alligāvit, ut in terram dēpendēret. Tum ipse cōnscendere rūpem aggressus est ; quae rēs ex vōtō cessit.

Hīs omnibus cōnfectīs, sēcum dēlīberāre coepit quōmodo cavum augēret, ita ut esset spatium in quō habitāret. Atque facile intellēxit tāle opus sōlīs manibus nōn esse suscipiendum. Excōgitandum erat īnstrūmentum, quod foret adjūmentō.

Eā mente regiōnem lūstrāvit, et post multās investīgātiōnēs nactus est lapidem secūris fōrmam referentem, praeacūtum, atque in eō forāmen in quō manūbrium intrūdī posset. Quae rēs quoque multō labōre, et lapide aliō adhibitō fēlīciter successit. Cumque fustem alligāsset fūniculīs quōs propriā arte parāverat, haerēbat manūbrium quasi clāvīs affīxum.

Dum pergit quaerere, duōs invēnit lapidēs aliōs variīs operibus aptōs : alter īnstar erat tudiculae ; alter ita fōrmātus, ut aciem cuneī habēret. Utrōque Rōbinson assūmptō, tam alacrī animō reversus est, ut extemplō sē ad opus accingeret.

Quī quidem tum cuneō, tum tudiculā sēnsim multa rūpis fragmenta dēcussit. Rēs erat plēna sānē labōris. Sed diēbus aliquot in opere cōnsūmptīs tantopere prōcesserat, ut spatium cubiculō idōneum exīstimāret. Tunc āvulsō grāmine siccātōque, fēnum cōnfēcit, lectulum inde commodum sibi parātūrus.

Nihil igitur fuit impedīmentō, quōminus in suggestū mollī somnō indulgēret, postquam, ālitum mōre, sedentī in arbore octo et amplius noctēs fuerant trādūcendae. Ō quantā voluptāte perfūsus est, cum licuit fessōs artūs in lectulō compōnere !

Dominica diēs proxima erat. Quam Rōbinson ōrandō et meditandō cōnsūmpsit, rogāns Deum sibi peccātōrum veniam, parentibus vērō miserīs praesidium et sōlācia.

Atque nē diērum ōrdō excideret ē memoriā, diem vērō dominicam semper dignōsceret, vēnit in mentem Rōbinsōnī sibi kalendārium condere ; nōn illud quidem tam accūrātum, nec typīs impressum, quālī nōs in Eurōpā ūtimur ; ejus modī tamen, ut ad diēs numerandōs sufficeret. Quod quidem tālī modō assecūtus est. Quattuor arboribus contiguīs cortice quam lēvissimō ēlēctīs, ūnam, quae magnitūdine cēterās superābat, quōque vespere līneolā incīsā notāvit, quae diem absolūtum significāret. Post incīsās septem līneolās, erat fīnis hebdomadae, et hunc indicābat exarāta in proximā arbore līnea.

Quotiēs in alterā hāc arbore quattuor aut quīnque līneolās īnsculpserat, in tertiā arbore similī līneā notābat integrum mēnsem ēlāpsum. Duodecim autem līneīs mēnstruīs absolūtīs, in quārtā arbore signābat annum perāctum. Cum autem mēnsēs quīque nōn sint pārī diērum numerō, vicibus alternīs, trīgintā ūnī, trīgintā et ūnum alterī incīdēbat, exceptō mēnse februāriō, quem octo et vīgintī tantum līneolīs dēsignābat.

