Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

Part 28

Chapter 28 1,941 words Public domain Markdown

Quo animo Auctor noster erga has varias gentes fuerit, clarum est. Ipse opus suum lingua Gallo-Francica pro Gallo-Francis scripsit; itaque Celtæ sibi formosi, affabiles, admodum humani, atque perquam amabiles fuerunt; contra, Etrusci, atque Suómi omnium mortalium turpissimi, informes, barbari, ridiculi describuntur. Quamobrem? Nescio. At linguæ omnium, etiam Celtarum, sunt mera cornicatio (linguæ corvorum et cornicum). Nemo sobrius de re sibi ignota ita scribit.

Quod ad oleum piscinum attinet, utique de potu accipiendum est, quod Franci de la bière, ac, post eos Germani Bier vocant, quod quidem e Latino bibere desumptum est, nec ii proprium vocabulum pro eo temeto habent. Idem Latine sabaia, cælia, camum, ac, minus apte, cervisia (quod verbum proprie aquam melleam, ex cera decoctam valet), vel cerevisia, appellatur. Etiam de ista re licet dubitare.

Præterire æquo animo nequeo, quod Auctor de sacris Suómi tam temerarias gerras et affanias effingit. Satis apud omnes cordatos superque constat apud has gentes Boreales Summum Numen sub nomine Thora cultum fuisse; utrum nomen hoc idem sit, quod apud Germanos Thor, sive Tonans, Iupiter, an vero Hebraicum vocabulum Thóra, Lex, nempe Mosaica, ceu persona, dicere nequeo. Sed Fenni suum Deum Júmala vocaverunt, et usque vocant. Quid opus erat Ionam eorum Deum constituere? Est hoc contra historicam veritatem, contra rationem sanam, æquumque gustum. An non satis erat hunc Iudaicum heroem ducem, aut regem statuere? Scimus tamen quo hæc colliment. Sapienti sat.

61.1 Circumnavigavimus Libyam.— Eius continentis, quem modo Africam nominamus, præter partes Septemtrionales, nullæ aliæ erant notæ vetustati. Ab Oceano Atlantico incepit Mauritania, proxima huic erat Numidia, quæ nunc partes sunt Algiriæ; hanc excepit Africa, quæ nunc Tunisia vocatur; inde se porrexerunt Tripolitana (h. e., regio trium urbium), Cyrenaica, et Marmaria, quæ nunc universim Berberia, falso “Barbaria” appellantur; denique Ægyptus. Cætera omnis regio uno verbo Libya vocabatur, quæ ad Meridiem ab his sita erat. Ultra Libyam, ad Meridiem, ab Oceano Atlantico ad Sinum Arabicum, itaque ad Meridiem ab Ægypto, omnis regio erat Æthiopia. Quum, ergo, Navarchus Mago “circumnavigarat Libyam,” intelligi debet modernam Africam circumnavigasse.

Clara urbs Utica sita erat in Africa eorum temporum, i.e. proprie sic dicta, in extremo Promontorio Apollinis, et ad flumen Bágrada; nomen oppidi nunc est Bushater, fluminis autem Medsherda. Non adeo procul ad Meridiem sita erat Carthago. Quoniam hæc urbs caput “Africæ” erat, inde omnis continens Africa vocari cœpit.

Numidiam et Africam a Libya duæ amplissimæ paludes seiunxerunt: altera Palus Libyca, Tritonia Palus altera; ultra has, ad Meridiem, Deserta Libyca incipiunt, quæ quondam fundus vastissimi maris fuisse creduntur, quamvis nunc altiora sint quam fundus Maris Interni. Hanc universam eversionem Auctor per servum senem Libycum enarrari curat.

61.2 Cus, כוש, cush, sic vocatur in Bibliis (Gen. 2, 13) regio, in qua fluit Gihon, et huius regionis incolæ erant nigri (Ier. 13, 18), et inde putatur per Cus Æthiopiam intelligi debere, hos autem homines nigros posteros esse Cham (Shem, Cham et Iepheth, vel Iefes, filii Núach). Ubi autem Æthiophia sita sit, supra narravimus.

61.3 Mitzraim, מצרים, est nomen Hebraicum Ægypti, estque in numero duali, quia Æ. Superior, et Inferior significantur; singulari numero est מצור, Mátzor.

62.1 Ophir—Saba.—אופיר, óphír, vel אופר, óphir, nomen regionis cuiusdam, auri, gemmarum, ligni santalini, aromatum, rerumque pretiosarum feracissimæ, unde Phœnices, ac per eos Rex Salomon, merces hoc genus comparare solebant. Ubi autem sita sit, apud interpretes ambigitur. Sunt qui Hindiam intelligi debere contendant, præsertim oras Malabar, et Goa; alii plures Meridianam Arabiæ Felicis partem, quondam auriferam eam esse volunt; multi denique adversas oras Africæ, præsertim Oman, Mozambicam, atque Zanzibar innui volunt, quod in Mozambica usque floret locus Fura, auri satis ferax.

62.2 Sába, Hebraice שבא, Shebá sive Sh’vá iis temporibus summum oppidum, et caput Arabiæ Felicis, sive Iémen, thuris, aromatum, gemmarumque fertilis locus atque opulentus. Sabæorum satis frequens fit in Bibliis mentio. Maxime tamen memorabilis est מלכת שבא, malcas Sh’vá, Regina Sabæa, sive Sabæ (nunc Hedshaz), nomine, ut aliqui historici tradiderunt, Balcis, quæ omnigenis opibus et magnificentia affluens, fama sapientiæ regis Salomonis ad se allata, non dubitavit ad eum visendum iter Hierosolyma suscipere, tametsi hic tantum de donis missis auctor refert, quæ Mago ad regem detulerit.

Denique, placet de Fortunatis Insulis hæc memorare: Nomen a Græcis acceptum est, qui eas Beatorum vocant insulas. Plinius (H. N. iv. 119) memorat: “Ex adverso Celtiberiæ complures sunt insulæ Cassiterides dictæ Græcis, a fertilitate plumbi; et e regione Arrotrebarum Promontorii Deorum sex, quas aliqui Fortunatas appellavere.” Eas ad Canarias Insulas spectasse, idem auctor meminit, qui (Libro vi., 202-4) plures insulas memorat cum Fortunatis, tum sic fatur: “Proximam ei (Ninguariæ) Canariam a multitudine canum ingentis magnitudinis, ex quibus perducti sunt Iubæ duo.” Hinc etiam palam est “Canarias” a multitudine magnorum canum sic appellari.

E-book notes

Transcriber’s Notes:

(Note for version 1) Since the transcriber did not feel confident to reliably transcribe the Hebrew characters of the original text, each of these has been replaced by a '#'.

(Note for version 2) The Hebrew characters have been added in this version.

The following typos in the text have been corrected:

* Præfatio Auctoris: * nobis in libris pasim obviam → nobis in libris passim \ obviam * Caput I: * notus erat, atquc → notus erat, atque * experientá tibi par non sum → experientiá tibi par non sum * “Haudquaquam;” inquit → “Haudquaquam,” inquit * Animum ad id dadvertens → Animum ad id advertens * Caput II: * ducentos nonnonnisi nautas → ducentos nonnisi nautas * habebat manunuum complementum → habebat manuum complementum * sese iam collegise → sese iam collegisse * et videoeum → et video eum * cantica alto silentio absorbta → cantica alto silentio \ absorpta * quo comæ copiossisimæ → quo comæ copiosissimæ * Caput III: * ut soboles eius tribúsc revi → ut soboles eius tribús crevi * erat, nonullas oves → erat, nonnullas oves * peregrinatio in deserto. → peregrinatio in deserto.” * caput quasstiva → caput quassavit * vet fidem ultro dandam exegi → et fidem ultro dandam exegi * benná erant tinctæ → henná erant tinctæ * mempe domicilii pro → nempe domicilii pro * Caput IV * dena centupondia cassei → dena centupondia casei * Caput V * ad alvam navigationem → ad salvam navigationem * Ibi scapha Ægytiaca → Ibi scapha Ægyptiaca * e cingulis pugiones penedentes → e cingulis pugiones \ pendentes * Ad unum latus hius viri → Ad unum latus huius viri * cancellis navis llidit → cancellis navis illidit * duas maiores na ves → duas maiores naves * usque erat occucupata → usque erat occupata * sat frequens nostrumerat → sat frequens nostrum erat * utrumgens etiam bellicosa esset → utrum gens etiam \ bellicosa esset * recita e cœpit → recitare cœpit * Equidem facile hariolor → “Equidem facile hariolor * formidine pæne iguerunt → formidine pæne riguerunt * Caput VI * nihil unqum audivi → nihil unquam audivi * ad me ucurrit → ad me cucurrit * Caput VII * cornua caprina affere possent → cornua caprina afferre \ possent * sensum quorundum vocabulorum → sensum quorundam vocabulorum * ac sempiternos esse.” → ac sempiternos esse. * Ill enim fortissimos → Illi enim fortissimos * Sub noct prætervecti eramus → Sub nocte prætervecti eramus * une alacriorem nactus animum → unde alacriorem nactus \ animum * ___c subiunxit → either "nunc subiunxit" or "tunc \ subiunxit" * Caput VIII * iterum-prope rectá ad Orientem → iterum prope rectá ad \ Orientem * cœteros gladio arcet → cæteros gladio arcet * lagdiumque illi sub axillam → gladiumque illi sub axillam * tres nostrumdenique → tres nostrum denique * primá datá occassione → primá datá occasione * Græci summus → Græci sumus * Caput IX * naves iterum censcenderet → naves iterum conscenderet * iis subatis → iis sublatis * se frustra quarere → se frustra quærere * Caput XI * multis partibus consilimis est → multis partibus consimilis \ est * prosecutos sermonem est → prosecutus sermonem est * spadonem secum hadebat → spadonem secum habebat * nautarum indicaverat, effere → nautarum indicaverat, \ efferre * fornices, promtuariaque → fornices, promptuariaque * in loco feræ ebur → in loco feræ, ebur * cum cociis meis → cum sociis meis * ad aures prevenit → ad aures pervenit * saltere eam docerem → saltare eam docerem * Caput XIII * cum iliis mercatoribus → cum aliis mercatoribus * in nostrum honoremeum → in nostrum honorem eum * Caput XV * manus cunctorum seorsim prehendi → manus cunctorum seorsum \ prehendi * Caput XVI * nequequam fuisse inculcatum → nequaquam fuisse inculcatum * Caput XVII * constabant e fusstibus → constabant e fustibus * interpretatum acceptimus → interpretatum accepimus * adeo lutulantæ → adeo lutulentæ * dimidum horæ existimo → dimidium horæ existimo * per vim tenteramus → per vim tentaremus * facinus prælarum → facinus præclarum * interim egomeos Suomi → interim ego meos Suomi * Caput XIX * intraque me condidedero → intraque me condidero * quidnam rei geritur? → quidnam rei geritur?” * Caput XX * preperam fiebant → perperam fiebant * “Risum tenere non poteram. → Risum tenere non poteram. * tam insueto loco conuenisse → tam insueto loco convenisse * Caput XXI * munuscula se digna offere → munuscula se digna offerre * huie regi donum trades → huic regi donum trades * Caput XXII * e manu proximi pocillatotoris → e manu proximi pocillatoris * diuturnumque iter est Liybam → diuturnumque iter est Libyam * quippe qui verberibus → “quippe qui verberibus * Caput XXIII * in longitudinem manus occuram → in longitudinem manus \ occurram * uunquam non → unquam non * In omni huismodi eventu → In omni huiusmodi eventu * Notæ Auctoris * in Piræeum quotannis venire → in Piræum quotannis venire * nonnula eius lineamenta → nonnulla eius lineamenta * Notæ Interpretis * verosimile est eq chén → verosimile est ex chén * Quædem Melitensis inscriptio → Quædam Melitensis inscriptio * Ashkelón → Ashlelón [error in original text]

Reviser’s notes [version 3]

Changes from version 2: the HTML code was simplified and improved. The layout has been improved. Page numbers have been added. The navigation between notes has been improved. Number of typos that were added in the process of transcription have been corrected. Typographical quotes have been added. The layout has been slightly changed (and periods added after the chapter titles) to be closer to what’s in Insula Thesauraria, which is the most elaborate in the Mount Hope series.

The reader should note that, given the large amount of typos in the original text, correcting the typos without altering the text led to some guesses and choices. The typos that were present in the original text and still in the version 2 have been corrected, and may be reversed if deemed necessary:

* Caput I * Probe, Pol, harilaris → Probe, Pol, hariolaris * Caput II * conscedendi → conscendendi * Egyptii → Ægyptii * illa tamem respondit → illa tamen respondit * múltifariam → multifariam * attóllebat → attollebat * Added a missing foot note call after Mare Algosum * Added a missing end note call in the thorax note * Caput III * sagitariis → sagittariis * “Bichrii est; → “Bichri est; * Arnúpotens → Armipotens * Caput IV * collem olvetis virentem → collem olivetis virentem * iám se ditent → iam se ditent * commota. Milchæ → commota, Milchæ * trium graduum e ligno sandalino → trium graduum e ligno \ santalino * Caput V * Tanaitica → Tanitica * Medecium → Mendesium * dicesserunt → discesserunt * prostridie omnes → postridie omnes * orsitabat → torsitabat * stratagema → strategema * copiá vini → copia vini * Caput VI * Onossum → Cnossum * proclinis → proclivis * taurum ax alia → taurum ex alia * continenter crepentibus → continenter crepantibus * Caput VII * Chrysidem → Chryseidem * ___c subiunxit → nunc subiunxit: the English version has \ “now observed”, so “nunc” fits best. * ædis Astartis, Sidoni → ædis Astartes, Sidoni * Placir → Placia (corrupt name due to a typo in the English \ version) * Caput VIII * Added a missing footnote call after Dodánim * obliverat → obleverat * prælio legitimo → prœlio legitimo * Caput IX * affere posse → afferre posse * panaificii → panificii * iacet Iapyega → iacet Iapygea * Caput X * est Amistoclen huius → est Aminoclen huius * in pedes exsiliit → in pedes exsiluit * parimposterum → par imposterum * Caput XI * tergoris salagmate → tergoris salgamate * occassio propriis → occasio propriis * comtique → comptique * Caput XII * per me coram Numine → ter me coram Numine * effunderant → effuderant * multum peturbatus → multum perturbatus * insumpseremus → insumpserimus * Caput XIII * agres Aitz contiguis → agris Aitz contiguis * hostili ferrerentur animo → hostili ferrentur animo * telorumque immiso nobis → telorumque immisso nobis * Caput XV * Circa dimidum temporis → Circa dimidium temporis * Caput XVI * tectis conicis → tectis coniectis * eiusdam generis → eiusdem generis * malum Astartis tolli → malum Astartes tolli * Caput XVII * animi comotione elisam → animi commotione elisam * significantibus accomodat → significantibus accommodat. * Caput XVIII * rationem cominiscebar → rationem comminiscebar * potu reperisistis → potu reperistis * Lutulentam acquam → Lutulentam aquam * Caput XIX * adolescentem Phocum → adolescentem Phocium * securos eos esse arbitor → securos eos esse arbitror * sepo sitá machærá → sepositá machærá (missing hyphen before \ new line) * Ai’n tu → Ain’ tu * Caput XXI * dignandam occassionem → dignandam occasionem * etiam portum Etzi Geber → etiam portum Etzion-Geber * Caput XXII * tam in syvlis → tam in sylvis * Caput XXIII * adulationem imítaturus → adulationem imitaturus * Tartesium quemdam → Tartessium quemdam * patefeci Bodmilarem → patefeci Bodmilcarem * Notæ auctoris * Austraolides → Australoides * Notae interpretis * Ashlelón → Ashkelón (fixed bad correction of the \ transcriber) * אשקלון → אשללון * Malcereth dominuus → Malcereth dominus * Isidorem → Isidorum