# Robinson Crusoëus

## Part 10

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/robinson-crusoeus-73030/index.md

Interim qui posteriori scaphâ advecti fuerant, sustulêre clamorem. Redditur et major à Robinsonis commilitonibus ; hoc enim ille jusserat, ut advenæ in nemora allicerentur. Illi scilicet, voce respondentium vix auditâ, sparsi hinc inde per silvas vagantur. Sed nemine reperto, cùm jam advesperasceret, noctem veriti, ad scapham redeunt, cursu et vano errore fessi. Atque, ut quisque occurrit, excipitur ab insidiantibus, quorum in manus sex ita inciderunt. Cùm quatuor alii reverterentur, mittitur ad hos unus nautarum in gratiam receptorum, interrogaturus, an sponte armis abjectis se submittere velint ; nî faciant, insulae procuratorem, triginta abhinc passibus, quinquaginta milites ex arce eduxisse, qui ipsos cæderent. Tum Robinson armorum strepitum unà omnes edere jussit, ad verba legati confirmanda. Priùsque illi terrore quàm bello vincuntur. « An verò delicti veniam impetraturi sumus ? » quidam ex iis tandem rogat. Cui præfectus in virgultis latens sic acclamavit : « Vocem meam agnoscis, Thoma Smith ! Si illicò arma è manibus ceciderint, vitam habebitis, Atkins excepto. » Scilicet ille seditionis concitor fuerat. Tum universi statim arma abjicere. Atkins autem exclamans, præfectum obtestatur ut sibi parcat ignoscatque commune esse omnium scelus. Præfectus respondet, se, quod unum posset, procuratoris eum clementiæ commendaturum ; quod illi placuerit, exspectet.

Quo facto, Vendredi cum tribus nautis ad illos vinciendos mittitur. Jam Robinson, qui procuratoris personam agebat, accessit cum præfecto. Hic autem de captivis eos elegit, quibus eam naturæ bonitatem noverat ut ipsos sceleris commissi verè pœniteret : hi ad arcem, cæteri ad speluncam ducuntur. Ex iis qui in antrum anteà conjecti erant, duos etiam adduci jussit, de quibus benè quoque sperabat. Quomodo autem cum illis egerit, et quæ posteà acciderint, restat ut narretur.

————

Caput trigesimum.

Fundata colonia. — Robinson relinquit insulam. — Quod accidit in patriam redeunti. — Quomodo vitam deinde honestam et beatam degit.

Quibus culpa remissa fuerat, hi, ante arcem collecti, decem numero erant. Robinson, procuratoris nomine, qualem eum esse ducebant, declarat, eâ lege ipsos seditionis veniam impetraturos ut præfectum legitimum in recuperandâ nave adjuvent. Quæ sententia etiam captivis denuntiatur. Tum utrisque captivis simul et liberis unà conversandi copia data est, ut sese mutuò in fide servandâ confirmarent, cùm hæc sola sontibus pateret salutis via.

Interim fabro lignario mandatur ut alterius scaphæ perforatæ carinam reficiat. Tum altera præfecto, altera gubernatori traditur, nautis inter utrumque divisis, cunctique apparato bellico instructi vela faciunt.

Robinson, cujus fortuna ex eventu hujus incœpti pendebat, tantâ animi perturbatione sollicitudineque agitabatur, ut stare loco nesciret : nunc in speluncâ sedere, nunc in collem adscendere ; et quia noctu oculorum cessabat usus, auribus captare si fortè aliquid è nave audiret. Augebatur sollicitudo exspectatione signi de quo inter eos convenerat. Triplex scilicet explosio nondum audita erat, etsi mediâ nocte ingruente.

Et jam spes omnis abierat, cùm subito fit sonitus è longinquo. Robinson, quasi è somno repentè excitatus, aures erigit. Sequitur altera explosio, et deinde tertia. Nunc constat navem esse expugnatam ; nunc certò in Europam profecturus est. Tum amens lætitiâ devolare, socium in gramine recubantem excitare, amplecti, deinde ad arcem currere, sarcinasque raptim colligere.

Die nondum exorto, ad collem rursus properat ; eòque ubi navis in anchoris stabat, oculos intendit, lucem diei plenam exspectans : ac brevì conspicit præfectum navis, collem, nonnullis ipsum comitantibus, conscendentem. Robinson uno impetu ejus in amplexus provolat. Tum præfectus narrat se nave feliciter admodum potitum esse, nemine occiso, nec vulnerato quidem ; scilicet obscurâ nocte ita evenisse, ut nec agnosceretur ipse, nec comites à nave prohiberentur. Turbulentissimos seditionis auctores sibi quidem obstitisse, captos verò in vincula fuisse conjectos. His dictis, cibos quosdam delicatiores è nave afferri jubet, lætique omnes lautissimo convivio recreati sunt.

Deinde præfectus Robinsonem rogavit, quidnam nunc sibi faciendum mandaret, quo ipsi gratiam persolveret. Huic Robinson : « Præter hesterna promissa, hæc tria te rogabo : primùm quidem ut hìc commoreris, donec pater socii mei redierit ; tum ut me meosque in nave excipias ; denique ut seditionis auctoribus veniam condones. Hæc sola delicti pœna sit in hâc insulâ deseri. »

Præfectus, hæc pacta conventaque quàm religiosissimè servaturum se pollicitus, captivos adduci jubet, pessimisque eorum designatis pœnam irrogatam denuntiat ; neque illi sine lætitiâ hoc audierunt, conscii quippe capitalis admissi facinoris. Robinson eos benignè docuit quomodo victum quærerent, illisque res suas omnes relicturum se promisit.

Dum noster hæc loquitur, Vendredi magno cursu anhelans nuntiat patrem cum Hispanis advenisse. Cuncti igitur illis obviam properant. Vendredi, cæteros prævertens, in amplexus patris præcurrerat. Robinson non sine admiratione duas mulieres inter advenas conspexit ; Dominicusque interrogatus docet uxores esse duorum Hispanorum, quas illi in ipsâ regione susceperant. Hi verò ubi audierunt Robinsonem mox profecturum, nonnullosque remiges in insulâ relicturum esse, rogaverunt ut sibi quoque liceret in eâ remanere ; se enim, omnibus auditis quæ alii memoraverant, jucundiorem illâ sibi sedem non optare. Quibus precibus Robinson annuit libentissimè ; gaudebat inprimis duos hìc spectatâ probitate viros relinquere. Sperabat enim fore ut eorum operâ et exemplo cæteri ad meliorem frugem reducerentur. Hâc mente alios omnes eorum auctoritati subjicere constituit.

Itaque universos arcessi jubet : sex Angli erant, et duo Hispani cum uxoribus. Quibus convocatis, suam Robinson declaravit voluntatem, his verbis : « Neminem fore spero, qui mihi jus deneget de rebus meis, id est, hâc insulâ, cum omnibus quæ in eâ sunt, arbitrio meo statuendi. Opto autem ut omnium cujusque vestrûm, qui hìc remansuri estis, conditio sit beatissima ; atque ad id assequendum, certas leges non habentibus meum est instituere, vestrum autem sequi.

« Hæc igitur accipite.

« Hos ambo Hispanos ego meos in insula vicarios constituo. Hi præcipient ; vos parebitis. His committo apparatum omnem bellicum, variaque instrumenta, eâ tamen lege ut illi vobis necessaria præbeant ; vos autem cum iis honeste in pace vivatis.

« Ac principio Deum colite ; nulla enim civitas firma, nisi fundamentum sit pietas.

« Proxima pietati sit justitia. Jus suum cuique tribuatur, ac ne cui quis noceat.

« De cæteris ambo Hispani viderint. Illi fines agris assignabunt, juraque, prout res postulabit, privata publicaque statuent.

« Forsan et olim dabitur de vobis audire, aut me aliquandò juvabit extremum in hâc insulâ mihi carissimâ vitæ, tempus agere. Væ illi qui intereà instituta mea transgressus fuerit ! Ego hominem in cymbâ impositum fluctibus sævissima tempestate agitatis tradam hauriendum. »

His auditis, assensêre omnes, obedientiamque polliciti sunt.

Tum noster ea notavit quæ secum aveheret : scilicet 1º. vestem è pellibus à se ipso confectam, cum umbellâ ; 2º. hastam propriâ quoque arte perfectam, arcum, securimque siliceam ; 3º. psittacum, canem villosum, lamasque duos ; 4º. varia instrumenta, quæ, cùm esset solitarius, fabricaverat. His cunctis in navem transportatis, secundoque spirante vento, proximo die proficisci constituunt. Jamque tempus adest. Tum Robinson lacrymans eos qui remansuri erant ad concordiam pietatemque sequendam denuò hortatus, ultimum vale acclamat, et comitibus Vendredi Dominicoque navem conscendit. Hic inter transeundum morbo assumptus est.

Felicissimus ad Portsmuthiam cursus fuit. Cùm navem Robinson opportunè hìc invenisset Hamburgum tendentem, ab Anglicæ navis præfecto discessit, atque alteram conscendere properavit : hæc brevì solvit anchoras.

Dulcissima jam Robinsonis patria è longinquo cernitur ; jam in ostium Albis advenêre, cùm subitò sæva tempestas exoritur, navemque vi magna in oram conjicit. Tum quidquid valet diligentia, quidquid peritia, adhibetur ; sed frustrà : venti vehementia, omni conatu major, navem abreptam in arenas agit tantâ vi, ut carina disrumperetur. Irruit extemplo in eam ingens aquæ vis, adeò ut de eâ conservandâ omnes desperarent. Navigantibus vix datur copia in scaphas desiliendi, ut morti, si fieri possit, se eripiant.

Sic igitur Robinson cùm denuò naufragium fecisset, miser in portum proximum advenit, neque quidquam servavit præter canem, qui vectum in scaphâ dominum natando secutus est, et psittacum in humero ejus sedentem. Multis post diebus, accepit inter varias res servatas umbellam vestemque pelliceam fuisse repertas.

Portus ad quem scapha appulerat, octo millia passuum ab Hamburgo aberat. Audiit patrem suum senem bonâ valetudine gaudere, matrem verò optimam vixisse ; quodquidem gravissimo eum dolore affecit. Jam navi Hamburgum profectus, quatuor horarum spatio eò advenit. Cùm sequente cane et psittaco humero insidente in terram descendisset, per circumfusam spectantium turbam in hospitium proximum se contulit. Inde nuntio ad patrem misso, curavit ut bonus senex ad filium revisendum cautè præpararetur, quòd pater tantæ non capax lætitiæ occubuisset.

Jam filius ipse per plateas satis sibi cognitas ad patrios penates provolat, domumque assecutus in patris gaudio trepidantis amplexus ruit. « Ô pater ! — Ô fili ! » Hæc tantùm ambo eloqui potuerunt. Muti, trepidi, spirituque intercluso, alter alterius è collo pendent, donec vis benigna lacrymarum animum utriusque oppressum levavit.

Intereà Vendredi miratur frequentem tectis urbem, stupetque inhians innumera rerum miracula, quæ nunc undique oculis obversantur. Quorum adspectu satiari non potuit. Ac primo die nullam rem ab aliâ distinguebat, tantâ animi perturbatione, ut esset quasi hebes oculis et animo.

Pater Robinsonis institor erat. Proptereà optavit ut filius in mercaturâ exerceretur, seque præstaret eum qui sibi defuncto succederet. Robinson verò, labori consuetudine induratus, patrem rogavit, ut sibi liceret scriniariorum artem discere. Itaque cum socio scriniarii cujusdam disciplinæ se tradidit, atque, intra unius anni curriculum, uterque in eâ arte tantùm profecerat, ut ipsi magistrorum dignitatem assequerentur. Quo facto, officinâ communi institutâ, amicitiam inter se, summo studiorum voluntatumque consensu, ad extremum vitæ diem coluerunt.

Et sic perpetuâ tranquillitate, sanitate industriâque fortunati ambo vixêre ad summam senectutem ; posterique libenter retinebunt duorum memoriam hominum, qui cæteris documento erunt, quomodo suæ quisque felicitatis artifex esse possit.

Finis.

Rōbinson Crūsōeus

Latīnē scrīpsit F. J. Goffaux, hūmāniōrum litterārum ōlim professor

Puerīs dant crustula blandī Doctōrēs, elementa velint ut discere prīma. Hor. Sat. 1, v. 25.

————

Lēctōrī.

Saepe animadversum est adulēscentulīs prīmum Latīnārum litterārum līmen ingressīs nōnnihil, fastīdiī rērum gravitāte afferrī. Itaque exīstimāvī, nōn parum aetātī tenerae esse prōfutūrum, sī quis susciperet aliquod ejusmodī opusculum, quod et docēret simul et oblectāret. Atque is mihi vīsus est, quī fīnem hunc assequerētur, scrīptus apud Anglōs dē Rōbinsōnis cāsibus liber, dē quō Russoeus noster : Hunc prīmum leget Aemilius.

Cum autem Rōbinsōnis Anglicī fābulāris historia multa dīgressiōne luxuriet, atque in omnibus, quae ad puerōs pertinent, satietātī fastīdiōque sit occurrendum, placuit potissimum sēligere optima ex similī dē eōdem Rōbinsōne fābulā, quam Germānicē scrīpsit Henrīcus Campe. Hunc igitur auctōrem eō libentius secūtus fuī, quod ejus nārrātiō aspersa sit sententiīs quibus juvenum animī ad pietātem, cōnstantiam et sōbrietātem īnfōrmentur.

Habēs itaque, Lēctor benevole, libellum nūllā sānē aliā laude commendandum, nisi meō dē juventūte bene merendī studiō. Quō impulsus, in id praecipuē incubuī, ut, aptātō māteriae stylō, grammaticās, quantum fierī poterat, rēgulās inculcārem ; nōn splendidā gravīque (rēs enim nōn ferēbat), sed simplicī et ad captum legentium accommodātā ōrātiōne. Quātenus scopum attigerim, jūdicābunt, quī exiguum hoc opus legere nōn dēdignābuntur ; sed ōrō meminerint mē tīrōnum grātiā scrīpsisse.

————

Index capitum

—I. Rōbinsōnis ortus, indolēs, ēducātiō. — Cupīdō peregrīnandī. — Discessus ā parentibus. — Profectiō in Angliam. — Īnfausta initia. — Tempestās. — Nāvis obruta flūctibus. — Rōbinson, aliā exceptus, advenit Londinium, unde solvit ad Guineam. —II. Rōbinson pergit iter. — Mala ōmina. — Nāvis incēnsa. — Alia flūctibus jactāta. — Advehitur ad īnsulās Canāriās. — Dēscrīptiō locī illīus amoenissimī. — Inde profectus ad Americam naufragium facit. —III. Sēra Rōbinsōnis paenitentia. — Dēspērātiō. — Vītam miserē sustentat. — Habitat in spēluncā. —IV. Rōbinson reperit pōma eximiae magnitūdinis. — Sibi cōnficit varia īnstrūmenta. — Fūniculōs. — Strātum. — Umbellam. — Pēram. — Kalendārium. —V. Rōbinson īnsulam perlūstrat. — Magnus terror. — In gaudium vertitur. — Dēscrīptiō lamae. — Ūnum occīdit. — Sed igne caret. — Carnem mōre Tartarōrum coquit. —VI. Turbō ingēns. — Tempestās, unde magnum Rōbinsōnī beneficium. — Taedium sōlitūdinis. — Arānea. —VII. Praeda ingēns. — Dēest rēs māximē necessāria. — Vōta irrita. — Ambulātiō. — Natātiō. — Rēs variae. —VIII. Lama mānsuēfacta. — Pullī. — Rēs variae. —IX. Terrae mōtus. — Mōns ignivomus. — Lamae vī aquārum abreptī. — Spēlunca Rōbinsōnis dīruta. —X. Rōbinson habitāculum reficit. — Parat sibi alimenta in hiemem. — Imbribus continuīs impedītus domī, fingit vāsa. — Nectit rēte. — Arcum et sagittās cōnficit. —XI. Summae Rōbinsōnis miseriae. — Ab īnsectīs īnfestātur. — Vestēs ex pellibus sibi cōnficit. — Incidit in gravem morbum. —XII. Convalēscit ex morbō. — Māximī lūctūs. — Parva gaudia. — Psittacus. —XIII. Multus labor in excavandā scaphā. — Rōbinsōnis cōnstantia. — Quōmodo diem inter variās occupātiōnēs distribuit. — In bellicīs artibus sē exercet. —XIV. Rōbinson īnsulam peragrat. — Vestīgia hominum reperit. — Summus terror. — Prōspicit crānia, ossa, manūs, pedēs. — Quod territō et fugientī accidit. —XV. Epulae atrōcēs. — Proelium. — Fortitūdō Rōbinsōnis. — Vendredi servātus. —XVI. Rōbinson parātus ad obsidiōnem ferendam. — Vendredi dēscrībitur. — Quārē sīc appellātus. —XVII. Orīgō rēgiae potestātis. — Rōbinson abundat opibus. — Habet subditōs. — Vendredi novō vīvendī genere dēlectātur. —XVIII. Suspīciō in laetitiam et admīrātiōnem versa. — Cāsus quī rīsum legentī movēbit. — Rēbus secundīs adversae levantur. —XIX. Rōbinson habitāculum fossā et pālīs mūnit. — Docet socium Germānicē loquī. — Ambō scapham fabricāre statuunt. —XX. Pluviārum tempus. — Sociī nectunt strāgulās, rētia. — Cymba cōnficitur. —XXI. Rōbinson et Vendredi, īnsulā relictā, marī sē committunt. — Summa perīcula in quibus versantur. —XXII. Ambō ē perīculō sē expediunt. — Reversī in īnsulam, hortum colunt. — Piscantur ; natant ; vēnantur. — Novum iter suscipiunt. —XXIII. Rēs multae et magnae. — Tempestās. — Fragor tonitruum. — Sonitus aēneī tormentī. — Magna nāvis dērelicta. — Vendredi ad illam adnatat. — Ignōta animālia. — Canis. — Capra. — Ratis. —XXIV. Multae opēs repertae. — Cibī. — Supellēx. — Īnstrūmenta. — Vestēs. — Sclopēta. — Rōbinson repente dīves. —XXV. Vendredi servat Rōbinsōnem. — Opēs ā lītore domum advectae auxiliō canis et lamārum. — Mūnīmenta arcī addita. — Rōbinson, faber factus et agricola, vīvit beātē. —XXVI. Adsunt ! adsunt ! — Arma inter sociōs dīviduntur. — Parātur bellum. — Duo virī adversus quīnquāgintā. — Victōris clēmentia. —XXVII. Vendredi patrem suum invenit. — Hispānus nārrat suōs cāsūs. —XXVIII. Cōntiō advocāta. — Lēgātī missī. — Lēgēs īnstitūtae. — Spēlunca. — Mōnstrum. —XXIX. Nāvis anglica appulsa ad īnsulam. — Quō cāsū. — Magna Rōbinsōnis in praefectum merita. — Spēs līberātiōnis. —XXX. Fundāta colōnia. — Rōbinson relinquit īnsulam. — Quod accidit in patriam redeuntī. — Quōmodo vītam deinde honestam et beātam dēgit.

Rōbinson Crūsōeus.

————

Caput prīmum.

Rōbinsōnis ortus, indolēs, ēducātiō. — Cupīdō peregrīnandī. — Discessus ā parentibus. — Profectiō in Angliam. — Īnfausta initia. — Tempestās. — Nāvis obruta flūctibus. — Rōbinson, aliā exceptus, advenit Londinium, unde solvit ad Guineam.

Erat Hamburgī, in urbe apud Germānōs celeberrimā, vir quīdam, cui nōmen Rōbinson : suscēpit ex uxōre trēs fīliōs.

Māximus nātū, armōrum studiōsior quam librōrum, tractāre ā tenerīs gladiōs, ōrdine mīlitārī puerōs īnstruere, aurēs vīcīnōrum repetītō tympanī sonitū obtundere ; vixque adulēscēns factus, ē fictīs certāminibus ad vēra prōcurrēns, mīlitiae nōmen suum dedit.

Cum ille didicisset per aliquot mēnsēs stāre et sequī, vertere corpus ad sinistram dexteramve, exārsit bellum Turcās inter et Germānōs, in quō cum multa ēgregiē fēcisset, cecidit adversō cōnfossus vulnere.

Alter, quī litterās in gymnasiō discēbat, ut causās in forō ageret, saepe prīncipātum inter aequālēs in solitīs concertātiōnibus obtinēbat. Nec parva erat parentum magistrōrumque dē juvene exspectātiō ; sed cum forte in fēriīs septembrālibus corpore adhūc calidō aquam frīgidam imprūdentius bibisset, in morbum incidit, et intrā paucōs diēs exstīnctus est.

Jam nūllus supererat praeter minimum nātū, quī Crusoe appellābātur. Itaque suam in eō spem omnem ambō parentēs collocāvērunt, quippe quī ipsīs esset ūnicus. Nihil eō cārius in terrīs habēbant ; sed amor eōrum nōn erat rēctae ratiōnī cōnsentāneus.

Cum enim dēbuissent certam eī vīvendī disciplīnam trādere, multaque ūtilia simul et jūcunda eum docēre, quae ipsum ōlim bonum et beātum effēcissent, omnia fīliolō indulsērunt ; quī cum lūdere quam studēre māllet, tōtam illam aetātem ; quae bonīs artibus vacāre poterat, in ōtiō et nūgīs cōnsūmpsit.

Pater optābat ut ille mercātūrae sē addīceret : quā quidem proximē ab agricultūrā nihil melius, nihil frūctuōsius, nihil homine līberō dignius. Hoc vērō minimē fīliō placuit ; sē mālle ait orbem terrārum peragrāre, ut multās rēs novās audīre, multās vidēre posset.

Jam annum aetātis decimum septimum attigerat, plūrimum vērō temporis trīverat in ōtiō. Quotīdiē autem patrem urgēbat, ut ab ipsō peregrīnandī licentiam impetrāret, quam ille nōlēbat concēdere. Quādam diē, cum mōre suō praeter portum cursitāret, incidit in ūnum ex aequālibus, nāvarchī cujusdam fīlium, quī in eō erat ut cum patre Londinium nāvigāret.

Interrogāvit eum sodālis an adjungere sē socium itineris vellet : « Libenter, ait Crūsōeus ; vereor autem ut parentēs id mihi concēdant. — Hui ! respondet alter, sine veniā proficīscendum est. Post trēs hebdomadēs reducēs erimus : parentibus vērō nūntiandum cūrābis, quōnam terrārum migrāveris. — Careō autem pecūniā, ait Crūsōeus. — Nihil rēfert, alter excipit, siquidem hoc tibi cōnstābit grātīs. »

Rōbinson noster, rē paululum dēlīberātā, īlicō manum cum alterō jungēns, « Eugē, ō bone, exclāmat ! ībō tēcum ; sed cōnfestim nāvem cōnscendāmus. » Tum mandat cuidam, ut hōrīs aliquot ēlāpsīs patrem conveniat, moneatque fīlium, ad Angliam invīsendam prōfectum, mox reditūrum esse. Quibus perāctīs, ambō sodālēs nāvem cōnscendunt.

Nec multō post nautae solvunt ancorās, vēlaque ventō intendunt. Nāvis agī incipit ; nāvarchusque, tribus explōsīs tormentīs bellicīs, urbī valedīcit. Stābat Rōbinson in stegā, et vix praeconceptam ex optātō diū itinere laetitiam capiēbat.

Caelum serēnum erat, ventusque adeō secundus, ut brevī Hamburgum ē cōnspectū abeuntium sē subdūxerit. Posterā diē, jam eō dēvēnerant ubi Albis in mare effluit, et nunc altum tenent. Quantā vērō Rōbinson admīrātiōne stupuit, cum maris immēnsitātem intuēns, suprā sē nihil praeter caelum, atque nihil ante, pōne, circā sē nisi aquam cōnspexit !

Fuit per bīduum āēr serēnus, ventusque bellē flāvit nāvigantibus ; tertiō autem diē caelum nūbibus tegī, ventusque vehementior esse coepit. Ac prīmō fulgura ēmicant, quasi tōtum flammīs caelum ārdēret. Deinde ingruunt tenebrae velutī in altissimā nocte : tonitrua cum ingentī fragōre resonāre, imber dē caelō ruere torrentī similis, mare intumēscēns flūctūs ciēre. Nāvis modo ad nūbēs tollī, modo praeceps ferrī in profundum. Quantus fūnium strepitus ! quantus in nāvī tumultus ! quod nactus erat, quisque complectēbātur, nē dējicerētur ipse.

Rōbinson, īnsuētus maris adulēscēns, cum jactātiōnem maris ferre nōn posset, nauseā correptus est, et tam male sē habuit, ut exspīrantī similis vidērētur.

« Heu ! parentēs optimī ! heu ! iterum iterumque exclāmāvit, numquam vōs ego revīsam. »

« Bone Deus ! exclāmant nautae pallidī dēspērantēsque, periimus ! abreptī sunt mālī, nāvis aquā undequāque complētur. » Hīs audītīs, Rōbinson, quī in cubīlī nauticō sedēbat, membrīs fluentibus, retrō collāpsus est. Cēterī ad antliās accurrere, ut nāvem, sī fierī possit, suprā aquam retineant. Nāvarchus interim tormenta iterum iterumque explōsit, ut nāvibus, sī quae forte nōn longē abessent, signifīcāret sē magnō in discrīmine versārī. Rōbinson, quī hujus fragōris causam ignōrābat, ratus omnia periisse, dēnuō exanimātus est.

Et jam prō sē quisque aquam exhaurīre ; sed in īnfimō nāvis tabulātō crēscēbat aquae altitūdō.

Nihil praeter mortem erat in exspectātiōne. Prōjiciuntur quidem ad nāvem sublevandam tormenta, dōlia, mercium sarcinae ; sed nihil haec omnia prōficiunt.

Intereā nāvis alia, audītō sonitū tormentōrum, quae ad significandum discrīmen explōsa fuērunt, scapham ēmīserat ad servandōs saltem nāvigantēs ; sed aestus flūctuum obstābat, quōminus accēderet. Attamen propius ita dēmum subiit, ut iīs, quī in nāvī essent, fūnis prōjicerētur. Cujus ope scapha tandem attracta est, et in eam quisque dēsiliit, ut salūtī cōnsuleret. Rōbinson, quī jacēbat dēfūnctō similis, ā quibusdam nautīs, quōs adulēscentulī miserēbat, in eamdem conjectus est. Vix paululum ā nāvī recesserant, cum illa ante oculōs flūctibus obruta est. Et nunc fēlīcius contigit, ut tempestās paulātim sēdārētur : aliter cymba, tot hominibus onerāta ipsa quoque flūctibus absorpta fuisset. Tandem, post multa perīcula, pervēnit ad nāvem, quam omnēs exceptī sunt.

Nāvis illa Londinium tendēbat. Quattuor ēlāpsīs diēbus, ad ōstium Tamesis pervēnit, quīntā vērō in portū jēcit ancorās. Mox quisque in terram dēscendit, laetus quod ē perīculō ēvāsisset. Vix Rōbinson pedem ē nāve extulerat, cum eum incessit cupīdō vīsendae immēnsae urbis Londiniī. Quidquid erat in oculīs spectantem ita dētinuit, ut praeteritī immemor dē futūrō quidem minimē cūrāret. Tandem suus eum stomachus admonuit, Londiniī haud secus ac alibī terrārum cibīs opus esse. Itaque adiit praefectum ejus nāvis quae ipsum advēxerat, rogāvitque ut licēret ipsīus mēnsae assidēre. Ille vērō libenter juvenem excēpit ; atque inter prandendum ab hospite quaerit, quō cōnsiliō et quid factūrus hūc vēnerit ? Tum Rōbinson ingenuē professus est, sē animī recreandī causā hoc iter suscēpisse, atque īnsciīs parentibus ; jam autem sē esse omnīnō inopem. « Īnsciīs parentibus tuīs ? clāmat nauta exterritus : bone Deus ! utinam hoc ego prius rescīvissem ! numquam sānē ā mē impetrāssēs, ut ego tē in nāvem meam admitterem. » Rōbinson, dēmissīs oculīs, vultūque rubōre suffūsō, siluit. Nec dēsiit bonus nauta monēre adulēscentem, quam graviter peccāvisset, addiditque illum numquam aliquā ex parte beātum esse posse, dōnec ā suīs veniam ōrāvisset. Rōbinson commōtus multum flēvit : « Sed quid agam nunc ? » rogat ille cum singultū.

