# Punicorum Libri Septemdecim

## Part 15

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/punicorum-libri-septemdecim-27219/index.md

LIBER OCTAVUS.

ARGUMENTUM.

Fabium, qui posse vinci hostem, Romanis persuaserat, pro se quisque laudibus ad cælum fert: Hannibal contra, jam summum militiæ jus dictatori redditum, eoque vivente omnem sibi non victoriæ tantum, sed prælii quoque spem præcisam esse, magnopere et dolet et indignatur; 1-11.

Quin etiam inopia cunctarum rerum in dies ingravescit, et milites, ex conluvione omnium gentium mixti, Galli in primis, animo semper fluctuantes et prædæ sanguinisque cupidi, pugnam stipendiumque debitum exposcunt, et jam consilia, vel transitionis, vel reditus in patriam agitant; Hannon autem, qui ducem Poenorum internecivo capitalique odio prosequitur, quantum potest et valet, inpedit, quo minus, vel supplementum copiis ejus scribi, vel frumentum et pecuniam mitti senatus censeat; 11-24.

Has curas, quibus Hannibal conficitur, lenit Juno, quæ Annam, Didonis sororem et Numicii fl. Nympham, blande adpellat, ut eum de prosperis, quæ instent, fatis, de fine dictaturæ, comitiis consulum, temeritate Varronis, quem, sui generis hominem, vulgus ad consulatum extrahere nitatur, et de pugnæ Cannensis eventu, certiorem faciat; 25-38.

Nympha, communis a Belo ductæ originis, amoris patriæ et mandatorum sororis memor, negotium sibi demandatum non recusat, quanquam divino in Italia honore colatur; 39-49.

Quem, unde, et quando consecuta sit, ipsa hoc modo memorat: Post Didonis mortem Iarbas, Gætulorum rex, Carthagine rerum potitur, et Anna primum quidem ad Battum, Cyrenes regem, confugit; sed biennio post, bello propterea hospiti suo a Pygmalione indicto, navem conscendit, quæ vi tempestatis in litus Italiæ ejicitur; 49-68.

Ibi in terra prorsus sibi ignota oberrans obviam venit Æneæ, a quo benigne hospitio excepta Didonem, dolore confectam, in ardentem rogum adscendisse refert; 69-159.

Sed a sorore in somnis admonita, ut insidias vitaret, quas Lavinia strueret, intempesta nocte fuga sibi consulit, ipsaque se in Numicium præcipitat, quo facto inter Deas indigetes Latii relata colitur; 160-201.

His ordine expositis, Anna, Junonis voluntati morem gerens, ejus verbis optatissimum de subita, quæ inpendeat, rerum mutatione, nuntium Hannibali adfert; 202-224.

Is animum revocat, et e Campania, monitu deæ, in Apuliam castra movet; 225-241.

Interea Romæ comitiis consulum indictis, C. Terentius Varro, homo non humili solum, sed sordido etiam loco ortus, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia principumque insectatione petit, et suffragiis turbæ forensis, quæ æternam fastis labem adspergunt, consul creatur; 242-257.

Is, qui melior lingua quam dextra erat, et qui nec castra, nec hostem unquam viderat, extemplo ab urbe signa movere statuit; concionesque multas ac feroces habet, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, Poenorum bello æque ac inpotenti Patrum dominationi finem adlaturum, et Hannibalem mox, Fabio spectante, in triumpho ducturum; 258-277.

Collega ejus, L. Æmilius Paulus, qui cum L. Livio olim consul fuerat, et ab iis, qui gloriam perfecti belli Illyrici ipsi invidebant, adcusatus damnatione collegæ, et sua prope, ambustus evaserat, etsi perniciem patriæ imminentem animo præsagit, et tam nobilitate, quam virtute excellit, nihil tamen inclementer in Varronem dicere conatur; 278-297.

Eum proficiscentem hortatur Fabius, ut, quum non minus ipsi certaminis cum Varrone, quam cum Hannibale futurum sit, nec alia ratione saluti reipublicæ, quæ tota ab ipso pendeat, consuli possit, utrisque ducibus unus fortiter resistat, sibique persuadeat, Poenum imperatorem, qui in aliena, in hostili terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, procul ab patria sit, summaque commeatus et pecuniæ inopia laboret, superari posse ab eo, quem ratio agentem ducat, non fortuna, quique nec occasioni suæ desit, nec suam occasionem hosti det; 298-326.

Ad ea paucis verbis mæstoque vultu respondet consul, se quidem, quam possit, solertissime omnia e republ. fide sua facturum, et, quæ una salutis sit via, eadem ratione bellum adversus Hannibalem gesturum, qua Fabius gesserit; sed, quum irati dii alterum quasi consulem Romanis, alterum Poenis dederint, et ne ipse quidem Carthaginiensium senatus, vel magis sibi discordem collegam adjungere, vel infestiorem reipubl. Rom. pestem inmittere potuerit, consilia amici magis sana et salubria, quam explicatu facilia esse, et, si vana idcirco præcepta surdis caneret auribus, atque adversi quid adcideret, hostium se telis potius, quam iterum suffragiis iratorum civium, caput objecturum; 327-348.

Non ita multo post consules ad nobilitandas clade Romana Cannas, Apuliæ vicum, cui Hannibal castra jam admoverat, proficiscuntur, et in unum locum cogunt exercitum numero amplissimum (349), et ex Latinis (356), Sabinis (412), Picentibus (424), Umbris (446), Etruscis (468), Marsis (495), Pelignis (510) Campanis, Marrucinis, Frentanis, Vestinis (512) Samnitibus (562) Brutiis, Lucanis, Hirpinis, Calabris, Salentinis, Picentinis (568), Gallis Cisalpinis, Boiis, Anamanis, Cenomanis, Venetis, Lingonibus, Liguribus, Morinis, Euganeis, Carnis, Vagennis (588), Siculis et Ilvæ ins. incolis (613) conscriptum, quorum populorum urbes una cum ducibus, Scauro, 370, Scævola, 384, Sulla, 393, Tullio, 404, Nerone, 413, Curione, 425, Pisone, 463, Galba, 469, Scipione, 546, Cethego, 575, et Bruto, 607, recensentur; 356-621.

Castris autem vix ad Cannas locatis, varia deorum iram declarant prodigia; (622-655). Unde milites, vultu sensibusque adtoniti, et omnia truci clamore complentes, cladem Romanis inminentem, Pauli Serviliique mortem, fugam Varronis, et tot equitum peditumque stragem ominantur; 656-676.

