Primus Annus

Part 7

Chapter 72,684 wordsPublic domain

(2) Sum, esse, fuī. ------------------------------------------------------------------------- | Praes. | Praet.Imp.| Fut. | Perf. |Praet.Perf.| Fut.Perf. ------------------------------------------------------------------------- Indic. | | | | | | S.1 | sum | eram | erō | fuī | fueram | fuerō 2 | es | erās | eris | fuistī | fuerās | fueris 3 | est | erat | erit | fuit | fuerat | fuerit Pl.1 | sumus | erāmus | erimus | fuimus | fuerāmus | fuerimus 2 | estis | erātis | eritis | fuistis | fuerātis | fueritis 3 | sunt | erant | erunt | fuērunt | fuerant | fuerint ------------------------------------------------------------------------- Imper. | | | | | | S.2 | es | | | | | 3 | estō | | | | | Pl.2 | este | | | | | 3 | suntō | | | | | ------------------------------------------------------------------------- Particip.| (dēest)| | futūrus | (dēest) | | ------------------------------------------------------------------------- Īnfīnīt. | esse | | fore | | | | | _vel_ | fuisse | | | | futūrus | | | | | esse | | -------------------------------------------------------------------------

(3) Possum, posse, potuī. Praes. possum, potes, potest, possumus, potestis, possunt. Praet. Imp. poteram, etc. Fut. poterō, etc.

(4) Ferō, ferre, tulī, lātum.

Praesēns hōc modō coniugātur: ------------------------------------------------ | Āctīva Vōx. | Passīva Vōx. | Indic. | Imperāt.| Indic. | Imperāt. ------------------------------------------------ S. 1 | ferō | | feror | 2 | fers | fer | ferris | ferre 3 | fert | fertō | fertur | fertor Pl. 1 | ferimus | | ferimur | 2 | fertis | ferte | feriminī | feriminī 3 | ferunt | feruntō | feruntur | feruntor -----------------------------------------------

(5) Eō, īre, īvī, itum.

Praes. eo, īs, it, īmus, ītis, eunt. Praet. ībam, etc. Fut. ībō, etc. Imperāt. ī, ītō, īte, euntō. Particip. iēns (euntis), itūrus. Īnfīnīt. īre, ī(vi)sse, itūrus esse. Gerund. eundum.

(6) Meminī, nōvī, ōdī.

Haec verba formam perfectī temporis habent, praesentis sēnsum.

N.B. In verbis 'nōvī' et 'ōdī' dēest imperātīvus modus; sed 'meminī' praebet imperātīvum: mementō, mementōte.

(7) Volō, velle, voluī. Nōlō, nōlle, nōluī. Mālō, mālle, māluī. Praesēns hōc modō conjugātur: ------------------------------------------------------------------- | Indic. | Imperāt. ------------------------------------------------------------------- S.1 | volō | nōlō | mālō | (dēest) | | (dēest) 2 | vīs | nōnvīs | māvīs | | nōlī | 3 | vult | nōnvult | māvult | | nōlītō | Pl.1 | volumus | nōlumus | mālumus | | | 2 | vultis | nōnvultis | māvultis | | nōlīte | 3 | volunt | nōlunt | mālunt | | nōluntō | -------------------------------------------------------------------

(8) Fīō, fierī, factus sum. Praes. fīo, fīs, fit; fīunt. Praet.Imp. fīēbam, &c. Fut. fīam, fīēs, &c.

(9) Edō, -ere, ēdī, ēsum. Praes. edō, es, est, edimus, estis, edunt. Imperāt. ede, este. Īnfīn. esse.

Partēs Prīncipālēs. §34. Partēs verbī prīncipālēs quae vocantur hae sunt quattuor: Praesēns et Perfectum Indicātīvī Modī, Praesēns Īnfīnītivī Modī, Supīnum.

Ex hīs formantur aliae verbī partēs omnēs, e.g.

_Praesēns_ Iaciō, iacior: _Praeteritum Imperfectum_ iaciēbam, iaciēbar. _Futūrum_ iaciam, iaciar. _Participium Praesēns_ iaciēns, _Gerundium_ iaciendum.

_Īnfīnītīvus_ Iacere: _Imperātīvus Modus_ iace, iacite, &c.; iacere, iacitor, &c.

_Perfectum_ Iēcī: _Praeteritum Perfectum Āctīvum_ iēceram. _Futūrum Perfectum Āctivum_ iēcerō. _Īnfīnītīvus Āctīvus Perfectī Temporis_ iēcisse.

_Supīnum_ Iactum: _Participium Perfectum Passīvum_ iactus. _Participium Futūrum Āctīvum_ iactūrus. _Perfecta tempora Passīva Vōcis_ iactus sum, iactus eram, iactus erō.

TABULA PARTIUM PRĪNCIPĀLIUM §35. (1) Verba Prīmae Coniugātiōnis. dō dare dedī datum secō secāre secuī sectum stō stāre stetī statum circumstō -stāre -stitī (dēest)

(2) Verba Secundae Coniugātiōnis. caveō -ēre cāvī cautum doceō -ēre docuī doctum fulgeō -ēre fulsī (dēest) iubeō -ēre iussī iussum maneō -ēre mānsī mānsum mordeō -ēre momordī morsum moveō -ēre mōvī mōtum removeō pendeō -ēre pependī pēnsum compleō -ēre -plēvī -plētum impleō prandeō -ēre prandī prānsum rīdeō -ēre rīsī rīsum sedeō -ēre sēdī sessum obsideō -ēre -sēdī -sessum sorbeō -ēre sorbuī (dēest) respondeō -ēre -spondī -spōnsum persuādeō -ēre -suāsī -suāsum teneō -ēre tenuī -tentum sustineō -ēre -tinuī -tentum extergeō -ēre -tersī -tersum videō -ēre vīdī vīsum invideō

(3) Verba Tertiae Coniugātōnis. carpō -ere carpsī carptum cingō -ere cīnxī cīnctum dīcō (1) -ere dīxī dīctum (1) 2 sing. imperat. dīc. dūcō (1) -ere dūxī dūctum (1) 2 sing. imperat. dūc. addūcō prōdūcō gero -ere gessī gestum coniungō -ere -iūnxī -iūnctum intellegō -ere -lēxī -lēctum pingō -ere pīnxī pīctum regō -ere rēxī rēctum corrigō -ere -rēxī -rēctum ērigō pergō surgō scrībō -ere scrīpsī scrīptum dēscrībō stringō -ere strīnxī strīctum struō -ere struxī structum exstruō īnstruō sūmō -ere sūmpsī sūmptum trahō -ere trāxī trāctum extrahō vehō -ere vēxī vēctum vīvō -ere vīxī vīctum

prōcēdō -ere -cessī -cessum claudō -ere clausī clausum dīvidō -ere dīvīsī dīvīsum trānsfigō -ere -fīxi -fīxum fluō -ere fluxī fluxum lūdō -ere lūsī lūsum mittō -ere mīsī missum dēmittō dīmittō praemittō praetermittō plaudō -ere plausī plausum premō -ere pressī pressum trūdō -ere trūsī trūsum invādō -ere -vāsī -vāsum cadō -ere cecidī cāsum accidō -ere -cidī (dēest) caedō -ere cecīdi caesum occīdō -ere -cīdī -cīsum canō -ere cecinī cantum currō -ere cucurrī cursum incurrō -ere -currī -cursum occurrō discō -ere didicī (dēest) ēdiscō -ere -didicī (dēest) parcō -ere pepercī parsum dēpellō -ere -pulī -pulsum expellō prōpellō repellō -ere -ppulī -pulsum tangō -ere tetigī tāctum tendō -ere tetendī tentum / tēnsum ostendō -ere -tendī -tentum / -tēnsum

capiō -ere cēpī captum accipiō -ere -cēpī -ceptum incipiō intercipiō cupiō -ere cupīvī cupītum faciō -ere fēcī factum interficiō -ere -fēcī -fectum fodiō -ere fōdī fossum fugiō -ere fūgī fugitum aufugiō effugiō iacio -ere iēcī iactum cōniciō -ere coniēcī coniectum dēiciō rēiciō cōnspiciō -ere -spexī -spectum edō -ere ēdī ēsum dēfendō -ere -fendī -fēnsum fundō -ere fūdī fūsum ascendō -ere -scendī -scēnsum dēscendō cōnsīdō -ere -sēdī -sessum vertō -ere vertī versum āvertō dēvertō

agō -ere ēgī āctum redigō bibō -ere bibī (dēest) cernō -ere crēvī crētum crēscō -ere crēvī crētum frangō -ere frēgī frāctum īcō -ere īcī īctum legō -ere lēgī lēctum relinquō -ere -līquī -lictum (dēest) (dēest) nōvī nōtum cōgnōscō -ere -nōvī -nitum ignōscō -ere -nōvī -nōtum pāscō -ere pāvī pāstum serō -ere sēvī satum vincō -ere vīcī victum vīsō -ere vīsī visum colō -ere coluī cultum incolō -ere -coluī (dēest) accumbō -ere -cubuī -cubitum flāvēscō -ere (dēest) (dēest) metō -ere messuī messum pōnō -ere posuī positum dispōnō expōnō repōnō disserō -ere -seruī -sertum volō velle voluī (dēest) mālō mālle māluī (dēest) nōlō nōlle nōluī (dēest)

petō -ere petīvī petītum induō -ere -duī -dūtum metuō -ere metuī metūtum pluit -ere pluit (dēest) cōnstituō -ere -stituī -stitūtum distribuō -ere -tribuī -tribūtum dēvolvō -ere -volvī -volūtum

addō -ere -didī -ditum condō dēdō crēdō trādō reddō vendō dēsistō -ere -stitī -stitum resistō

ferō ferre tulī lātum afferō -ferre attulī allātum auferō -ferre abstulī ablātum cōnferō -ferre contulī collātum differo -ferre distulī dilātum offerrō -ferre obtulī oblātum referō -ferre rettulī relātum tollō -ere sustulī sublātum

(4) Verba Quārtae Coniugātiōnis. aperiō -īre -peruī -pertum saliō -īre saluī saltum dēsiliō -īre -siluī (dēest) veniō -īre vēnī ventum adveniō conveniō inveniō perveniō vinciō -īre vinxī vinctum

(5) Verba Dēpōnentia. comitor -ārī comitātus sum moror -ārī morātus sum opīnor -ārī opīnātus sum precor -ārī precātus sum spatior -ārī spatiātus sum

mereor -ērī meritus sum

amplector -ī amplexus sum dēlābor -ī -lāpsus sum ingredior -ī gressus sum regredior loquor -ī locūtus sum patior -ī passus sum sequor -ī secūtus sum

persequor ūtor -ī ūsus sum īrāscor -ī īrātus sum nāscor -ī nātus sum oblīvīscor -ī -lītus sum proficīscor -ī -fectus sum

exorior -īrī -ortus sum

Sēmi-dēpōnēns. gaudeō -ēre gāvīsus sum

SECUNDA PARS: SYNTAXIS Concordiae. §36. (1) Adiectīvum cum Substantīvō concordat Genere, Numerō, Cāsū: e. g. Bona Fortūna; bonās fēminās. (2) Nōmen, quod cum alterō in appositiōne stat, Cāsū concordat cum illō: e. g. Deinde Athēnās, _caput_ Graeciae, vīdimus. (3) Verbum Fīnītum cum Subiectō concordat Numerō et Persōnā: e. g. Tempora mūt_antur_, nōs et mūt_āmur_ in illīs. (4) Prōnōmen Relātīvum cum Antecēdente concordat Genere et Numerō, sed nōn Cāsū: e.g. Alexander _urbem_ condidit _quae_ Alexandria vocātur.

Cāsus Nōminātīvus. §37. (1) Nōminātīvus Cāsus Subiectī proprius est: e.g. Flant ventī, tumet Ōceanus. (2) Nōminātīvus Cāsus in praedicātiōne stat cum verbīs 'esse', 'fierī' et Passīvīs nōnnūllīs: e.g. Nēmō fit cāsū _bonus_. Is quī imperat _imperātor_ vocātur. Locus castrīs _idōneus_ vidēbātur.

Cāsus Accūsātīvus. §38. (1) Accūsātīvus Cāsus Obiectum trānsitīvī verbī indicat: e.g. Līberī _parentēs suōs_ dīligunt.

(2) Stat etiam in praedicātiōne cum verbīs trānsitīvīs: e.g. Praebē tē in malīs _hominem_. Urbem quam condidit Rōmulus _Rōmam_ vocāvit.

(3) Quaedam verba duo Obiecta admittunt: e.g. Amīcus _mē pecūniam_ rogāvit. Fortūna _victōs_ quoque _artem_ bellī docet.

(4) Accūsātīvus Exclāmātiōnis: e.g. Ō _mē_ miserum! ō _mē_ stultum.

(5) Accūsatīvus Nōmimis Propriī, quod oppidum vel parvam īnsulam nōminat, cum verbīs mōtum sīgnificantibus potest stāre: e. g. Prīmum Melit_am_, deinde Athēn_ās_ nāvigāvimus.

Ita etiam rūs et domum: e.g. Vōs īte _domum_, egō _rūs_ ībō.

Alia omnia nōmina praepositiōnem exigunt: e.g. _In_ Siciliam _ad_ māgnam urbem īmus.

(6) Accūsātīvus Spatiī et Temporis: e.g. Mārcus ā iānuā _multōs passūs_ stābat. Decem _annōs_ Trōia ā Graecīs oppūgnāta est. Mortuus est Caesar sex ex quīnquāgintā _annōs_ nātus.

(7) Post Praepositiōnēs: vidē §26.

Cāsus Datīvus.

§39. (1) Datīvus propriē ūsurpātur cum verbīs dandī et hōrum similibus: e. g. Caesar fīliam _Pompēiō_ in mātrimōnium dedit.

(2) Datīvus possessiōnis: e. g. Quot _tibi_ librī sunt? Quod _puerō_ nōmen est?

(3) Datīvum regunt quaedam Verba: e.g. Imperāre _sibi_ māximum imperium est. Fortiter _hostibus_ resistite, ō mīlitēs. Centuriō _aliīs_ pāret, imperat _aliīs_.

Cāsus Ablātīvus.

§40. Ablātīvus Cāsus plūrēs habet sīgnificātiōnēs. Cum enim propriō sēnsū ad ablātiōnem quandam vel sēparātiōnem refert, tum āmissōs aliōs Cāsūs Īnstrūmentālem et Locātīvum in sē complectitur.

I. (1) Ablātīvus Sēparātiōnis (vide §38.5): e.g. _Domō_ exiimus, _Rōmā_ excessimus. (2) Ablātīvus Comparātiōnis: e.g. _Cicerōne_ nēmō Rōmānus fuit ēloquentior.

II. (1) Ablātīvus Īnstrūmentī: e.g. _Vī_ et _armīs_ urbem oppūgnāvērunt. Britannī _carne_ vīvunt, _āleā_ lūdunt. (2) Ablātīvus Causae: e.g. _Timōre_ paene mortuus est. (3) Ablātīvus Agentis nōn nisi adiectā Praepositiōne ā _vel_ ab adhibētur: e.g. Servus _ā dominō_ baculō castīgatus est. (4) Ablātīvum regunt Verba quaedam: e. g. Hāc dē rē ūtere _tuō iūdiciō_. _Cibō_ opus est hominibus. Quae caret ōra _cruōre_ nostrō? Ita etiam cum adiectīvīs: _Parvō_ contentus est sapiēns. Plēna _vitiīs_ est haec ōrātiō. (5) Ablātīvus Dēscrīptiōnis: e.g. Summā _fortitūdine_ restitērunt. Vir _summā honestāte_. N.B. Nōn adhibendus est hūiusmodī Ablātīvus nisi cum adjectīvīs 'māgnus' 'summus' et similibus. (6) Ablātīvus Absolūtus: e. g. _Urbe captā_ rediērunt mīlitēs. _Mē iūdice_ vir fuit māgnus Caesar.

III. (1) Ablātīvus Locī. Rārus est sine praepositiōne hic ūsus: e. g. _Terrā marīque_ Rōmānī bellum gerēbant. (2) Ablātīvus Temporis: e.g. _Quā nocte_ nātus est Alexander, _eādem_ Diānae templum dēflāgrāvit. (3) Post Praepositiōnēs: vidē §26.

Cāsus Genetīvus. §41. (1) Genetīvus Partītiōnis: e.g. Uter _nostrum_ Corinthum prior adībit? (2) Genetīvus Possessīvus: e.g. _Rōmae_ moenia nōs dēfendunt. (3) Genetīvus Obiectī, ita vocātus quia ad Obiectum Trānsitīvī verbī respondet: e. g. Vincit amor _patriae_ (cf. patriam amō). (4) Genetīvus Praedicātīvus: e. g. _Hominis_ est errāre. (5) Genetīvum regunt quaedam Verba: e. g. _Virōrum_ meminī nec tamen _Epicūrī_ licet oblīvīscī.

Cāsus Locātīvus.

§42. Hunc cāsum habent Propria Nōmina quae oppidum vel parvam īnsulam nōminant; terminātiō ēius in Singulārī Numerō -ae aut -ī est, in Plūrālī -īs, ut Rōmae, Corinthī, Athēnīs: etiam humī, domī. Vidē §§38. 5, 40. I.1.

Dīcendum est igitur (1) _Rōmam_, vel _Melitam_, eō; sed _ad urbam_, vel _in Siciliam_, eō. (2) _Rōmā_, vel _domō_, exeō; sed _ab Ītaliā_, vel _ā forō_ discēdō. (3) _Athēnīs_, vel _domī_, maneō; sed _in Āsiā_, vel _in templō_, maneō.

Prōnōmina. §43. Sē, sēsē Nōminātīvō Cāsū caret proptereā quod Reflexīvum est: e.g. Brūtus gladiō _sē_ suō necāvit. Suī memor sed inimīcus _sibi_.

Mē, tē, nōs, vōs Reflexīva sunt pronōmina Prīmae et Secundae Persōnae: e.g. Hāc victōriā _mē_ cōnsōlor. Somnō _vōs_ nunc date.

§44. Ipse, omnium persōnārum commūne, Adiectīvī vim habet ita ut nōmina et alia prōnōmina corrōboret: e. g. Audentēs pater _ipse_ iuvat. Hāc victōriā mē _ipse_ cōnsōlor.

§45. Hic primae persōnae prōnōmen est proprium, iste secundae, ille tertiae: e. g. Quid facere vīs _istō_ tuō baculō? _Hic_ liber Latīnus, _ille_ Graecus est.

Is plērumque Antecēdēns est Relātīvī Prōnōminis: e. g. Imperātōrem vocāmus _eum quī_ imperat.

§46. Alter ad duōs tantum, alius ad plūrēs refert: e.g. _Alterā_ manū gladium, _alterā_ iaculum tenēbat. Ego sōlus restitī, _aliī_ fūgērunt.

Verba. §47. Verba sunt Trānsitīva et Intrānsitīva. Trānsitīvum Verbum ita vocātur quia āctiō ēius in Obiectum trānsit: e.g. Brūtus _Caesarem_ occīdit.

§48. _Persōnae_. Persōnālia prōnōmina verbō nōn sunt adicienda nisi discrīminis causā: e.g. _Tū_ pulsās, _ego_ vāpulō.

_Impersōnālia_ sunt quaedam verbam, ut licet, miseret, oportet; pluit.

§49. _Tempora_ verbī sunt novem:

Praesēns Indēfīnītum, Praesēns Imperfectum, Praesēns Perfectum.

Praeteritum Indēfīnītum, Praeteritum Imperfectum, Praeteritum Perfectum.

Futurum Indefīnītum, Futūrum Imperfectum, Futurum Perfectum.

Dē temporibus Latīnī verbī haec sunt summā cūrā animadvertenda:

(1) Dēsunt Imperfecta Praesēns et Futūrum nisi quod interdum Indēfīnīta Tempora illō sēnsū ūsurpantur: e.g. Tū dum lūdis, adhūc ego _labōrō_.

(2) Una forma duōrum temporum Praesentis Perfectī et Praeteritī Indēfīnītī officiō fungitur: e. g. amāvī, monuī, &c.

§50. Vōx Passīva conversiō est Trānsitīvī Verbī, ita ut Obiectum Āctīvī Verbī Subiectum fīat Passīvī Verbī: e. g. Āct. Brūtus _Caesarem_ occīdit. Pass. _Caesar_ ā Brūtō occīsus est.

§51. Nōmina Verbālia sunt Īnfīnītīvus, Gerundium, et Supīnum.

Nōmen Verbāle partim verbī partim nōminis habet vim, in eō quod et obiectum regere potest et cāsuum flexiōnēs praebet.

Īnfīnītīvus aut Subiectum aut Obiectum potest esse: e. g. Dulce et decōrum est prō patriā _morī_. Cicerō rempublicam _adiuvāre_ cupiit.

Ex Gerundiō suppeditantur oblīquī cāsūs Īnfīnītīvī: e. g. _Agendō_ discimus. Ars _loquendī_ difficilis est. Ad _cōgitandum_ aptus est homō.

Supīnum cum verbīs mōtum sīgnificantibus ūsurpātur: e. g. _Lūsum_ exīmus, deinde _dormītum_ abīmus.

§52. _Participium_ est Adiectīvum Verbāle; Adiectīvum enim est quia eum nōmine concordat, verbī autem habet vim in eō quod obiectum potest regere: e. g. In Āfricā _Poenōs oppūgnantēs_ Rōmam dēfendimus.

Clausulae.

§53. Clausulae sunt eae sententiae quae ex Prīncipālī Sententiā pendent. Hārum tria sunt genera; aut enim nōmināles vocantur sī nōminis, aut adiectīvālēs sī adiectīvī, aut adverbiālēs sī adverbī, officiō funguntur.

Adiectīvālis autem Clausula per Relātīvum Prōnōmen, adverbiālis per coniūnctiōnem, alligātur.

Adverbiālēs clausulae plurium sunt generum, e.g. (1) Temporālēs, quārum couiūnctiōnēs cum, dum, antequam, postquam, simul āc, et similia sunt. (2) Causālēs, quārum coniūnctiōnēs quia, quod sunt. (3) Comparātīvae, quārum coniūnctiōnēs quam, ut, sīcut sunt. (4) Conditiōnālēs, quārum coniūnctionēs sī et nisi sunt.

Animadvertenda est in his sententiīs temporum proprietās: Dum Brundisium iter _facit_, subitō ab hostibus oppressus est. Cum Rōmam _redierō_, Senātum dē rē _cōnsulam_. Sī tē hīc _offenderō_, _moriēre_.

VOCĀBULA

LŪDUS

magister ita! sella rogāre discipulus sānē! iānua respondēre liber minimē! fenestra intellegere lēctiō prōnūntiātiō mūrus scīre līttera silentium carta nescīre sententia lingua campus oblīvīscī līnea numerus ōtium prōnūntiāre pāgina pēnsum docēre silēre pīctūra nota discere loquī fābula vitium ēdiscere numerāre stilus praemium recitāre laborāre tabella poena legere cessāre tabula ferula scrībere ferīre crēta verber extergēre mōnstrāre interrogātum camera explicāre adesse respōnsum mēnsa interrogāre abesse

DOMUS lēctus trīclīnium pānis accumbere cubīle cēna cāseus cēnāre cubiculum prandium frustum prandēre tēctum amphora famēs fundere porticus pōculum condīmentum bibere epistula lāc dormīre sitīre lītterae vīnum aegrōtāre edere iānua aqua habitāre mordēre sella sitis vīsere sorbēre mūrus cibus scrībere ēsurīre mēnsa carō

FAMILIA pater vir senex valē! māter uxor avus amāre fīlius īnfāns servus amplectī fīlia nūtrīx serva nūtrīre parentēs puer servitūs ēducāre līberī puella verna servīre frāter geminī salvē! salūtāre soror iuvenis

URBS oppidum circus rēspublica sacrificium Rōma spectāculum aedificium victima Massilia theātrum columna sacerdōs Carthāgō lūdī statua prōdigium Ōstium forum templum aedificāre Brundisium porta deus precārī Athēnae via Iuppiter laudāre arx portus Apollō cantāre Capitōlium pōns Mārs sacrificāre moenia cīvis Phoebus caedere mūrus senātor āra fūmāre campus Mārtius senātus

RŪS ager pecus quercus rosa agricola pecus via viola fundus lāc viātor pōmum arātor cāseus iter arāre arātrum flūmen vīcus fodere iugum fluvius vīlla serere frūmentum rīpa vīlicus metere sēmen līmus vēnātor pāscere arista stāgnum hortus fluere seges mōns planta inundāre plaustrum clīvus flōs natāre horreum saltus crocus errāre humus saxum hyacinthus crēscere pāstor silva līlium flōrēre grēx arbor narcissus nāscī

ANIMĀLIA equus āgnus lupa hirundō asinus sūs tigris ōvum mūlus fera avis piscis canis aper anas dēvolāre bōs cervus columba volitāre taurus elephās cornīx cantāre vacca leō gallus natāre cornū lepus gallīna vorāre ovis

CORPUS carō cor capillus dēns pellis membrum ōs labrum sanguis caput frōns oculus lacrima sinistra validus edere lingua digitus vīvus bibere vōx pūgnus mortuus tangere vāgītus crūs vidēre pūgnāre carmen genū spectāre ambulāre clāmor pēs lacrimāre currere nāsus gradus loquī salīre collum passus vocāre surgere umerus vīta cantāre stāre tergum mors clāmāre cōnsīdere bracchium somnus exclāmāre sedēre manus sānus clāmitāre vīvere dextra rōbustus rīdēre

VESTIS vestīmentum toga induere vestīre tunica stola

COLŌRĒS albus caeruleus flāvus flāvēscere niger ruber

ANIMUS mēns laetus nōlle intellegere virtūs trīstis mālle meminisse fortis miser spērāre oblīvīscī timidus tranquillus dēspērāre timēre superbus sēcūrus putāre gaudēre stultus velle crēdere īrāscī studiōsus

CARTA aqua mōns Graecia Padus Ōceanus locus Helvētia Athēnae mare incola Hispānia Brundisium flūmen patria Ītalia Carthāgō fluvius prōvincia Latium Massilia rīpa urbs Hibernia Ōstium ōstium oppidum Corsica Rōma portus Eurōpa Melita habitāre terra Āfrica Sardinia incolere īnsula Britannia Sicilia iacēre paenīnsula Gallia Alpēs stāre ōra Germānia Ister fluere

NĀVIS nauta vēlum rōstrum Ōceanus magister ventus trānstrum gubernāre gubernātor fūnis portus rēmigāre gubernāculum mālus cursus prōpellere rēmēx prōra mare trānsīre rēmus puppis

EXERCITUS imperātor iter tēlum dēfendere dux vēxillum arcus imperāre tribūnus sīgnum sagitta iubēre centuriō obsidiō gladius dūcere mīles obsessus vāgīna īnstruere pedes tormentum hasta fodere eques pūgna iaculum mūnīre iaculātor proelium arma obsidēre sagittārius impetus galea sē dēdere vigil spolium clipeus vincere aciēs vulnus scūtum superāre āgmen socius lōrīca fugāre cōpiae hostis tuba fugere legiō captīvus pūgnāre occīdere castra victor oppūgnāre gerere tabernāculum victōria expūgnāre stringere praetōrium triumphus invādere trūdere fossa perīculum repellere mittere vāllum bellum resistere iacere impedīmenta pāx