Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

Part 27

Chapter 27 3,327 words Public domain Markdown

3. Tyrus, -i, e Græco Tyros, hoc autem ex Aramaica forma טרא, Türa, vocabuli Hebraici צור, Tzór, sive צר, Tzor, derivatur, quod saxum sonat. Cæterum urbs fuit frequens et copiosa in littoribus Maris Interni (vulgo Mediterranei). Sequiori ævo in insula, e regione antiquæ, alia condita est, quam Alexander Magnus, mole interiecta, cum continente copulavit, et expugnavit.

4. Sidon, -is, fuit urbs Phœnicum opulentissima, caputque gentis in littore eiusdem maris ad Septemtrionem, cum frequentissimo portu. Nomen Phœnicium erat צידון, Tziddon, quod piscationem valet. Quum sonus tz nec Græcis, nec Romanis domesticus esset, eum in s mutaverunt, ut alias semper. Omnes incolæ totius regionis ad Tyrum, et Montem Libanum usque, ab hac urbe Sidonii appellabantur, unde et צידון רבה, Tziddon Rabba, Sidon Grandis, vocari solebat; modo pagus est Saida.

5. Phœnice, -és, -i, -en, nomen regionis inter Mare Internum atque Montem Libanum, in Occidua parte Syriæ. A sæculo IV. (Serv. in Virg. Mart. Cap.) iam “Phœnicia” cœpit vocari; in Vulg. (II. Macc.) autem, aspiratione deducta “Pœnice” scribitur, velut et incolæ Carthaginis “Pœni,” puni, appellabantur. Quisque unus mas erat “Phœnix,” fœmina quæque “Phœnissa.” Est tamen hoc nomen Græcum, et terram dactyliferam significat. Utrum tamen hoc ipsum vocabulum, cum suo derivato, quod colorem rosaceum, sive punicum, denotat, a פון, pun, occasu solis, sumptum sit, asseverare non ausim. Certum est colonos suos, Carthaginienses, sic appellatos esse. Gens Phœnicia, ut apud omnes constat, cæteras eius ævi nationes cultu, moribus, artibusque, præsertim navigationis, atque mercatura, longe superavit. Cadmus ab his litteras in Bœotiam intulisse perhibetur, et Græcos primus litteras ac scripturam instituisse.

Cæterum ipsi nec suam terram Phœnicen, nec se Phœnices sed patriam suam כנען, C’ná’an, ipsos autem se כנענים, C’na’-anim, sive Cena’anitas, vel Canaanitas appellarunt, ut in Genesi, terra eorum ארץ כנען, Eretz C’na’an, Terra Canaan, quod verbum terram planam ac depressam sonat, ad distinguendum a terra Syriæ, quæ, utpote editior, ארם, Aram vocatur, incolæ autem Aramaitæ. Cæterum nec hi, nec Philistæi, sive Pilishtim, a Iudæis lingua, moribus atque aliis institutis, multum inter se discrepant.

6. Melita, -æ, v. Melite, -es, insula est, et nunc Malta vocatur.

7. Byrsa, -æ, Chaldæis ברזא, Birza, et Barza, quæ respective foramen, et corium denotant (unde vox Latina bursa), Phœnicibus autem arcem, hoc in loco autem Arcem Carthaginiensem, atque adeo ipsam etiam urbem. Fabula de Didone, et de pelle bovina in fila secta, quibus agros sibi dono dandos emetita sit, satis nota, nullam fidem meretur. Ruæus, post Donatum, rectius explicat, eam nummis, e corio factis, ut quibusdam in locis iis temporibus moris erat, agrum illum præstinavisse; quod si valeat, ut verosimile videtur, byrsam, birsam, ac barzam, corium nempe atque foramen commodissime intelligemus.

8. Carthada, nomen primigenium, et originarium Carthaginis esse putatur. Panormi olim numisma inventum est, cui in una facie inscriptum erat מחנת, machanoth, castra, in altera autem קרת חדשת, cereth chadesheth, urbs nova. Quoniam Panormus iis temporibus colonia erat Carthaginiensium, opinio usuvenit iis verbis Carthaginem significari. At mea longe aliter fert opinio. Vocabulum enim carth-ago a cereth chadesheth multum discrepat, carth-ada vero simillimum est. Nam קרתא, cartha, Chaldaica forma, urbs est, עדיא, (Hebr. עדי, adi) edia, autem ornatum quid, pulchram ædem, templum (unde vocabulum “ædes” derivatur) Chaldæis significat, ita ut carth’adi vel carth’ada, pulchræ ædes, pulchra templa, multo verosimilior derivatio esse videatur.

Quis, quoque tempore, Carthaginem condiderit, præter Virgilii de Didone fabulam, nihil certo constat. De tempore apud historicos non convenit. Appianus docet urbem 50 annis ante Troiam captam florentem iam urbem exstitisse. Iustinus perhibet (Lib. 18, 6) 72bus ante Romam fuisse conditam; Paterculus ait 65, Livius 93bus, hoc est, 296 annis ab excidio Troiæ. Satis certum igitur est nec Didonem, nec Ænean, si hi vel maxime exstiterint, ullam ibi partem capere potuisse. Præterea, eademne Dido, quæ Elissa fuerit, æque parum constat. Unde dido derivetur, ignoro; unde Elissa, suspicor. Est enim locus nomine Elis, unde purpura Tyrum vectari consuevit, qui Iudæis עלישה, El-Ishah, audit; si hoc minus sit, oportet esse אלאשה, El-ish-shah, ut Elisæus, Eleazar, &c., proinde “Mulier Divina,” agnomen Didonis.

Quin, denique, ne nomen ipsius quidem urbis Romæ sive Latinum sive Græcum manifeste est, sed omnino Phœnicium. Philologi Germanici iam pridem suspicabantur Romam ab Etruscis esse conditam; ego autem iis maxime adstipulor. Nam verbum רומה, rúmah, celsum locum denotat, רום, rúm autem celsum, elatum esse, רומה, rómáh, denique, celsitudinem, exaltationem, quin et, propter celsitudinem, salvum suffugium.

9. Gades, -ium, Hispanis Cadiz, nunc caput Vandalitiæ (Andalusiæ), circiter 70,000-um incolarum, in parva insula Sancti Leonis.

10. Tartessus, -i, oppidum in eadem insula, iis temporibus florentissima Phœnicum colonia, cuius regio, præsertim in continente, argenti, plumbi albi, ferrique, item gemmarum erat feracissima, quæ Tyrum, Sidonemque vectata, fructuosissimam mercaturam pepererunt. In Bibliis locus hic תרשיש, Tarshish appellatur. Rex quoque Hiram suam expeditionem, quæ in hac fabula narratur, huc misit.

11. Suffes, -étis, apud Iudæos שופט, shófet, in plur. שופטים, shófetim, iudex, iudeces, summi quondam magistratus, sic apud Carthaginienses erant duo consules, quorum alter rebus sacris ac terrestribus, alter negotiis, ac rebus maritimis præerat.

12. Gebal, Arvad, Byblos, oppida; Gebal, גבל, erat in regione Tripolitana, usque exstat, et ab Arabibus Dshebál, mons, vocatur. Locus situs est in colle, hinc nomen dsheble, Hebraice gebal, quod Arabes, per diminutionem etiam dshobail, colliculus, vel tumulus, appellant. Græci hunc locum Byblos vocant; itaque hæc duo nomina unum idemque oppidum significant. Arvád, ארוד, oppidum in insula minuscula, prope ad littora Phœnices sita, quod a fugitivis Sidonensibus conditum fuisse perhibetur.

13. Adonai, אדני, dominus; sed cum hac terminatione titulus honoris Dei nonnisi est, nec hominibus adhiberi potest; ea enim forma est אדון, adon, uti, v. g. אדון המלך, דויד, Adon, hammelech David, Dominus rex David; alloquendo autem, particula possessiva adiungitur, sic: Adoni, Melech David, Domine mi, rex David.

14. Hierosolyma, -orum, n., Hierusalem, indecl. (Accusat. apud Florum, et in Vulg., Hierosolymam); etiam Sólyma, -orum, Hebraice ירושלים, Ierúshálaim, quondam summa urbs et caput C’na’an, dehinc Iudæorum, sive regni Iudææ, cunctis notissimum, cum arce ציון, Tzijjón, super collem eiusdem nominis; ibidem, in colle Moriah, ubi et regia Davidis stabat, ædificavit Templum rex Salomon. Nota hic quoque sonos sibilos sh, et tz a Græcis et Romanis (in Hierosolyma, et Sion) in s commutatos fuisse.

15. Ioppa, -æ. Romanis; Græcis Iópé, et Ióppé, ex Hebr. יפו et יפוא, Iáfó, pulchritudo, quod nomen est oppidi cum claro portu in littore Maris Interni, unde Hierosolyma ferrovia ducit; nunc Jaffa vocatur.

16. Siclus, -i, nummus Iudaicus שקל, shekel, qui viginti גרה, gerah, complectitur. Genera eius erant duo, sanctuarii, et regis; valebant autem 4 drachmas Atticas, sive totidem denarios Romanos; hi, vicissim, circiter 16 libellas Americanas, exæquant, itaque 4 drachmæ, sive 1 siclus, circiter 65 libellas efficiunt.

17. Hanno—Himilco, proprie nomina sunt imperatorum Carthaginiensium, et inde in hanc fabulam translata. Sunt autem ita composita ut Iohannes, ex Iehova et chan, vel chen, ut: יוחנן, Ióchánan, contractum ex יחוהנן, Iehochánan, gratia vel favor Dei. Itaque חננו, Chanano, sua gratia; Himilco autem verosimile est ex chén, clementia, vel gratia, atque melech, rex, compositum esse.

18. Astarte, -és, עשתרת, Asthoreth, est nomen Deæ, Veneris apud Phœnices, patronæ navigationis, quæ Bibliis testantibus, etiam subinde a Iudæis coli solita est.

19. Chalcis, -idis, v. -idos, est nomen oppidi in insula Eubœa (nunc Negroponte), adversus Aulidem, ubi ærea arma optima tunc fiebant.

20. Apis, -is, (Hapi), est nomen Dei Ægyptiorum, quem sub specie magni bovis colere consueverunt.

21. Lora, -æ, (o breve), est vinum e brisa obtineri solitum. Uva etenim primum proprio pondere succum exprimit, qui protropum vocatur, cuius generis nobilissimum in oppido Hungariæ Tokaj in omni orbe notissimum est. Tum pedibus exculcatur, nulla aqua admixta, et hoc Romanis merum est. Quod superest, torculari subiicitur, et exprimitur, quod usque vinum bonum est. Denique aliquantum aquæ infunditur, ac pressione aucta quod tum e brisa (quod nempe ex uvis superest) effluit, lora vocatur, et ab hoc etiam omne vinum minus generosum, iocose, vel per contemptum, “lora” appellatur. Quodsi vinum per neglectum, aut inscitiam, acescit, aqua temperari solet, ac tum posca more Romano vocatur, quod genus vini peregrinis, mendicis atque captivis, aliisque ignotis et servis solebat apud Romanos dispensari.

22. Cambio, cambire, campsi, camptum, significat merces erga alias merces emutare sine pecunia, uti semper et ubique fieri solebat; hinc est Italorum vocabulum cambiare, Francorum changer.

23. Báal Shámaim, Hebraice בעל שמים, Dominus Cœlorum. Verbum báal, quod Babylonii ut béel efferunt, significat regnare, vel quocunque modo præesse, et inde Deum, præfectum, maritum, dominum quemlibet, aut superiorem designat. Quædam Melitensis inscriptio sic se habet: מלקרת בעל צר, Malcereth Báal Tzor, Malcereth Dominus Tyri, h. e., Melcarth Deus Tyri. Istud malcereth est contractum ex melech, rex, atque קרת, cereth, urbs; est itaque Melcarth “rex urbis.” Ex hoc, et ex báal plurima nomina virorum conflantur, veluti חנבעל, Channibáal, Hannibal, Gratia Dei; עזרובעל, Azrúbáal, Auxilium Dei, Hazdrúbal, חנמלקרת, Chanmelcarth, Gratia Dei Melcarth, Hamilcar; בומלקרת, Bómelcarth, “in eo Melcarth,” Bomilcar, ita semper historici Romani, quamvis noster auctor Bodmilcar scribat; בּמלקרת, Bámelcarth, secundum Rosenberg, Phönikische Sprachlehre.

24. Gaulus, -i, m., Græcis Galúlos, et gaúlós, ex Hebraica radice גלל, gálal, volvi, volutari, unde גלה, gelláh, crater, capis, lacus, labrum, vasa, ex rotunditate; res quæ volvi, non ferri soleant ob gravitatem, uti גלולים, gillúlim, trabes, stirpes arborum; גלם, gelom, golem atque gálam, volvo, convolvo, involvo, hinc glomus, globus, et Græcis gaulos, rotunda navis Phœnicia, item, alterum vas rotundum, quod Latinis est mulctra, ad lac ex uberibus vaccæ excipiendum, quod etiam gaulus vocatur, item ad portandam aquam, veluti situla. Est autem gaulus hic navis maior biremis, aut triremis, mercatoria, ad vehenda onera apta, cum lateribus rotundis; ab hoc derivantur variarum gentium nomina ad eiusmodi navim ampliorem, marinam significandam, uti: galéra, galère, galley, gálya, galeon, galioss, galion, galiote, et si quæ sint alia.

25. Barca, -æ, ab Hebraica radice ברא, bára, excavare; secundum Isidorum navis est Phœnicia, Romanis ut suppetiaria nota, quæ onera e navibus maioribus ad littora solitæ sunt provectare.

26. Chitonéta, -æ, Græcis chiton, ex Hebraico כתנת, c’thonet, est genus subuculæ lineæ, vel gossypinæ, cum manicis, plerumque ad genua usque, quandoque ad talos pertingens, eratque vestis apud Iudæos et Phœnices utriusque sexus.

27. Moloch, indecl., מלך, Molech, rex, Deus Ammonitarum, cuius simulacrum speciem hominis, cum capite bubulo referebat; fuit plerumque ex ære, cum cavo trunco vastæ molis, quo victimæ pueri includebantur ope brachiorum mobilium, dein, igne subiecto, tympanistris ac buccinatoribus, ut eiulatus victimarum opprimeretur, concinentibus, in sacrificium immolabantur.

28. Nergal, נרגל, Cuthæorum Deus, cum gallinaceo capite, tamquam gallus pugnax, significabat autem Martem, Deum bellorum. כותים, Cúthim, autem, sive Cúsim, erat gens, quam reges Assyriorum in devastatas regiones Iudææ invexerunt, quæ postea cum Samaritanis coaluerunt, erantque Iudæis adeo exosi Cuthæi, ut omnes, quos oderint, etiamnum Cúsim appellent.

29. Gera, -æ, גרה, granum, nummus exiguus, una vigesima pars sicli.

30. Nisan, indecl., ניסן, mensis florum, pars Martii et Aprilis.

31. Syrus, -i, homo natione Syrius, terra Syria, res Syriaca; Syrus Iudæis est סורסי, sursi, eunuchus autem סרס, sarés, hinc etiam odium ac præiudicium horum contra illos.

32. Hazaél, -is, חזאל, Chazáél,—“quem Deus contuetur,” est nomen regis Syriæ (I. Reg. 19, 15).—E familia Regia, e domesticis, servis, regis.

33. Santalum, -i, adi. santálinus, -a, -um, e Græco, fortasse Hindicæ originis; est lignum odoriferum, rubicundum, durum, in Hindia et in Polynesia domesticum, tingendo aptum.—Cama, -æ, est lectulus; lumen, -inis, n., est pars vasis, tubi, cubiculi, interior, hoc est, vacuum, vel cavum.—Quadratura, -æ, est margo vel capulus ligneus, vel alterius materiæ, qui vitra fenestræ vel imaginem pictam undique complectitur.—Opus intestinarium est idem in opere ligneo, quod tessellatum est in marmoreo pavimento; alias opus musivum, mosaicum.

34. Talentum, -i, (Atticum) aureum est summa pecuniæ, quæ nostra (Americana) æstimatione mille centum octuaginta duos centusses et novemdecim libellas ($1182.19), valet; cæteroquin hic anachronismus est, ut multa alia, passim.

35. Vitreatus, -a, -um, quandoquidem vitreamen, -inis, iam Romanis usitatum vocabulum, vasa vitrea significat, novum arbitrabar fingendum ad significandum pigmentum plumbeum, vitreæ duritiei, quibus vasa ænea, diversissimaque metallica ornamenta variis coloribus distingui solent, quo candorem micantem, aut superficiem alterius coloris fulgidam rebus artefactis præbere solent, fiuntque tamquam myrrhinæ.

36. Dagon, -is, דגון, dágon, piscis magnus, דג, dág, piscis, Deus gentis פלשתים, P’lishtim, Philistæorum, capite brachiisque humanis, reliquo autem corpore in piscem desinente. Azoti ei honor tribui solebat

37. Cabirus, -i, nro. sing. apud Ciceronem tantum (Nat. Deor. 3, 23, 58), alioquin semper in pl., Cabiri, -orum, quos Pelasgi velut genios, seu Deos minores tutelares coluerunt. Proprie Deorum ministri esse existimabantur, revera tamen septem stellas Ursæ Maioris, quæ alias Septemtriones appellantur, significaverunt.

38. Mare Algosum, Hebraice ים־סוף, iam-suf, mare algosum. Nomen Hebraicum est Maris Rubri, quod pars est Sinus Arabici: idem etiam vocatur ים־מצרים, iam-Mitzraim, Mare Ægyptiacum; algosum dicitur ab algis, quæ illic abundant; Ægyptiacum autem, quia ab Occasu Ægyptum alluit.

39. Thogarma, -tis, תגרמה, Gen. x. 3, gens ex Gomer oriunda dicitur Thogarmah incoluisse, quae, secundum nonnullos auctores Cimmerii esse existimantur, ac de numero equorum memorabiles traduntur; alii tamen putant Armenios hoc nomine designari, utpote qui originem suam a Torgom, filio Gomer ducunt.

40. Sanchoniathon, -is, nomen vetustissimi auctoris Phœnicii est; qua tamen ætate vixerit, minime constat. Scripsit Annales diversorum Phœnices locorum, e quibus pauca admodum fragmenta ad nostram ætatem pervenerunt, cætera iniuria temporum interciderunt.

41. Luna dimidiata, insigne fortasse primum Phœnicum fuit, a quibus Byzantini adoptaverunt, sed stellam vespertinam, fortasse Veneris, ei adiunxerunt; quum vero Turcæ Byzantium in suam redegerunt potestatem, cum imperio etiam hoc insigne in hæreditatem acceperunt.

42. Súta, -orum, (Virg., Æn. 10, 313), est eadem ipsa res, quam alias thoracem, (Liv. iv, 20, 7; Suet. Aug. 82; Virg., Æn. 10, 337, alii alias) appellavi, nempe operculum pectoris, cæterorum membrorum, e lamellis æneis, ad instar pinnarum piscium, ad resistendum ictibus telorum. Eandem rem etiam cataphractam (-ta, -æ, -phracte, -s), auctoritate Corn. Taciti, et aliorum, nomino, quæ tamen etiam munimenta equorum atque navium esse solent. Aliqui loricam eandem rem vocant, at ea res ex corio fiebat, atque militum Romanorum erat propria.

43. Helbon, חלבון, Chelbón, pingue, ferax, est Syriæ oppidum, ob vina generosissima clarum, Ezech. 27, 18, Græcis, Chalubón. Reges Persarum vina inde comparavisse Strabo (XV) auctor est. In historia Arabum quoque oppidum celebre erat, vocabaturque Halebi, nunc est Aleppo.

44. Filii, sive posteri Asher, אשר, ásher, beatus, felix, est nomen filii Iaacob (Gen. 30, 13, &c.), princeps tribus eiusdem nominis (Num. 1, 40), cuius provintia in Septemtrione Palæstinæ sita erat.

45. Sammai, שמאי, Shammaj, sive Sammæus, est nomen Rabbini, qui temporibus C. Cæsaris atque Ciceronis vixit, fuitque caput ac princeps unius sectæ Pharisæorum, et cum duce alterius sectæ, Hillel, magna ei semper erat altercatio. Mortuus est ante Iesum natum. Auctor nomen huius attribuit ficto centurioni Iudaico.

46. Moab, מואב, nomen gentis ex Orientali littore Maris Mortui. Hi in Bibliis Moabitæ (Ier. 48, 4, 11, 13; Deut. 34, 1, 8, &c.), nunc ab oppido suo Carrac vocantur.—Qui illi פּלשטים, P’lishtim, sive Philistæi, in Bibliis sæpe memorati (Gen. 26, 1; Iud. 10, 6; I. Sam. 4, 1, &c.) fuerint, nemo certo dixerit. Alii volunt eos posteros esse Ægyptiorum, alii כפתור, sive Cappadoces, denique recentiores eos Cretenses fuisse arbitrantur.

47. El, fere semper in plurali, אלהים, Elóhim, phrasis autem est אלהים צבאות, Elóhim tzebáoth (sive ut Iudæi nostri efferunt, Elójhim tz’vóos) Dominum exercituum, nempe cœlestium.

48. Ascalon, אשקלון, Ashkelón, oppidum maritimum Philistæorum, e Bibliis notissimum (Iudic. 1, 18; 14, 19, &c.); nunc pagus Arabum, ac nomen Ascalán usque retinet.

49. Bichri, בּחרי, bichri, iuvenilis, nomen proprium, II. Sam. 20, 1, veluti בכרו, bochrú, bochér hú, primogenitus.

50. Barzillai, ברזלי, Barzillaj; Talmudicis barzilla est pastor, subbubulcus, minister bubulci; hic loci nomen proprium est viri, estque desumptum a Gileadita quodam, qui II. Sam. 17, 27, &c., ob suam erga regem Davidem hospitalitem ac liberalitatem commendatur.

51. Milcha, v. Milcáh, מלכה, milcáh (Chald.), nomen prop. mulieris, ductum ex Gen. 11, 29; 22, 20, ubi sic vocatur filia Haran, uxor Nahor.

52. Sóba, Sobanus, צובּא, v. צובה, Tzóba, sive Tzóva, proprie, ut in Psal. 60, 2; II. Sam. 10, 6, 8, ארם צובה, Aram Tzóváh, regnum Syriæ, cuius rex cum rege Davide bellum gesserat (II. Sam. 8, 3, &c.), situm prope Damascum, quo etiam חמת, Chamath Tzóváh pertinere videbatur.

53. Báal zebúb, בעל זבוב, Báal z’búb, v. z’vúv, more Babyloniorum Beél z’búb, Deus Philistæorum, quem Ecroni colebant, ceu persecutorem muscarum. Eiusmodi Deus et apud Græcos, sub nomine Zeus Apomyos (Paus. 5, 14, 2), et apud Romanos (Solin, Polyhist. Cap. I.) “Deus Myagros” exstitisse memoratur; Plin. H. N. 27, 106 myagros herbam medicinalem esse dicit.

54. Moria, מריה, morijjah, v. Mórijjah, quod est, “Iah (Iehóvah) discrevit,” i. e. oculis, ac per intuitum selegit ac segregavit; locum nempe ut aptissimum, in quo sibi templum erigeretur.

55. Iónas, -næ, יונה, jónah, columba; nomen vatis (Ion. 1, 1; II. Reg. 14, 25 ), item, nomen Apostoli Petri Iudaicum ac verum, Shim’on bar Jónah.

56. Pillegesh, פּלגש, et פּילגש, pílegesh; Græcis pállax, Romanis autem pellex, -licis, ut Græcis pallacis, significat mulierem, quæ cum marito alterius mulieris tamquam uxor convivit, et Romani, utpote quorum mores inde a temporibus Numæ Pompilii severissimi erant, eas mulieres concubinas, per contemptum, appellarunt, sequiori tamen ævo amicas, sorores, pellices. At temporibus nostræ fabulæ mores utique erant prorsus diversi. Nullæ certæ leges monogamiam præscripserunt; nihil contra ius vel fas peccabat, qui pro suo arbitrio, plures aut multas uxores duxerunt, uti omnes Orientis gentes, quod in Islam usque valet, Lingua Hebraica terminum technicum uxor, ne novit quidem: אשה, plur. נשים, ish-sha, atque náshim, proprie mulierem significat, sed etiam pillegesh, quamquam interpres Latinus Vulgatæ uxorem fratris Abrahæ, Ramam, concubinam appellat (Gen. xxii, 24). Sed quum utrumque vocabulum promiscue adhibeatur, pillegesh eo ævo nihil contumeliosi, sed uxorem secundariam significabat in polygamia. Pellicem Latini sequioris ævi a verbo lacio, allicio, elicio, illicio, perlicio, h. e. perduco, seduco, derivarunt, quamobrem mulierem seductricem valebat, et auctor noster modernus eo sensu hic accipit. Idem pillegesh Chaldæis est פּילקתא, pilacta et פּלקתא, p’lacta, idemque valet quod Hebraicum; verumtamen radix et genus vocabuli nec Chaldaicum, nec Hebraicum, neque Græcum aut Latinum est, sed Hungaricum, ex eo nempe ævo, quum “quatuor nationes,” nempe prisci Chaldæi in Assyria cum Turaniis atque Ariis, velut unum Imperium, una vixerunt; inde est illis hoc (cum multis aliis vocabulis) verbum commune. Est autem verbum Hungaricum feleség, (effer feleshég), quod ad litteram veluti dimidietatem, h. e., dimidiam partem coniugii, quam mulier cum viro æqua sorte gerit, itaque uxorem ratam, ac probam, significat. Quod autem ad inscia et ignara deliramenta philologorum Germanicorum de paelex, loco pellex attinet, audiendi non sunt.

56.2 Iáván, יון, sic vocant Iudæi Ioniam, quæ provintia Asiæ Minoris est, mari Ægæo contigua, cuius urbs præcipua Smyrna est. Vocatur Ionia ab Ione, Atheniensi, qui eo coloniam duxerat. Quia vero Græci eius regionis Syris, Phœnicibus, Iudæisque proximi fuerunt, omnes Græcos Ievánim, sive B’né Hajvánim, appellaverunt.

57. Dodánim, דדנים, est aliud nomen Græcorum, i.e., qui non sunt proprie Ievánim, sive Ionii. Quidam tamen interpretes existimant hic רדנים, Rodánim legi debere, eoque nomine Rhodios designari; at priores, rectius, nomen a Dodona derivandum putant.

58. Posteri Israél epulabuntur.—Quamquam fabula Phœnicia esse, temporibusque Regum Davidis atque Salomonis gesta perhibetur, Auctor, ipse Iudæus, inducit hic Ionam tamquam Iudæum orthodoxum, et Talmudicum, Sammæum autem velut “liberalem,” duas divisiones iis temporibus prorsus ignotas. Quod autem ad “stultiloquia Danaitarum” attinet, atque “ebriorum Ephraimitarum,” ea, revera, doctrinæ sunt Talmudicæ, mille annis post fictæ, et etiamnum traditæ.

Quid de “Culina Nergal” Rabbini fabulentur, mihi non liquet.

Tyrrheni, et Rasennæ iidem sunt qui Etrusci, incolæ Etruriæ, potentissima quondam Italiaæ superioris gens, quæ insignia suæ artis monumenta reliquit, quæ et conditrix Romæ fuisse verosimile est, etiamsi Auctor noster nec nomen eorum memoret, nec stirpem, nec admodum laudibus Rasennas extollit, imo ut valde turpes ac deformes homines eos insectatur. Origine Etrusci Finno-Ugri fuisse modo creduntur, quod Prof. Iulius Martha e Sc. Universitate Parisiaca, novissimo opere, La Langue Etrusque, Paris, Ernest Leroux, 1913, e radicibus Fennicis, Hungaricis, Vogul, Ostiac, &c., luculenter demonstravit.

59. Prydhayn, vocabulum mihi prorsus ignotum, rationeque omnino absona et absurda scriptum. Efferendum enim videtur esse Prüdhajn, ita ut y, quod secundum principia alphabeti Romani in Græcis tantum vocabulis adhiberi potest, hic partim Græcum ü valeat, partim vero barbaro more pro i, vel pro consonante eius j, ponatur. Hæc ratio scribendi sibi non consistit. Quidquid tamen sit, manifestum est Britanniam significare velle.

60. Suómi, est nomen gentis Fennorum, qui propria lingua ita se vocant, patriam autem Fenniam, quæ Archiducatus est in littoribus Maris Baltici, atque Russorum imperio paret. Ratione stirpis, Fenni ad eas gentes pertinent, quæ vulgo Ural-Altaicæ appellantur de montibus, qui regiones eas continent, suntque Lapones, Mordvini, Zyrjéni, Vogules, Tsheremissi, Ostiaci, Samojedes (ut Russi curioso eos modo vocant, quasi sese edentes), ac, si quæ sint aliæ. Hæ gentes extrema Septemtrionalis pars est familiæ gentium, quarum Centrum Tatari sunt in Asia Occidua, ubi cum Turcomanis miscentur, quorum, vicissim, extrema pars Meridiana sunt Osmanli, sive Turcæ; inter has extremas autem partes medium tenent locum Hungari, qui sua lingua se Magyar appellant. Ipse adeo Russi, atque Bulgari ad eandem stirpem spectant, sed lapsu temporis idiomata Slavica susceperunt.

Utrum Suómi mille ante Christum annis eas sedes tenuerint, mihi quidem non constat, nec negare volo, sed dubitare licet.