Platonis Apologia Socratis

Part 2

Chapter 2 3,543 words Public domain Markdown

Hic forsitan suscipiens aliquis dicat vestrum: Quodnam ergo tibi, Socrate, negotium est? Unde crimina haec in te conflata sunt? Non sane enim, te nihil curiosius ceteris tractante, postea tantus rumor et sermo exiit, nisi aliud quicquam ageres quam plerique. Dic ergo nobis, quid rei sit, ne etiam nos temere de te pronunciemus. Hoc qui dicit, videtur mihi aequum dicere. Quare ego conabor vobis demonstrare, quae tandem ea res sit, quae mihi et nomen et crimen peperit. Audite, quaeso. Ac fortasse nonnullis vestrum videbor ludere; sed mihi credite, nihil vobis nisi verum narrabo. Nam ego, Athenienses, ob nullam rem aliam nisi ob sapientiam quandam hoc nomen adeptus sum. Qualis ista sapientia sit, rogatis. Est ea, ut opinor, humana sapientia. Vere enim videor in hoc genere sapiens esse; illi autem, quos modo dicebam, facile in maiore quodam quam humano genere sapientiae fuerint sapientes; aut non habeo quod dicam. Non enim profecto illam teneo; sed quisquid id ait, is et mentitur et mei criminandi causa dicit. At ne mihi obstrepatis, Athenienses, etiamsi videar vobis aliquid magnum dicere. Non enim meum erit dictum, quod dicam, sed auctorem, qui dixit, haud spernendum vobis laudabo. Mea enim an sit aliqua sapientia et qualis, testem vobis adhibebo deum Delphicum. Nam Chaerephontis, opinor, meministis. Is et mihi sodalis erat ab adolescentia, et vestrum maiori parti simul sodalis, simul vobiscum nuper ex urbe fugit rediitque. Ac noctis sane qualis fuerit Chaerepho, quam vehemens ad quamcumque rem animum appulisset. Ita etiam quondam Delphos profectus, hanc rem ausus est sciscitari--sed propter id quod dicam ne tumultuemini, cives--: rogavit enim hercle, an quisquam esset me sapientior; Pythia autem respondit, neminem sapientiorem esse. Quibus de rebus apud vos hic frater eius testabitur, quoniam ipse mortuus est. Iam videte, quibus de causis haec dicam. Volo enim vos docere unde mihi crimen conflatum sit. Nam ego illa re audita, sic cogitabam: Quid tandem dicit deus? aut quid significat? nam ego sane mihi ipse nec magnae nec tantillae conscius sum sapientiae. Quid ergo tandem dicit, quum ait me sapientissimum esse? Non enim profecto mentitur, puto; neque enim fas illi. Sic diu haerebam, quid tandem diceret: posthac aegerrime ad illud inquirendum hac fere via me contuli. Accessi ad eorum quendam qui sapientes videbantur esse, ibi credens me, si uspiam alibi, posse arguere oraculum, et adversus eius responsum ita dicere: Hicce est certe sapientior quam ego; tu autem dixisti me. Ergo quum dispicerem hominem--nomine enim appellare nihil attinet: erat autem civilium virorum quidam, quem quum inspectarem, ista prope mente fui, Athenienses--: mox cum eo colloquenti visus mihi est ille tum aliis multis hominibus, tum sibi maxime sapiens videri, at non esse. Ibi conabar ei demonstrare, ipsum putare se esse sapientem, at non esse. Ex eo igitur et ipsi factus sum invisus, et multis eorum qui aderant. Inde ego domum abiens hoc reputabam: Isto quidem homine ego sapientior sum. Nam etsi fortasse neuter nostrum quicquam scit rei praeclarae aut bonae; at ille putat se aliquid scire, quum nihil sciat; ego autem, ut nihil scio, ita ne puto quidem me scire quicquam. Igitur tantulo hoc ipso videor esse sapientior illo, quod quae nescio, ea me ne puto quidem scire. Inde me ad alium contuli ex iis, qui sapientiores illo habebantur; sed is mihi in eandem venit opinionem. Tum vero et huic et aliis multis invisus factus sum. Postea ergo iam ordine singulos adii, videns quidem et dolens invisum me fieri, atque ob id metuens: sed necessarium factu videbatur ut divinae vocis maximam rationem haberem, et quid illa sibi vellet irem exploratum ad omnes omnino, qui aliquid scire viderentur. Ibi iam, Athenienses--oportet enim verum ad vos dicere--, Canem adiuro, hoc mihi accidisse quod dicam. Qui in summa dignatione erant, ii paene maxime mihi visi sunt manci esse, quaerenti de monitu dei: alii vero qui contemptiores habebantur, ad prudentiam probatiores esse homines. Ostendendus nimirum vobis est error meus, tamquam laboribus me frangentis, ut mihi denique a nemine posthac argui oraculum posset. Nam a civilibus viris transii ad poetas, tum tragicos, tum dithyrambicos, tum ceteros, velut ibi manifesto deprehensurus me illis indoctiorem esse. Ergo in manus sumptis eorum carminibus, quae mihi maxime ab iis elaborata videbantur, eos subinde interrogabam, quid dicerent, ut simul etiam aliquid discerem ab illis. Atqui pudet me vobis verum fateri, cives: attamen fatendum est. Nam prope dixerim, omnes paene qui hic adsunt, istis melius dicerent de iis quae isti composuerant. Ex eo itidem intellexi brevi, etiam poetas quae componerent, non sapientiae copia componere, sed naturae quadam vi et divino instinctu, veluti vates atque fatidicos. Nam hi quoque multa et praeclara dicunt, nec tamen quicquam intelligunt eorum quae dicunt. Eiusmodi quippiam etiam poetis vidi evenire; simulque animadverti, eos propter carminis artem putare, se rerum quoque ceterarum sapientissimos esse homines, quarum non essent. Itaque etiam hinc abii, credens me illis eadem re superiorem esse, qua fuissem oratoribus. Postremo ad artifices ivi. Nam conscius mihi eram, nihil propemodum me scire; hos autem noram futurum esse ut invenirem multa et praeclara doctos. Neque ea quidem me fefellit opinio; sed sciebant res quas ego nesciebam, et hactenus me sapientiores erant. Verum, Athenienses, eodem vitio, quo poetae, laborare mihi visi sunt etiam boni opifices. Quod artem praeclare tractarent, putabant se quisque ceterarum quoque rerum vel maximarum sapientissimos esse. Atque hic eorum error sapientiam illam obscurabat. Quocirca me ipse interrogabam oraculi nomine, utrum vellem talis qualis essem esse, ita ut neque ad sapientiam illorum essem ullius rei sapiens, neque ad illorum imperitiam imperitus, an utrumque eorum quae illi haberent habere. Ac respondi mihi ipsi atque oraculo, satius esse, me sicut essem esse. Ex hoc iam examine, Athenienses, et multae mihi inimicitiae contractae sunt, longeque acerbissimae illae et gravissimae: quo factum est ut multa mihi crimina conflata sint: et nomen hoc additum est quo sapiens vocor. Credunt enim qui adsunt, quoties ulla in re alium redarguo, in ea ipsum me esse sapientem: at illud vix dubium est, Athenienses, quin revera sapiens sit deus, illoque responso id significet, humanam sapientiam parvi faciendam esse ac potius nihili. Videturque non de Socrate id dicere, sed usus esse tantum meo nomine, me exemplum proponens, quasi dicat: Is vestrum, homines, sapientissimus est, quisquis ut Socrates cognovit nihili se esse ad veram normam sapientiae. Quamobrem ego ad hunc usque diem circumiens quaero scrutorque monitu dei, tum in civibus, tum in hospitibus, si quem eorum arbitror sapientem esse; qui ubi mihi non videtur, dei causam agens ostendo eum non esse sapientem. Itaque prae eo negotio nullum mihi otium fuit nec rerum civilium ullius memorabilis agendae, nec domesticarum; sed in extrama versor paupertate propter hoc dei ministerium. Praeterea qui me assectantur sponte adolescentes, quibus maxime otium est, ditissimorum illi patrum, eos delectat audire quum explorantur homines: ipsique saepe me imitantur; ita operam dant ut alios explorent; postea, credo, inveniunt magnam copiam hominum, qui se putant aliquid scire, sed aut pauca sciunt, aut nihil. Hinc ergo ii qui ab illis explorantur, irascuntur mihi, non illis; et dicunt, Socratem esse quendam impurissimum, ab eoque corrumpi adolescentes. At ubi aliquis eos rogat, quibus factis et qua doctrina, nihil quidem habent dicere, sed rem ignorant; tamen ut ne haerere videantur, ista quae in omnes sapientiae studiosos in promptu sunt convicia, iaciunt, scrutari eum coelestia et subterranea, deosque non statuere, et inferiorem causam efficere superiorem. Nam verum, ut arbitror, nolint dicere, suam et scientiae simulationem et rerum omnium inscitiam patefactam esse. Quoniam igitur illi, opinor, ambitiosi sunt et vehementes et multi, et de compacto et persuasibiliter de me dicunt, impleverunt aures vestras, et pridem et nunc vehementer criminando. Ex quibus et Melitus me adortus est et Anytus et Lyco: Melitus, quod poetarum nomine dolet; Anytus, quod opificum et eorum qui rempublicam tractant; Lyco, quod nomine rhetorum. Quapropter, sicut initio dixi, admirer, si ego vobis possim tam brevi tempore hanc invidiam eximere, in tantum auctam. Habetis, Athenienses, ea quae vera sunt: nam ego nec magnum quicquam nec tantillum vobis occultans aut dissimulans, causam dico. Tametsi propemodum scio, iisdem veris dicendis me in odium incurrere. Quae res argumento est, vera me loqui, idque esse meum crimen, et has rei causas esse. Itaque sive nunc, sive posthac ista quaesieritis, ea ita esse invenietis.

CONFUTATIO, ii.

De iis rebus igitur, de quibus primi acccusatores me accusabant, defensio mea satis haec sit ad vos. Ad Melitum autem, virum optimum et civitatis amantem, ut ait, et ad posteriores, dehinc me conabor defendere. Iam rursus, quando hi sunt alii accusatores, eorum sumamus iuratam litis formulam. Habet autem sic fere: _Socratem_ ait _iniuste facere, quod et adolescentes corrumpat, et deos, quos civitas statuit, non statuat, sed alia daemonia nova._

Tale igitur est crimen. Iam eius criminis unamquamque partem examinemus. Ait me iniuste facere, qui corrumpam adolescentes. Ego autem, Athenienses, iniuste facere dico Melitum, quod serio ludit et temere in iudicium homines vocat, simulans de rebus laborare se et sollicitum esse, quarum nulla ipsi umquam cura fuit. Quod ita esse, conabor etiam vobis ostendere. Quare dic mihi, quaeso, Melite: Nempe plurimi facis, ut adolescentes fiant quam optimi? Ita. Dic his, age, quis eos meliores reddit? non enim dubium est quin id scias, quum res tibi curae sit. Nam corruptorem, ut ais, nactus me ad hos educis atque accusas. Ergo eum qui meliores reddit demonstra, age dum, et ostende iudicibus. ... Viden' te silere, Melite, neque habere quod dicas? Atqui annon turpe hoc tibi satisque arguere videtur, id quod ego aio, te nihil rem curasse? ... Iam dic, amabo, quis illos reddit praestantiores? Leges. At non hoc rogo, vir optime; sed quis homo, qui primum etiam id ipsum sciat, leges. Iudices hi, Socrate. Ain' tu, Melite? Hine possunt erudire et meliores reddere adolescentes? Maxime. Utrum unusquisque, an alii eorum possunt, alii non possunt? Unusquisque. Pulchre, Iuppiter, narras, et magnam copiam hominum iuventuti utilium. Quid autem? utrum auditores hi eos meliores reddunt, annon? Etiam hi. Quid? Utrum senatores? Etiam senatores. At numquid, Melite, concionarii cives corrumpunt iuventutem? an illi quoque eos meliores quisque reddunt? Etiam illi. Praeter me igitur, quantum video, nemo est Atheniensium, qui non reddat probos ac praestantes; ego autem solus corrumpo. Ain' tu? Prorsus plane id aio. Sane magnum in me arguis infortunium. Itaque mihi responde: Utrum etiam in equis res ita esse tibi videtur, ut qui eos meliores faciant, ii sint omnes homines, unusque sit quidam qui corrumpat? an contra plane, ut unus quidam sit qui eos possit meliores facere, aut perpauci, qui in arte equestri versantur; plerique autem, quum equos tractant et iis utuntur, corrumpant? annon ita, Melite, res est tum in equis, tum in ceteris omnibus animantibus? ... Certissime, sive tu et Anytus negatis, sive aitis. Magna sane quaedam felicitas nostra videtur esse in adolescentibus, si unus modo eos corrumpit, ceteri iis utilitatem praebent. Atenim satis ostendis, Melite, numquam tibi curae fuisse adolescentes; ipseque perspicue declaras negligentiam tuam, quod me de rebus, quarum procul a te studium fuit, ad iudices educis. Sed amplius nobis dictu, per deum immortalem, Melite, satiusne est habitare inter cives bonos, an inter malos? ... Responde, sodes. Nihil difficile rogo. Annon et mali proximis semper vicinis in aliqua re nocent, et boni prosunt? Omnino. Estne ergo aliquis, qui ab iis quorum consuetudine utitur, potius damnum malit quam commodum accipere? ... Amabo, responde. Respondere quidem etiam lex iubet. Estne qui sibi velit noceri? Nemo quisquam.

Age vero, utrum huc me vocasti, quod corrumpam adolescentes et pessimos eos reddam consulto, an quod nolens? Quod consulto scilicet. Quid tandem adeo tu istud aetatulae, Melite, me sapientior es homine hoc aetatis, ut tu quidem cognitum habeas, et malos male proximis semper vicinis facere, et bonos bene: ego autem eo ignorantiae venerim, ut hoc quoque nesciam, si quem eorum quibus utar, improbum fecero, me in periculum incurrere, ne quid ab eo mali accipiam? Tantumne ergo hoc mali voluntate mea attraho, ut tu ais? Hoc ego tibi non credo, Melite, neque alius, puto, quisquam hominum credet; verum aut non corrumpo, aut, si corrumpo, facio nolens. Ita tu quidem utrobique mentiris. Sin autem nolens corrumpo, peccatorum talium et involuntariorum neminem moris est arcessere, sed privatim prensum docere et commonefacere. Non enim dubium est, ubi rem didicero, me destiturum esse ab eo, quod faciam imprudens. Tu autem agere mecum et me docere vitasti atque noluisti; huc educis, quo educere moris est eos qui castigationis egent, non disciplinae. Atenim illud, Athenienses, iam apparet, quod ego dicebam, huic Melito rem nulli umquam curae fuisse. ...

Tamen dic nobis, quomodo[TR1] ais, Melite, adolescentulos a me corrumpi? Nempe, quantum litis a te agendae formula indicat, eo quod doceo statui non oportere deos quos civitas statuit, sed alia daemonia nova? annon haec docentem me dicis esse corruptorem?

Immo prorsus plane hoc dico. Ipsorum ergo, Melite, horum deorum causa, quorum nunc res agitur, velim id etiam planius dicas et mihi et hisce viris. Nam ego intelligere nequeo, utrum dicas docere me statuendos deos aliquos--adeoque ipse statuo esse deos, nec penitus tollo numen eorum, neque hac parte pecco--; modo non eos quos civitas sed alios, atque hoc est illud, de quo me accusas, quod alios; an omnino me ais neque ipsum statuere deos, et eadem ceteros docere. Hoc dico, te omnino deos non statuere. O mirifice Melite, quorsum hoc dicis? Ergo ne solem quidem nec lunam statuo esse deos, sicut homines ceteri? Non hercle, iudices: nam et solem esse lapidem ait, et lunam, tellurem.

Anaxagoram a te accusari putas, dilecte Melite; et ita contemnis hos, et litterarum expertes putas esse, ut nesciant Anaxagorae Clazomenii libros harum quaestionum refertos esse. Nimirum haec etiam adolescentes a me discunt, quae cuivis subinde, si permagno, drachma licet de scena emere, ut Socratem irrideant, si haec simulet sua esse, praesertim tam absurda. Siccine, pro Iuppiter, videor tibi neminem statuere deum esse? Neminem vero, hercle, nullo pacto. Rem dicis, Melite, quae supra fidem sit, ac sane, ut ego arbitror, tuam ipsius. ... Videtur enim hic mihi, Athenienses, nimis superbus et petulans esse, planeque superbia quadam et intemperantia et iuvenili levitate accusationem hanc suscepisse. Dixeris eum velut aenigmatis conditorem experiri, utrum[TR2] ille scilicet sapiens Socrates intelliget me ludere et pugnantia dicere, an illum ceterosque, qui audiunt, in fraudem illiciam? Nam video eum sibimet ipsum contraria dicere in me accusando, tamquam si dicat: Socrates iniuste facit, quod deos non statuit, sed quod deos statuit. Atqui hoc est iocantis. Iam considerate mecum, Athenienses, quomodo haec dicere me videatur: at tu responde nobis, Melite. Vos autem, id quod initio a vobis petii, memineritis mihi non obstrepere, si consueto more verba faciam. Estne hominum aliquis, Melite, qui statuat res humanas esse, homines autem non statuat? ... Respondeat, Athenienses, et ne aliud atque aliud occlamitet. ... Estne qui equos non statuat, verum artem equestrem? Aut qui tibias non statuat, verum tibiarum inflandarum artem? ... Nemo est, vir optime. Nisi tu vis respondere, ego tibi narrabo et ceteris auditoribus. Sed quod statim rogavero, ad id responde. Estne qui daemonia seu divina esse statuat, daemonas autem seu deos non statuat? Nemo est. Ut iuvisti nos! Quippe vix tandem respondisti, ab auditoribus coactus. Annon ergo daemonia et statui a me ais et doceri, sive nova ista seu vetera? Ita daemonia certe statuo, te iudice: idque etiam in formula litis iureiurando confirmasti: sed si daemonia statuo, etiam daemonas, opinor, a me statui prorsus necesse est. Annon est ita? ... Est vero. Sumo enim te affirmare, quoniam non respondes. Iam daemonas annon aut deos esse ducimus, aut deorum filios? Ais an negas? Aio. Sic igitur, si daemonas esse credo, ut tu ais, sive illi dii quidam sunt, id verum est quod dico, te perplexe loqui et iocari, negantem credi a me deos, et aientum rursus deos a me credi, quia daemonas esse credam: sin illi deorum filii quidam sunt spurii, vel ex Nymphis, vel ex aliis quibusdam feminis, quarum etiam dicuntur, num quisquam deorum filios credet esse, deos autem non credet? Aeque enim absurdum id fuerit, ac si quis equorum prolem credat esse vel asinorum, mulos, equos autem et asinos non credat. Quamobrem fieri non potest, Melite, quin tu aut quod velles haec nos tentare, litem hanc moveris, aut quod non haberes in quod me vocares verum crimen. Ut autem cuiquam tu persuadeas hominum, qui vel paululum habeat mentis, eiusdem esse viri, et ponere daemonia ac divina, et non ponere nec daemonas, nec deos, neque heroas, id vero fieri nullo modo potest.

EGRESSIO.

Atenim, Athenienses, me culpa vacuum esse ex ipsa Meliti accusatione, non longam poscere mihi videtur defensionem, sed vel haec sufficiant: quod autem supra dicebam, in magno et multorum odio me versari, id, scitote, verum est. Atque hoc est quod me perdet, si quid perdet, non Melitus, neque Anytus, sed vulgi criminatio et invidia; quae res multos etiam alios eosque bonos viros perdiderunt, atque in posterum, credo, perdent: neque adeo metuendum erat ne illa vis in me deficeret.

Iam dicat forsitan aliquis: Et non te pudet, Socrate, eo usum esse vitae instituto, unde impendeat nunc tibi periculum mortis? Huic ego iustissime ita respondebo: Haud recte dicis, mi homo, si vivendi aut moriendi periculum putas reputandum esse ab eo, cuius vel mediocris sit virtus, et non unum potius illud spectandum, si quid agat, utrum iuste an iniuste agat, bonique an mali viri fungatur officio. Nam ista quidem tua ratione vitiosi forent heroes illi, quotquot ad Troiam occubuerunt, tum ceteri, tum Thetidis filius: qui adeo periculum contempsit prae subeunda aliqua turpitudine, ut, postquam ei occidere cupienti Hectorem, dixisset mater, quae quidem erat dea, sic fere, ut opinor: Fili, si Patrocli amici caedem ulciscere, atque Hectorem interficies, ipse moriere:--_Illico enim iam,_ inquit, _post Hectora nex tibi certa est_--: ille igitur, his auditis, mortem ac periculum parvi pendens, multoque magis metuens vivere ignavus, et amicos non ulcisci, _Illico sic,_ inquit, _moriar,_ iniuriam persequutus eius qui laesit, ne deridendus hic maneam _curvas ad naves, telluris inutile pondus._ Numne illum putas curasse mortem ac periculum? Ita enim res est plane, Athenienses: quo quisque in loco se statuerit ipse, quod optimum arbitraretur sequutus, aut a praefecto statutus fuerit, ibi eum oportet meo iudicio perstare et dimicare, nihil nec mortem neque aliud quicquam reputantem prae turpitudine. Itaque si ego olim, quum statuerunt me praefecti, qui a vobis cum imperio in me creati erant, et in Potidaea et in Amphipoli et ad Delium, tum quo in loco statuerunt, mansi non secus quam quilibet alius, et vitae periculum adii: nunc graviter delinquam, Athenienses, si, quum deus me, ut ego putavi atque in animum induxi, huc statuerit ut viverem occupatus in sapientia quaerenda in meque ipso et ceteris explorandis, ibi aut mortis aut alius cuiusquam rei metu de statione discedam. Indignum profecto sit, et meritissimo me aliquis in ius educat, quod deos esse non credam, ut qui oraculo fidem non habuerim, mortemque metuam, et sapiens esse mihi videar, qui non sim. Nihil enim, cives, aliud est, metuere mortem, quam videri sibi sapientem esse, qui non sit. Est enim, quae nescit, videri scire. Nam quid sit mors, nemo scit; ne id quidem an homini sit omnium maximum bonorum: sed metuunt, quasi probe sciant maximum malorum esse. Atque hoc nonne manat ex probrosa ista inscitia, quum quis putat se scire ea quae nescit?

Ego autem, cives, hac re fortasse hic quoque vulgus hominum antecello; et si in aliqua re me sapientiorem quoquam dixerim esse, in hoc dixerim, quod, quum non satis sciam de rebus, quae sunt apud inferos, etiam videor mihi nihil scire. At iniusta facere et non parere meliori, sive deo sive homini, id malum et turpe esse scio. Prae malis igitur, quae mala esse scio, ea quae nescio an forte sint bona, numquam metuam, neque fugiam. Quare ne nunc quidem, si me absolvitis, Anyto non obsequuti, qui dixit me aut omnino non educendum huc fuisse, aut semel eductum, utique morte multandum esse, monens vos, si evasero, fore mox ut filii vestri ea, quae Socrates doceat, sectantes, omnes penitus corrumpantur; si iam mihi dicatis: Socrate, nunc quidem Anyto non obsequemur, sed absolvimus te, hac tamen conditione ne longius in isto examine aut in sapientia quaerenda versere; sin posthac prehensus fueris in ea opera, moriere: si inquam, ea lege me absolveritis, sic respondebo vobis: Ego vos, Athenienses, in magno honore atque amore habeo, sed deo magis parebo quam vobis; et, quoad spiro ac possum, haud desinam sapientiam quaerere, vosque adhortari et admonere, quoties alicui vestrum occurrero, hac qua suevi oratione: Optime vir, Athenis natus quum sis, urbe maxima et laudatissima ob sapientiam et fortitudinem, opes quidem ut tibi sint quam plurimae, utque gloria sit et honor, non te pudet curare; at prudentiam et veritatem et ut animus tuus quam optimus fiat, non curas, neque studes: et si quis vestrum controversetur eaque se dicat curare, non statim dimittam eum, nec discedam, sed interrogabo et examinabo et redarguam; et si mihi non videbitur possidere virtutem, idque dicere tamen, exprobrabo, quod res plurimi aestimandas minimi pendat, viliores autem pluris. Ita et iuniori et seniori, cuicumque occurrero, faciam, sive hospiti sive civi; magis tamen civibus, quo mihi propiores estis genere. Nam id iubet, scitote, deus; et ego arbitror nullumdum vobis bonum contigisse in civitate maius quam hoc meum deo obsequium. Nihil enim circumiens aliud ago nisi ut suadeam et iunioribus et senioribus vestrum, ne corporum studio se dedant aut opum prius, aut cuiusquam alius rei tam intente, quam animi ad optimam rationem formandi; monens, non ex opibus exsistere virtutem, sed ex virtute opes et cetera omnia hominibus bona, tum privatim tum publice. Quae si dicens corrumpo adolescentes, perniciosa haec sane fuerint; sin quis alia me dicere ait praeter illa, nihil dicit. Quocirca ita responderim: Athenienses, sive parebitis Anyto, sive non; seu dimittetis me, seu non: sic habetote, non aliter facturum me esse, etiamsi saepe mihi sit moriendum.