Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille
Part 15
“Nihil dubito,” inquam, “nequid tamen eá re moveáris; dicere enim ausim nos illis pares futuros.”
Hæc disserentibus intervenit Hannibal, cæterique mei officiales, interim Suffetis invitatione acceptá.
“Salvete amici, cuncti salvete!” benigne eos affatur, “aliquot veteranorum vultus agnoscere profecto æquum esset. A, ecce Hamilcarem! Probe eius memini inde ex quo in mea adhuc navi tirunculus stipendia fecerat. Híc præterea etiam Himilco est, astrorum gnarus, nec, ni fallor, inscius arbiter poculi Helbonici. Usquene, Himilco?”
Gubernator meus ingenue fassus est se peritiam neutrius adhuc deposuisse.
“Tu autem, Gisco, unquamne auriculas amissas tuas reperisti?”
“Sic, profecto!” is confestim respondit, “suntque híc in marsupio reconditæ.” “Quin nec meas tantum, verum etiam eius monstri, quod meas præciderat.” Atque, ut Suffeti lepidum oblectamentum pararet, ut caput ducis Siculorum fiderit, ex ordine narrare cœpit.
Adonibal nullum meorum præterivit, quin singulos affabili modo alloqueretur, eosque se mox in navi visitaturum spopondit, dixitque naves nostras iam e fenestra sua spectavisse, easque sibi etiam mero obtutu placuisse.
Modo panes carnesque nobis dapinabantur. Dum his absumendis intenti eramus, quæsivi ex Adonibale, utrum inter Ægyptios, sibi a Bodmilcare venditos, etiam aliqui Græcanici fuissent.
“Ita profecto,” respondit ille, “fere duodeni Phocæi.”
“Etiamne mulier, atque puer?”
“Sic est; et mulier, et puer; quandoquidem tamen horum usum nullum capere poteram, Bodmilcar eos servavit; et spadonem secum habebat, qui iis ministraret.”
“Tum tu spadonem vidisti?”
“Vidi equidem; flaccidus ac ventrosus Syrus ille fuit.”
“Quid ille narravit, et qua de re?”
“Revera ille nihil narrare volebat, nisi quod iter Tyrum cupidus sciscitabatur.”
“Numquid illuc redibit?”
“Parum videtur verosimile; Bodmilcar eum habet, nec facile eum dimittet.”
Epulis finitis, aliquot servi nobis ad naves faculis præibant. Non eádem quá veneramus viá e palatio excessimus; sed pedes ad proximam deorsum contignationem referentes, per ianuam in proclivem ambitum, qui “aulæum” vocabatur, descendimus, in contubernia militum ducentem, ubi cellarum magnitudo exterioris muri crassitudinem æquabat; hinc atrium penetravimus fornicatum, unde fauces ad portam deducebant palatii ad canalem privatum Præfecturæ Navalium. Celox privata nos ibi præstolabatur, ad naves nos delatura. Omnes illic offendimus nautas, quibus vetitum erat suas stationes relinquere, multiformia consilia ac proposita in crastinum diem texentes.
Mox tubæ in variis navibus exaudiebantur, cunctos nautas pro nocte convocantes. Lumina innumerabilia circum circa emicantia indicio erant quam multis navibus portus scateret. Hæc omnia exsuperabant celsa ac fulgidiora lumina urbis, quibus ex adverso, ad Orientem, lumina languidiora e rimis murorum micantia Præfecturæ tanto magis ostendebant ingentem vastitatem tristioris struis.
Postridie ad excipiendum e condicto Suffetem Navalem iam maturrime cuncta in procinctu habebam; ac paullo ante meridiem conspicabar eius duodecim remos a privata crepidine sua procedere. Simul ut constratum Astartes conscenderat, se circumvertens, oculosque versus fastigia palatii sublevans.
“Vesani!” secum mutit, “quam sunt tardi! Me iuvene mandata dimidio temporis huius exsecutioni dabantur.”
Vix effatus erat, quum aliquot homines in summo unius turrium comparuerunt, atque circiter vicena capita in pinnaculo munitionis fixerunt.
“Probe tandem, denique!” prosequitur secum, “iam ante quadrantem horæ fieri oportebat.”
Quum eum tandem ad se iterum rediisse sentiebam, onera navium mearum illi exhibere cœpi, atque captivos ad lustrandum produxi. Ipse, itaque; sine ulla hariolatione (nam Adonibal, revera, semper magnanimum generosumque se præstare solebat), ad solvendum satis liberale pretium, tam pro captivis, quam pro sulphure lapidibusque vulcanicis mecum cito convenit.
Deinde naves meas a summo ad imum inspexit, reperitque eas et faberrime factas, et accurate dispositas, et denique armamentis optime instructas. Memor porro suæ inhumanitatis quá nos exceperat, eamque munificentiá compensare cupiens, facultatem mihi fecit ut naves meas in alvos subducerem, hoc quidem gratis, eo proposito ut laminatum cupreum carinarum perscrutari possem. Tunc merces a me emptas evolvendas transvehendasque mancipia vero diligenter custodiri iussit, dum ipse sinum transfretaturus erat ad dirimendam quamdam litem, quam illic Tyrii inter se agitabant. Accitis suis officialibus cum funibus ac flagris, mihi his verbis valedixit:
“Vale, in præsenti, mi Mago; omnes tuos desiderio visendæ urbis teneri video. Quondam et ego iuvenis satis superque intelligo quam quibusdam, etiamsi pauci in sacculo sicli lateant, eum nummi perurere videantur.”
His dictis, signo comitibus dato, scriba, officialibusque antecedentibus, celocem inscendit ac discessit.
Mercibus meis e sententia evenditis, meos iam nihil demorari volebam, quominus, quod iam dudum in votis habebant, in terram, datá facultate, egredi possent. Paucis itaque ad custodiendas naves retentis, cæteri magná cum voluptate usi suá libertate sunt.
Phocæi cadaver sui commilitonis fasciis involventes, statuerunt in sepulcretum, quod quidam nautarum indicaverat, efferre. Antequam profecti erant, Aminoclem, in gratiam servitiorum suorum paucis siclis donavi. Ipse mirabundus obtutum in siclos defigebat.
“Ohe,” inquibam, “oblitus plane eram vos barbaros nummorum signatorum nullum usum capere; nihil tam en refert: nautæ qui vos comitaturi sunt, statim ostendent tibi quemadmodum iis utendum sit. Modo illis confidito!”
Hannone, Hannibale, Sammai et Bichri, item duabus mulierculis in societatem accitis, in principem crepidinem egressus sum, Himilco vero cum amico suo Giscone atque cum Hasdrubale Hamilcareque, aliud iter ingredi maluerunt. Crumenæ nostræ pugillaresque nummis sat commodum tumebant, atque desiderio visendæ claræ urbis eiusque mirabiliorum omnes flagravimus, præsertim qui eam nunquam viderant.
Primam stationem apud ædem Astartes fecimus. Hæc autem sita erat ad radices munitionum, quæ ingressum ad portum tutabantur, nec multum a statione nostrarum navium aberat; et, quum nec Bichri, nec Sammai, neque Abigail sacra facere vellent, nec Deæ munera offerre, in crepidine nos præstolabantur, oculos in numerosissimis navibus, Cothón, mercatoriumque portum intrantibus et exeuntibus, qui hinc satis clare cerni poterant, pascentes, ut aiebant, sese delectaverunt.
Ædes, munitioni insistens, ex rei natura structura simplicissima est. Tectum eius octo inornatæ columnæ sustinent, suntque, ut ipsi parietes, tectorio opere ochrá obductæ. Ex adverso ipsa Dea recumbens videbatur cum aurea luna mediata capiti superimposita. Ex elencho sacrificiorum iuxta ostium suspenso secundum pretia munera mihi selegi, solutisque quinque siclis sacra persolvi; quo facto, a præposito munitionum, mihi dudum cognito, facultatem impetravi ut meos comites in clivum tecti, unde amplissimus in urbem prospectus patebat, conducere possem. Sammai, Bichri atque Abigail ibi nos convenerunt. Oculos inde ad mare vertentibus, Cothón nobis atque Præfectura Navalis ad lævum videbantur, ex parte autem dextra erat insula, sedes huius coloniæ prisca, atque portus mercatorius, qui eam ab urbe seiungit. Continentem versus nostro visui albicantes parietes ædificiorum clivorumque urbis obversabantur, intersecti vicis ac plateis, tholis turribusque interspersi, horum tectis rubro fuscoque distinctis, quibus omnibus adversus Meridiem finem imposuit munitissima immensæque molis arx, sedes Suffetis Sacri. Urbem a continente, perinde atque a mari, geminus ordo munitionum ambibat, ultra quas aggeres vallati, secundum naturam soli modo deprimi, modo exsurgere totumque circumcurrere videbantur, tertiam extremamque munitionem urbi præstabant. Citra hæc, tam late quam acies penetrare poterat, ipsa regio urbi contigua omni suo virore iacebat, cum patulis campis, segetibus, maturitate flavescentibus, passim villis candicantibus, tectisque ac tholis atris, vel rubentibus, item prædiis et cisternis distincta.
Cothón Uticæ, quamquam cum portubus Tyriorum ac Sidoniorum non comparandum, tamen omnium portuum, qui usquam in nostris Occiduis coloniis creati erant, præstantissimus est, cœloque aptatissimus. Magnitudo eius quadringentos octuaginta cubitos, sive prope dodrantem stadii quadrati efficit, parque est capiendis navibus bellicis quadringentis. Hinc siccus alveus, utrimque fastigatis ripis, tramiteque inter celsas columnas ducit ad maiorem portum armamentarii. Hic portus a tribus lateribus crepidinibus cingitur lapidibus stratis, duodenúm cubitorum latitudinis, super aquas parum elatis, a quarto autem latere moles est obiecta magnæ firmitudinis. Pone crepidines murus magnæ molis exsurgit ex opere siliceo, cum fronte lapidibus quadratis Melitensibus expleta, statis intervallis fornicatis transitibus, qui ad naupegiam ducunt. Ut Hannibalem docui híc sexageni alveoli sunt ad naves in arido recipiendas, sexdecim cubitos alti, sed quum duodenos tantum cubitos sint lati, et quadraginta longi, minoribus solum navigiis, uti Cabiri, recipiendis sunt apti, maiores autem in canalem, ante armamentarium mitti oportet si reparandæ sint. Hi alveoli obtecti sunt plano pavimento, alteramque efficiunt crepidinem, eiusdem quam subterna latitudinis. Super hanc crepidinem, supraque alveolos, spatiis rectá mensurá dispertitis, fornices, promptuariaque, in altitudinem quatuordecim cubitorum ordine stant, quorum plana tecta tertium fastigum efficiunt, eodem cum cætera urbe plano.
In intimo latere portús infima crepido iuncta est cum mole, ex eius medio in aquam excurrente, estque cum crepidine Præfecturæ Navalis in eodem plano, eique in circuitu est iuncta. Eius extremitas versus littus, a fornicibus ac promptuariis ibi cessantibus, est aperta, ac plerumque multitudine refercta. Huic extremitati finem imponunt lapidei gradus, qui ad plana secundum atque tertium ducunt, hinc autem, e tertio plano, per muros munitionum incisos, qui cæteroquin totum circueunt portum, commodi in urbem ingressus sunt.
Introitus in Cothón ex una parte munitionibus, in quibus templum situm est, defenditur, ex alia autem aliis duabus, muro obiecto interstitiis intervenientibus, quæ unà terminum statuunt moli, in mare excurrenti. Meatus in ostio portús admodum coarctatus est tramitibus helciariis, quorum latitudo efficit, ut introitus non plus quam triginta cubitos æquet. Exterior alveus armamentarii eodem modo geminis munitionibus defenditur, quarum altera e regione extremitatis molis iacet, aliæ autem binæ in utroque interiori fine Cothonis sunt collocatæ, ex utroque latere una; quarum unius pedeplanum pari modo templum est. A mole initium capit solidus murus cum loricis pinnisque, qui circumsepto armamentario, eiusque portu exteriore, ad munitionem lævam se mœnibus urbis iungit.—Ut rerum huius generis peritus, Hannibal pronuntiabat munitiones has prorsus mirabiles esse, tam delineatione et consilio, quam opere, existimabatque urbem, Cothonem, atque armamentarium, sic munitionibus cincta, mœnibus urbis, tum muro loricato in hoc incurrente septa, profecto in tuto contra omnes obsidiones et assultus esse licere.
Moles ipsa eximium est opus. Namque tota pilis est superstructa, seque inde a canali armamentarii usque ad ostia portús protendit. Tota eius latitudo viginti quatuor cubitorum est, totaque eius silicea congeries angustis et obliquis meatibus aeris perforata est, quæ res et siccitati ac robori consulit, et undarum impetus tardat et lenit. Opus totum Adonibalis acri ingenio diligentiæque, cuius curá ac vigilentiá effectum erat, in acceptis referendum est.
Palatium Præfecturæ Navalium in medio præclarum est ædificium. Constat autem ex æde principe, senis turribus rotundis, quaternisque quadris. Speciem refert parallelogrammi, non omnino perfecti, cum turribus rotundis in singulis angulis exterioribus, cum cohorte in medio, unde aditus patent in cuncta conclavia palatii, et circa quam ambitus columnis insistens circuit; hæ autem columnæ binos ordines arcuum, cum totidem ambitibus, sustinent. Reliquæ duæ turres rotundæ ad Septemtrionalem frontem palatii iuxta portam stant utrimque, ubi privatus Suffetis a crepidine ingressus est. E Meridie quoque est aditus inter pinnatos muros, qui muris palatii iuncti sunt. Atque híc erat ille ingressus, per quem ego in cohortem exteriorem perveni, et unde in unam interiorum turrium perductus sum, quarum ex eo loco, ubi nunc stabamus, summa tantum culmina conspici poterant.
Templo egredientes, comites meos secundum marginem ad locum in extremitate crepidinis apertum perduxi, unde gradus ascendentes transivimus sub fornicibus, in interiore latere Cothonis, ac pedetentim ad vicos suburbanos pervenimus. Prætereuntes balnea, ad lævum nos vertimus, atque gressus nostros sursum flectentes, procedebamus versus Bosra. Híc, ad limina planitiei, in qua arx sita erat, amplum compitum reperimus, nautarum frequentiá celebre. Ibidem, sub umbris arborum attegia ac tabernacula circumquaque stant, in quibus edulia ac potus varii generis vociferatione perquam vivaci adventoribus paucis nummulis divenditantur, musicá híc et illic accinente. In nonnullis attegiis coruscatores, ventriloqui, funambulones, alias mimi, ac scurræ otiosis offerunt diverticula; in adversa extremitate obsoniorum, cetariorum, oleratorum, bellariorum sunt tabernæ cum macellis ac pistrinis, totumque est forum victuarium, ubi, ut nunc, nundinæ servari solent, quo in loco feræ, ebur, mancipia, escæ, dulciaria, fructus, cæteraque Libyæ producta veneunt. Híc solent magnam partem diei homines omnis conditionis ac status, omnis ætatis, utriusque sexus catervatim exigere. Multitudo omnium generum promiscua híc congregatur, seque diversitat: musici illis concinunt, saltatores ac saltatrices choreas agitant; acrobatæ, præstigiatores, magi, incantatores, ignivomi, suo quisque modo ad captandas geras lenocinantur; propolæ et circitores capedula, cuculliones, crepidas, obstragula, cingulos, pugiones, crumenas, pugillaria, vociferando commendant ac venditant. Alii liba mellita, placentas, scriblitas, coptas, minutalia, botulos, tuceta, scrutillos, savillum, dodram, sabaiam, cœliam, aliaque tragemata et potus algificos ac temeta ebriantia turbæ præterfluenti, præsertim manipulis nautarum, modo ex alto egressorum, quorum balteos siclis tumere suspicabantur, stridulá voce commendantes obtrudebant. Non quidem mihi in animo erat in hunc locum venire, sed vetustá quadam e iuventute consuetudine prope invitus horsum gressus cum sociis meis direxi.
Nemo non videbatur lautitias, ut fit, appetere. Nec mora. Iam plures catervas, etiam meorum, video immisceri, in cachinnos, cantilenas, dicteria dilabi, prorsum nitentes in turba cubitis viam sibi effodere, vero nautarum more, a cauponis et copis temeta redimentes, affatimque ingurgitantes.
Iam et Hannibal istas lautitias magni facere cœpit, quum Hanno subito ordinem capitum a Suffete Sacro in pinnaculo murorum Bosræ visui oblatorum ac defixorum animadvertens, spectaculum ei indicavit. Hannibal aspectu cruento et atroci parum moratus, quin rem vix oculis dignatus, de ipsis munitionibus, quam arduus ac difficilis esset ascensus, etiam scalis, quam etiam ingens opus eius esset expugnatio, disserere cœpit, quum clamor subitaneus undique resonans eum ad priorem sententiam revocavit. Causam autem clamoris ac tumultús, cuius et Bichri et Sammai mulieresque participes erant, ingens elephantus, quem aliqui Libyes ducebant, esse videbatur.
“Quodnam monstrum híc cernimus?” Hannibal æque stupens rogat.
“Hui!” clamat Bichri, “quantis sagittis opus esset ad tantam belluam prosternendam!”
“Certe hanc belluam Behemoth esse oportet, de quo tam multa prædicari audivimus,” inquit Sammai obstupefactus.
Docui itaque eos belluam, quæ cunctos tantam in admirationem rapuit, elephantum esse, ingentes autem dentes, qui ex ore prominerent, esse ebur, nasum autem perlongum, quem in collo veluti funem circumplexum habebat, esse proboscidem, cuius usum se pascendo ac tuendo scitissimum capere soleret.
“Quam eximium ordinem primipilorum in acie præstaret grex huiusmodi belluarum!” arguit Hannibal, more suo res militares in animo versans. “Intelligere prorsus non possum, quemadmodum ullæ pedestres copiæ, his adversantibus, locum suum sustinere possent. Unum tantum ad agendum superesset, acie utrimque retractá, viam iis pandere, et sic prætergressos a tergo adoriri, eosque debellare.”
“Scito, Hannibal,” respondi ego, “te haudquaquam primum esse militem cui consilium istud placuerit. Nonnulla horum animalium iam sic fuerunt domita, atque usu exercitata, ut in tergo turriculam cum sagittariis gestarent. Hæ belluæ in regione superioris Bagradæ, item in sylvis circa lacum Tritonis, interioris Libyæ, capiuntur.”
Præter elephantum vidimus etiam hippopotamum, sive equum fluviatilem, et unum alterumve rhinoceron, cum validis suis cornibus. Totum id pars erat tributi (ex elephantis domitis, ex ebore, et e feris consistentis), quod Suffes Sacer Libycis, ad flumen Bagradæ modo subactis imposuerat, quodque tributum in itinere erat ad Bosram.
Dum hæc aguntur, vox mihi notissima ad aures pervenit, quá auditá, me converto, videoque Ionam, turbá nostrorum nautarum cachinnantium cinctum, quam ipse toto capite humerisque exsuperabat.
“Nunc tandem aliquando,” tubicen clamabat, “ibi sum ubi esse semper volui! Nunc demum sum in terra insolitarum ferarum. Ista profecto prima est bestia quam unquam in vita mea conspexi cum duabus caudis, una a postico, altera ab extremo naso. Valde miror, quanto cæpullarum opus esset ei, qui molem tanti tergoris salgamate condire vellet. Etiam perquam optarem scire quanto tempore aliquis unus eo victitare, eiusque carnem absumere posset.”
Relictis nautis, ut suo se more oblectarent, pedes nostros versus forum direximus, ubi rubicundi Libyes, aquilino naso, longisque cruribus implexis, mancipia venum offerebantur. Interim tentorium intravimus, ubi diversissima edulia oculos et olfactum allectabant. Merendam mihi comitibusque apponi iussi. Servus Syriacus, qui loco domini servitium obibat, duas gallinas Numidicas, fabas lixas cum cæpullis, olivas, panem, satisque potabile Helbonicum nobis dapinavit. Hannibal iuxta focum commodum locum occupabat, ut oculos in mellitis libis, quæ superne frigebantur, pasceret.
Haud ita diu in tabernaculo morabamur, quum et Himilco cum Giscone unà comparebat. Hos una ambubaia saltans, aliæque tres sequebantur, una tibiá canens, aliæ tympanula pulsantes. Puella saltans e Mauris erat occiduis. Color vultus eius cupreus erat, crines autem plexos gerebat, tamquam angues. Supercilia et ungues rubro erant distincti, facies vero per transversum tribus clavis parallelis, more Mahuarin compuncta, in carpis autem suis atque talis cœpitacula ferebat, quæ singulos eius motus tinniendo reddiderunt. Tibicen e Berberia erat oriunda, cute candida, comis flavis, in medio capite, supra angustam frontem bipertitis. Utraque puella lautiora gerebat suppara genuum tenus fissa; comas spiculis crinalibus constrictas habebant, in curiosis figuris desinentibus. Præterea et monilia, zonasque vitro vitreatoque ornata, item inaures gerebant, e quibus cruces maiusculæ pendebant. Tympanistræ admodum erant turpes, quarum una ad Rasennas spectare videbatur, vultus autem alterius rubro cæruloque tinctus, sed adeo mimice agebat, ut qua ex gente esset, dignosci nullo pacto posset.
Himilco hilaris admodum erat. Cum Giscone ad me accessit, narravitque se ante meridiem omnes popinas visisse, chorumque conduxisse, quem modo videmus se quaquaversum euntes comitari, seque quum convivarentur oblectare.
“Misellæ ambubaiæ!” ait Abigail, “anne omnibus nautis æque eas gratificari oportet?”
“Minime gentium!” respondeo ego, “satis ipsæ cavent ne cui, nisi numeratá pecuniá, ludum præstent; nec eas hac in re multum periclitari arbitror.”
Nunc Libyssa ludum edere cœpit. Pauca momenta morati, intuebamur eius membrorum distortiones; mox tamen e tabernaculo discessimus.
Primus qui nobis in via occurrebat, Hamilcar fuit, simiam in ulnis baiulans.
“Hamilcar cum simia!” mirans clamat Hannibal. “Ubinam terrarum eam accepisti? Eam ipsam rem et ego comparare volo. Vellem eam ad pugnandum instituere.”
“Quin et ego vellem simiam habere,” clamitat Hanno, “saltare eam docerem.”
Bichri putabat se eam arcu uti pro certo docere posse; Sammai autem persuasum habebat iocum capitalem fore, si mimum agere doceretur, ut Ionam ludificaretur giganteum.
Conventum itaque omnium consensu est nos in Astarti simiam habere debere.
Hamilcar docebat itaque eos per compitum versus portum mercatorium abire oportere, ubi Hamun ditissimus resideret mercator, atque in angulo viæ, quæ ad ædem Moloch duceret, negotiatorem se offensuros, qui totam haberet vehem venalem.
“Copiam ibi reperietis, ex qua seligatis,” docet eos; “simias illic offendetis omnis generis, omnis staturæ, omniumque colorum. Eligetis vobis fuscas, rufas, canas, furvas, aut etiam virides, caudis, vel absque, villosas, pilosas, aut glabras, feras, aut cicures, modo petatis quid velitis, et certe obtinebitis.”
Versus portum mercatorium meantibus nobis obviam fit Aminocles, prorsus ebrius. Aliquot nautæ eum titubantem ductitabant, summá voce cantantes. Ipse quidem satis mature, quin æquo maturius, didicerat qui usus, vel potius, abusus, siclorum argenteorum esset.
Negotatiorem simiarum sine labore reperimus; atque Hanno, qui sibi munus seligendi assumpserat, selegit simiam, consensu omnium, ad discendum universarum quæ ibi reperiri poterant, maxime idoneam atque longe scitissimam.
“At nunc,” quærit Hannibal, “quonam potissimum nomine eam appellemus?” quod ex opinione suá quæque res aliquo nomine debebat vocari.
“Nonne putas,” quærit Hanno, “insignem hanc simiam quamdam similitudinem Sidonii Iudicis Gebal ferre? Videdum eam! Aspice modo! Annon putas hanc ei, quum ille oculos versat, occipitium scalpitat sententiam redditurus, non tanquam lac lacti, simillimam esse?”
“Prorsus ita, Hercle!” cachinno respondet Hannibal; “quin prorsus ipsa eius alternatio est; Iudex Gebal ergo esto!”
Nunc, denique, merce præstinatá, deorsum ad marginem aquæ ambulabamus, ubi nacti scapham, traiecto portu mercatorio, in adversam insulam, ubi opulentiorum civium ædes sitæ sunt, pervenimus. Nam denis annis superioribus, mercatorum complures, postquam ampliores fortunas opesque conflaverant, relictis negotiis vitáque maritimá, huc potissimum commigrarunt, sibique ædes sumptuosissimas, omnique luxu ac splendore referctas hic loci erexerunt. Otiosi ad extremitatem insulæ perambulavimus, ac, postquam mulierculas ad præclara balnea in summo muro, supra minorem canalem, reliqueramus, ubi celoces procerum destinatæ servabantur, nos ad balnea virorum nos contulimus, et ex sententia lavati, rasi, tonsi, comptique, otio fruebamur. His peractis, postquam mulierculæ ad nos reverterunt, lintre nactá, proxime in Cothón traiecimus, et in adversa ripa pharum invisimus, tum per pedes in hortos ascendimus splendidissimos, inter arcem, inferioremque urbem sitos. Hic templum Achmon meis comitibus ostendi, inde vero ad puteos publicos visendos digressi sumus, ubi urbana multitudo per otium congregari, seque sermonibus diversitare consuevit.
Nocte iam appropinquante ad Astarten reversi sumus, ubi lampades iam accensas reperimus. Eo quum venimus, servum reperi diversitoris quondam mei, quum antea Uticam visitaveram, qui mihi invitationem postridie ad prandendum apud se tetendit. Nuntium ei cum gratiis remisi, qui diceret, nos hospitalitatis suæ cum grato lubentique animo participes futuros. Nobis toto die absentibus, cocus meus cœnam opiparam, pro proprio arbitrio et indole domum reversis paravit, quá satis lassi, magnopere delectati eramus.