# Platonis Apologia Socratis

## Part 3

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/platonis-apologia-socratis-51139/index.md

Ne tumultuemini, Athenienses, sed quod vos rogavi, servate mihi ut ne tumultuemini ob ea quae dico, sed audiatis. Nam iuvabit vos, ut opinor, auditio. Etenim dicturus vobis nunc sum alia quaedam, quibus fortasse reclamabitis; at nolite hoc facere. Profecto enim, si me occidetis, talem qualem ego dico, non me magis laedetis quam vosmet ipsos. Me enim nequaquam laedet nec Melitus, nec Anytus; nam ne poterunt quidem. Non enim fas esse arbitror meliorem virum laedi a deteriore. Occidet me fortasse aut expellet aut ignominia notabit; et haec quidem fortasse hic aut alius quispiam, credo, maxima mala putat; sed ego non puto, verum multo magis, si quis facit quod nunc hicce facit, quum hominem occidere audet. Nunc igitur, Athenienses, ego minime mea causa haec dico, ut nonnemo putet, sed vestra causa, ne peccetis in dono, quod deus vobis dedit, me condemnando. Si enim me occideritis, non facile talem invenietis alium, ita plane--quamquam dictu ridiculum erit--appositum a deo civitati, velut magno et generoso equo, sed ob magnitudinem segniore, et qui incitamento eget calcaris cuiusdam: qualem mihi videtur deus addidisse me civitati, qui vos incitem et impellam et obiurgem singulos, neque cessem totum diem omnibus locis vobis assidere. Talis ergo alius non facile vobis continget, cives. Quare, me si audietis, parcetis mihi. At vos offensi forsitan, velut dormitantes quum excitantur, me ferietis, atque Anyto obsequuti, temere occidetis; posthac reliquum tempus perdormiscetis, nisi quem alium deus vobis miserit, cura permotus vestri. Me autem talem esse, qui a deo civitati datus videar, hinc cognoscere poteritis. Nimirum non humanum videtur, quod ego mea omnia neglexi, resque domesticas tot iam annos pessumire sivi, vestram autem rem assidue curo, privatim quemque adiens, tamquam pater aut frater maior, et ad studium impellens virtutis. Quodsi ullum ex ea re caperem fructum, aut mercedem quaererem ex his adhortationibus, esset sane aliqua rei ratio: nunc ipsi videtis, hos accusatores, quum in ceteris omnibus tam impudenter accusarint, tamen non depuduisse adeo, ut adhiberent qui testaretur, me ullam umquam mercedem aut exegisse aut postulavisse. Contra enim, opinor, idoneum ego adhibeo testem, vera me dicere, paupertatem.

Fortasse igitur mirabile videatur, quod, quum ita privatim quemque consilio iuvem circumiens atque aliena curans, publice non audeo prodire in concionem vestram, ut consilio iuvem civitatem. Sed eius rei causa est, quam vobis audientibus saepe multis in locis exposui, solitum mihi fieri omen quoddam divinum et daemonium; quod etiam in scripta accusatione sua Melitus derisit. Mihi vero illud iam a puero audiri coeptum est, vox quaedam, quae quum auditur, semper repellit me ab eo quod forte facturus sum, impellit autem numquam. Idque est quod mihi adversatur ne rempublicam tractem; ac pulcherrime adversari mihi videtur. Nam profecto, Athenienses, si ego pridem aggressus essem publica negotia tractare, pridem periissem, neque aut vobis utilitatis quicquam attulissem, aut mihimet ipsi. At ne succensete mihi, vera dicenti. Nemo enim hominum salvus erit, qui aut vobis aut cuicumque alii populo ingenue adversetur, multaque contra ius et leges in civitate fieri prohibeat; sed necesse est vere pugnaturum pro iure, si salvus esse vel brevi tempore volet, privatum agere, neque rempublicam capessere. Gravia equidem dabo vobis argumenta eius rei, non dicta, sed, quod vos magni ducitis, facta. Audite ergo mihi quae acciderunt, ut cognoscatis nemini me contra officium cedere metu mortis, quamvis non cedendo iam iamque perierim. Dicam autem vobis gravia et iudiciaria, sed vera tamen. Namque ego, Athenienses, nullo umquam publico munere sum functus, praeterquam senatorio; ac forte quondam tribus nostra Antiochis locum prytanicum sortita erat, quum vos decem praetores illos, qui corpora in proelio navali caesorum non sustulerant, cunctos una sententia damnari iussistis, contra leges, sicut posterius vobis omnibus visum est: tum ego solus e prytanibus adversatus sum vobis, quo minus quid faceretis contrarium legibus, diversumque mihi calculum: et quum rhetores parati essent me deferre atque in ius educere, vosque id iuberetis et acclamaretis, ego mihi ex lege et iusto periculum potius subeundum duxi quam vobiscum, iniusta decernentibus, faciendum terrore vinculorum aut mortis. Atque haec quidem fiebant tum, quum adhuc populare in civitate imperium erat: quum illud autem ad paucos pervenisset, Trigintaviri rursus me arcessiverunt cum quatuor aliis in tholum, atque imperarunt ex Salamine huc adducere Leontem Salaminium, ab ipsis occidendum; qualia illi etiam aliis multis multa imperabant, quum polluere criminibus quam plurimos vellent. Tunc vero ego rursus non verbis sed facto ostendi, mortem videri mihi--nisi subrustice dictum videbitur--susque deque habendam, sed ut nihil iniustum aut impium committerem, id vero maximae curae habendum. Me quidem illa potestas adeo violenta non perterruit, ut iniustum quicquam committerem. Itaque ut ex tholo egressi sumus, ceteri quatuor iverunt Salamina atque huc adduxerunt Leontem, ego autem meam viam abii domum. Et forsitan haec mihi causa fuisset mortis, nisi ista potestas cito sublata esset. Huius autem rei vobis plurimi erunt testes. Num ergo putatis me tot annos superaturum fuisse, si publicis muneribus fungerer, bonique viri fungens officio, iustitiae suffragarer, atque hoc, ut decet, plurimi facerem? Nihil profecto minus, Athenienses: neque enim alius quisquam hominum potuerit. At ego per omnem vitam, et publice sicubi quid egi, talis reperiar, et privatim idem ille, utpote qui nemini umquam concesserim quicquam praeter aequum, neque alii, neque horum cuiquam, quos ii qui me calumniantur, dicunt meos discipulos esse. Ego autem nullius umquam magister fui; sed si quis me loquentem et meas res obeuntem audire cuperet, sive iunior, sive senior, neminem umquam prohibui. Neque vero is sum qui pecunia accepta disseram, aut non accepta omittam; sed diviti pariter et pauperi me praebeo interrogandum, ac si cui libet, respondenti licet audire quae dico. Atque eorum sive quis probus fit, sive non fit, iure non sustinuerim causam ipsorum, quorum neque ulli promisi quicquam doctrinae, neque tradidi. Si quis autem dicit se a me umquam aut didicisse aut privatim audisse, quod non etiam ceteri omnes, is, scitote, verum non dicit. Sed qua tandem re nonnullos iam dudum oblectet conversatio mea, audistis, Athenienses: plane narravi ego vobis verum, oblectari eos quum audiunt explorari, si qui putant se sapientes esse, qui non sunt. Est enim res haud iniucunda. Mihi autem hoc, sicut ego aio, imperatum est a deo ut faciam, tum per vaticinia, tum per insomnia, tum quocumque demum modo divinum aliud numen homini imperare aliquid solet ut agat. Haec, Athenienses, et vera sunt et argumentis vinci facile possunt. Nam si ego iuniores partim corrumpo, partim corrupi, sane oportebat eos, si qui seniores facti cognorunt sibi, quum adolescentes essent, in aliqua re umquam me male consuluisse, nunc ipsos exsurgere meque accusare atque ulcisci: sin autem ipsi nollent, aliqui certe ex cognatis ipsorum, patres aut fratres aut alii necessarii, debebant, si quod malum a me cognati eorum perpessi essent, nunc meminisse atque ulcisci. Venerunt utique, quos adesse video, huc eorum multi: primum Crito hic, meus aequalis et popularis, Critobuli huius pater; dein Lysanias Sphettius, Aeschinis huius pater, item Antiphon Cephisiensis hic, Epigenis pater; atque alii etiam hi, quorum fratres illa conversatione mea usi sunt, Nicostratus Zotidae filius, Theodoti frater:--et Theodotus quidem obiit, ut ille mihi non potuerit apud hunc deprecator esse--: tum Paralus hic Demodoci filius, cuius frater erat Theages, et hic Adimantus Aristonis filius, cuius hicce Plato frater est, et Aeantodorus, cuius frater est hic Apollodorus. Sed et alios plurimos ego vobis nominare possum, quorum omnino aliquem debebat Melitus in actione sua adhibere testem: et si tunc oblitus est, nunc adhibeat--ego non impedio--si quid eiusmodi habet. Verum alia omnia invenietis, cives; omnes mihi succurrere paratos, corruptori, qui malefacit cognatis ipsorum, uti aiunt Melitus et Anytus. Etenim ipsis quidem corruptis forsitan esse possit ratio cur succurrant; incorruptis vero, iam senioribus viris, illorum necessariis, quae potest ratio esse succurrendi mihi, nisi recta haec et iusta, quod sciunt Melitum mentiri, me autem vera loqui? Sed hactenus, cives. Nam quae habui pro me dicenda, haec propemodum sunt, et alia, ut puto, eiusdem modi.

PERORATIO.

Fortasse autem aliquis vestrum indignabitur, memor sui, si, quum ipse quondam vel leviore in periculo quam periculum hoc meum est versatus, oraverit iudices suppliciterque rogaverit multis cum lacrimis, simul, quo magis misericordiam moveret, productis filiis suis et aliis cognatorum atque amicis multis, ego nunc huiusmodi nihil faciam, quamvis in extremum, ut videor, adductus discrimen. Ergo fortasse, aliquis haec cogitans, mihi arroganter contumax irascetur hoc ipsum, et calculum iratus mittet. Quo animo si quis est vestrum--id quod equidem nolim--, sed si est, aequam mihi rem videor ad eum dicturus, quum dico: Mihi quoque, vir optime, etiam cognati sunt quidam. Non sum enim, ut Homerus ait, ex _quercu aut rupe oriundus,_ sed ab hominibus: unde et cognati mihi sunt, Athenienses, et filii quidem tres; unus iam adolescens, duo etiam parvuli: quorum tamen nullum huc producam, ut a vobis exorem absolutionem. Cur tandem igitur nihil huiusmodi faciam? Non arroganti contumacia, Athenienses, nec vestri contemptu: verum an ego fidenti animo mortem exspectem, nec ne, alia est ratio: ad existimationem autem et meam et vestram omninoque civitatis, non convenire mihi arbitror huiusmodi quicquam facere, qui et hanc aetatem et hoc nomen adeptus sum, sive illud merito, sive immerito; certe opinio est, Socratem aliqua re praestare plerisque hominibus. Si igitur ii vestrum qui videntur praestare aut sapientia aut fortitudine aut alia quacumque virtute, ita se adhibebunt, turpe id fuerit; quales ego saepe vidi in iudiciis, qui aliquid esse viderentur, mirifice tamen sese gerere, quippe putantes nescio quid horrendum sibi eventurum, ubi moriendum foret; quasi immortales essent futuri, si a vobis non occiderentur. Qui quidem mihi labem adspergere videntur civitati; adeo ut exterorum non nemo existimare possit, virtute praestantes Athenienses, et quos quisque sibimet ipsi in magistratibus ceterisque honoribus mandandis praeponere soleat, eos nihilo praestantiores mulierculis esse. Haec enim, Athenienses, nec vos facere decet, qui modo qualescumque esse videmini, nec si nos faciamus, a vobis concedendum est; sed hoc sane ostendendum, multo potius damnaturos vos esse eum, qui miserabilia haec spectacula edat, faciatque ut civitas derideatur, quam qui se teneat quietus. Mitto existimationem, cives; ne iustum quidem esse arbitror exorare iudicem, aut ab exorato absolvi, sed docere ac persuadere. Non enim ad hoc sedet iudex ut ius gratificetur, sed rem ut iudicet; utpote iuratus, se non gratiam, quibuscumque libeat ipsi, sed ius redditurum esse ex legibus. Quocirca nec nobis licet assuefacere vos ad peierandum, nec vobis assuefieri: sic enim neutri nostrum pietatem servare possunt. Ne igitur putate, Athenienses, ea mihi apud vos facienda, quae neque honesta, nec iusta nec pia esse censeo, nunc praesertim, pro Iuppiter, quum maxime [TR3] impietatis arcessitus ab hocce Melito. Nam si persuadendo atque exorando vim vobis afferrem iuratis, aperte docerem non statuendos vobis deos esse, et plane, dum causam dico, accusarem memet ipsum, tamquam deos non credentem. Sed tantum abest ut id faciam, Athenienses, ut magis etiam credam quam meorum quisquam accusatorum; iamque vobis permitto ac deo, iudicare de me, sicut optimum tum mihi futurum est tum vobis.

PARS II.

Quare igitur haud indigne feram, Athenienses, quod factum est ut me damnaretis, et alias plurimas habeo causas, neque inopinanti mihi id factum est; quin multo magis utrorumque calculorum miror effectum numerum. Non enim putaram tam prope afore, sed aliquanto longius: nunc autem si tres modo calculi aliter cecidissent, opinor, evasissem. Ac Melitum quidem iam videor mihi evasisse, neque evasi tantum, sed nemini hoc dubium est, si Anytus et Lyco ad me accusandum non surrexissent, illum etiam mille drachmas soluturum fuisse, non recepta quinta parte calculorum.--Aestimat ergo mihi vir litem poenamque morte. Sit ita. Quanam autem re ego contra aestimabo, Athenienses? Ea certe quam commerui. Quid igitur? Quam commerui poenam aut multam, quod nescivi quietus me tenere in vita, nihilque curans ea quae plerique, quaestum, rem familiarem, conciones et potestates et conspirationes et seditiones quae in civitate fiunt, quod putabam longe longeque digniorem me esse quam ut ex talibus salutem quaererem, non egi hoc ut obirem ea quibus obeundis nec vobis nec mihi ipsi quicquam utilitatis afferre potuissem, sed ut quemque privatim demererer quo maximo videbar posse merito, hoc unum egi, ausus cuique vestrum suadere ne suarum rerum ullius curam susciperet prius quam sui ipsius suscepisset, ut quam optimus et prudentissimus fieret, neve negotiorum civitatis prius quam ipsius civitatis, eodemque modo ceterarum item rerum curam et cogitationem susciperet: quid igitur commerui, talis qui fuerim? Boni sane aliquid, Athenienses, si modo pro dignitate atque ex vero aestimatis; et quidem boni id genus quod conveniat mihi. Iam quid convenit pauperi viro, benemerenti, qui otio indiget ut vos ad virtutem adhortetur? Nihil est quod tam conveniat, Athenienses, tali viro magis, quam ut ei publice victus in prytaneo praebeatur; multoque id magis quam si quis vestrum equo aut bigis aut alio curriculo Olympiis vicit. Is enim vos facit ut beati videamini esse, ego autem ut sitis: isque victu non indiget, ego autem indigeo. Itaque si me oportet ex vero ac pro dignitate aestimare, victum dicam in prytaneo.

Fortasse igitur vobis, quum haec dico, similiter videor dicere ac de miseratione et supplicibus verbis, arroganter contumax; verum non ita se res habet, Athenienses, sed hoc potius modo. Persuasum est mihi, a me sciente neminem affici iniuria--sed vobis quidem id non persuasero; nam breve fuit tempus, quo sermones inter nos contulimus: nam si lex esset vobis, sicut apud alios homines est, morte ne quis multetur unius tantum diei iudicio sed plurium, persuaderi illud vobis potuisset; nunc autem non facile est tam brevi tempore tantas calumnias diluere--: sed persuasum quum sit mihi, a me neminem affici iniurira, multum abest ut me ipsum iniuria afficiam, meque ipse dicam aliquo malo dignum, aut huiusmodi aliquid commeruisse. Quid metuens? an ne mihi eveniat id, quod Melitus me dicit commeruisse, quod nego me scire bonum malumne sit--pro eo num ex iis, quae certo scio mala esse, delectu facto, hoc me dicam commeruisse? Num vincula? Et quid me opus est vivere in carcere, servientem eorum qui quoque tempore constituentur potestati, Undecimvirorum? an pecuniariam poenam, et in vinculis retineri, donec solvam? At hic id ipsum mihi recurrit, quod modo dicebam: nihil mihi est pecuniae, unde solvam. Exsilione ergo aestimabo litem? Fortasse enim ratam facietis hanc aestimationem. At non tanta vitae cupiditate occaecatus sum, ut nequeam videre, quum vos, cives mei, perferre non potueritis meos sermones et conversationem meam, quae vobis adeo molesta et invidiosa facta est, ut iam ab ea liberari velitis, alios homines eam facile laturos esse. Id ego ut credam, Athenienses? Pulchra sane mihi vita erit, si ego hoc aetatis demigrans hinc, urbemque aliam ex alia mutans et undique expulsus vivam. Certo enim scio, quocumque venero, uti hac in urbe, non defore qui disserentem me audiant adolescentes; ac si eos repellam, hi me ipsi expellent, inductis ad id senioribus; sin non repellam, facient illud eorum et patres et cognati, eorum causa ipsorum.

Nunc forsitan dixerit aliquis: Tacitus et quietus, Socrate, vivere nobis non poteris, si hinc egressus eris? Hoc vero pluribus vestrum ad persuadendum apte explicare longe difficillimum est. Nam sive dicam esse illud deo non parere, atque ideo me haudquaquam quietum esse posse, non credetis mihi quasi dissimulatione uso; sin rursus dicam, nullum homini maius bonum posse contingere, quam ut quotidie sermones conferat de virtute et ceteris rebus, de quibus disserenti vos mihi operam datis, meque et alios exploranti--nam inexplorata vita non vitalis homini est--: hoc igitur dicenti etiam minus credetis mihi. Sed ita res est ut ego dico, cives; sed non facilis est ad explicandum. Accedit quod ego non consuevi me dignum deputare ullo malo. Etenim si mihi argentum esset, tanto litem aestimarem quantum solvere possem--nam nullum mihi ea re damnum fieret--: nunc autem nihil est; nisi forte, quantum ego solvere potero, tanto mihi aestimare vultis. Fortasse solvere vobis potuerim admodum minam argenti: igitur tanto litem aestimo. Sed Plato hic, Athenienses, et Crito et Critobulus et Apollodorus iubent me triginta minis aestimare, ipsique se obstringere volunt sponsione. Aestimo igitur tanto: sponsoresque eius argenti iidem vobis erunt locupletes.

PARS III.

Exigui quidem temporis causa, Athenienses, nomen vobis et crimen fiet ab iis, qui civitati vestrae maledicere volent, ex eo quod Socratem occidistis, virum sapientem. Vocabunt enim me sapientem, etsi non sum, qui vobis opprobrium dicere cupient. At si parumper exspectassetis, idem fataliter vobis evenisset. Videte enim aetatem meam, quam longe processerit in vita, et prope sit mortem. Dico autem illud non ad omnes vos: sed tantum ad eos qui me morte multarunt. Ac dico hoc quoque ad hos eosdem. Putatis fortasse, Athenienses, inopia verborum me cecidisse talium, quibus vos movere potuissem, si putarem nihil non faciendum ac dicendum, ut a vobis absolverer. Nihil profecto minus. Inopia quidem cecidi, verum non verborum, sed audaciae et impudentiae, et quod voluntas mihi defuit dicendi ad vos ea, quae vobis gratissima essent auditu, si et eiularem et lamentarer atque alia facerem et dicerem multa, mihi, ut ego aio, indecora; qualia vos adsueti estis ex ceteris audire. Sed neque antea putabam periculi metu faciendum esse quicquam inhonestum, nec me nunc poenitet causam ita dixisse, itaque dicentem multo me emori malo quam isto modo vivere. Neque enim in iudicio neque in bello aut me aut alium quemquam decet machinando et omnia tentando id agere ut effugiamus mortem. Nam et in proeliis saepe videmus interitum posse vitari, si quis sese abiectis armis supplex converterit ad insequentes; uti et alia sunt multa in quovis genere periculorum effugia mortis, si quis nihil non facere et dicere ausit. Sed vide ne non illud difficile sit, Athenienses, mortem evitare, sed multo difficilius, improbitatem: velocius enim haec currit morte. Ita nunc ego, ut tardus et senex, a tardiore sum oppressus; accusatores autem mei, ut violenti et acres, a velociore, malitia. Ac nunc quidem discedimus hinc, ego morti addicendus a vobis, isti contra addicti veritatis voce pravitati et iniustitiae. Atque ego illam sententiam ratam habeo, istique hanc suam. Igitur haec et oportebat sic, opinor, agi, et satis tolerabiliter acta puto.

Quod reliquum est, cupio vobis vaticinari, condemnatores mei. Perveni enim nunc eo ubi maxime homines vaticinantur, quum mors imminet. Nam praedico, cives, si me occideritis, continuo vobis post excessum meum venturam esse poenam, longe, Iuppiter, graviorem illam quam qua me multastis capitali. Hoc enim nunc fecistis, spe inducti fore ut reddendam vitae rationem defugiatis: sed contra plane eventurum vobis dico. Plures erunt vobis castigatores, quos adhuc ego cohibebam, vos autem id non sentiebatis; eruntque illi graviores, quo adolescentiores sunt, et vestram magis movebunt indignationem. Si vero putatis, occidendis hominibus prohibituros vos esse ne quis vobis vitam exprobret parum honeste actam, haud recte iudicatis. Ista enim via defugere censuram nec licet nec decet; at haec et pulcherrima cuique et facillima via est, non intercipere ceteros, sed suum ipsius animum sic componere ut fiat quam optimus. Ita haec vobis qui me condemnastis vaticinatus, desino.

Cum his vero qui me absolverunt libenter colloquar de iis, quae modo facta sunt, interim dum magistratus suas res agunt, egoque nondum abducor quo abductum me mori oportet. Itaque mihi manete, cives, tantum temporis: nihil enim obstat quo minus inter nos confabulemur, quoad licet. Nam vobis tamquam amicis ostendere volo, quid significent haec quae mihi nunc usu venerunt. Etenim mihi, iudices--quippe vos iudicum nomine recte appellarim--mirabile quiddam evenit. Nam consuetum mihi divinum omen priore quidem tempore perquam frequens semper erat, et perlevibus de causis adversabatur, ubi quid non bene facturus essem. Nunc autem, ut ipsi videtis, hoc accidit mihi, quod sane quis putet ac vere numeratur extremum malorum: sed mihi neque exeunti mane domo adversatum est signum dei, neque quum huc adscenderem in iudicium, neque in ulla sermonis parte, si quid dicere vellem; tametsi id in aliis sermonibus mihi plurimis locis medium dictionis cursum inhibuit. Nunc autem nusquam in huius diei actione mihi, nec facienti quicquam nec dicenti, adversatum est. Cuius rei quam causam esse suspicer, ego dicam vobis. Nam videtur id quod mihi accidit bonum fuisse; ac nequaquam recte suspicamur, qui malum putamus esse mortem. Magno argumento mihi hoc fuit: non potest fieri quin adversatum mihi fuisset consuetum signum, nisi ego aliquid boni essem acturus.

