Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

Part 16

Chapter 16 3,343 words Public domain Markdown

Tandem, postremo, tuba cecinit, nautasque omnes ad navigia sua officiaque revocavit. Hi bini ternique pedetentim convenerunt plerumque plus minus temulenti, nec defuerunt qui se loquaces et clamorosos præberent. Verumtamen tantum apud cunctos usus et disciplina valuerunt, ut primum quam constratum pede attigissent, confestim conticescerent, silentesque suas camas peterent. Inter ultimos reduces animadverti Himilconem, cuius in laudem memoratum esse volo me eum omnino parem comperisse, qui per se, sine Gisconis, sui amici, fultura tabulatum transire valeret.

Caput XII.

Oraculum consulo.

Postridie mane primum mihi negotium statui summum forum, portui mercatorio ædique Achmonis contiguum visere. Cinctum id undique erat celsis domibus quæ arcubus insistebant, in quibus tabernæ sunt mercatorum, penuaria autem et cameræ horum in areis, a postico sitæ sunt. His in tabernis omnes merces diversissimarum artium et industriæ Libycæ venum propositæ erant. Sub oculis ibi erant positæ omnimodæ pelles crudæ et paratæ; lapides politi pro sculptoribus; cuprum Numidicum; pelles leonum e montibus Atlanticis; flagra et lora e corio hippopotamorum, a Lacu Tritonis; dentes elephantorum e Macar; frumenta e Zeugi atque e Byzatio; lana e regionibus Garamantum. Haud parum temporis absumpsi præstinando ebur et satis quidem magnam copiam æquo pretio. Postea, die labente, Hannibale et Hamilcare accitis, ad præstandam fidem cuidam hospiti, ut pridie vesperi convenerat, eum visum ivimus. Hanno et Sammai sese Chryseidi atque Abigail comites per urbem præbere maluerunt; Bichri vero ad vespertinas lautitias ire se paravit, assumptis in societatem Giscone, Hasdrubale et Himilcone.

Barca, noster hospes, unus opulentissimorum huius coloniæ navigatorum, sub tentorio in cæspite ante ædes suas, in sublimi colle positas, pro nobis erecto, lautissimas epulas paravit. Post diutinum convivium vina allata sunt, item chorus musicorum aderat, qui nos modulationibus, saltatrices autem suá arte saltandi nos oblectabant. Insuper etiam senex quidam servus Barcæ, Libycus, traditæ suæ gentis historiæ, arcanorum item ac mirabilium eius originis peritissimus, qui nobis ea decinere cœpit.

Ut ex cantu eius intelligere nobis licuit, olim, in prisca vetustate, ad Meridiem Libyæ vastissimum exstitit mare, in quod complura flumina se effunderant. Ad Meridiem ab hoc mari terræ Æthiopum erant sitæ, qui vultu simiis admodum erant similes. Istud mare erat origo Lacús Tritonis, sive Palladis; series autem lacuum a radicibus Montis Atlantis profecta, sese a viciniis Gadium usque ad Carth, in Byzatio (nunc Tritonum nomine nobis noto) protendebat, modo partim paludes sunt, e diluvione eorum fluminum oriundæ, quarum aquas, e Meridie fluentes, Mons Atlas dissipaverat; quæ vero usque salsæ sunt, reliquiæ eiusdem maris sunt. Itaque, ut ex eius dictis colligimus duo montium iuga sunt: alterum, quod magis ad Austrum vergit, quod aquas suas usque ad Tritones Montemque Atlantem diffundit, alterum autem, quod suas aquas Macar, atque Bagradas, in nostrum Mare Magnum evertit. Longinquius ad Occasum, ex eodem Monte Atlante, alii fluvii manant, satis clari, sed hi ab arenis absorbentur. At vero hi fluvii, ante multa sæcula, in sinum Oceani Atlantici mediterraneum in continentem longe imminentem dilabebantur, atque hic sinus iis temporibus Meridianam Libyam terminabat; illinc autem Orientem versus porrectus, prope ad confinia Ægypti, postremo se Syrtibus coniunxit. Libya, itaque, in illa cana vetustate magna pæninsula erat, angustoque nonnisi isthmo, qui modo Fretum Gaditanum appellatur, continenti hærebat, alioquin undique aquis cincta; ab Aquilone Orienteque Syrtibus, quæ eam ab Ægypto disiungebant; a Meridie, memorato mari mediterraneo, cuius modo fundus superest, scilicet deserta arida ac salebrosa; ab Occasu denique Oceanus eam terminabat.

Temporum tamen lapsu summæ rerum mutationes factæ sunt. Seni hæc canenti, vultus clarescere cœpit, unde rerum peritia cognosci poterat, quum ingentes terrarum motus ac distortiones, quemadmodum isthmus Gaditanus in fretum commutatus sit, quemadmodum aquæ ingenti terræ concussione retrorsum iactæ in mare fuerint, montesque aquarum ex Oceano in Mare Magnum irruerint, unde effectum esset, ut Mare Magnum emergentibus seque erigentibus terris cedere debuerit.

Post hæc etiam magis avidus auscultabam. Iam utique novi quí mare terram obruere poterat. Nec me Siculorum fides præterit, suam insulam in vetustate primæva angusto tractu terræ Vitalorum terris fuisse iunctam. Perinde memini a Phœnicibus accepisse, insulam Chittim, multis ante memoriam maiorum sæculis, ingenti diluvione a continente fuisse avulsam. Nunc vero narrari audio quemadmodum, miro quodam eventu, mare e Meridie Libyæ evanuerit.

Interim senex pergit narrare, ut aquæ a terra recedentes magnam insularum multitudinem obruerint, relictis, veluti memoriam pristini quondam archipelagi ingentis, Fortunatis Insulis, de quibus ipse mox plura, unde facilis erat aditus non modo ad terras Atlantidis, etiam lintribus, verum etiam ad vastas terras, longius ad Oceanum dissitas. Nunc tamen, quod Atlantis fluctibus obruta ac deleta est, omne cum illis terris remotissimis commercium intermissum esse, a quibus tam russi, quam albidi Libyes primas origines traxisse dicant, quique Orientem versus migrantes, oppida condiderint, primaque fundamenta Ægypti iecerint, atque Deorum suorum notitiam quaquaversum diffuderint, unde, profecto, Dionysus ac Minerva Graiorum atque Vitalorum, non secus ac Zeus, qui apud nos Phœnices Báal Hammon appellatur, ortos esse existimandum sit. Secundum propria tradita sua, quæ memoriá Græcorum confirmantur, Pelasgi, duce suo Melcarth-Uso, in Libyam migraverunt, inde tamen, successu temporis in Orientem sedes suas transtulerunt. Tum, ut ipse fari pergit, ingens illa terræ concussio facta erat, ut, deinde, aquæ retrorsum ruerint, terræ autem in præsentem speciem ac formam resederint. Tunc etiam factum esse aiebat, ut Sidonii, Deorum suorum operá freti, suum in maribus suprematum asserere cœpissent, missisque in omnem terrarum orbem navibus, emporia ubique instituissent, artem scribendi aliaque ingenii humani inventa, artesque humaniores apud cæteras gentes disseminassent.

Quo longius senecio narrandis suis e remota vetustate fabulis progressus erat, eo acriori animo atque avidioribus auribus eum prosecuti sumus. Hannibal intentis ac patulis oculis assidebat, quandoque in stuporem coniectus, in verba erupit admirationis; quin et ego, quamquam minus obstupefactus, partim quod talia ab aliis memorari audiveram, partim quod et ego de his ipsis rebus sæpe et multum speculari consueveram, tamen facere non poteram, quin, concinnum ordinem narrationis, quo nobis ea proponebantur, alacerrimo animo exciperem. Ea nocte, ex imo commotus animo, propeque delirus, somno me tradidi, ac per quietem eximiæ classis me præfectum videri mihi videbar, et versatum me cum meis in infinito Oceano ultra Atlantidem, novas illic terras ibidem reperisse; ac mane proximo exsurgens votum mecum vovi, ut, primum quam expeditionem hanc Tartessum feliciter ad finem perducturus essem, novam, in Occasum, ad novas terras reperiendas, susciperem.

Triduum Uticæ exegimus, quum Adonibal mecum se colloqui velle nuntiavit. Itaque sine mora me in palatium contuli. Ministri in illud me conclave deduxerunt unde Præfecto commodissimus prospectus in portum navesque patebat. Percontanti, quamdiu me hic morari necesse esset, et quam mox soluturus essem, respondi, id biduo, mercibus comparatis, futurum.

“En, accipe itaque litteras,” inquit ille, “ad Suffetes Rusadir et Gadium; volo insuper decem nautas tibi in eorum loco dare quos amiseras. Non enim credo tibi licere viribus parum pollere, si quo casu Bodmilcari obviam fias.”

Iam gratias illi agitare pro insigni in me voluntate cœpi, quum ipse vetuit, dixitque sibi a me quinquaginta siclos deberi.

Ego quidem paratissimum me fassus sum solvere libenter quidquid deberem, tamen mirum mihi videri dixi me illi imprudentem debere, quæsivique rei causam.

“Parum est,” inquit Adonibal, suo lepido more loquendi, “te in incitas haud aget. Ego, profecto, ne memorare quidem vellem, sed, ut scis, principium omnium Phœnicum recte sentientium est, ut æras in suis negotiis sarta tecta servent. Profecto, mulcta parvula ea est. Aliquot nautarum tuorum paucos meorum Ligurum in semimortuos verberarunt. Scordali ii nefarii in carcerem detrusi sunt, ut crapulam hesternæ ebrietatis edormiant; at tu modo solvas eorum mulctas, tum ego statim mandatum scriptum ad dimittendos eos tibi tradam, et si ita videbitur, ipse eos educere poteris.”

“Aha!” subridens respondi illi, “propalam ostendere volebas diligentiam tuorum lictorum.”

Facere non poteram quin in mentem eius per analogiam huius eventus tempus revocarem, quum ego ei gubernatorem egissem, quumque eum ipsum, ad me redimendum, in carcerem venire oportuisset, et hoc in Chittim, ubi captus eram, propterea quod caput Seir, magni cuiusdam mercatoris, infregeram.

“Nonne id vis significari quod me Achmonis navarcho evenerat, quæ quidem navis præclarissima fuit?” quærit Adonibal. “Ita, profecto; memini optime; ætate tunc longe fuimus minores, uterque nostrum, quam modo. Ephebus nunquam non in discrimina incidere consuevi, quoties littus tumente marsupio petivi; at nunc inanis cortex sum, exarmatus in sabulonem littoris elisus. Sic, eheu, vivitur! Iuvenes, alteruter alterius caput infringendo delectabamur; senes facti, iis amputandis otiamur.”

“Sed serio, quibus rebus impliciti nautæ mei obnoxios sese reddiderunt?”

“Quantum e relatis compertum habeo,” respondet Suffes, “ii sui negotii esse duxerunt quemdam Dionysi sacerdotem iocis suis impetere. Primo vino eum oneratum sopiverunt, tum vultum eius totum rubro et cærulo tingentes, eum saltare coegerunt. Aliqui meorum militum Ligurum, quid rei gereretur conspicati, ad tuendum sacerdotem accurrunt, tui tamen iocum suum ab his frustrandum non esse rati, resistere cœperunt. Duos itaque milites supplantant; quo viso, custodes prætorii ad dirimendum certamen accedunt, quaternosque ebriorum nautarum tuorum huc, ad me, rapiunt. Ego eos in vincula mancipari iussi, non tamen virgis cædi; patientem etenim me plerumque in eiusmodi procacitate nautarum præbere consuevi. Nunc Præfectus Navalium sum, servivique patriæ diu, quondam tamen iuvenem me gubernatorem fuisse nullo modo oblivione delevi.”

Negotiis his peractis, Suffeti amicissime valedixi, atque e Palatio Præfecturæ ad carceres visendos me contuli.

Fornices subterranei, quos me nunc ingredi oportebat, admodum opaci sunt. Pleraque hæc loca receptacula erant armorum et mercium, aliquot tamen carcerum officio fungebantur. Claviger ianuam unius horum pro me pandit, atque ope luminis tedæ eius Bichri ibi conspicio, nautarumque meorum tres. Omnes tristes, elingues et deiecti fluxum præbebant spectaculum, ita ut risum continere haud potuerim. Verumtamen statim severum finxi vultum, eosque aspere increpavi, atque solutos eos hinc cum monitu dimisi, nequis eorum in posterum navim relinquere auderet. Nec ipsi ullam moram ad alteram accipiendam obiurgationem interposuerunt, quin ictu oculi dissiluerunt. Carceres etenim Præfecti Navalium haud sunt loca appetenda, ac rari ea aliorsum quam ad crucem, vel patibulum, evadunt.

Reversus ad crepidinem, pertransii ductus subterraneos ad naupegiam, ubi reliquum diem navibus meis reparandis intentus exegi. Ad vesperum opus totum perfectum erat. Celeritas, quá naupegi omnem laborem administraverant, tam erat mihi grata, ut eá elatus, severitatem meam erga sontes penitus relaxarem, et exactis eorum votis, nunquam amplius id genus facinus ac dedecus se perpetraturos, iterum indulsi ut postero die aliis liceret eis frui feriis.

Ex mea parte statui eum diem in expeditione ad exiguum templum Báal Hammon, non longe ab urbe situm, explere, nec quemquam præter senem servum Libycum, amici mei Barcæ, eo accitum habere.

Templum hoc in opaco lugubrique recessu sylvarum situm est. Delubrum hoc figurá oblongum, tam ianuá quam fenestris caret; horum locum apertura in tecto tenet, quá fumus sacrificiorum dilabitur; cavum autem subterraneum præbet, quod dumis fruticibusque adumbratum, saxo quoque satis grandi advoluto clausum, occulitur. Prope ad introitum tres senes ac seminudi Libyes præstolantes adstabant, ac, post brevem cum servo mecum accito per susurrum consultationem, sublato saxo, introitus patuit. His hominibus comitantibus cavum ingredior, et haud longe progressus, in cavernam angustam opacamque pervenio, cuius in adverso pariete lapis planus, cardinibus volubilis ostiolum operiebat, satis amplum quo quis penetrare possit, et in aliud atrium ducens, in conspectu erat. Istud quoque atrium satis angustum erat, sed duabus lampadibus, languido lumine rutilo collustratum, fumoque quodammodo umbratum. In adverso pariete huius quoque cavernæ ingens lapis planus impositus erat, cum foramine ampliore in medio. Adstantium unus hunc lapidem in axi suo paululum divertit, ita ut in tertium cavum, cæteris plus angustum, meramque cellam, in qua fenestella cœca cernebatur, in qua lapis informis cum incisione erat positus, qui a meis ducibus ipse Deus esse dicebatur, introspicere possem.

Ut iussus eram, ter me coram Numine prostravi, mansique ita præstolabundus. Interea temporis ovis nigra mecum allata in sacrificium mactabatur, ita ut sanguis eius in cavum lapidem, de proposito ante cœcam fenestellam defossum, deflueret. Sacrificio perfecto, lapis perforatus retro conversus est, ita ut Numen cum cæsa ove oblata in cella interiore seclusum esset. Tunc iussus eram aures meas ad foramen lapidis aptare, atque verba Numinis excipere. Eodem tempore lumina extinguebantur, ego autem in caligine densissima relictus, verba exspectabam.

Extemplo vox surdissima, veluti ex ima voragine inferorum exsurgens, ad aures meas pervenit:

“Navigator Phœnicie, quid est quod a me audire velles?”

Attonitus miraculo, vix sonum edere poteram; viribus tamen postremo collectis, sic ausus sum respondere:

“O Oraculum Hammonis, scire cupio, utrum navigatio ad Occasum, ultra Fretum Gaditanum fieri possit, et, utrum illic terra sit.”

“Est terra!” respondit Oraculum.

“Anne ad Occasum, an ad Septemtrionem, an, denique, ad Meridiem ea reperienda est?” ulterius quæsivi.

“Est terra ad Septemtrionem, est terra ad Occasum, est terra ad Meridiem,” Oraculum respondit.

Audacior responso factus, ulterius inquiro:

“Iter autem proprium?—estne secundum Sacrum Promontorium, an opus est ut summitatem Gadium sub oculis habeam?”

“O mortalis,” vox oraculi decrevit, “plus exigis quam mortalibus ad cognoscendum concessum sit. I! nihil amplius dicam.”

Ostium lapideum in cardinibus reversum est, ego autem egressus, cœcutiens in caligine, pedes cum comitibus meis retro tuli, ac denique aprico potitus sum. Administros liberali præmio donavi atque multum commotus ac perplexus, retro in urbem me contuli. Quamquam multum perturbatus, responsum tamen Oraculi mea dubia penitus solvit, et fide admodum confirmatus mecum decrevi Oceanum ipsum, ultra Freta Gaditana explorare, terrasque sive prope sive procul requirere.

Inter retro itandum quæsivi a meo comite utrum Zeugi atque Byzatii plura huiusmodi sint templa subterranea. Ipse certiorem me fecit in mediterraneis complura istiusmodi templa dari, quorum nonnulla etiam haud modicá arte esse effecta cum arcubus ac tholis, antiquitate tamen istud nullum superare; vera tamen templa Atlantidis cuncta huic, a quo modo discesseramus, fuisse similia. Eorum nonnulla profecto etiam longe simpliciora fuisse, atque e tribus lapidibus constitisse rudibus, quorum duo erecti, tertius autem supra eos transversum collocatus esset. Denique aliquot militaris vineæ instar e lapidibus collata fuisse. Horum aliquot sub dio, alia sub tumulis condita narrabat, quorum in summitate lapides erectos locum indicasse, ad radices vero collium magnis in circuito lapidibus collatis septos exstitisse, stato certo quodam ordine. Ut mihi quidem videtur, hæc loca non proprie templa, quam potius sepulcra dicenda sunt, quæ haud raro amplissimos terræ tractus operuerunt, et ita quidem collocata, ut e magno eorum numero figuræ ac species hominum, anguium, ovorum, ac scorpionum iis exprimerentur.

Hæc itaque fuit senis Libyci de sacris ac religiosis ædificiis narratio. Quum tamen ab eo sciscitarer, quid ista signa ac figuræ sibi vellent, quare aliqua sub terra, alia sub dio, quidque ædificiorum diversitates portendissent, nihil ab eo elicere potui, præterquam quod ex magia harum rerum origo explicanda esset, quarum magnum apparatum sui populares a patribus ac maioribus in hæreditatem accepissent.

Postridie primo mane, facultate a Suffete impetratá, onus aggressus sum satis magnam vim aquæ recentis e cisternis sub crepidinibus in hydrias meas comportandi. Quæque cisterna bifariam erat divisa. Pars pluviam, ut e viis lutulenta ac turbida decurrerat, excepit, altera autem apparatu ad hoc instituto percolatam continebat. Apparatus hic in medio inter duas pelves situs est, et ex eo epistomia, capitibus quadratis, quæ clavibus ligneis circumagi queunt, aquam repurgatam in alteram pelvim effundunt. Hic loci omnes domus privatæ, omniaque ædificia publica, inquilinorumque insulæ, cisternas id genus habent, et aquá eodem modo purificatá fruuntur. Pagi quoque sua propria habent aquarum receptacula vegrandia, rotunda, bifaria, quorum altera aquas recipiunt, altera autem dividicula sunt, unde incolæ aquam repurgatam obtinent.

Hannibal, qui interea ad mœnia inspicienda discesserat, visis perquam contentus revertit. Ipse mihi narrabat cunctas munitiones cisternis superstructas esse, murorumque opera silicea, ad radices, vicenos et quaternos, in summitate autem duodevicenos cubitos esse lata; contubernia militum in secundis atque tertiis sita esse contignationibus, extra ictum arietum, esseque eiusdem cum muris latitudinis; item, extra murum summum, quadrante iactus sagittæ dissitum, dimidiæ latitudinis murum, cum vallis, cum aggere et fossa, situm esse. Existimabat tamen aciem oculorum se non fallere, seque reperisse a dextra urbis parte munimenta minus secure firmata, inde e colle propiore in armamentarium esse despectum; qua in re ego quoque adstipulabar illi, censebamque alias ibidem, supra muros, munitiones fieri oportere, unde quilibet assultus repelli posset.

Solarium in palatio Præfecturæ iam meridiem indicabat, quum ego elenchum nautarum prælegi iussi, ut certo constaret omnes eos in navibus adesse; quo facto, ultimum vale dicturus Adonibal adii. Senex Suffes e corde mihi felix ac prosperum iter precatus est. Reversus ad navem, nullá interpositá morá, quæ ad profectionem spectabant apparavi, datoque tandem signo, solvimus; et ut lente a crepidine divergebamus, salutem Præfecto, e mœniano suo despicienti, magná voce clamavimus. Quatuor illæ naves magno onere gravatæ Massiliam, ad ostia Rhodani tendentes, brevi post nos Uticá solverunt.

Fretum Gaditanum ab Utica octo millia octingenta stadia abest, quod iter quælibet navis expedita tempore unius septimanæ emetiri potest. Nunc tamen vehementiori Favonio flante, mare turbulentius navigationi non parum officiebat, ita ut quaternos insumpserimus dies, antequam in conspectum Cabirorum (h. e. Septem Promontoriorum) venissemus, quos biduo attingere nos oportebat; quin et tum, ad Promontorium superandum tam longas ac varicas flexivices oportebat nos perficere, ut non modo terra oculis nostris subduceretur, sed etiam haud prope ad Septemtrionem acti essemus. Verumtamen die septimo primum grande promontorium continentis, ad Meridiem ab Insulis Pityusis, tandem agnovi.

“Tartessus!” clamat Himilco, qui tam sedulo erat muneri intentus, ut vix omnino verbum interim proferret, “Tartessus tandem aliquando!”

Quiqui poterant, in stegam proruerunt; pluvia tamen atque aspergo contuentes ita obcœcabant, ut in terra nihil certi discernere possent.

Multum me iuvit satis magnam aquæ potabilis copiam, quæ quindenos dies duraret, comparavisse; tantam enim hæc littora, periculi plena, adeundi difficultatem, his in regionibus nequaquam raram, incurreramus, ut eædem longæ ac diuturnæ flexivices ulterius quoque repetendæ et continuandæ essent.

Post tridui cum rerum natura luctam, a littoribus Libycis usque procul aberamus; pluvia tamen subsedit, ventus sibi temperare cœpit, atque iubar solis iterum effulsit. Vergente nocte proximá, ego et Himilco, dum cæteri omnes somno sopiti erant, denique agnovimus celsos ad perpendiculum Calpes vertices, atque Abylæ; deinde mox subiimus rupes præcipites, quæ limites Tartessi Meridianos efficiunt, sub tempus autem matutinum in conspectum planæ ac demissæ linguæ terræ ad Meridiem ab ipso celeberrimo portu ac sinu Gaditano. Per totam longitudinem exsurgentis iugi collium fastigia ædes, turres, ædificiaque urbis e virore pone albicare videbantur; super hæc autem omnia iuxta templum Astartes, pharus eminebat: Intrantes alveum, qui portús tam militaris, quam mercatorii vice fungitur, urbem triplici tubarum clangore clamoreque salutavimus.

Metam nostram attigimus, atque tandem eramus Tartessi.

Caput XIII.

Argentifodinæ Tartessicæ.

Oppidum Gades, quamquam haud magnum, nitide ac faberrime ædificatum et situm est; atque horti in circuitu scito et concinno ordine conservati malogranatorum, malorum aurantium citrorumque, quæ cuncta híc a Phœnicibus propagata erant, feracissimi sunt. Medium circiter locum oppidi tenet, et cum portu rectá viá iunctum est, forum, quod non modo emporium est cuneorum argenti, e fodinis huc collatorum, et e tota regione congestorum, sed et doliorum salsamenti, quo murenæ, in contiguis littoribus captæ, condiuntur; item felium Tartessiacarum, usus quarum ad captandos lepores fit in venationibus; ferri quoque, cuius non ita magna copia e regione Septemtrionali huc comportatur; et, denique, plurimarum rerum curiosarum, quæ e provintiis remotioribus, rerum insolitarum feracibus, huc congeruntur. Circum forum sitæ sunt tabernæ opulentiorum mercatorum, atque trapezitarum, qui, domini argentifodinarum, argentum suum pro cupro, mercibus fabricatis, notionibusque, libenter commutant. Et ego, vix in oppido moratus, iam viam eo flexi.

Postquam naves meas ad loca iuxta crepidines attributa destinavi, et diligenti habitá curá ut omnia in tuto essent, stipendia nautis militibusque meis annumeravi, dein adventum meum Suffeti significavi, moxque egressus, viam in oppidum ducentem intravi, et sine negotio reperi tabernam Balsatzar, opulentissimi mercatoris, quocum iam priori meo huc itinere negotia factitaveram. Balsatzar iam vitá functum reperi, sed negotium eius, in societate cum aliis mercatoribus, vidua eius, Tzíba, prosecuta erat. Ipsa perquam comiter me excepit, et enixe a me postulavit ut cum duabus mulierculis et cum meis vicariis navarchis et gubernatoribus ad domum suam ad secum cœnandum, me diverterem. Voluntati eius obtemperans stato tempore adveni, atque inter epulas fusius causam rationemque itineris mei aperui. Percontatus præterea sum quo potissimum modo, se iudice, argentum, sive in massa, sive in baccis et micis, comparare possem. Reperi e sermonibus eius pretium argenti, in præsenti, vile admodum esse, ita ut sperare liceret sive in urbe æquo pretio ac bene emere, sive vero, si ita visum esset, mediterranea petere, ibique a barbaris per cambium satis commode comparare posse. Docuit me etiam, non adeo pridem, ad Bætim, haud plus quatuor dierum itinere, versus interiora, novas argenti venas repertas fuisse, quæ hactenus ideo erui cœptæ non fuissent, quod non satis operarum suppeteret, quoniam multo maior incolarum pars oppidum incolere, mercatum exercere, aliis artibus victum et quæstum facere, aut vero nautæ evadere mallent.

“Multum prodesset,” sic ipsa finit, “si militum multitudo híc locata esset.”

“Sine dubitatione,” assentitur Hannibal avide, “tanta cuiusque regionis prosperitas est, quantum militum alit.”