Platonis Apologia Socratis

Part 4

Chapter 4 654 words Public domain Markdown

Consideremus iam sic quoque, quam magna spes sit bonum illud esse. Ex duobus enim alterum est mors: nam aut velut in nihilum interitus est, ut ne ullum quidem ullius rei sensum retineat mortuus, aut, quod vulgo dicitur, commutatio quaedam et peregrinatio animi hac ex sede hinc in aliam sedem. Ac sive omnis sensus privatio est, similisque ei somno, quo quis consopitus ne somnium quidem ullum cernit, mirificum prorsus lucrum est in morte. Ego enim putarim, si quis deligere velit talem noctem, in qua sic dormivit ut nullum viderit somnium, ceterasque noctes et dies vitae suae comparatas cum ea nocte velit reputare ac dicere, quot dies et noctes melius suaviusque tali nocte egerit in sua vita; putarim eum, non modo privatum hominem sed regem magnum, admodum numerabiles illas reperturum esse, cum ceteris collatas diebus et noctibus. Quodsi eiusmodi quiddam est mors, lucrum equidem dico: ita enim nihil amplius videtur omne consequens tempus esse quam una nox: sin similis mors est migrationi hinc in aliam sedem, veraque sunt quae dicuntur, habitare illic omnes qui vita cesserunt, quid est quod huic bono praeferamus, iudices? Nam si quis delatus ad inferos, ab his qui se iudices ferunt evaserit, eosque convenerit qui vere sunt iudices, quos etiam dicunt illic iudicare, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, atque alios, quotquot ex semideis vitam iuste peregerunt, an spernenda videri poterit ea migratio? Iam vero versari cum Orpheo, Musaeo, Hesiodo, Homero, quanti cuique vestrum aestimandum videtur? Ego certe saepe emori cupio, si illa sunt vera. Nam mihi quidem ipsi delectabilis ibi conversatio erit, si colloqui licebit cum Palamede et Aiace Telamonio, et si quis priscorum alius iniquo iudicio oppressus est: conferre meos casus cum illorum, non iniucunda, ut arbitror, res erit. Id vero vel maximum erit, ita me vivere, ut eos qui illic sunt, similiter atque hic homines, examinem atque explorem, quis sapiens sit eorum, et quis sibi videatur esse, quum non sit. Quanti tandem quis aestimandum putabit, iudices, explorare eum qui magnum illum exercitum duxit ad Troiam, aut Ulyssem aut Sisyphum? ne sexcentos memorem alios, vel viros vel mulieres, quibuscum versari et colloqui et ad examinis consuetudinem redire, nimium quantum erit beatitatis. Non enim illi, opinor, ea de causa nos occident. Nam et ceteris rebus beatiores illi sunt nobis qui hic vivimus, et reliquum iam tempus immortales sunt, si modo quod vulgo dicitur, verum est.

Sed vos quoque decet, iudices, bonam spem agitare de morte, idque unum animo tenere verum, numquam viro bono mali quicquam evenire posse, nec vivo, nec mortuo, nec res eius negligi a diis: nec mihi haec nunc acciderunt fortuito, sed illud non dubium est, quin iam mori atque his aerumnis exsolvi optimum fuerit mihi. Propterea etiam nusquam me revocavit signum istud; nec magnopere iis, qui me condemnarunt et qui accusarunt, succenseo: etsi non eo consilio agebant condemnatores mei et accusatores, sed quod mihi nocere se crediderant; in quo sane non carent iusta reprehensione.

Tantum adhuc ab iis peto. Filios meos, quum primum adoleverunt, coercete, cives, eodemque illos modo vexate, quo ego vos vexabam, si vobis videbuntur vel opibus vel ulli alii rei studere potius quam virtuti; ac si videbuntur sibi aliquid esse, quum nihil sint, exprobrate illis, sicut ego vobis, quod non studeant iis quibus oportet rebus, putentque aliquid se esse, quum nullo sint numero. Quod si feceritis, iusta acceperimus et ego a vobis ipse et filii. Sed iam tempus est hinc abire, mihi quidem ad moriendum, vobis ad vivendum. Utris autem nostrum melius cessurum sit, id nemo quisquam scit praeter deum.

FINIS.

[TR1] "Quomodo" -> "quomodo".

[TR2] "Utrum" -> "utrum".

[TR3] "quummaxime" -> "quum maxime".

TRANSCRIBER'S NOTES:

The following edition was used for the transcription of the Latin text:

Friedrich August Wolf, "Platonis Apologia Socratis" (Berlin, Nauck, 1812)

The introduction was taken from this edition:

F. Wagner, "Plato's Apology of Socrates and Crito" (Boston, John Allyn, 1877)

Headings were added to match the logical structure pointed out in this introduction. Footnotes added by the Transcriber are marked as [TR1], [TR2], etc.