Part 33
LIBER DECIMUS SEPTIMUS.
ARGUMENTUM.
Quum inventum esset carmen in libris Sibyllinis inspectis, _hostem pelli Italia vincique posse, si mater Idæa a Pessinunte Romam transportata esset_; quumque oraculum Delphicum dedisset responsum, Deam hospitio excipiendam esse ab eo, qui vir optimus Romæ esset: missa in Phrygiam nave advehitur Cybele, et Scipio Nasica, quem Patres judicaverant in tota civitate virum bonorum optimum esse, Ostiam ire jussus obviam Deæ, eam adcipit de nave, quæ deinde inter cymbalorum tympanorumque strepitus, saltationes et cantus a matronis per Tiberim trahitur; 1-22.
Eadem mox in vado fluminis hæret; at Claudia Quinta propalam precata, ut ita demum se sequeretur, si pudicitia, a multis in dubium vocata, sibi constaret, facili eam negotio sola movet; 23-45.
Tum læta spes belli tandem feliciter conficiendi omnium animos tenet, et Scipio e Sicilia cum classe profectus, mactata victima aquilisque viam monstrantibus, in Africam trajicit; 46-58.
Expositis ibi copiis, ad Syphacem, qui, ducta in matrimonium Hasdrubalis filia, a Romanis desciverat ad Poenos, literas dat, quibus etiam atque etiam monet eum, ne jura hospitii secum, neu cum populo Romano initæ societatis fallat; 59-82.
Quo quum nihil profecisset, castra Numidarum et mapalia arundine texta noctu incendit; 83-91.
Flamma late effusa uno repente omnia haurit incendio, et rex ipse vix e somno expergefactus a satellite effugit; 92-108.
Mox Syphax, ira, pudore precibusque conjugis motus, residuam juventutem excit ex regno, et Hasdrubali junctus concitato inpetu in Romanos incurrit: at, equo graviter icto effusus, vivus capitur; 109-145.
Quo facto Hasdrubal cum reliquiis Numidarum Poenorumque iterum fugam capessit, jamque omnis spes Carthaginis sita est in Hannibale, ad quem propere senatus mittendos censet, qui ex Italia eum arcessant; 146-157.
Is quum somnio perterritus surrexisset, de summo patriæ periculo certior fit per legatos, ac frendens indignatur, nunc auxilium inplorari suum ab iis, a quibus ipse nec subplemento nec pecunia adjutus esset: 158-200.
Terram tamen hostilem, etsi invitus moestusque, relinquit, nec Romani duces discessum ejus remorantur; 201-217.
Enimvero ubi vix in altum evectus e conspectu Italiæ aufertur, illuc redeundi Romamque obpugnandi consilia agitat; 218-235.
Iis desistit, acerrima tempestate a Neptuno commota, qua sæviente tristem lamentatur sortem suam; 236-282.
Veneris autem interventu ira Neptuni ventique remittunt, et Hannibal classem adpellit ad Libyam, ubi castris Scipionis sua obponit; 283-291.
Tum acie utrimque instructa Hannibal concionem ad milites habet, qua ad virtutem eos acuit, et res in Italia gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos, et sua cuique decora, ubi ad insignem alicujus pugnæ memoria militem venit, refert; 292-337.
Romani contra milites moræ inpatientes signum prælii committendi poscunt; 338-340.
Magna hæc rerum molimina procul e nubibus moesto vultu lustrat Juno, quam Jupiter exhortatur, ut tandem aliquando Poenos adjuvare desinat, neque amplius fini hujus belli imperioque Romanorum, quod fato fixum sit, inferat moram; 341-356.
Respondet Juno, se non eo consilio pugnam contemplari, ut fata mutare et trahere bellum conetur, sed id unum petere a conjuge ac fratre, ut neque Hannibalem perire vel vivum capi, neque Carthaginem dirui patiatur; 357-369.
His precibus cedit Jupiter et sorori hanc veniam dat, ut Hannibalem præsenti eripiat periculo, sed docet quoque in fatis ita esse, ut ille nunquam repetat Italiam, et Carthago mox ab alio Scipione exscindatur; 370-384.
Dum fata pandit rex deorum, in supremum de imperio orbis terrarum certamen descendunt duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die, aut eversuri; 385-405.
Hastis primo inpetu effusis, res gladiis geritur, et Masinissa, acer juvenis, in Macedonum legionem incursans viam facit Romanis, in turbatos submotosque gradum inferentibus; 406-431.
Lælius etiam Bruttios milites, Hannibalem ex Italia decedentem sequutos, acerrime increpat et in fugam vertit; 432-443.
Aciem vero inclinatam restituit Hannibal, cæsisque Herio ac Pleminio fratribus, reliquos hostes profligat; 444-478.
Alia campi parte Scipio Poenos, usu militiæ famaque rerum gestarum Romanis pares, ingenti clade prosternit, et terrorem addit perculsis; 479-508.
Mox ipsum quærit Hannibalem, et ad certamen singulare provocat; 509-521.
Sollicita de ejus vita Juno periculum propulsat, objecta illi falsa Scipionis imagine; 522-533.
Eam Hannibal infesta petit hasta, et fugientem persequitur, donec procul a prælio simulacrum repente oculis ipsius subducitur; 534-547.
Ubi dolum sibi a Deo aliquo nexum esse sentit, furibundus repetit campum sed equus febri, a Junone ipsi inmissa, conreptus subito conlabitur; 548-557.
Tum Poenus iterum inlusus et instinctus furore necem sibi consciscere in animum inducit; 558-566.
Juno autem, in formam habitumque pastoris mutata, et similans, se erranti proximam ad Scipionem viam monstraturam esse, longius eum a campo removet; 567-580.
Interea Poeni, ducem suum vel periisse, vel spe omni abjecta acie excessisse rati, pavidi terga vertunt, et per patentem circa campum late fuga sparguntur; 581-596.
Hannibalem vero fessum Juno ad tumulum propinquum ducit, in quo omnis pugnæ stragisque facies ante oculos ei versatur; 597-604.
Tandem et ipse, Romanis colli adpropinquantibus, at ne nunc quidem sine fastu ac minis, fugientibus inmistus montium latebras quærit; 605-617.
Ita prælio belloque finito conditiones pacis conveniunt, et Scipio Romam profectus non modo primus imperator nomine devictæ a se gentis ac terræ nobilitatur, sed etiam triumpho omnium clarissimo urbem invehitur; 618-628.
Currum ejus præcedunt Syphax et Hannon cum reliquis captivis, et tabulæ victorum regum, populorum, terrarum, urbium, fluminumque in ferculis præferuntur: tum Scipio ipse, Bacchi Herculisque instar, insignis habitu ac ore invehitur curru, et, velut alter Romulus aut Camillus, laudibus in cælum tollitur; 629-654.