Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille
Part 9
Aer interim præter modum erat tranquillus; mihi tamen satis constabat oportere naves omni remigum nisu adigi; quo facto, celeri cursu Occasum versus ferebamur. Mihi duodenum horarum spatio non minus quadringenta quinquaginta stadia emensos nos esse videbamur, insulamque omnino superasse; tamen cœlum interea nubibus opacis sensim magis obruebatur, nimbique ex alto pendebant, ac tempestatem instare dubium nullum erat. Interim naves, procul terris, diligenter in alto tenebam, nec hoc perperam; nam sub secundam vigiliam, quum ab arido, ut opinor, circiter stadia centum quinquaginta aberamus, tempestas cum omni sævitia nos assecuta est. Turbo Austro-Africus erat, quapropter mihi satius videbatur nos eius furori concedere, et ab eo ad Aquilonem prope, inter Cretam, minoremque Cytheram insulam rapi, quo consilio et alterum velum pandi iussi, ut procellá ad arbitrium raperemur.
Totá eá nocte nesciebamus ubi versaremur. Imbres urceatim ruebant Fluctuum alter alterum celeriter urgebat, montesque aquæ stegæ nostræ illidentes effecerunt, ut gubernatores ex omnibus viribus sibi connitendum existimarent, ut naves suas sub sua potestate conservare possent, nec sua latera procellis obiicerent.
Interim tonitrua pæne sine ulla intermissione crepabant; fulmina perpetuo lumine aera percellebant, quibus coruscantibus, spumantes undarum cristas, ad sidera iactatas, perspicere poteramus perinde atque atros inde hiantes voragines cum vertigine gliscentes.
Quamquam naves furore maris continenter iactabantur, mirá tamen constantiá quæque earum salum sulcabant. Remiges, militesque aquam irruentem situlis exhaurire iussi, qui, Hannibale, præfectisve remigum, partim amicis verbis, partim duris flagellis operas hortantibus, opus suum concordi voluntate perfecerunt.
Tempestate summa vi furente, voce, quá poteram maximá, quæ sonitum fragoris superabat, Sammai inclamavi, nunc instare tempus ad suum Deum invocandum. Bichri roganti, utrum periculum vere exitiale esset, respondi, me in Syrtibus peiora quoque expertum fuisse, in oceano autem, ultra Fretum Gaditanum, etiam sæviores tempestates, quippe ubi fluctus etiam ferociores turgescant et tumescant, pertulisse, quum hic undæ breviores, mansuetioresque essent, naves autem multo constantiores, et cursum facilius tenere posse videri.
Chryseis atque Abigail in casteria sua sese amplexatæ tenebant; Sammai et Bichri, quamvis mari insueti, vixque pedibus consistendo pares, rerum statum satis æquo fortique animo ferebant, et intrepidi, nautis, rudentes administrantibus, quidquid in eis auxilii erat, ferebant, atque muniendis embolarum præsidiis opitulabantur. At pæne fidem excedebat terror robusti Herculeique Ionæ, qui incredibili formidine captus, sese in cavo navis in tabulatum prosternens, tamquam ingens pannorum manipulus, ad quemque motum navigii huc et illuc volutabatur.
“Væ mihi! ó me infortunatum! quid ego huc veni?” gemebat velut præ terrore in exitii articulo, “quid veni? curnam pagum meum reliqui, quum plus satis et ultra haberem? Pereundum nunc mihi est in mari; mox mergar, cibus piscium. Actum de me est!”
“Apage, magna bellua!” inclamat eum Hannibal, costas eius calce pulsans; “surge! nequid hic volutando aliquid subverteris ac fregeris, nam et me tantum quod non supplantavisti. Heus, nautæ! accedite, erigite dementem hunc nebulonem, et ad malum eum ligatote!”
Herculeus ille, ut præceptum erat, tamquam trabs, a nautis ad malum volutatus, illi alligabatur.
Ad posticum concedens, invenio Himilconem, ut gubernatorem pro viribus instituebat. Fatebatur mihi se Dagonem omnino non vidisse. Eo loquente, ingens unda raptá Cabiris, eam tantum non lateri nostro illidebat, eodemque momento temporis fulgor emicans collustrabat Hamilcarem et Gisconem, suis nautis vehementer gesticulantes.
“Præclara itineris nostri initia!” clamat Gisco prætervectus.
“Sustine, Gisco, et persevera! iam eluctabimur!” magná voce reclamavi in solatium. Hannoni vero, qui fune se sustinens oculos in furenti mari pascebat, hæc dixi:
“Esto animo forti, Hanno!”
“Satis mihi fortitudinis superest,” inquit ille bono ánimo, “quæ et mihi et Chryseidi sufficiat; fatendum tamen mihi est tempestatem hac deteriorem me nunquam, quod sciam, expertum esse.”
Hoc eodem temporis puncto vagitus Himilconis nos terrore perculit:
“Vela! vela! cerne vela!”
Nautæ ad antennas ruunt. Tantum quod non eversi eramus! Ingens mons aquæ latus navis nostræ ad ventum converterat, vela autem ad malum flexa vento ad perniciem usque inflabantur. Simul fulgur, cæteris acrius, ac prope excœcans, eodem ictu oculi, navigium rotundum, non procul ante nos, collustrabat.
“Melcarth! Bodmilcar!” Himilco et Hanno uná conclamant.
Alterum fulgur. Nullum iam erat dubium quin id Melcarth esset atque Bodmilcar, qui stans in puppi, vento et undis imperare videbatur. Tertium denique emicuit fulgur, tonitrubus pæne continenter crepantibus; cæteroquin præter furentes ac subsultantes aquas nihil dignosci poterat: Melcarth in tenebris disparuisse videbatur.
“Chusor Phta illic, in sublimi, malleo suo operatur,” inquit Himilco; “pulset tamen ut velit, Cabiri nostras partes tuentur, non oberit nobis.”
Inde, horæ circiter spatium admodum solliciti egeramus. Quantum mihi constabat, procella nos ad Septemtriones rapiebat, nullo tamen pacto certe ac definite, quo in loco versaremur exploratum habere poteram. Quælibet unda lateri navis imminebat, exitio nobis fieri parebat, atque Cabiri, quæ prope nos incedebat, quandoque in sublime elata, capitibus nostris impendere videbatur, alias in ima rapta subter pedes vehi apparebat. Cum Himilcone super casteriam in puppi stabam et cum duobus gubernatoribus unà, quum mons aquæ, omnium quos hactenus experti eramus longe maximus, stegam universam obruebat. Ego celeriter cancellos apprehendi, sicque ictum excepi. At vero, quum undá fere excœcatus, sed mei compos, ad me redii, Himilconem, unumque gubernatorem, disparuisse comperi. Pro bona fortuna gubernaculum ereptum non erat, proinde omnibus quæ supererant viribus connisus, clavum converti, navimque iusto cursui restitui; tunc clavum nautæ, modo e cavo ascendenti tradidi, ac, proclivis trans cancellos clamitare cœpi: “Himilco! Himilco!”
Interea dilucescere cœpit, et in semiopaco, ac tantum quod Sammai discernere poteram, ut ante ianuam casteriæ se pronum prosternebat, precatus Deum Israél, ut vitis dumtaxat duarum mulierum parceret, etiamsi cæterorum vitas eripere decrevisset.
Hanno, quum vocem meam tremere animadvertisset, ad me cucurrit, et animo perquam commotus intellexit aliquid mali probo gubernatori accidisse. Cœpi illi narrare quid compertus fuerim, meque vereri dixi ne ille undis abreptus esset, quum a tergo vox insonuit:
“Ecce me salvum, Navarche! Præceps cecidi;” his verbis Himilco, utrem, e pelle caprina, manibus gerens e cavo navis ascendit.
Eum salvum scire magno mihi sublevamini fuit, præsertim quod plane incolumis evasisset.
“Aquæ me per gradile rectà præcipitarunt, sed pro bona mea fortuna, caput huic utri illisi, sicque mortem evasi. Miror quod uter non displosus fuit tanto ictu. Cabiris bonis grates sunto, quod ita me custodiverunt. Sed quid de Cadmo factum est, qui clavum tenuerat?”
Ego nihil, nisi tristi vultu mare indicaram. Himilco sensum capere videbatur, sed nihil respondit. Tum in puppi consedit, seque ex utre reficere cœpit.
Extemplo Bichri ad me properat, meque paucis velle dicit his me allocutus verbis:
“Nauta quum non sim, fortasse æquum esset ut rem alienam agens veniam a te peterem; verum acies mihi acutissima est, quæ mihi ad dextrum a puppi montes indicare videtur.”
Himilco protinus exsurgit, quin utrem vini mitteret, et luscus eam cœli plagam scrutari cœpit, quam Bichri indicarat. Mox sic fatur:
“Sagittarius, profecto, non fallitur; etiam meus oculus raro fallit; sub recto, præter dubium, terra cernitur.”
Tametsi pluvia usque ruebat, per nebulosum opacumque pone nos, ad rectum, montium iuga satis distincte percipere poteram. Quoniam mihi omnino constabat versus Aquilonem nos rapi, minime dubitandum putabam eam terram, quæ nobis in conspectu esset, oras Septemtrionales Cretæ esse; quod et eventus comprobabant.
Primum itaque nostrum negotium esse videbatur, procellam eluctantes, ad littora contendere. Hoc consilio Cabiris signum dari iussi, numerum remigum, cuique addendo singulum militem aut nautam, ut æquatis laboribus omnes conferrent operam, duplicari. Tunc embolam inspexi, lætusque reperi parum mercium loco dimotum esse.
Paucis horis ventum plane effugimus, ac, paullo post, e scissis nubibus iubar solis emicuit, lumineque et cursum nostrum perfundere, et corda animosque in spem et gaudium erigere cœpit.
“Numen nos eripuit!” suspirat Sammai; “ego profecto fateor me ingenti pavore esse liberatum.”
Himilco interea chitonetam ex aqua expressit, statuitque, facultate a me impetrata, Bichri, utpote qui terram primus repererat, e culleo, quem necdum missum fecit, haustum vini donare. Annui, utpote optime merito.
Mulierculæ nunc iam facile persuaderi poterant ut prodirent, quamquam metum, usque tremulæ, haud omnino deponere potuerunt, tamen lætitiá renidere videbantur.
“Ecce mulierculæ!” ait Hanno, eas in stegam educens; “non absimiles tempestati sunt: iam subrident, iam lacrymantur.”
Sammai malle se aiebat denis armatis, quam cum uno furente mari contendere. Tamen ego eum certiorem feci mirá animi fortitudine eum se gessisse, tametsi nunquam antea tempestatem in mari expertus esset; monui tamen eum, ut in posterum sibi caveret, nequid de Diis temere, ac minus reverenter disputaret.
Tum Hannibal, galeam uná, cataphractam alterá manu gestans, e cavo egreditur, nosque, accedens, his verbis alloquitur:
“Totá nocte tam strenuo detinebar labore curandi ut vulgus remigum ad sustinendum modum adigerem, ut cataphracta mihi omnino negligenda esset; quin eam prorsus in frusta comminutam esse putavi; sed sive Astartes, sive cuiusvis Deorum voluntate, eam salvam, illæsamque reperi. Cæteroquin gaudeo, mulierculæ, vos salvas, incolumesque conspicere posse. Etiamque sperare me posse arbitror, vobis et metum iam esse excussum, et cibi appetentiam ad vos revertisse. Mihi quidem orexis prorsus salva est.”
Quum vero animadvertisset Himilconem Bichrique succo utris se recreare, sine mora eorum societati se adiunxit.
Tempore ad post-meridiem vergente, nubibus penitus pulsis ac dissipatis, sol iterum effulsit, glaucumque æquor parum agitatum resplendebat placidá diversitate a virore instantium littorum, a quibus vix tricena stadia aberamus. Locum itaque ad iaciendas anchoras idoneum quæsitum Cabiros præmisi, ubi a laboribus nostris requiescere, damnaque accepta sarcire possemus. Interim in stega Astartes dum sedentes apricaremur, levique merendá, quæ pane infermentato, passis ficis, crudis cæpullis, haustuque vini conficiebatur, animadvertimus Dagonem e longinquo versus nos contendere. Procella illi antennas cum velo unà eripuit, itaque ipsa tempestate acta, remisque freta, sua incommoda satis feliciter eluctata est. Pro communi fortuna, vela supernumeraria satis superque habebamus, ac damna haud magno labore reparare poteramus. Cabiros ad linguam promontorii prærupti in mare excurrentem, nos præstolantem assecuti sumus, et exinde reperimus in meridiano declivi idoneum esse sinum in ostio fluvii, e valle admodum fertili huc dilabentis. Omnes itaque tres naves, terræ linguá superatá, et ad meridiem versæ, sub vesperum, secundum littus, medium sinum attigerunt, unde littus procul versus Ortum recedit. Hic denique Astarte, Dagonque anchoras iecerunt, Cabiri autem in siccum subducta erat. Locus anchorandi perquam erat commodus, tempus quoque admodum favebat. Ex continente pagorum lumina cernebantur, unde et animis firmati eramus, et in bonam spem erigebamur, tametsi corporibus multum fessi, quietem capturi decumbebamus, atque totam noctem placidus somnus nos tenebat.
Caput VII.
Chryseis Regi Hannonem Anteponit.
Postridie, nullá morá interpositá, industriá omnium meorum damna reparare cœpi. Embola ita erat convasata ut pæne immota, nullum prorsus detrimentum acceperit. Ex hac aliquot manipulos in aridum efferri, ac sub umbra arboreti in propatulo venum expandi iussi. Item Ionam e navi excedere, tubamque secum ferre præcepi. Ipse, primum quam solido se insistere, terramque pedibus subesse sentiebat, puerorum more subsultare, tripudiarique cœpit, tanto elatus gaudio.
“Iam híc, procul a faucibus Leviathan, in tuto sum!” clamitabat cum voluptate. “Nihil híc, in solida terra, referet, quod monstrum mihi conveniendum sit; atque quo ocius id fiat, eo melius.”
Exuberantem eius animum quodamtenus refrænavi, tubam suam prehendere, altissimáque quá par erat voce, canere eum iubendo; quo mox factum erat, ut non modo incolas propinquorum pagorum, verum etiam opiliones in collibus circa greges suos pascentes, alliceret. Quum nihil a nobis hostili animo adversus se parari intelligerent, hi omnes ad nos confluxerunt clamitantes: “Phæces! Phæces!” sociis indicantes Phœnicios mercatores ad se venisse.
Hi omnes erant Dores; staturá proceres, corporibus robustis, pars, naso recto, aquilis alii capillis super frontem sublimem cincinnis. Plerique inermes advenerunt. Nonnulli eorum chitonetis, sine dubio Phœniciæ originis, erant induti; alii eiusdem generis tunicis sine arte imitatis, e panno rudi sui opificii. Hi plerumque nudo capite incedebant, præter paucos, quorum capita genere petasi, e plexo stramine erant tecta. Erant cum illis etiam aliquot mulieres; quarum quidem pleræque tam erant vultu decoræ, quam statura venustæ. Indutæ autem hæ erant vestitu planissimo, genere institarum in speciem saccorum ad talos demissarum, ad humeros, et ad collum apertarum, ubi capita brachiaque prominebant; tamen his superinduta erant subarmalia, ad coxam usque submissa, ubi vittis nitide constringebantur in utramque partem. Cæteroquin nulla monilia, aut gemmæ, nec ulla ornamenta alia in illis conspiciebantur.
Priusquam hi hospites advenissent cavendum putavi, ut merces nostras sudibus in terram defixis, hisque fune deligato circumsepirem, atque per Hannonem advenas commonefieri curavi, ne funem transgrederentur. Ii apprime intellexerunt, nam etiam alioquin eá erant humanitate, ut et consilium meum facile perspexerint, et se modestiá prorsus naturali continuerint.
Unus e numero eorum, qui scipionem cum æreo bulbo gerebat, fasciaque e tela comas constrictas habebat, munere interpretis fungebatur. Satis clarum erat hunc primicerium, vel magistratum apud eos esse; sui enim asseclæ reverenter auscultabant, dum ipse ad nos verba faciebat. Orationes longiusculas edere Dorum mores ferre videntur; nam is princeps accedens, oratione conceptá nos alloquebatur. Hannone satis facile interpretante, sensum orationis eius prorsus clare percepi. Orsus itaque est salutem nobis dicendo, prosecutus dein nos est multimodis assentatiunculis, semideos nos appellando, item affines ac propinquos tutelarum nostrarum navium, ac, tandem, petivit, ut meá voluntate suis asseclis liceret miras merces, quas ex urbe Divina, Sidone, a nobis allatas, inspicere et contueri.
Iam tunc omnes tribus eorum satis cognitas habui, quæ communi nomine Hellenes appellabantur, quorum hoc erat commune, ut nos Phœnicios Divinæ originis esse reputarent. Magnitudo nostrarum navium, peregrinationum nostrarum immensitas, arcana urbium nostrarum dissitissima loca, eo collimabant, ut in hac fide sua confirmarentur, nec in præsentia e re nostra erat hanc suam superstitionem e medio tollere. Futurum enim erat, ut quondam peregrinaturi in colonias nostras inciderent, quum experientia eos edoctura esset, nos sui similes mortales esse. Interim persuasum sibi erat nos supramundanos esse, quamobrem, quidquid fabularum in aures eorum effunderentur, sibi cum pietate quadam auscultare solemne erat.
Hannone interprete principem certiorem fieri placuit, nos magnam copiam mercium mirabilium nobiscum e Caucaso, terrá gigantum attulisse; item e Cilicia, ubi montes, ora inferorum patula, ignem fumumque vomere consueverint; Sidone, Deorum metropoli; ex Arabia, terrá piorum, ubi homines terna sæcula pervivere soleant et ultra; ex Ægypto, ubi Dii tauri, crocodili, atque colubri duorum stadiorum longitudinis vigeant. Præterea, per interpretem explicui illis fore, ut, si populares sui nobis pelles bovinas, æs Chalcidicum, lanam textam, vel cornua caprina afferre possent, nos illis tunicas, ocellos vitreos, odores, nectar, aut quamlibet fere rem, quam appetere possent, in cambium daturos esse. Nec mora. Ipse aliquot suorum asseclarum protinus in pagum remittit, qui merces a nobis postulatas comparent.
“Quam proterva mendacia!” submissá voce me affatur Sammai “Nonne asseruisti Midianitas piam gentem esse? Nonne etiam dixisti posteros Ismaél trecenos vivere annos? ac, denique, ni fallor, apud Ægyptios Deos esse?”
Indignationem eius leni tantum risu excepi, sed Hanno illi cachinno respondit:
“Nihil commoveare, Sammai: alii peiora mentiuntur; hæc ad finem optatum assequendum valebunt, si hos bonos emptores effecerint.”
Princeps mihi venum aliquot pilleges[1] obtulit, quas nuperná suá expeditione in continente ceperat; sed ego, quum probe scirem nec in emporiis coloniarum Libycarum, neque Tartessi, servas quemquam mercari, oblatum abnui. Ipse vocabulum nostrum pilleges ut pállax reddebat. Satis certum videbatur Dores quadam difficultate vocabula nostra efferendi laborare; nam ipsi chitonetam nostram chitón vocitant, nostrum cóf, ut cépos, castira vero ut cassiteros efferunt. Alias more cæterorum barbarorum, sensum quorundam vocabulorum non capiunt, eaque omnino pervertunt, uti quum de magno ultra Gades mari illis loqui contingit, loco Maris Og, vocant illud, describuntque, veluti flumen Oceanos, idque loco Dei habent.
Illi, quos princeps retro in pagum miserat, interea cum satis magná copiá æris præclari, pellium boum, cornibusque caprarum, reverterunt, quorum aliqua satis erant grandia, ut ex iis optimi arcus fiant. Insuper, etiam eximium pannum laneum secum tulerunt, quem et ipsi de continente importaverant. Pretia quoque, quibus merces suas nobis obtulerant, æqua et iusta erant.
Tandem, ad resarciendas nostras naves, et ad otium spatiumque reperiendum, visum nobis est turbam emptorum, quæ pedetentim magis et magis increscere cœperat, hinc, a littore, alio diverti oportere. Hoc proposito certam mercium copiam Hadlæo, fido cuidam nautæ concredidi, eumque cum his longius a littore recedere, e mercibus, quidquid posset, vendere, ac, denique, post spatium quadraginta horarum ad nos reverti iussi; nam intra id tempus naves nos reficere posse sperabam. Bichri comitem se itineris obtulit, Ionas autem, cuius tubá Dores magnopere delectari videbantur, etiam missus est, qui tubicinio incolas ad mercatum allectaret.
Die iam ad occasum vergente, octonos meorum nautarum ad succidendam in declivio vallis quercum dimisi, ex qua antennas pro Dagone effingeremus. Dores, quidquid nobis ligni opus erat, gratis concesserunt, satis sibi compensatum esse rati, si asciariorum nostrorum operi interesse, fabulisque curiosis aures intendere licitum sibi esset, audireque eos, qui e nostris eorum linguá satis sermocinari poterant. Diligentem insuper præstabant operam in colligendis, afferendisque calis, atque assulis, item supportandá aquá, aliisque rebus, quibus opus habebamus, nobis sedulo opitulati erant. Cæterum, qualescunque hi sese aliis peregrinis præbuerunt, certe erga nos Phœnicios, perquam humanos, mansuetos atque affabiles se præstiterunt.
Dores Chryseiden multis quæstionibus sollicitarunt de Phæacibus, diversissimaque de eorum patria, urbibus, regeque sciscitabantur; ipsa autem, idiomate ipsis minime alieno, res declaravit, quá re nec ipsa erat parum delectata, quod cum iis libenter sermocinabatur, illi vero ei de illustribus, magnificisque templis, mirificis ædibus, et de inclytis viris narranti, haud ingratos auditores se præbuerunt. His enim, profecto, haud clare constabat quid Phœnice esset; nam eam sibi insulam esse existimabant, et verosimile videbatur eos hanc cum colonia Chittim, aut vero cum alia nostra colonia Chalci, quæ illis longe propior erat, confundere et commiscere. Præterea Phœnices ipsis ubique terrarum obversari videbantur; nam et littora Cariæ, ubi mercatores nostri emporia instituerant, perinde Phœnicum nomine insigniunt. At illa reapse terra est Lelegum Cariorum, qui cum Phrygiis unà, antecessores Dorum in insula Creta exstiterunt, primique qui Cydonios in montana abegissent, compluresque eorum exterminassent. Cæterum Dores memoriæ prodiderunt Leleges Pelasgosque se in continente antecessisse, nec paucos horum in iis locis usque superstites esse. Facile equidem mihi persuadeo Carios, Æos, cæterosque, quos nos e sedibus suis littoralibus dispuleramus, demum in Cretam pervenisse; Carii etenim navigationis minime erant ignari. Insuper, navigatio in ea Archipelagi parte, quæ insulis scatet, ex oris Asiæ eò, etiam navigiis minimis, nullo pacto difficilis habetur. Deinde, constat etiam summum montium iugum in insula Creta Pelasgo-Ionico nomine Idá, eodem nempe, quo mons in Æolia, e regione insulæ Lesbi, cuius caput Mytilene, appellari; quod quidem firmissimo argumento esse debet, Pelasgos atque Leleges, qui cum Cariis, Æolibus, Lyciis, atque Dardanis, eiusdem esse generis, nec modo totas oras a Freto Thracio deorsum, usque ad regiones Rhodo adversas, verum etiam continentem ipsum, perinde atque insulas inter Thraciam, ac Promontorium Maleum incoluisse. In deducendis his rebus recte me ratiocinatum esse argumento allegari potest, quod maiores nostri longe antea Pelasgos, quam sive Dores, seu Ionios cognoverunt; præterea, etiam pervulgatum est usque superesse oppida, magna ac frequentissima, licet minus bene ædificata, ac misere munita, veluti Placia, atque Scylace in Propontide, parum ad Septemtrionem a Dardania, et ab insula Tenedo.
Rem hanc parumper prolixius tractandam putavi, quoniam partes navigatoris Phœnicii esse duco, ut is, non modo situs figurasque terrarum mariumque, nec cursum tantum corporum cœlestium, item leges, iuraque navigationis, atque commercii rite perspectas et cognitas habeat, verum etiam ut de originibus, linguis, sacris atque moribus et institutis cuiusque gentis quam ipsi adire contingat, probe teneat. Cæterum, itinerum maritimorum longa experientia me docuit, scientiam sic partam peregrinis quidem atque advenis perquam caute tradi oportere, apud populares autem nunquam satis posse diffundi.
Dores cum Ioniis eiusdem se stirpis esse agnoscunt, et cum illis ad communem familiam gentium, quæ simul Hellenes cognominantur, pertinere, qui alias etiam “Ræci,” vel “Græci,” appellantur, sciunt et fatentur. Hi Hellenes, non secus ac posteri Israél, in duodenas tribus dispescuntur, nempe in Thessalos, Bœotios, Dores, Ionios, Perrhebios, Magnetes, Locros, Achæos, Phocios, Dolopes, atque Malios. Ut ii ipsi de se tradunt, maiores sui meridianam Thraciam invadentes, partem, nomine Hellopiam ceperunt, ibi sedes posuerunt eamque etiamnum tenent; illinc autem se in pæninsulam insulasque propagaverunt Hellopia ea terra est, quam Achelous perfluit, qui se in fretum effundit, quod Cephalleniam a continente seiungit. Duo vetustissima oppida in Hellopia sunt, Dodona atque Delphi, quæ simul etiam sedes summorum Numinum suorum sunt. Hinc fit, ut Hellenes nonnunquam ab altero oppidorum nomine Dodonæi appellentur, tamen a nobis sæpius Ionii vocari solent, sive posteri Ion, vel Iavan.[2] Ipsi tamen se plerumque Hellenes, Graios, vel Græcos vocant.