Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

Part 8

Chapter 8 3,280 words Public domain Markdown

Cabiri, quod illi nusquam resistebatur, nec experta erat nisi paucos lapides, vagasque sagittas, quæ illi raræ et innocuæ incidebant, iam ad proram triremis attigit, velisque passis, mari imminebat. Dagon quoque iam secutura erat, sed signo a me dato, Hasdrubal invehebatur in posticum triremis, ego autem a latere illi incurri, et sic captam triremem bifariam diffregimus. Triremis a vasto gurgite circum spumante hausta fuit. Ultima igitur obice discussá, vela ventis dedimus, moxque alto potiti, tubæ nostræ victoriam cecinerunt.

Interim e tergo nobis raucus sonitus, clamor atque maledicta intonuerunt; nos tamen iam securi ferebamur. Nullo prorsus fieri poterat modo, ut hostes naviculis suis, putaminum nucum instar, istis spumantibus fluctibus, quos nos “ære ruebamus,” se committere possent, vel auderent; quumque iam æquor teneremus, proris ad Occiduum versis, ut in devexis oris oculos circumferebam, satis clare vidi malos Ægyptiorum nequaquam moveri. Nullum itaque dubium erat, quin Bodmilcar iis persuasisset, ut a persequendo desisterent.

E nostris quindecim erant vulnerati, plerumque leviter, duo autem occisi; ex hostium vero numero, cum iis unà qui a sagittariis interfecti erant, quique undis hausti igneque interempti fuerunt, haud pauciores quam tercenti interierunt. Sic enim ex cadaveribus, in undis sacri sui Nili fluitantibus, æstimare debebamus.

Damna, a nobis perpessa, haud multo labore reparavimus. Paucis remis fractis, tam in Astarti, quam in Dagone, e suppetiis novos substituimus; stegæ abluebantur, rudentes firmavimus, cæteros funes sarsimus, sagittas, quæ lateribus navis, cancellis, antennisque hæserant, evulsimus. Saucios intro subveximus, cadavera trium Ægyptiorum, spoliis exuta, in mare præcipitavimus. Nostri quoque duo cæsi, invocatis prius Menetho, Hocco, Rhadamanthoque, iudicibus inferorum, fluctibus erant commissi. Minus trium horarum spatio cuncta in pristinum ordinem erant revocata, quasi nihil unquam nobis accidisset. Chryseis atque Abigail, quæ, quandocunque res postulabat, suá operá præsto erant, suá lætæ fruebantur libertate; perinde atque Hanno, semper constans, atque Sammai, suæ felicitatis participes erant.

Interim Hasdrubalem ad me vocari iussi, ut mecum, atque cum Himilcone, de futuris nostris propositis in consilium veniret. Postquam convenimus, sic eos alloquor:

“Mihi quidem,” inquam, “vestra pace dixerim, dubium nullum subesse videtur, quin hostes nos prosecuturi sint. Fore enim existimo, ut ostio ad Orientem, sive Canopico, sive Phanitico ramo fluminis enim ascendere poterunt, ascensuri sint; atque mihi æque certum videtur regem tum ad Pharum, tum ad Canopum naves paratas habere. Hæ nostrum adventum anticipare possunt: præterea, cras mane veredarii terrá accurrere exspectandi sunt, nos vero summá virium contentione eo vix circa meridiem perventuri sumus. Insuper, quum etiam aqua nostra pæne ad fundum usque exhausta sit, alicubi terram petere nos oportebit.”

Himilconi, cui copia vini in hoc rerum statu subveniri nobis posse videbatur, vulsu humerorum respondi, et sic pergebam:

“In animo mihi erat hac ipsá vesperá hydrias nostras aquá recenti replendas curare, sed pugna ista propositum meum frustravit. Terram petere nobis utique omnino necesse erit; atque hoc mihi potissimum arridet consilium: iterum intrabimus flumen ostio Sebennitico, quod modo nobis proximum est; non enim suspicabuntur nos tam mox littora petere ausos esse; nec fortasse ipsi ibi erunt; sed si sint, vi nobis utendum erit, nam aquam comparare omnino debemus.”

Placuit propositum sociis; hi tamen de proxime futuris sollicitabantur.

“Equidem,” inquam, “propter amissam onerariam expeditio nostra ipsa reliquenda mihi nequaquam videtur. Futurum est ut Ægyptii, si nos nec ad Canopum, nec apud Pharum deprehenderint, in ulterioribus littoribus nobis insidientur; atque tandem Bodmilcar, cui consilia nostra nota sunt, subsidiis a Pharaone impetratis, nos Tartessum usque persequatur. Certum interim est fore, ut in eum serius aut ocius incidamus. Vulturnius flat, qui nobis secundus est; iter adverso sole sequentes interdiu, Cabiros autem parum ad lævum tenentes noctu, minime dubito effici posse, ut summum quinum dierum spatio littoribus insulæ Cretæ potiamur.”

Himilco et Hasdrubal mirabundi, stupentesque me contuebantur.

“Ab Ægypto ad Cretam! Per pelagum vastum! Res prorsus inaudita; fierine id potest?”

Hi propositum meum eiusmodi exclamationibus exceperunt.

“Quin,” prosequor ego, “cœpta etiam magis ardua perfici queunt. Verosimile haud est ut ventus ante novilunium proximum mutetur; verumtamen, etiamsi mutetur, nec Cretá potiamur, nihil nisi ad littora continentis perferemur, aut vero in aliam quandam Archipelagi insulam. Illinc, deinde, circumferemur promontorium Maleam et Siciliam, a Sicilia autem Carthaginem, illinc autem rectá Tartessum veniemus. Istud nimirum iter nostrum est.”

“Per Deam Astarten, propositum tuum certe præclarum est,” exclamat Hannibal, “dum interim scordali Ægyptii circinabunt circa Syrtes.”

“Eas autem,” inquit Himilco, “satis procellosas experientur. Annis ab hinc binis illic pæne mersus eram. Liceat nobis sperare futurum, ut Bodmilcar, suique sycophantæ Tyrii, Dii eos perdant, illic, ut meruerunt, suum scelus luant. Quam gestio illos singulos, veluti pisces e bronchiis, pendentes e fune cernere!”

Haud longo cursu ad oppidum Sebennys pervenimus. Cabiri erat ad littus præmissa, quæ, cuncta quieta renuntians, iam redivit. Solito tributo proconsuli Ægyptiaco soluto, aliquot nautas expedivi, ut, quanta necessaria videretur, aquam compararent. Eadem operá, usi opportunitate, aliquot corbes cæpullarum, necnon satis carnis recentis, ibidem sagaces nautæ coemerunt. Priusquam is dies ad finem vergere cœpisset, terræ illi terga vertimus, iter nostrum, discriminum plenum ad Aquilonem et Occasum fleximus.

“At nunc,” dico meis, “tandem aliquando promite lances et patinas, haud enim mediocri fame urgeor.”

In postico, loco idoneo, discubuimus, ubi Chryseide, quoque et Abigail participantibus, sat frequens nostrum erat multitudo. Quotidiano nautarum et militum victui vini quoque cyathum, in gratiam victoriæ matutinæ, adiecimus.

“Propositum iter,” fatur Hanno, “mutatum esse video; anne Cretam tendimus?”

“Ita, profecto,” respondi, opinione subiunctá eam regionem Chryseidi venustæ iam notam videri.

Tum Sammai sciscitabatur, utrum locus ille non idem esset atque Chittim.

“Non idem locus est,” respondi, “ista insula montibus est aspera, in quibus capræ, cum patulis cornibus, ut in Arabia, scatent, incolæ autem ut funditores et sagittarii celebrantur.”

“Licebit itaque Bichri sibi æmulos et pares reperire,” iocatur Sammai, “sed cuius gentis sunt illi?”

“Phrygii sunt, atque Dores,” explico illi, “viri helvi ac proceres, venusto vultu, habituque corporis rite ordinato. Hi oppida condiderunt, in quorum nonnullis nostri mercatores Sidonii sedes fixerunt; hi autem eò per Chittim, ac per Rhodum pervenerunt. Chryseis eádem quá Dores linguá utitur.”

Sammai, qui constanti affectione erga Chryseidem ferebatur, libenter audiebat eam in mediam ituram esse gentem cuius linguá uteretur, esseque eiusdem prosapiæ; quæritabat tunc, utrum gens etiam bellicosa esset. Chryseis, Hannone iuvante, tunc explicuit Dores, non secus atque Ionios, insularum incolas, item Achæos in continente, artium belli peritissimos esse, eorumque famam, ob gentes ab eis subactas longe lateque celebrari.

“Quam vastum, quamque ingentem necesse est hunc mundum esse!” mirabundus suspirat Hannibal; “En nationem gloriá belli cluentem, cuius vix vel nomen mihi cognitum est! At vero, annon Creta est, unde nos gladios Chalcidicos obtinemus?”

Subridens ob eius errorem, explicui illi gladios Chalcidicos ex ære fieri insulæ Chalcidis, atque Phœnicios nusquam alias æs reperire posse, quod sic temperari patiatur.

Hannibal per Hannonem et ulterius sciscitabatur a Chryseide de natura artis militaris, quá Ionii uterentur, item, quæ stipendia solverent.

“Tune reverà arbitraris nos mulieres rerum eiusmodi gnaras esse?” subridens redarguit Abigail; “mulier, quum populares suos peritos pugnandi intelligit, quum valorem prædæ sibi e bello reportatæ iudicare novit, satis scit; sed quid, obsecro, de arte belli eam intelligere arbitraberis?”

Chryseis haud parum delectabatur vivido ancillæ suæ responso, atque nomina celeberrimorum patriæ suæ ducum recitare cœpit. Audivi nomina Achillis, Aiacis, tum cuiusdam regis Agamemnonis; intellexi etiam eam duos reges patrios, nomine Iasonem atque Ulyssem, qui famá itinerum fuissent illustres.

“Itinera maritima!” derisione quadam obvertit Himilco. “Equidem facile hariolor genus navigationis eorum, ut sint soliti repere secundum littora, terrisque hærere, stadia singula quoque die progressi, nunquam ultra continentes discedere ausi. Tum etiam naves cuiusmodi habuerint! Fortunatum me censeo quod me nulli earum vel a Sidone ad Chittim concredere debeo.”

Chryseis hæc quidem non negabat; naves enim tales, quales Phœnicum, in sua patria certe nunquam viderat, nec addere dubitabat pontivagos Phœnices veros Deos marinos sibi videri.

“Tunc te,” fervido animo, in blandimentum Chryseidi, interponit Hanno, “eorum Deam Marinam videri convenit.”

“A, ephebe,” oscitabundus monet Hannibal, “suavia dicteria tua linguá Ionicá aptius extuleris, alioquin virgo non te intelliget.”

At vero virgo, capite cum gratiá converso, hilarique cachinno, probá Phœnicitate respondit se, quid gestum dictumque fuerit, optime intellexisse.

“Assentatiunculas probe intelligere, mulieri semper fidem habueris!” iocatur Hannibal.

“Vellem equidem scire,” nugatur Himilco, “quo eventu uxor Gisconis uncta Hannonis vocula exceptura esset; dialectus enim sua Celtica cornicationi corvi Bodmilcaris haud absimilis est.”

Interim iam tenebrascere cœpit, et usque sermocinabundus Himilco ad proram, locum suum, concessit, ego autem in puppi excubatum ivi. Totá eá nocte, dieque insecuto, flabra in ventum increverunt; qui tamen, quoniam nobis secundi erant, gratum existimavimus; attamen, quum vectores nostri omnes conscii essent nos longe a terris abesse, et in mari alto versari, nec circum se nisi cœlum atque æquor cernerent, pavor quidam eos incessit; et, quum navis modo in vertices ingentium undarum eveheretur, proximoque temporis momento in ima voraginum, quasi sine fundo, rapi viderentur, artus eorum formidine pæne riguerunt. Appetentia cibi fere cunctos deseruit, frequentesque Numina invocare cœperunt. Insecutá nocte ventus in procellam, ac, postremo, in tempestatem increvit, denique, diluculo ad Austrum se circumegit, nosque mille octingentis in die stadiis versus Aquilonem rapuit.

Boná fortuná, licet magná per æquora rapiebamur celeritate, naves se vicinas continebant. Versus crepusculum ventus aliquantum cessit, postridie, denique, qui erat dies quartus, tranquillitas rediit, cœlum serenum emicuit, ac, tandem, summo omnium gaudio, excubitor, qui in corbe, prope ad verticem mali excubabat, terram in conspectu esse proclamavit. Ego ad Himilconem in prora stantem accessi, atque nostrum uterque prorsum spectans, sole oriente, aliquot dissitissima montium cacumina livescentia conspicabamur. Post meridiem terra iam omnibus conspicua fiebat, et antequam stellæ comparuissent, littus circumnavigavimus, quod præ rupibus accedi non posse videbatur.

Media nox iam pridem elapsa erat, antequam locum ad iaciendas anchoras idoneum repereramus; tamen, postremo, sinum patentem invenimus, ubi fluvius in mare dilapsurus fundum sabulosum candicantemque percurrebat. Versus Ortum densum arboretum cerni poterat, supra quod celsa iuga nivea e longinquo eminebant. Cabiri, prope ostium fluminis in siccum subducebatur, oneraria autem et barca, quum aquæ satis altæ reperirentur, magnis scopulis, in arido prominentibus, destinabantur. Littora omnino deserta esse videbantur, nec ulla habitacula humana usquam conspici poterant.

1. Nomen loci.

Caput VI.

Creta, atque Cretenses.

Simulac naves in stationibus requieverunt, ego et Himilco, quippe qui quaternas noctes superiores vigilando expleveramus, insomnio fatigati et exhausti, ad quietem, optime meritam, capiendam, dormitum recubuimus, nec prius evigilavimus, quam sol celsum cœli fastigium ascendisset.

Littora usque prorsus deserta erant. Saxosa montis latera undique pæne ad perpendiculum e mari exsurgere videbantur; vallicula autem rivi, haud procul, in præcipiti anfractu, myrteto, ilicetoque umbroso, operta disparebat.

Nihil mihi antiquius erat, quam nautarum manipulum deligere, qui circa littora aquam recentem quærerent, ac repertá, utres doliaque nostra replerent. Dein præsidium militum atque sagittariorum, pro quolibet eventu rite paratum, in littus descendere iussi, atque Bichri delegavi, ut adscitis denis sagittariis, anfractum intraret, regionemque exploraret. Quoniam satis ligni circumiacebat, consultum duxi ignes in littore accendi, atque ientaculum coquendum curari. Insuper et tentoria tendi iussi aliquot, in quibus partem mercium nostrarum venum exponi curavi, si quo casu Bichri in incolas hac in insula incideret. Hoc in rerum statu Ionas se suis servitiis celebrem reddidit. Ipse enim humeris suis satis ligni supportavit, quibus tres homines onerari possent, doliumque aquæ nullius ope sublevavit, faceteque animadvertit, siquis ei vinum in eo dolio ad potandum dedisset, alterum tantum libenter se baiulaturum fore.

Circa meridiem, labore regionem lustrandi fessus, opere tamen ante-meridiano satis contentus, Bichri ad nos reversus est. Nimirum in montibus in aliquot aborigines incidit, qui viso eo diffugerant; sed quum et ipse monticola esset, per rupes ac præcipitia eos insecutus, unum eorum intercepit. Cæteri e longinquo lapidibus eum impetebant, quin tamen læsissent ullum; atque ut ei a me iussum erat, ne armis, nisi in sui tutelam uteretur, nullam vim illis intulit. Captivus, quem secum adduxerat, iuvencus erat fortis et indomitus, comatissimus nigrá, fulgidáque cæsarie, tamque fuscus vultu, quam Midianita. Oculis erat nigris, fereque oblique sitis, vultu lato, ossibusque iugalibus paululum editioribus, mentum autem eius in acumen eminebat. Præter pellem caprinam sylvestrem, quá per humeros ad lumbos usque erat amictus, cinguloque præcinctus, nullum indumentum gerebat, sed in nudo collo, atque in lacertis, monilia armillæque, e cochleis colligatæ, pendebant. Ascicula quá ad se defendendum utebatur, erat illi a Bichri e manibus extorta, quæ quidem e politissimo lapide viridescente facta erat, cui manubrium ligneum erat infixum.

Barbarus ad me deductus protinus gesticulari sermoneque uti cœpit, ex quo ne verbum quidem percipere quibam. Ad eius animum conciliandum asciculam illi reddidi, simulque frustum panni rubri ei donavi. Sibi se restitutum videns, extemplo prosiluit, versus montes cucurrit, et mox e conspectu disparuit.

Vix binis horis post, aliis hominibus, ut ipse, seminudis, hastis, atque arcubus barbará arte factis, quæ erat omnis sua armatura, ad nos rediit. Ad passus circiter centum substiterunt, frondesque myrteos agitabant. Ego nostros idem facere iussi; tum, accito Hannone, eos conventum eo, simul rubrum pannum, ocellosque vitreos filis pensos illis exhibui. Barbari pedetentim audaciores facti, persuaderi poterant ut accederent, ac, tandem, tentoria intrarent. Erat inter eos certus quidam, qui princeps et interpres esse videbatur. Is primum digito cœlum indicabat, exclamabatque “Britomartis,” tum autem montes indicans, “Phalasarna, Phalasarna,” dictitabat. Certum mihi videbatur eum Phœnices non nunc primum conspexisse; nam, quamprimum naves nostras conspexit, clamabat: “Sidon! Sidon!” vestes vero nostras attrectans, eas “chiton” appellavit.

Itaque eum antiquá chitonetá donavimus, inter socios autem ocellos vitreos distribuimus, qui, vicissim, sylvestres capras aliquotque coturnices, quas “hamallas” vocabant, nobis attulerunt.

Sub vesperum alter aliquis ex eorum numero, senecio quidam, ad nos accessit, qui sub pelle caprina chitonetam gerebat, atque crepidas in pedibus. Is parum etiam Phœnicice callebat, sicque ex eius verbis intelligere poteramus eum e gente Cydonica esse, quæ prima insulam possidebat, donec Phrygii, atque Leleges eos bello superassent, quo facto, superstites in montanos recessus avios sese recepisse, ibique ad Ortum, et ad Occasum, refugium reperisse. In præsenti omnes oras maritimas, omnemque regionem montanam mediam, item, fertiles valles ad Septemtrionem atque Meridiem a victoribus teneri; his postmodum coloniam Dorum se iunxisse, sicque factum esse, ut Cydonios, ab utrisque pressos, exterminassent. Nunc primum intelligere cœpi quí id evenisset, ut quum ego Cretam semper ab Aquilone, per Cariam et Rhodum adiissem, nullos alios incolas quam Dores convenissem, quum alii navarchi Phœnicii, qui extrema insulæ ad Orientem visissent, ubi fodinas haud magni pretii condidissent negotiaque in terris æriferis non admodum fructuosa agitassent, semper cum Cydoniis res gessissent.

Senecio præterea docuit nos gentem suam supra, in montibus, oppidum Phalasarna habere; item, suam Deam Britomartis vocari, quod “mitem virginem” sonet. Vino, quod ei præbueram, perquam erat delectatus, et, quum in donum pauca spicula, monileque ex ocellis argillaceis vitreatis accepisset, pollicitus est in posterum diem tantum carnis recentis, quantum vellemus.

Oborientibus tenebris, barbari se in montes suos receperunt. Hannibal cautus excubias suas duplicavit; tota tamen nocte minime molestabamur.

Postridie Cydonii, ad nos reversi, plures capras nobis tulere.

Quandoquidem Cydonii agros nequaquam colunt, frumentum, aliasque fruges, nobis suppeditare non poterant; harum loco fructus agrestes, mellaque tulerunt. Tum imaginem bovis illis exhibui, conabarque illis explicare, me eius generis animal ab iis comparare velle; sed hi certiorem me fecerunt idgenus animal in suis montibus nullum esse, nec in sua insula, donec Phrygii attulissent, fuisse omnino ignotum.

Vesperi, quum lunam bicornem illis indicassem digito, barbari eam Britomarten, suam Deam venationis esse dixerunt. Chryseis asserebat Deam istam nomine Artemidis sibi esse cognitam, unde mihi verosimile videbatur Cydonios cultum eius Dores docuisse, qui, vicissim, Ionios idem edocuissent. In honorem huius Deæ cervæ atque damæ in sacrificium offerri consueverunt; verum fando audivi in aris eiusdem etiam iuvenes mactari solitos; at hanc famam meram esse arbitror, nec quidquam certi de ea re tradere ausim. Persuasum etiam mihi est quamquam Deam hanc lunam esse scio, eandem cum Dea Astarte non esse, alioquin non satis esse arbitrarer hos eam venationem tantum docuisse, verum etiam artem navigandi.

Cydoniis præterea etiam Curetum, Corybantumque, tribuum Phrygiorum, Deus cognitus est, quæ tribus in hac insula oppidum Cnossum habent, ibique templum condiderunt. Deus hic taurus albus est, quamquam haud ignoratur eum subinde speciem hominis induere. Doribus solemne est hunc esse istius insulæ Deum primigenium; at Cydonii hanc doctrinam respuunt, docentque hunc Deum a Curetibus inventum fuisse. Ipse de hoc Deo nihil unquam audivi. Credere eum cum Api Ægyptiorum, aut cum nostro magno Moloch eundem esse, nequeo. Chryseis ait se hunc sub nomine Zeus cognitum habere, creditque ipsum quondam fretum inter Pontum Euxinum Mareque Ionicum, venustam virginem in tergo ferentem transisse. Cæterum staturá procerum, ac singulari maiestate esse eum credunt, quem Phrygii Cretenses choræis, clamoribus, musica ac tympanis celebrare solent. Sacerdotes eius e tribu Corybantum, e progenie Corybis sunt. A Chryseide dictum audivi reginam quamdam Pasiphae, huius insulæ, a tauro uxorem ductam fuisse, ex qua, monstrum ex parte hominem taurum ex alia, ipsum suscepisse, sed monstrum a quodam rege Dorico, aut Ionico interfectum fuisse. Vix mihi persuadere queo taurum hunc et Zeum esse eundem putandum, ac satius mihi videtur rem totam in numerum fabularum relegandam esse atque victoriam quandam eá significari Ioniorum de mixta gente Phrygiorum, qui coloniam suam in hac insula perpetuam fecissent.

Tandem palam edixi mihi hunc Deum eundem cum nostro Moloch esse non videri; Deum Moloch quovis Deo Ioniorum potentiorem esse, longe, profecto, potentiorem, quam ut suum populum a peregrinis superari siverit. Fieri sane poterat ut Phrygii suum taurinum Deum Iovem, eo quo par erat honore non prosecuti sint, eum autem irá accensum illos in vindictam hostibus suis tradidisse; at hunc nullo pacto nostrum Moloch esse, nec unquam Moloch fuisse.

“Dii! Dii! “ clamitat Sammai, testis auritus sermonum nostrorum; “qui, obsecro, isti Dii sunt? At vero unus solus Deus est, eiusque sacerrimum nomen Él est. Habet is quidem et aliud nomen, sed illud nomen enuntiare nobis fas non est. Eius in conspectu Moloch, Zeus, Artemis, Melcarthque prorsus nihil sunt. Semos sane Moabitas adversum nostros exercitus tueri non poterat; nec Dagon valebat Philistæos Gazæ et Ascalon servare; nec Nisroch valebat Syros ad Sóbam victoria donare; Adrammelech par non erat Damasci victoriam reportare; nec, denique, Báalim gratiá Amalecitarum superior evadere valuit. Hi omnes nihil sunt. Unus nonnisi omnipotens El, Dominus Exercituum, cœli terrarumque Factor, qui solus Deus est. Ipse nos Ægypto extulit, Ipse nos in præclaris terris nostris posuit; Ipse est Deus oculis subductus, ac verus, Deus vindictæ, potestatisque.

“Quantumcunque vellem tibi assentiri,” inquit Hannibal, interpellans Sammai serio obtestantem, “tamen quædam, quæ doces, in dubium voco. Fieri utique potest ut El vester potens sit Deus montium ac planitiei; quis tamen negabit Astarten, nostram Deam, oceani esse potentem? Videdum, obsecro, quantas ipsa nobis, Sidoniis, victorias comparaverit, nosque dominos marium fecerit! Numinibus Moloch, atque Melcarth ne minimum quidem honorem tribuo; existimo tamen Báal Diisque Arvad, in iis dumtaxat regionibus, quarum cura ipsis cordi erat, honores tribuendos esse.

“Nec nostros magnos Cabiros prætereundos velim,” interpellat Himilco; “quid omnes nostri gubernatores Tyrii sine eorum opera ductuque proficerent?”

“De gubernatoribus,” inquit Sammai, “nihil compertum habeo; ex meá parte satis habeo, dum Él, nostrum Dominum omnium rerum potentem, terrá-marique revereri queam.”

Sic itaque, disputationi finis factus, ac, postquam singuli sua quisque Numina invocassent, ad capiendam quietem sese contulere.

Interea, quoniam haud ullum amplius cum Cydoniis negotium exspectandum videbatur, postridie mane, post emptas iterum paucas minutias, ad profectionem omnia paravi. In propositis mihi erat occiduam insulæ oram ad Aquilonem circumnavigare; quod conspexeram geminas Cytheras, statui secundum oras continentis navigare, usque dum ad ostium Acheloi veniremus, ubi sperabam hydrias nostras iterum aquá recenti complere posse, simul etiam cum aboriginibus negotia fructuosa transigere, tum prætervecti Zacynthum et Cephalleniam, exspectabam facere posse, ut transfretaremus inter continentem atque insulam Siculorum; semel eá potitus, a Septemtrione eius Lilybæum usque navigarem; a promontorio eius autem Carthago non plus tercenta octuaginta stadia aberat. Istud erat meum navigandi propositum. Verum enimvero, sive Diis nobis ob disceptationem superioris vesperæ iracundis, sive quod quid naves nostræ robore ac firmitate possent experiri vellent, certum est a Diis decretum fuisse, ut iter nostrum a proposito admodum discreparet.

Nam interea cœlum in gravius et obscurius mutari cœpit. Ab Himilcone monitus, ex Occiduo Meridiano luridas nubes cogi animadverti.

“Nihil morandum nobis,” respondeo illi, “nisi enim tempestatem, quam illæ nubes parturire gestiunt, antevertere poterimus, futurum est, ut in his littoribus nullum suffugium præbentibus, scopulis illisi intereamus. Ad oras Septemtrionales, ubi loca anchoris iaciendis idonea nos exspectant, omnibus viribus nobis contendendum est, antequam turbo erumpat.”