# Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

## Part 26

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pericla-navarchi-magonis-sive-expeditio-phoenicia-annis-ante-ch-d1a68d78/index.md

Eodem fere tempore Ionam ad impetum faciendum tubá signum dare iussi. Nec hostes segnes se præbuerunt, et provocantibus nobis celeriter responderunt, ac brevi post tela versus nos provolarunt, quibus nos pari grandine telorum respondimus et sic pugna ipsa hoc in modo initium cepit.

Quandoquidem Melcarth meá curá ædificata erat, non eram nescius ita firma robustaque eius statumina lateraque esse, ut arietando nostrá prorá nullum detrimentum illi inferre possemus, nec minus habebam exploratum insolitam laterum eius altitudinem ipsis præ nobis ad obruendum nos telis ingenti commodo esse; probeque sensi eam a nostris ad comminus pugnandum nullo pacto conscendi posse. Verumtamen, vicissim, et debilitates eius mihi probe cognitæ erant. Ipse ego experientiá edoctus eram ingentem molem onusque segnem ad movendum ac tardam reddere; quamobrem statui, si id fieri posset, usum huius debilitatis capere. Postquam itaque sciscitando a Himilcone, qui de alveo fluminis satis cognoverat, certior fuissem factus tantum aquæ a Melcarth calcari, ut in longitudinem remulcæ ab eo, quo nunc sita esset loco, ad rectum recedere non posset, omnes meas naves, quæque quantum par esset, materiam flammificam in eo coacervare iussi. Hoc constituto, per signa Cabiros accersi iussi; quæ quum ad latus nostrum pervenisset, accito Himilcone, eam conscendo, Astarten autem curæ Hamilcaris concredo.—Dum hæc gerebantur, sagittæ circum nos cadere nunquam desinebant. Manifestum quoque nobis videbatur Bodmilcarem a Belesy, ad tergum nostrum, auxilium exspectare, itaque pugnare acsi de victoria sibi iam certo constaret.

Gisco Himilconi in prora Cabirorum stanti se adiunxit, quorum in medio et ipse locum cepi, indeque mandata dedi. Nunquam quoad memini, quisquam tantá diligentiá tamque scite rexit quam modo Cabiri regebatur. Postquam alias duas naves stupis subiunxeramus, materiamque flammificam, quæ in singulis erant, succenderamus, rectá in Melcarth invecti sumus; atque, quum fere ad dimidium iactus sagittæ accessissemus, Bodmilcar nos animadvertit nosque deridere cœpit.

“Heus, Mago, salve! Perquam opportune advenis; quædam inter nos negotia supersunt parianda: illud nempe negotiolum in Ægypto; item, illud alterum Tartessi; necnon denique, illud in Freto Gaditano. Iuvabit hæc omnia hoc ipso die pariare ac dirimere. Spero futurum ut ante solis occasum ex istis antennis te pendentem oscillare cernam. Te videre multum gaudeo.”

Verbum ultimum proferentem sagitta eum feriit.

“Ictus est! tactus est!” magná voce clamavit Bichri, quæ universum tumultum superavit.

“Minime vero!” reboat Bodmilcar, “cataphracta mea sagittis impervia est.”

“Videamus!” reclamo ego, “utrum naves tuæ igni sint imperviæ.”

Nunc Cabiri magná vi incitata irruit inter Melcarth barcamque a dextro eius. Gaulus, ubi nos vitare tentat, capitur inter rates ardentes. Sagittis inter nos cadentibus, quarum una genam meam vulneraverat, ego stupam helciariam discidi. Flammæ subito erumpebant, aterque fumus in altum prorumpere cœpit. Gisco in fœmore vulnus accepit, nec ob id pedibus stare valebat, tamen in genua provolutus, alacri animo gubernare non destitit. Tam celeriter prætervolavimus hostes, ut missilia eorum ex magna parte in undas pone nos consurgentes inciderent. Vertentes nos in adversum navis hostilis latus, æquá celeritate recurrimus, inclamoque Bodmilcarem, me eodem modo eum tractare velle, quo Ægyptios Tanidi tractavissem. Et Himilco eum aliquot iocis mordacibus in discrimine suo lacessivit.

Ad primam navim reversus Adonibalem Cabirosque mecum uná in alteram barcarum impetum facere iussi, inde autem alteram antevertere. Impetum omni quá pares eramus celeritate instituimus. Barca quoque nihil non tentavit ut nos eluderet; sero tamen. Nam, antequam quidquam tentare potuisset, unum latus eius infregi, eamque ingenti impetu, quo navim nostram ei impuleramus, lateri Melcarth impegi, et inter duas rates ardentes intrusi. Sub velamine ingentis fumi, animadverti quemadmodum nautæ Melcarth desperato conatu in constratum Adonibalis, quæ iam inter se alteramque barcam penetraverat, desilire tentarent, sicque cunctas sex naves in unum globum solidum collatæ essent, cuius in una extremitate flammæ sævirent, in altera autem asciculæ, gladii, machæræ, aliaque arma librarentur.

“In Adonibalem concurrite!” inclamo meos, “ibi iis potiemur.”

Tum mei, tum nautæ Cabirorum simul eo concurrunt, et in constratum Adonibalis perveniunt. Bodmilcar iam ibi erat. Hanno versus eum currit, et:

“Denique, tandem, Bodmilcar ades; iam te virum esse probes!”

“Quin accede, lactisuga, mucose, iam me paratum senties. Tuum primum componam negotium, tum vacabit ad cæteros vestrum procedere.”

Gladii eorum confligunt, et comminus agunt; sed quum turbá undique essent circumclusi, ex oculis mihi eripiuntur.

Subito Himilco, qui hactenus ad latus meum perseverarat, proruit magnáque voce maledicit:

“O, monstrum tæterrimum, o scordale sceleste ac patibulande, en te iam habeo!”

Nam hominem, quem annos quaternos et denos quæsierat, agnovit, illi insiluit, cumque eo in constrato volutabat.

“Egregie factum, Himilco! tene eum!” inquit Bichri, gladio cruore manante præteriens.

“Bellua ista brachium mordicat; potesne subvenire?”

Bichri ictu oculi sicam illi subministrat, qui eam protinus in latus eius intinxit; is recidit et gravi halitu moribundi singultat.

“Ulcisci dulce est,” suspirat gubernator, “ista mors, cane digna, tibi nimis bona est.”

Interea Ionas, Aminocle adstipulante, machærá suá præclara virtutis facinora edidit. Hannibal atque Sammai, cataphractis suis multum tusis, in prora decertabant, et unum post alterum proruentem hostem ictum in mare præcipitabant. Hasdrubal male quidem vulneratus, clavo suo firmá manu hæsit. Interim ego ipsi opem tuli, iunctisque viribus effecimus ut navim in tutum a flammis flecteremus. Astarte interim perinde atque Cabiri paulisper a nobis avulsæ erant, earumque nautæ mandatum meum ad revertendum et ad prœlium redintegrandum præstolabantur; una vero hostium barca, licet incendium evasisset, a fluctibus abrepta fluitabat.

Res itaque in hoc ancipiti dubioque statu versabatur, quum ego meos ad redintegrandum prœlium accersivi. Hanno gladio fracto, vestibusque tritis, ac cruore madentibus ad me accurrit, et:

“Effugit!” inquit halitans; “in turba eum amisi.”

“Bono es animo!” respondi illi, “haud ipse procul fugit.”

Denique et ego pedem retrahere, et ad alias meas naves recedere statui; proinde, simul atque copia eius rei dabatur, meos inclamo:

“Retro, ad Astarten!”

Pedem itaque retracturi omnem proram Adonibalis copiis Bodmilcaris reliquimus ita tamen ut duplici acie præsidii causa contra eas relictá, puppim vacuam ad recedendum nobis linqueremus.

Bodmilcar itaque sui omnino impos, in fovea captus est, in constrato nempe Adonibalis, quæ sagittarum et catapultarum nostrarum ictibus patebat; sua enim navis furni instar ardebat, altera barcarum depressa, altera, ut iam ostendimus, fluctibus abrepta erat.

Plus dimidiá horá Bodmilcar iacula nostra æquo animo tulit; deinde statui Adonibal iterum conscendere, eique obviam ire. In prora stantem eum reperimus, copiarum reliquiis, vix ultra tricenos armatos, circumdatum. Vultus eius cruore erat infectus.

“Visne eum sagittá transfigam?” quærit Bichri.

“Nullo pacto!” inquam, manu humerum iuvenis attrectans, “ipsi multo probrosiori morte erit pereundum.”

Ultimum certamen cohortis prætorianæ Tyrii breve ac desperatum erat. Extremo molimine in me se præcipitare tentabat, quum Ionas eum giganteis manibus apprehendit.

“Ecce hominem tuum, Navarche!”

Bodmilcar eluctari tentat.

“Tenta modo evadere,” admonet eum classicus, “vitam tibi e corpore exagitabo!”

Spumans furore ac rabie subactá, sese fato ineluctabili dedit.

Immotus silensque stabat. Ad labia aperienda nullo pacto induci poterat. Quæstiones meas pervicax audivit; responsum omne recusat. Itaque laqueo ex extremo fune ligato, mox post ex extremo fine antennæ Adonibalis collo pendebat.

Rationes itaque meæ cum Bodmilcare pariatæ erant.

Rebus his peractis, mox iter domum versus ingressi sumus.

Primum reginæ Sabæ, quæ experti eramus, retulimus; deinde secundum canalem Pharaonis Tyrum profecti sumus, tantum sub itinere morati dum regi Salomoni nostra obsequia præstitissemus.

Sidoni denique cum triumpho excepti eramus. Ingentes popularium turbæ nobis obviam gratulatum processerunt. Ipse rex Hiram in nostri gratiam epulas lautissimas publice parari iussit, cui et ipse interfuit, meque historiam nostram peregrinationis in publicum enarrare mandavit.

Rex, quá erat munificentiá, naves tres, quas salvas et incolumes domum revexeram, mihi donavit, populus autem universus suffragio omnium me Suffetem Navalem urbis Sidonis consalutavit.

Eo munere functus Hannibalem copiis meis centurionem præfeci, cæteris autem navalibus muneribus condigná mercede Himilconem, Gisconem, Hasdrubalemque præposui. Famam, quæ de Hamilcare in pugna cæso circumferebatur, factum comprobavit.

Parum superest quod dicam.

Nemo Phœnicum est quin sciat quemadmodum cedros, cæteramque materiem, quibus ad exstruendum Hierosolymis rex Salomon templum magnificentissimum indigebat, eo navibus devehi et in urbem comportari curaverim. Sammai modo centurio est in exercitu regis Salomonis, et, quandocunque me, cum uxore Abigail, visum venit, in Palatio Præfecturæ Navalis dignis honoribus excipitur. Perinde Bichri universis notissimus est ut vinearum maximarum cultor, qui statis temporibus Sidonem frequentare consuevit, ut generosissima sua vina venderet, quique Himilconem, ad hæc primum degustanda unquam non invitare solitus sit; item Paphos Hannoni dolium mittere solere, ut ipse, qui ibi Summo Sacerdotio cum præclara uxore Chryseide, Deæ Astartes fungitur, in æde metropolis splendida rite libare posset. Non raro et Dionysus, qui gentis suæ institutor factus est artis navigandi cum patre unà, iam provectæ ætatis, subinde etiam huc visendi causá ventitare solet.

In omni huiusmodi eventu Cabiri aulæis ac paradis in honorem hospitum meorum adornari solet, eosque in mea crepidine privata devehere, ubi, ut mei quondam itinerum socii ac sodales, quibuscum Cassiterides, oras succiniferas, Fortunatasque Insulas repereramus, mecum laute agere solent.

His nostris solemnibus consuetudo grata fert ut caveamus ne Himilco æquo ac solito rectius domum ambulet, cuius rei diligens observator Bichri esse consuevit, quod cantilenam Beniamiticam, vel Cimbricam sibilare, et eo sibilo hunc prodere solet. Ac, denique, quum hospites iter domum ingrediuntur, Ionas, classicus noster regius, qui nunquam desideratur, muneris sui esse ducit iis ad navim itantibus sonoro tubæ cantu anteire.

Finis. Notæ auctoris. Ad caput I.

Phœnices.—Quod tota hac narratione ficta nomen Phœnicum, auctoribus Græcis atque Romanis usitatum adoptavi, quod quidem sive ut “homines rubri,” sive vero ut “homines terræ dactyliferæ” interpretari potest, solius simplicitatis causa feci. Ipsi enim se “Canaanitas,” sive a “gente montana,” sic appellaverunt.

Omnino præter rem esset hic de vocabulis Khna, et Aram, a quibus Canaanitæ atque Aramæi nomina sua traxerunt, in criticam disceptationem descendere.

Siclus.—Vocabulum hoc, quod Hebraice certum pondus significat, tam ad nummos cusos designandos adhibetur, quippe quum nummi idgenus primum a Phœnicibus inventi fuerunt, quam ad certa, lege statuta, pondera.

Elenchus Pretiorum hostiarum.—Ritus, perinde atque pretia hostiarum, ad sacrificia oblatarum, ex opere Cl. Sacerdotis Bargès, de Phœnicibus inscriptionibus, Massiliæ repertis, desumpta sunt.

Gaulus.—A principio vocabulum istud quamlibet rem rotundum et cavam sonabat. Phœnices eo insulam Gozzo “Gaulo Melitta,” sive Melitam Rotundam designarunt; unde facile intelligetur, quare idem, pedetentim, ad naves mercatorias, specie rotundas, quæ quidem potissimum a Tyriis mercatoribus originem traxerunt, designare cœperit. “Onerariam navim Hippus Tyrius invenit.” (Plin., Hist. Nat.)

In describendis Phœnicum navibus, sequentium usus sum auctoritate:

1. Cælaturæ in Layard. 2. Vaticinium Ezechielis contra Tyrum (Cap. xxvii, 7). 3. Xenophontis descriptio in Œconomia, grandis navis Phœniciæ, \ quæ in Piræum quotannis venire solita sit. 4. Cælaturæ in Wilkinson.

Præterea licere existimavi, per analogiam, ex allegatis Genuensium, Pisanorum, Venetiorumque sæculi tredecimi navibus, a Chiliarcho Yule, in suo de Marco Polo libro, nonnulla inferre.

Laminæ Cupreæ.—Quamvis anachronismus id videri possit, tamen quodam gradu ac mensura certitudinis licebit asseverare Phœnices laminis cupreis eo proposito usos fuisse. Id enim et Vegetius (Rei Militaris iv, 24), et Athenæus (v, 40) indicare videntur. Ut e vetustate traditum tenemus, eius rei inventio Melcartho, Herculi Tyrio, attribuitur: “Hercules...navi ænea navigavit...navem æneam habuit” (Servius).

Cæteram materiam in struendis navibus adhibitam fuisse, vates Ezechiel auctor est.

Præter gaulum etiam barcam, actuariam, longam, atque bellicam quinquaginta remorum induxi.

Quin sit in minutissima inquirendum, asserere licebit barcam, propria sua natura Phœniciam esse. Namque barec, sermone Hebraico, flexi quid et curvi significat, uti plancam. “Barca est, quæ cuncta navis commercia ad littus portat” (Isidorus, “Origines”). Idiomate Berberorum moderno eadem “ibarca” appellatur.

Navis expedita a Græcis Hippos vocabatur, sive propter celeritatem, sive vero ob simulacrum equi, quod plerumque in prora effictum gerebat. Strabo dumtaxat hanc esse causam allegat. Ea igitur navis species, quam nos in textu describimus, coloniæ Phœnicum Gadensi fuit maxime usitata, et ob eam rem etiam “Gaditæ” nomen ei impositum fuit. Non pauci Phœnicum nummi, quos in littoribus Africanis satis certe constat in usu fuisse, equino capite fuerunt insigniti. Item, in ruderibus Carthaginis inscriptio capitis equini inventa erat, cuius origo, haud dubie, a symbolo Phœnicum gentili, quod naves eorum gesserant, repetenda est.

Vera navis Sidonia quinquaginta remorum barca est:

ναῦν πεντηκόνιορον Ειδóνιαν; Eurip. Hel. 1141.

Quanti oneris navis huiusmodi fuerit, aut quo potissimum modo quinquaginta remis acta fuerit, aut qui, denique, quadringentos homines toleraverit, sunt quæstiones, quibus respondere mihi supersedendum censeo; non enim meum est in particularia artis nauticæ inquirere.

Si exemplum huius rei postularetur, non abs re esset ingentia Serum navigia in mentem revocare, quæ Ibn Batuta, scriptor Arabicus sæculi quarti decimi se vidisse memorat, veluti quæ sexcentos homines vexerint, et quæ quinquagenis, vel sexagenis grandibus remis, octonis remigibus, ope funium in adversas vicissim partes tractis agerentur. Ea vero, quæ Marco Polo se vidisse allegat, quaternis remigibus agebantur. Haud absonum igitur putandum est Phœnices quoque simili quodam modo naves suas impulisse.

Purpurea vela.—Mea festivarum navium descriptio non est prorsus ficta. Imagines etenim earum in opere Wilkinson (vol. iii) exhibentur, omnesque fere vetustatis auctores, ab Herodoto ad Plutarchum, has ad minutas partes adumbrant. Sic Herodotus Sidoniam describit navim, ex qua Xerxes classem suam lustravit, veluti quæ tegetibus auro pictis, nempe bysso Babylonico, auro textis, fuerunt constratæ. Ad caput II.

Columbæ. Corvi.—Consuetudinem volucres secum in iter maritimum ferendi, quæ volatu iter situmque terrarum proderent, priscis temporibus viguisse, annales veterum perhibent. Huius rei documento esse possunt posteriorum temporum, apud semi-barbaros exempla, uti Ingolfi, regis marium, aut Flocii Vilgedarson, anno 868, quem in itinere suo, quo Islandiam quærebat, tres corvos secum tulisse fama est.

Flos lilii.—Tiara cum hoc emblemate adumbrata, inter imagines, sub calce operis Bottæ conspicitur. Ad caput V.

Pharao.—Quis Pharaonum tempore nostræ fabulæ regnaverit in Ægypto, lacuna, quæ inter finem sæculi undecimi, initiumque decimi, intercedit in Ægyptiorum annalibus, obstat quominus eius nomen indicare queam.

Ex essedis Ægyptiorum milites Libyci, hoc est, Berberii, tribus Tamesec, quorum posteri Cabyli atque Tuareges sunt, pugnare consueverunt. Hæ essedæ atque equitatus, perinde Libyci, summum erant robur exercitus Ægyptiorum. Ad caput VI.

Cydonii. Pelasgi.—Fusius hac de re disserere operæ pretium non duco; satis esse arbitror memorare per totam Europam gentes fuisse diffusas, quæ genere linguarum ab Ariis, quos antecesserant, prorsus diversas exstitisse. Duæ potissimum dignæ sunt ex his quæ memorentur: altera cum cranio, sive calvaria, pæne rotunda, specie Tatarorum Mongolicorum, qui vulgo Turanii appellantur; altera vero cum calvaria paullo longiori, quæ species Australoides apte vocabuntur. Hæ species gentium quaquaversum uberrima reliquerunt vestigia tam suæ quondam præsentiæ, quam sui sequioris cultus atque humanitatis. In insula Creta Græci memoriam Cydoniorum iis dumtaxat in paucis verbis, quæ ego in textu allegaveram, præservarunt. Ad caput VII.

Homerus.—Veniam mihi ob illatum hic nomen Homeri flagitandam esse haud ambigo. Illecebræ enim arcana vitæ illustrissimi Poetæ, currente mea fabula quodam dumtaxat modo revelandi, perquam mihi arriserunt. Quandoquidem tempus Belli Troiani, etiam post lucubrationes Schliemann, usque est incertum, licere mihi arbitrabar eam quæstionem prorsus patentem iudicare. Ad caput IX.

Tyrrhenicæ naves prædatoriæ.—Descriptio navium huiusmodi figuris in vase, nunc in Museo Campana servato, cælatis nititur.

Scylla. Charybdis.—Poetarum fabulæ, quas narrationi meæ intertexeram, prorsus Phœniciæ sunt. Proinde et mihi fas esse arbitrabar eiusmodi ficta adducere, quibus proderem, quemadmodum navigatores Phœnicii peregrinos deludere, quum eius rei copia dabatur, consueverint. In fidem huius rei liceat mihi memorare locum Herodoti, ubi de fabula agitur de puella, aurum in profluvio quodam insulæ Cyraunis legente, quam fabulam ipse Phœniciam appellat. “Narra hoc Græcis,” iam in proverbium abiit. Pontivagi Phœnicii non parum voluptatis ex hoc genus fabulis percipere soliti sunt, quum narrando itinerum memorabilia, pretia quoque mercium suarum adaugere possent.

Nergal.—Superstitio de ingenti gallo gallinaceo e figmentis Rabbinorum, quæ a Movers allegantur, desumpta est. Ad caput XI.

Adonibal.—Fabulam meam iam ad finem perduxeram, quum e disquisitionibus Cl. Sainte-Marie comperi nomen Adonibal suffetibus navalibus Uticensium solemne fuisse, vel constare dumtaxat longam magistratuum seriem eo nomine insigniri solitam. Casu mihi prorsus fortuito contigit ut illud, velut aptissimum, quod mihi in mentem venisset nomen Phœnicium, adhiberem.

Cæterum animadvertendum hic censeo me in toto hoc opere nomina propria eo, quo lectoribus familiarissima sunt modo, exscripsisse. Litterionem enim atque Græcum me sapere mihi viderer si Hanna-Baal (charus Diis), aut Bod-Melcarth (vultus Melcarth), loco Hannibal, et Bodmilcar, scripsissem. Sufficiat quemque lectorem, qui linguis Semiticis nullam operam dederit, monuisse, nomina Phœnicia atque Iudaica, perinde ac nomina Arabica moderna plurima in particulas discerpi posse; uti, v. c., Hamilcar est Abd-Melcarth (servus Dei Melcarth); vel Abd-Allah (servus Dei). Studiosis vero linguarum Semiticarum gratia eruditionis ad meum recurrere opus haudquaquam necessarium erit.

Quod vero ad nomina locorum propria attinet, nonnihil difficultatis expertus sum. Quare non more Semitico hæc nomina exscripserim, rationes mihi trifariæ sunt:

1. Non cuncta eorum sunt nobis iis formis cognita. 2. Quæ sunt, lectoribus communibus sic ignota sunt. 3. Eorum veritas, scribendi modus, sonusque dirimi ac declarari, \ sine minuta disquisitione, quam locus hic abhorret, non \ posset.

Paucis itaque demptis, statui, etiam periculo censuræ, more lectoribus magis usitato, scribere, uti Creta pro Caphtorim, Ægyptus, pro Mitzraim, Libya pro Massovia, &c. Ad caput XII.

Hic induxi Magonem veluti sacra super lapidem planum in tortuosa caverna subterranea facientem. Res ista cum minutis eius partibus ex opere Cl. Bourguignat, Monuments Mégalithiques du Nord de l'Afrique deprompta est. Cl. Daux quoque exhibet exemplum templi eiusdem generis. Fateor tamen me ab sententia Cl. Bourguignat, lapidea ista monumenta rudia in species anguium, scorpionum, aliarumque rerum conformata fuisse, longissime discrepare, nec eam comprobatam accipere. Quin etiam cæteris quæ de templis ante-historicis relata circumferuntur, omnino diffido, tutioremque Fergussonis sententiam sequor, ea omnia monumenta ad sequiora spectare tempora.

Atlantides.—Opinio, qua intra fines Algiriæ olim mare mediterraneum exstitisse creditur, quod textus noster suadet, a sententia mea haud abhorret. Tantundem tamen de exsistentia Atlantidis asserere non ausim, sed quum de migrationibus Libyum agerem, quæ teneremus de his tradita, commemorare haud iniquum iudicavi. Ad caput XVI.

Ar-Mor.—Multum, profecto mihi dubitationis datur, utrum eo ævo, quod hic pertracto, Celtæ ad Occidua Galliarum littore usque penetraverint, quamvis certum sit eos iam in partibus ad Orientem, perinde atque ad Rhodanum præsto fuisse. Ætate anteriore hominum genera, veluti Mongoloides, atque Australoides in iis regionibus versata fuisse, disquirendo reperi, ut tam hic loci, quam in posteriori capite memoraveram. Reum quoque me anachronismi et quaternorum quidem sæculorum, esse non diffiteor, quod nisi fecissem, insolens quid lectoribus communis sortis me patrare visus essem, si Phœnices in terras Galliarum descendisse facerem, quin ullam gentem notiorem convenissent. Ad extenuandum flagitium nihil iustius et acceptabilius me allegare posse fateor, quam studium efficiendi, ne anachronismus meus iusto flagrantior videretur. Ad caput XVII.

Suomi.—nulla subest causa, quare hoc ævo ad ostia Albis Fennos exstitisse dubitemus. Quoniam nullum nomen vetustum Fennorum mihi cognitum erat, placuit e moderna lingua Fennica derivatum vocabulum Suomi comminisci, et in usum adhibere. Ad caput XX.

Circumnavigatio Libyæ.—Vix dubitandum censeo fore, ut aliqui me, ob attentatum recursum ad istiusmodi figmentum, quo fabulam meam suffulcirem, ad minimum temeritatis arguant. At quis in dubium vocabit id a Phœnicibus revera perfectum fuisse? In neutram partem quisquam apte disputabit, tametsi Periplus Hannonis nostra memoria commentitius, et adulterinus esse ante oculos comprobetur; fabulam nempe intelligo a quodam Græco fabularum auctore cusam; tamen ego nonnulla eius lineamenta, a veritate non prorsus abhorentia, in hanc meam fabulam fictam adoptare minime dubitavi. Ad caput XXI.

Saba. Ophir.—Hæc loca cum oris Arabiæ Meridianis eadem esse præter omnem dubitationem positum est.

Disticha.—Elegia hæc e sequioris ævi poemate Arabico conversa est. Indoles gentium orientis tam parum mutata est, ut prorsus neminem qui me exprobret futurum censeam, quod in os commiserim Phœnicis, mille annis ante Christum, verba quæ ab Arabe, mille annis post Christum conficta et concinnata credantur. Notæ interpretis.

1. Mago, -nis, nomen proprium viri, perinde atque cætera nomina sociorum expeditionis, ut infra, non sunt nomina ficta, nec proprie Phœnicia, sed imperatorum Carthaginiensium, ut ex historia Romana omnibus constat. Clarus ille Mago fuit frater Hannibalis, ut ex Corn. Nepote (Han. 7, 4), et ex Livio (21, 47, 4) liquet. Nomen mago e radice Hebraica מג, mag, derivatur, quod insignem, clarum significat, unde et Latinum magus, et magnus originem ducunt.

2. Hiram, in Bibliis (II. Chron. 2, 11) חורם, Churam, alias (II. Sam. 5, 11, cæt.) חירם, Chiram, rex Tyriorum annis ante Christum 980-947, æqualis regis Salomonis, qui Templum Hierosolymitanum condiderat, cuius materiam rex Chiram naves Phœnicias undique conquiri et comparari curaverat. Fabula itaque hæc circa unam harum expeditionum ad Tartessum, Hispaniæ oppidum, texitur, cuius præfectus, sive navarchus, (vulgo capitaneus), Mago fuisse fingitur.

