# Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

## Part 22

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pericla-navarchi-magonis-sive-expeditio-phoenicia-annis-ante-ch-d1a68d78/index.md

Hanno ad postes ostii munere summi sacerdotis Hononis consistens, cœtum ad prosequendum sacra invitavit. Audaciores eorum pedetentim animum sibi sumpserunt, et circiter quinquaginta eorum ausi sunt, tametsi usque tremuli, quod vix se e superiore terrore adhuc penitus receperunt, in fanum intrare, atque in conspectum aræ et sanctuarii consistere. Iono sonitu acerrimo tubæ sacrum ædificium iterum complebat, quo finito, Hanno pauca verba ad cœtum fecit, eorumque animos timore levavit. Suomi postea pedes tranquille retraxerunt, custodibusque ad portam constitutis caverunt nequis templum intraret.

Quum sic satis in tuto essemus positi, nec suspicio ulla subesset fore quemquam qui nos interpellaret, Hanno præter duo facularum lumina omne luminare exstinxit, nosque in angulum templi maxime opacum conduxit, quo Ionas, missis omnibus suis centonibus, libentissimo nos animo secutus est.

1. Vulgo FENNI, gens ad Mare Balticum; n. 60.

Caput XVIII.

Ionas Magnopere Sibi Tribuit.

“Ubinam vinum meum est?” prima fuit Ionæ quæstio.

“Opportune sane venis!” reddo illi, “nonnihil exspectandum tibi erit, fortasse aliquot menses.”

Gigas noster prorsus stupefactus me contuebatur, usquedum Sammai, pugno eum in costis fodicans ad saniora reduxit.

“Nimium quantum, bibule veterane, delector, tibi in medio nostrum gratulari posse.”

“Nec minus et ego,” inquit ille; “sed quidnam me ulterius facere vultis? Iuvabit me scire.”

“Quidquid facere statueris, unum id attendas ut Hannoni in rebus universis obsecundes,” illi respondi, “quandoquidem eius operá istinc ad naves nostras elabi in animo nobis est.”

Verba mea eum in profundam contemplationem movere videbantur. Sic enim frontem suam palpare cœpit, ut defricta crusta pigmenti in micis decideret; tandem ad se reversus, interrogabat, utrum sibi nos sequi necesse esset.

“Sine dubitatione,” respondi, “nisi apud barbaros perseverare consultius tibi videtur.”

“Fruique oleo suo piscino, ad vertendum stomachum,” avide subiungit Himilco.

“At hicce ego Deus sum!” tractim respondet tubicen, veluti de re ardua deliberabundus. “In navi Sammai me pugnis dolat ac terebrat; Hannibal pugillatur; quisque me bardum ac vacerram vocitat: at hîc res longe aliter se habet. Hîc nemo me pugnis petit, sed mihi fas est quemcunque. Nuper in Septemtrione cuidam Deo barbarorum tanta inflixi verbera, ut paulo post ex eo moreretur. Quin etiam domi meæ in oppido Eltece, pusiones me verborum contumeliá stipitem et baronem vocitare, aliisque scommatibus insectari solebant, viri autem qualos olivarum in capite portare, nec minus saccos frumento onustos baiulare coegerunt, nec multum vini in gratiam atque mercedem mihi concedere dignabantur; at híc res toto cœlo diverse se habent, nec nisi tubá tantillum cantillare placet, et nulla mora, iam cunctorum ciborum delitiæ, bubula, cervina, pisces, plus affatim aggeruntur. Deum esse munus perquam iucundum est.”

Omnes nos hæc cum stupore audivimus. Nemo nostrum antehac eum tam diu, tamque sanis rationibus locutum audivit; nec quisquam nostrum de suis argumentis dubitare poterat; in summa, maiestas ac dignitas Numinis effecerunt, ut æstimator sui immodicus esset, sibique nimium tribueret.

“Non tibi itaque in animo est nobiscum proficisci?” interrogo eum, pendentem animi ut video.

Ipse anceps dubitabat; tamen, post aliquam dubitationem interpositam edixit eo se iturum, quo Hanno iturus esset.

Tum Himilco eum ludere cœpit:

“Ohe, tu nobis significare vis Suomicum oleum piscinum vino Helbonico te longe anteponere, teque nimis malle nebulas algidas paludum, quam oliveta Dan; item segmenta assi tarandini potiora te habere quam placentas libaque mellita Iudææ.”

Gutta lacrymæ micabat in altero oculo gigantis.

“Equidem,” inquit “vobiscum ire satius esse duco.”

“Præterea,” subiungit Hanno, “certe lubebit tibi Eltece revisere; quid? nonne vis popularibus tuis de leviathan, de behemoth, deque culina Nergal narrare, et quemadmodum Deus factus fueris?”

“Fidem mihi negarent!”

“Memineris etiam,” addit Bichri, “senem Gebal nobiscum nos laturos, ut eum popularibus nostris Dan ostendamus.”

Argumento tam agenti, ut hoc esse videbatur, responderi non poterat, nec tentavit, quin, ex imo corde motus, fere singultando ingemuit et sic respondit:

“Sane, vera memoras: eundum mihi est; oportere sentio ut vobiscum et cum Gebal unà eam.”

Hannibal lacrymas Ionæ, quas vitulinas appellarat, palam derisit; cæteroquin consilium Ionæ ad officium classici redeundi sibi perquam gratum et acceptabile erat; quod ut statim remuneraretur, binos siclos argenteos, quos sibi bona fortuna post tot discrimina usque in sacculo conservaverat, exprompsit, eique his verbis porrexit:

“En, tubicen, hæc habeto! Istis, quum ad naves pervenerimus, aliquem opportune conduces, qui te e tuis hisce sordibus ex sententia eluat et elutriat.”

Post hæc Hanno sua consilia aperit et evolvit. Nuntium ad Hamilcarem missum huius erat tenoris: Sua colloquia cum Suomi eum usque eo producere oportere, donec clangorem tubæ Ionæ auditurus esset, quam quum audisset, suá tubá respondere. Tum sic prosequitur:

“Interim barbaris persuadebo,” inquit, “Deum suum imperare ut victimas ad mactandum extra insulam educam; isto artificio si semel viæductum transgressi fuerimus, atque in conspectum agminis nostri venerimus, cæteras res ad nostram sententiam componere difficile non futurum.”

Probato suo consilio, unum nonnisi animadvertendum censui: quí nimirum nos cognituros exspectaret nostrates inter atque barbaros colloquium intercedere? nequid erroris suboriatur. Hanno me de his certiorem fecit barbaros nec quidquam suscepturos quin se, suum sacrificulum, in antecessum consulant, sicque futurum ut cuncta quæ usquam gerenda sint, sibi probe fore cognita.

Interim iam diem totum inediá exigimus, et nimium quantum insomnio et omni vicissitudine confectos fames iam nos atque lassitudo urgere cœperunt. Proinde Hannibal sciscitabatur utrum quædam edulia comparari non possent. Itaque Hanno ad ostiam accessit, aliquid veluti cornicando cum circumstantibus colloquitur.

“Significavi illis,” inquit, “Iononem cibum appetere. Consueta eius orexis cunctis his probe nota est; nec dubitandum quin hi satis allaturi sint, quibus omnes vos affatim expleamini.”

Haud multo post ostium percrepuit, atque aliquot barbari lances piscium lixorum, cervinam frixam, et alia cibaria, item aliquot cornua largiora cuiusdam potus, ad ostium templi adtulerunt, quæ omnia Hanno in ingressu templi e manibus eorum excepit, nobisque in ordine tradidit. Famelici quum essemus admodum, dapes minime sprevimus, nec quidquam fastidivimus; ipse vero Deus, ut modestissimam suam portionem, piscem, magnitudinis dimidii thynni, itemque segmentum tarandini assi, haud spernendæ molis, sibi selegit. Hanno quoque nobiscum discubuit, et inter epulas plurimas quæstiones de rebus nostris exinde gestis, agitabat. Deinde tum ipse, tum Ionas, sitim suam pluribus haustibus modo ex uno modo ex altero cornu restinguere pergebant, quæ cornua acuminata parte, prope ad manum, terræ erant defixa. At Himilco et Hannibal fastidia sua eius potus parum celare poterant, utpote qui potus oleum rancidum esse putabatur. Verumtamen Hanno paucis explicuit potum in cornibus temetum esse ex hordeo, item e succo alterius cuiusdam plantæ lixatum, esseque communem potum non modo Suomi atque Cimbrorum, verum etiam Celtarum in Occasu, Gothorum Orientis, atque Germanorum in Meridie.

“Dicere utique non ausim temetum hoc succum uvarum æquare,” monet Hanno, “nec tamen, revera, palatui refragari asseruerim; aude id modo gustare!”

Hannibal dubitare videbatur. Himilco aiebat se iam antea a Giscone quoddam genus liquamenti alicubi confieri solitum accepisse, nec se prorsus certum esse, utrum ad ostia Rhodani aliquid eius generis ipse non gustasset. Denique uno cornu ad labra sublato, paucas guttas sorbillat, nihil tamen effatur.

Eius dein exemplum omnes nos ex ordine sequimur. Bichri id nimis acidum esse arbitrabatur; Sammai idem amaritudine exsecrandum existimabat; ego vero atque nauta id simillimum rei esse autumabamus, quam olim alibi gustaveramus.

“Non valet multum,” censebat Hannibal, post haustum satis copiosum; “inebriatne res ista?”

“Quam maxime quidem,” asserit Hanno.

“At ego nihil unquam spurcius ac vilius gustavi,” ait Himilco, ultimus ac summus temetorum arbiter, “verumtamen, cum bona vestra venia, alterum haustum tentabo.”

Nec dubitabat alterum cornu penitus haurire.

“Ad vertendum stomachum!” inquit, vehementer sputando, et tamen potui huic iam adeo se assuefecisse videbatur, quem verbis tam detestandum prædicarat, ut potius verendum existimarem, ne plus quam sibi prodesse posset, ingurgitaret.

Interea iam diluculum exoriri cœperat dum nos ad finem epularum vergebamus, quum Hanno ab aliquo foras vocatur, mox tamen iterum redit, Ionam tubá canere iubet, nos autem ad proficiscendum paratos esse hortatur.

Ionas ad ostium templi progressus, acrem tubæ cantum edit.

Himilco interim quæque reperit cornua, epotat, simulque temeto, ut rei odiosæ maledicit, utpote quod stomachum moveat, atque impurissimá aquá longe deterius sit.

In responsum ad signum a Iona datum, repente clangorem nostrarum Phœniciarum inaudimus tubarum, ac, sine mora interposita, Ioná Hannoneque ducibus, e templo excedimus. Turba foris superstitiosa quadam reverentiá nos prosecuta, sine molestia sivit nos præterire, atque ultra fines suos progredi, ita ut spatio dimidiæ horæ in medio amicorum versaremur. Hanno Chryseidem amplexibus prehendit, Ionas Iudicem Gebal in ulna excepit, Sammai autem ita erat societate Abigail captus, ut neque animadverteret Hannibalem, Himilconem atque Bichri manipulum barbarorum in vicinia palantem modo profligasse.

Quum barbari propriis cernerent oculis quemadmodum socii nos excepissent, probe senserunt suum Deum prorsus humaná ac terrestri naturá esse præditum, quem ipsi immortalem esse crediderunt; nec dolum ante perspexerant, quo manus suas effugeramus, quam simul etiam grandine lapidum iaculorumque nos impetere et insectari inciperent.

Nec, profecto, noster ad naves regressus periculis carebat. Attamen nullus nostrum gravius tulit incommodum, quamquam plures leviori vulnere ac læsione ex hoc impetu recesserunt, in quorum numero fuit Ionas, qui ictum lapidis, nasum eius fœde sauciantem retulit, ab uno suorum paullo ante cultorum in eum coniecti.

Semel navibus feliciter potiti, nihil morati sumus quin ab his littoribus tam inhospitalibus quo citius naves solveremus, ac terga vertentes, et ad Occasum eluctati, cursum nostrum versus insulam Prydhayn flecteremus.

Mari tranquillo, ventisque secundis cursus noster et celer et iucundus fuit. Hoc in rerum statu, quum etiam cupiditate duceremur ab Hannone Ionaque audiendi, quonam modo in potestatem ac ditionem Suomi venissent, quasque res ex iis temporibus gessissent, quæque illis accidissent, quibus e medio nostrum abrepti essent. Eo itaque proposito in puppi Astartes consedimus, ut eorum relata audiremus. Ionas ex sententia perlotus ac perpexus et comatus, denique etiam indumentis Phœniciis ornatus, simiá in humero eius sedente, iuxta scribam recubuit, qui munus sibi assumpsit totam historiam ab initio narrandi, et ordine evolvendi.

“Iam plus quam annus est, ut probe meministis, ex eo die quo insidiis a Tartessiensibus nobis tentis capti eramus. Ab ipso eius temporis puncto, quo captivi facti eramus, in extremo vitæ discrimine versabamur. Nam, ut a quodam Phœnice, quem casu conveneram, monitus intellexi futurum ut Bodmilcari, qui tum haud procul aberat, dedendi essemus. Quum ista res agitabatur casu evenit, ut quidam principum Iberum, desiderio et amore tubæ Ionæ adeo caperetur, ut nos eius gratiá retinendos existimaret, nec Tyrio, quem vulneratum cognoverat, dederemur. Usus eá intercapedine, ope calæ, propriique vulneris sanguine, rationem comminiscebar nuntii ad vos permittendi, nihil enim dubitavi quin Gebal, animali acta instinctu, id ad Bichri delatura esset, et eo proposito simiam meum nuntium institui.”

“Recte statuisti; nam nuntius tuus eádem ipsá nocte ad nos pervenit, atque nuntium rite adtulit,” respondi.

“Ita coniectavi,” pergit ipse, “quod simia non redivit. Inde nos paullo post versus Septemtrionem missi eramus præsidio cohortis Ibericæ, quæ nos nequaquam male habuit. Post diuturnum laboriosumque iter regionem ingressi sumus, ubi tam celsi erant montes, ut iuga eorum nivibus perpetuis tegerentur. Hi montes terram Tartessiorum a terris Celtarum seiungebant, vocabanturque Pyrenæi. Híc nos tradebamur principi Guipuzcoa, ad quem missi eramus. Gens Guipuzcoa eadem est, quæ aliter etiam Cantabri appellatur. Gens ista bellicosissima est, genti Aitzco, sive “viris rupium,” infensissima et cum ea in Septemtrione cum Occasu, perinde atque cum cæteris Iberibus in circuitu, nunquam non bella gerit. Plus duos menses híc exegimus, antequam occasio fugam moliendi nobis sese præberet. Tandem, expeditione quadam eius generis soli in vico relicti eramus, in ostio fluminis minoris pilis superstructo. Trabariam nacti, eam, quoad videbatur, commeatu oneravimus, remisque innixi, in mare ire contendimus, ac satis commode ad littora Celtarum pervenimus, a quibus sciscitati reperimus aliquas naves sua littora non adeo pridem præternavigasse, et e variis mercibus exhibitis haud dubium mihi videbatur eas Astarten, Dagonem, atque Cabiros fuisse. Quum e sermonibus Celtarum satis liqueret vos ad Septemtriones navigasse, relictá trabariá, quamdam navim eorum, quæ versus Ar-Mor solutura erat, conscendimus. Eo quum ventum erat, reperimus Cimbrios insulæ Prydhayn atque hos bellum inter se gerere, nec proinde nos eo transfretare posse. Duos omnino menses huc et illuc iactati in insulis Ar-Mor exegimus, nec parum interea ex lingua Celtarum didici; sed per omne id tempus maximum dabamus operam aliquid comminiscendi, quo iter vestrum sequi possemus, quà nobis certe constabat vos profectos esse. Denique incidi in tribum Cimbrorum quæ cum incolis Prydhayn bellum non gereret, ascendique illorum navigium; sed ortá ingenti tempestate, procul in Orientem abrepti eramus.”

“Dicat quis de tempestatibus,” interponit verbum Ionas, “quidquamne eá tempestate sævius? Vidi etenim leviathan vim aquæ e naribus in altitudinem mali tui sursum iaculari; nos vero ab undis fluctibusque instar truncorum eramus sursum ac deorsum volutati. Ternos dies ac noctes absque cibo potuque pæne in interitum quassabamur et agitabamur.”

“Vera, Hercle, Ionas memorat,” pergit Hanno, “tempestas revera tæterrima fuit, quæ nos, postremo, in cœnosa ac lutulenta littora propulit et everrit. Cimbri, denique, desperatá salute, datá operá se undis merserunt, nos vero, morti quam vitæ propinquiores, septimanam et ultra, vitam radicibus, nucibus, et quidquid in nemoribus esui sese nobis obtulerat, ægre sustentavimus.”

“Ecquid pro potu reperistis?” quærit Himilco.

“Lutulentam aquam, et præterea nihil,” respondit Hanno.

Bonum gubernatorem multum eorum misertus est, subiunxitque:

“Tristis potus admodum; scio experientiá doctus.”

Post hanc interpellationem Hanno sic prosequitur:

“Interea Ionas tubá canere raro cessavit, si quo casu aliquos mortales ad nos allicere posset; nec hoc in cassum; nam post diuturnos conatus, tandem cohors Suomi, quæ incursiones Cimbrorum atque Germanorum evitare conata, quod illi unum agrum post alterum suis eripiebant, ad Orientem migrare decreverat, sonitum tubæ denique percepit. Grandis tuba Ionæ non modo in sui admirationem rapuerat Suomi, sed protinus comperi, iam inde a principio, staturam, habitumque validum corporis, cæsariem quoque uberrimam atque barbam promissam gentem hanc pusillam atque imberbem Suomi reverentiá quadam superstitiosá eos perculisse, quam sententiam ego, nostro bono communi, fovendam esse rebar. Societate nos illis adiungentes, in novas sedes suas secuti sumus eos, ubi testes eramus novi vici condendi, ubi in nos incideratis. Multis interea verbis eos permovere conabar, nec tandem perperam, ut Ionam, sive, ut ipsi efferebant, Iononem in Numen summum adoptarent, me autem in eius sacerdotem. Per aliquod itaque tempus, ut habes exploratum, commoditatibus, adeoque luxu, vitæ affluebamus, nihil tamen per omne id tempus me a memoria navium tuarum avocarat, nec unquam Magni Maris charæque nostræ Sidonis adeo eram immemor, ut non eorum desiderio tenerer.”

“Ego autem faciam ut Sidonem brevi contueare!” adiungo ego, post suam finitam narrationem; “etenim iam iter domum versum habemus, ulterius enim progredi non est in nostra potestate, itaque hinc iam domum proficiscemur.”

“Floreat Sidon in omne ævum! Dii servent Regem!” clamabat Sammai, “solem denique rursum cernemus!”

“Atque vino potiemur!” addit Himilco, capedulum in sublime præ gaudio iactans.

“Novisque indumentis,” supplet argumentum Hannibal, “nam milites nostri mendici nunc sunt pannosi.”

Cæteris omnibus laute agentibus, Ionas unus sedebat silens, suisque cogitationibus mersus.

“Quidnam rei tibi est, tubicen?” quæro ex eo, “anne redire domum usque dubitas?”

“Domum ire mihi nihil proderit,” quadam ægritudine animi balbutiebat ille, “nihil prorsus mihi credent: omnes me ludificabuntur, quum me culinam Nergal, dena duodenaque behemoth propriis oculis me vidisse asseveravero; si vero ausus ero narrare Numinis instar me habitum et cultum fuisse, mihique quotidie epulas stratas, quæ pro mense satis esse poterat, nemo erit quin me insanire putet.”

“Nihil prorsus eas res cures, vetuscule!” solatur eum Sammai; “verba tua nostrá interpositá auctoritate tuebimur, tibique, quidquid dixeris, fidem faciemus; quin et regi te sistemus, qui te tuamque tubam audiet canentem.”

Amicis et generosis verbis Sammai animo erectus, item honoribus speratis allevatus, prope in lacrymas animo commotus est.

“Futurane revera hæc omnia esse speras? Num rex etiam Gebal conspecturus est?”

“Quin tu dubitas? Imo vero et Gebal nos mores aulicos instituere expediet, ut caput dumtaxat coram rege inflectere discat.”

Hannibal æquum se existimare aiebat ut Ionas tubicen regius crearetur, tunicamque coccineam gereret; ego autem omnem meam operam collaturum spopondi, ut ipse votis potiretur, pollicitus insuper, ut, si res ea e sententia cesserit, prima synthesis aulica meo sumptu pararetur.

Ionas præ lætitia tremulus in stomacho ridebat.

“Egone revera synthesin coccineam geram? Quin etiam coram rege tubá canam? Quid, Hercle, populares mei Eltecenses dicent, quum hæc audiverint? Fortunatum, Medius Fidius, prædicabo diem, qui me Tartessum proficisci voluit. Dii regem servent!”

His, talibusque secum iactatis ad extremam proræ oram se recepit, et in altum silentium lapsus, secum honores ac dignitates, quæ sibi pararentur, otiose contemplabatur.

Ionas inde ab eo die, indole mutatá, homo plane alius factus esse videbatur.

Caput XIX.

Rursus Bodmilcar.

Secundis acti ventis, littora Prydhayn tam Orientalia, quam Occidua, facili volatu prætervecti, brevi etiam Insulas Albo-Plumbeas præterivimus, atque in Archipelagum Ar-Mor pervenimus; fundi insularum passim exesi erant, et hiantibus cavernis cuniculisque eluti esse videbantur, fluctibus in omne ævum atque aspergine verberantibus. Hannoni cuncta hæc loca prope cognita esse parebant.

“Aspice modo,” inquit, uno post alterum indicato loco digitis, ut prætervehebamur, “hicce est insula ubi ego tyrocinium linguæ Celticæ feceram; deinde, ibi sunt cautes, ubi cum Iona hamis osseis ac spineis piscari solebamus; inibi autem insula est sita ubi sacerdotes sua sacra facturæ vultus cæruleo rubroque fucare solitæ erant. Apud eas agentibus nobis, novaculis e conchulis factis omnem barbam abradere nobis voluerunt.”

“Idem et Hannibali atque Sammai,” inquit Himilco, “in insulis Albo-Plumbeis persuaserunt, et factum etiam est ut hi quodam die tam glabris quam silex mentis ad nos redirent.”

“Ego vero,” interloquitur Hannibal, “nihil satius haberem quam ut id agerent Bodmilcari, quod ipsi nobis egeramus; nisi quod loco testæ, probe exacutum gladium transversum guttur eius ducendum potiorem haberem.”

Nomine Bodmilcaris in sermonem incidente, Hanno quærebat utrum quidquam nobis de eo constaret nec ne; quod vicissim Hannibali in mentem revocabat insidias, quum illi grave vulnus cuspide gladii in latere eius inflixerat, sui tamen eum e medio certamine eripuerunt, nec, utrum usque superstes sit, hactenus proditum.

“Minime id cures,” monet Sammai, “dabitur nobis eum conveniendi copia, fortasse ubi minime exspectabimus.”

“Ac, deinde, futurum spero,” inquit Hanno, “ut ego illi secundum merita retribuere possim.”

“Nisi ego antecedam sagittá e probo meo arcu,” vox ex antennis, ex excelso loco in aere resonat. Bichri enim atque Dionysus illic sese cum simia diversitabant. Hanno per risum ludificabat Bichri asserens hunc tam diu multumque cum simia versatum, ut postremo ipsum in simium mutari necesse esset, simul etiam Dionysum æque volatilem effecturum. Ad hæc, quin perticam suam mitteret, Bichri quæsivit:

“Eccur ephebum non membris suis uti doceam? Eccur eum arcu iaculari non instituam?”

“Eccur,” addit Hanno, “eum artem legendi non doceas?”

“Quí possim” respondit ille, “quum ipse eam doctus non fuerim? Præterea, ars legendi eum non docebit montes scandere, rupicapras venari, sagittas collimare.”

“Fieri quondam poterit,” scriba monet, “ut sentias calamum quam sagittam, certius accuratiusque esse telum. Velletisne, tu et Dionysus, artem legendi discere?”

Consilio sagittarius vehementer motus prehenso fune, ad pedes Hannonis delabitur, Dionyso sequente, simia autem ad summum malum sola provolat.

“Ain’ tu lectionem me discere oportere?”

“Ita sane,” affirmat Hanno; “paciscamur itaque: tu me iaculatum, ego autem te et Dionysum lectionem docebimus.”

“Esto, valet,” lætus assentitur Bichri; “et ego spondeo tibi fore ut intra mensem scopum haud ampliorem palmo, e longitudine huius navis attacturus sis.”

Et sic deinceps tempus agebatur. Hanno diligenter docebat Bichri et adolescentem Phocium fundamenta litterarum Phœniciarum. Himilco navim suam more suo gubernabat, penuriam tamen temeti haud æquo animo patiebatur abstemius invitus. Sammai atque Hannibal, nisi languore tabescere æquius visum erat, atque oscitando artus porrectare, aleis ac talis se divertebant; mulierculæ plerumque in cubiculis sermocinando otia agebant; ac, denique Ionas, Iudici Gebal somnia sua magnitudinis futuræ confidere et memorare solebat.

Paullo plus quam sex septimanarum spatio columnæ Melcarth in conspectum venerunt, nec multo post portum Gaditanum intravimus. Suffes, Tziba cæterique nostri familiares, nos iam pridem mersos crediderunt, proinde nobis gratulabantur admodum quum nos reduces, et quidem sospites et incolumes cernerent, quum autem merces meas, plumbum album, atque succinum exhibebam, magnopere mirati erant.

Diligenter sciscitabar a Suffete de Bodmilcare, sed ex oratione eius nihil certi colligere poteram, quam quod fragmenta quædam tabularum in ostio Illiturgis collecta fuerint, quæ ex navigiis eius provenisse existimata essent, nec tamen quidquam e gaulo suo visum, unde colligendum putabam helluonem alicubi in mediterraneis interfectum fuisse, naves autem abreptas et fractas.

Negari utique nequit cibum potumque probum ac proprium omnes nos magno desiderio appetivisse. Himilconi, revera, diuturnum vitæ genus abstemium vires exhaurire cœpit; ita ut portum nactus, differendum non putarem quominus commilitones mei primo quoque tempore commeatu libero siccum peterent, quo potiti, haud dubium erat quin recta ad cauponas ac popinas convolarent. Antequam Ionas discessisset, animadverti nonnullos siclos in manu eius, quæsivique ex eo utrum eos non in marsupio reconditurus esset.

“Minime gentium!” respondit, “usque eo haud securos eos esse arbitror, donec vino eos commutavero, intraque me condidero.”

