Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille
Part 14
Interea raptor auricularum gubernatoris mei ad me accessit, atque mecum coram negotiari cœpit. Satis magnam copiam sulphuris mihi vendidit, omneque negotium mecum amico et perhumano more agebat. Verumtamen, quum merces præstinatas, more meo, navibus committerem, ipse postulare cœpit ut præter et supra pretia quæ solveram, cataphractam, qualem Hannibal gereret, sibi ultro competere. Quum vero ego omnino negassem quidquam ei ultra quod erat conventum competere, manu violentá cataphractam Hannibalis apprehendit, eamque vellicare cœpit. Hannibal tamen, viribus ei superior, sese eripit, tantoque ictu eum ferit, ut ille tremens titubet, et in terram cadat. Hæc ictu oculi geruntur. Nec mora. Sine dubio, ex condicto, signo dato, imbre lapidum ac telorum in nos universi impetum faciunt. At me haud imparatum repererunt. Nam ego, ut supra demonstravi, præsidia mea in antecessum disposita habui, prohinc Cabiri, signo dato, catapultis ac tormentis suis iaculorum et lapidum grandinem illis, ubi confertissimi erant, supra capita nostra, infundere cœpit, Hannibal autem atque Sammai, suá quisque cohorte, ex utroque latere, destrictis gladiis, comminus eos adoriebantur.
At Gisco nos omnes antecessit. Antequam dux se in pedes erigere potuisset, gubernator se in eum præcipitavit, et Himilco quoque gladio stricto auxilio accurrens, caput ducis diffidit, atque duos e lictoribus eius ad latus mortuos, aut certe mortuis similes, prostravit.
Propugnatores mei interea priorem Siculorum aciem circa dimidium stadium a margine aquæ satis commode repulerunt; ego autem, primum quam naves nostræ, mercibus novis convasatis, ad proficiscendum paratæ erant, signum receptui cani iussi. Quum Siculi sibi non amplius instari sentirent, conversis signis, nostros, se recipientes, e longinquo tuto subsequi cœperunt, eosque lapidibus telisque iniectis, ultro lacessere. Ego tamen meos manipulatim naves inscendere iussi, nec plures quam circiter quindeni nostrum usque supererant, vectura scaphæ unius, mihique gratulabar bonam fortunam, quod tam parum incommodi tulerimus; eodem tamen ipso temporis puncto frequentior Siculorum turba nos adoritura appropinquavit. In summo hoc discrimine versantibus navis nostra, Cabiri, saluti erat: hæc enim intentis suis machinamentis iterum tela lapidesque in hostes spargere cœpit; quod nisi fecisset, ab iis certe obruti et capti fuissemus. Nunc autem, eá hostes cohibente, omnes incolumes inscendimus; ii autem, quamvis sævis clamoribus usque eo quoad poterant aquam ingressi, nos prosecuti erant, nos salvi evasimus; Cabiri autem leni motu a sua mole recedens, absque ulla iniuria subsecuta est.
In his certaminibus unus Phocæorum nostrorum cæsus est, alter graviter vulneratus, octonique nostrorum plus minusque læsi, aut percussi inde evaserunt; verumtamen obtinuimus coralla, conchylia, atque sulphur, valore mille quingenûm siclorum; ita ut, si adversa cum secundis conferamus, non admodum gravi incommodo nos evasisse merito existimavissemus. Iure quoque mihi ob tempestivam cautelam gratulari poteram, quod in nullas infidorum hostium insidias incideramus.
Gisco quoque haud parum se elatum sentiebat, perinde ac satis ultum. Ipse mox in stegam venit Astartes, ut sua trophæa ostenderet. Duas perticas secum ferebat a duobus hostibus captas, utrique quarum par cruentarum auricularum, quas de capitibus hostium præciderat, appensas ostentabat. Quod ad suas proprias auriculas attinet, persuaderi non poterat quin par, quod suum esset, et in cætera colluvione reperisset, revera suum esse arbitretur; atque illud par imposterum in marsupio suo conditum, perpetuo conservavit.
Eádem nocte frequentiam insularum Ægatum, e regione Lilybæi penetravimus, ubi Phœnices navalia condiderant. Post salutatam unam navim speculatoriam cursum ad Occiduum cum Meridie fleximus eá spe ut tranquillo mari, lenique Euro, tempore pomeridiano proximo assecuturi essemus præclarum illum sinum, qui ex una parte viam versus Uticam ducentem amplectitur, quæ urbs metropolis armamentariumque nostrarum coloniarium Libycarum, ex altera autem parte portum comprehendit Bosræ, eius rivalis, novo conditæ.
Omnes nostri perquam cupidi maioris cuiusdam portús capessendi, ubi per tempus quiete potirentur, luce primá consurrexerunt. Hannibal præ cæteris sollicitabatur, quippe qui iam dudum spe ac desiderio videndarum Uticæ, atque Carthaginis tenebatur, quæsivitque ex me utrum esset verum Carthagini olim nomen Bosræ fuisse, nec nomen Carthaginis plus vicenis annis illi inditum fuisse.
Ostendi itaque illi in responsum se in sua de Carthagine opinione minime falli; nomen eius antea revera Bosra, quod arcem sonat, fuisse, sed Uticam iam ante centum annos exstitisse. Certiorem etiam eum feci se Uticam præclarissimam urbem iudicaturum ; eius Cothón, sive portum militarem, sexaginta complecti naupegiaria, singulorum fornices ingentes, apparatu bellico plenos, iis contigua esse, totumque locum, ex parte continentis ita munitum, ut non modo aggeribus, vallis ac fossis, verum etiam triplici ordine mœnium septum et clausum, ut nullo pacto expugnari posset.
Antea iam quam Uticam pervenissemus sollicitam curam captivorum meorum habebam, ut duplicatis portionibus bene pascerentur, ut et somno recreati sedulo lavati, mundeque induti ad egressum pararentur. Rasennæ plerumque superstitionibus sunt dediti; nec mei captivi erant secus. Hæc mea singularis cura magnam sollicitudinem captivis meis incussit; nam duplicatas portiones, cæterasque mutationes in melius, se mox Diis immortalibus in victimas mactatum iri præsagire rati, summo terrore afficiebantur. In opaco cavi quibuslibet fere momentis alas Turms, animas mortuorum in Orcum abripientis, summo pavore sibi audire videbantur, nec deerant quibus persuasum esset, cæterisque persuadere conarentur, se gemitus eiulationesque auribus percipere eorum, qui in ima navi flagris cæderentur. Quum fama angorum istiusmodi ad me pervenit, ad angorem hunc discutiendum consilia mea illis aperienda censui. Quamobrem omnes eos ad me vocari iussi, planisque verbis ostendi illis has mutationes cibi vestitusque ideo factas esse ut et animis levati, et corporibus commodius pasti, mundatique, eximiori formá venire, cariorique pretio vendi possent, præsertim in tam præclara urbe, ubi servitia, secundum cuiusque facultates, commodiora obtenturi essent, ubi etiam meliori victu cultuque pro cuiusque industria aliisque meritis donarentur, quin et portiones spoliorum prædæque sibi vindicare, ac præmia pro meritis lucrificari possent. Ita vanis angoribus sublevati animisque erecti, acriori cibi appetentiá se recrearunt. Unius tantum rei usque eos pœnitebat, nimirum, a chara sua Hestia, Deá penatium, divelli; attamen fata humana recolentes, item, quum perpenderant Deos Deasque in cunctis terrarum partibus æque interesse, spe se solabantur futurum, ut Hestiam etiam in nova sua patria reperiant.
Phocæi cadaver popularis sui a Siculis interfecti secum in navim contulerunt. Pollicitus illis sum, si id ullo modo facere possim, me locum ad sepulcrum idoneum comparaturum, ubi mortuum socium secundum ritum moremque patrium sepelire possint. Quum se hac mea sollicitudine intelligerent me illis etiam hac in re, quantum par esset, sibi gratificari velle, edixerunt se omnia pericula navalia grato animo subire esse paratos, quum tantam meam in se voluntatem experiantur, ut et suo ritui patrio sepulturæ assentiar, et etiam ad id operam conferam. Unum præterea ad conciliandos eorum animos hac in sua conditione accessit, nempe quod Himilco, cui post nugas fabulasque ab eo auditas, parum facile fidem præstabant, explicabat illos Siculos, quibuscum paullo ante pugnaverant, revera Læstrygones, quos tantopere metuissent, nec alios fuisse.
Caput XI.
Capita Nostra in Discrimen Adducuntur.
Quum ad constratum revertebar, Promontorium Uticense (sive, ut linguá eius terræ, in littoribus Libycis, e regione Siciliæ, quandoque et Promontorium Hermæum appellari solet), plane in conspectu mihi erat.
Haud ita multo post, quandoquidem in tam claram urbem ingressuri eramus, de cultu ornatuque corporum nostrorum cogitandum mihi videbatur, et huic rei diligentiori curá operam dare cœpimus. Chitonetam igitur quam habebam optimam, mitramque acupictam, sedulo indui. Perinde Hannibal plumiferam galeam ac sub fulgida cataphracta nitidissimam tunicam induit.
Pedetentim non modo Promontorium, sed ipsam plane urbem Uticam sub oculis vidimus; paullo autem ad Meridiem, in extremo sinu, candicantem, sed confusam molem, sine dubitatione Carthaginem ipsam. A lævo hanc linquentes, cursum rectá in Occiduum direximus, versus sinum, atque linguam prætervecti, aliquot milliaria secundum littora depressa navigabamus, quæ ad urbem ipsam usque percurrebant, ita profecto, ut urbs ex ipso glauco æquore emergere, ac pedetentim altius usque eo assurgere videretur, ubi “bosra” veluti coronam ei imponere parebat celsitudine spectabilem. Tholi tectaque rubra et fusca templorum et aliorum ædificiorum, perinde ac mœnia, cum lineamentis arcis acrioribus e cœli cærulo eminere videbantur, pone autem undique et citra, viror vegetissimus propansus collium ac vallium urbem complecti parebat, parietibus domorum calce dealbatis tanto candidius nitentibus.
Nonnullis grandioribus ædificiis in insula, per canalem a continente seiunctá, qui portum efficit mercatorium, leni cursu præteritis portum militarem ingressi sumus, cuius in medio, celsis turribus, robustisque muris, supra turbam navium longe prominentibus, ipsa Navalium Præfectura consistit. Circumspectans in crepidinibus, ad lævam partem marginis reperi locum pro navibus meis, ubi denique constitimus, navibusque ibi destinatis, cum Hannone in scapham insilui, traiectoque portu, in moleculam pavitam et spatiosam ascendi, quæ Præfecturam Navalem cum continente, cumque cæteris crepidinibus iungit, et quæ ob id magná vectorum aliorumque multitudine est frequens, qui negotiis in Præfectura eo ducuntur.
Illinc a mole portam sub vasto fornice, utrimque turri munito, transiluimus in cortem exteriorem. Hic custodes, qui essemus, quidve vellemus, interrogaverunt; tum miserunt nos per aliam, editiorem, portam in atrium, tapetibus rubris ac flavis pendentibus ornatum, inde in opacum vestibulum, unde per fauces angustiores, quarum in fine per semiapertum ostium introitus erat in cortem interiorem. Transeuntes cortem hanc, in alterum vestibulum, priori simile venimus, inde autem cubiculum quadratum, humilius, sub lacunari solido ac fornicato, unde per ianuam lateralem in obscurum, satisque inhospitale cubiculum, cum tholo rotundo supra, accessimus. Nec satis; ulterius nobis eundum erat: postquam ascenderamus ternos graduum cursus perquam angustos, secundam attigimus contignationem alterius turris, et in spatioso conclavi sub celso tholo constitimus, nec tamen ad finem peregrinationis nostræ pervenimus. Illinc itaque denuo iter ingressi, per aliquot gradus in fauces satis longas ducebamur, unde per alium ductum scalarum tandem in amplum conclave rotundum, luce per fenestellas in muris hiantes probe collustratum, ingressi sumus, et sub celso laqueari e lapidibus sectis fornicato et ornato, constitimus.
Quantum e peregrinatione nostra observare poteram, in læva e quatuor turribus eramus, quæ in fronte Septemtrionali palatii sitæ erant, una in singulis ædificii extremitatibus, item, ex utroque latere portæ una; ex hac in privatum Præfecti Navalis canalem amplissimus prospectus patebat, ultra quem et meas naves in Cothón iacentes clarissime cernere poteram.
Conclave alternatis tapetibus rubris atque flavis erat clavatum, tabulatum autem mattis stratum. Custodes, qui nos inde a prima corte duxerant, ad fores constiterunt, facultateque nobis introeundi concessá, ego cum Hannone adversum fenestram progressus, animadverti ibi senem Adonibal, Suffetem Navalem, in sella lignea picta sedentem.
Nemo fortasse est quin exploratum habeat urbes nostras Libycas legibus et magistratibus ad eam fere normam subesse, quæ multis partibus consimilis est institutis posteritatis Israel, ante regnum Saul; hoc est, magistratibus, qui Súffetes vocantur, parent; hi autem vix quidquam ab illorum Iudicibus differunt. Consilium a populo per suffragia eligitur, quisque autem electorum virorum in suffeturam iure pollet; hi, vicissim, e suo numero duos eligunt (quos tamen officio privandi ius populus sibi servat), quorum alteri summa imperii rerum navalium committitur, vocaturque Suffes Navalis; alteri autem, qui vulgo Suffes Sacer vocari solet, summa omnium Reipublicæ rerum potestas concreditur. Illud tamen haud tam universim pervulgatum est, Libycos suffetes superioribus denis annis nominatos tantum, nec tamen regibus, sive Tyri, sive Sidonis ad approbandum et confirmandum subiectos fuisse. Sic delecti proprio iure eliguntur, ut alia nulla conditio statuatur, nisi quod nefas sit Uticæ ad id munus ullum Tyrium eligi, utpote quæ revera colonia Sidonica est, nec ullum Sidonium fas sit Carthagini eligi, quandoquidem soli Tyrii eam urbem novam, circum antiquam Bosram, condiderunt.
Tempore nostræ visitationis Adonibal, filius Adoniram, munus Suffetis Navalis octo annos tenebat, nec quisquam vulgo dubitabat, quin ipse potestatem sui magisterii firmá constantique manu exerceret. Post multorum annorum pericula ac terrá marique vicissitudines, Uticæ consedit, ubi sua negotia tam commercialia, quam bellica, prosperrimo eventu factitavit. Ipse duxerat exercitum urbis adversum Libycos, pluresque incursiones in agros Tartessiorum fecerat, atque insignem operam ad condendam Marsiliam contulerat, quæ ad ostia Rhodani, in terris Celtarum usque florentissima est urbs Salicorum. Ex grato ob sua servita animo, et in testimonium suæ in eum fiduciæ, quam in eius iudicio experientiaque posuerant, sui cives Uticenses eum Suffetem Navalem creaverunt. Nec perperam. Nam eo Rempublicam moderante, res Civitatis, coloniarumque, mirum in modum efflorescere cœperunt, unde sui cives brevi perspexerunt curam regendæ Reipublicæ felicius alteri nulli concredi potuisse.
In variis meis peregrinationibus Adonibalem mihi sæpius convenisse contigit, satisque mihi constabat eum audacissimum quondam prædonem fuisse; probe novi eum fortem nautam, scitumque esse mercatorem. Quamobrem sellam, in qua valens ac sospes senex ille residebat, læto animo accessi. Quamquam mentum eius longá et caná barbá cingebatur, superiora labia in glabrum erant tonsa, prisco more Chittitarum. In capite nauticum capedulum, ad auriculas usque depressum gerebat; nasus vero etiam paullo magis quam antea rubens, indicio esse videbatur eum cum lympha Helbonica, atque Berytia, ex optimo genimine prognata, coniunctiorem colere familiaritatem.
Salutem illi acclinis precatus, ei ob vegetam valetudinem gratulabar.
“A!” fatur ille facete, quam iam pridem assuefactus erat consuetudinem, “hic Mago Sidonius est, acerrimus, et omnium scitissimus, qui unquam Tartessum navim cedrinam detulerat navarchus! Et quis iste ephebus tuus comes est?”
Hannonem illi, ut scribam et popularem meum, stiti.
“Quomodo tandem illi omnes tui socii prosperant, qui te, quum ultimo hic versabaris, comitabantur?” prosecutus sermonem est Adonibal, barbam demissam permulcens. “Quínam valent Himilco luscus, Giscoque, qui iacturam auricularum tulerat? Et, denique, quid de clara Gadita factum est?”
Non parum elatus acumine suæ memoriæ, quo meorum tam accurate reminiscebatur, omnes probe valere, et usque apud me esse respondi; et, nec nisi obtutum ad fenestram eum flectere oportere, ut omnes meas naves cerneret in portu, inter eas Gaditam, cuius nomen in Cabiros mutavissemus.
Senex non sine quodam indicio ac significatu, subridebat.
“Iam ego faxo, ut pro arbitrio tuo naves tuas maturrime inspiciam,” inquit ille, “haud multum morabor eas officiose inspicere. Cæterum Melcarth non plus triduo hinc discessit.”
“Quid, Melcarth?” stupens clamo ego.
Quum videret me tanto stupore attonitum, me deridere cœpit. “Tam veterem pontivagum quam te! Multum te demiror, quod post Bodmilcarem tam mox huc te conferre non dubitas.”
“Bodmilcar!” repeto ego, “certe res gestæ Bodmilcaris te præterire videntur!”
“Hoc unum me non præterit,” respondet ille oculis sinistre nictantibus, “te, tuumque scribam gladios ponere oportere, atque in carcerem rapi, haud secus atque cæteros tuos paullo post temet eodem sequi.”
Hæsi attonitus; at Hanno, silentii atque otii minus patiens, manu vaginam gladii percutit, et sic fatur:
“Gladius hic donum est Melech Davidis; et quicunque eum mihi adimere tentaverit, mucronem eius in pectore sentiet.”
Irá excandens senex, ad pedes consurgit. Ictu oculi aliquot custodes manus in humeros incauti scribæ meo iniecerunt.
“Sinite eum!” mussat ille, “par ego sum qui me tuear.”
Nunc, subito, repressá irá, utrumque nostrum allocutus, hunc in modum prosequitur:
“Extemplo ponite gladios, alioquin, per fidem Báal-Peor, capita vestra intra quadrantem horæ e celsissimo huius turris pinnaculo oscillabunt.”
Novi ego Adonibal, nec dubitabam eum nomine sui Numinis incassum haud iuraturum, nec apud eum capita plura aut pauciora multum referre. Itaque quum viderem eum sedatiorem sese componere, sumpto quantum poteram animo, firmá, quam par erat, voce, alloquor:
“Suffes, mi Domine, æquum esse certe iudicabis, ut omnibus navigatoribus parem iustitiam tribuas; nec tu is es, qui quemlibet Sidonium navarchum inauditum carceri mancipes.”
Interea satis compositus, solitá tranquillitate vocis sic fatur:
“Itum est ad afferendos compedes; ii mox aderunt; tamen tempus suppetere arbitror ut interea effari possis, quid velis. Ac, profecto, etiam cupidus sum scire, quemadmodum a crimine proditionis erga Bodmilcarem te purges, cuius sub imperio, ut mihi eius ex litteris palam est, a rege Hiram positus fueras.”
“Unum tantum est quod quæram,” respondeo illi, “atque si tuum responsum criminis me coarguit, licebit me obtrunces, pendas, crucifigas, pro tuo arbitrio. Ullumne tibi est documentum sigillo, manuque Bodmilcaris munitum?”
E pera iuxta se pendenti volumen papyri depromit, evolutumque mihi ob oculos ponit.
“En testimonium Bodmilcaris scriptum, sigillatum, ac propriá manu subnotatum. Hoc te certe satis coarguit, et crimen tuum comprobat.”
“Plane contrarium!” redarguo ego. “Bodmilcar in propriam foveam incidit. Hic est pactum nostræ societatis!” His verbis documentum e manibus Hannonis eximo, Suffetique ad inspiciendum porrigo.
“Sic, profecto!” prosequor ego; “illud documentum leges initæ a nobis societatis complectitur, ac vel levi obtutu perspicies Bodmilcarem ad mecum navigandum, sub meo imperio convenisse. Quin vel ipsum sigillum, quo pactum ratum et acceptum confirmaverat, iis paucis nummulis præstinavit quos ego, ne fame periret, ad emendum sibi cibum, Tyri donaveram. Quem nunc, obsecro, proditorem iudicabis?”
Adonibal documentum magná curá lectitabat, nec parum sollicitari videbatur. Pauca post momenta surrexit, et sic est fatus:
“Amice, Mago, palam est me minus recte de te iudicasse. Prorsus nihil posset clarius demonstrari, quam infidelitas Bodmilcaris. Ignosce mihi præceps iudicium. Decebat me scire in antecessum, nec te, neque tuos tantæ proditionis reos unquam futuros.”
Quum itaque fraudem, a Bodmilcare perpetratam, in propatulo videret, perquam optabat ipsam veritatem cognoscere, pollicitusque est se iustitiam cuique redditurum. Ut vero ego historiam rerum a Bodmilcare gestarum ordine recitarem, vix limites indignationi suæ ponere valebat.
“Pro Deum Báal-Peor Berytium!” exclamat ille, “siquando Bodmilcari contingat, perinde ac suis, in manus meas incidere, intra horam cuncti crucifigentur.”
Tunc ad Hannonem conversus:
“Tu autem, scriba,” inquit, “quamquam ætate minor, proprio videris consilio pollere.”
“Mi Domine,” respondit Hanno, “nisi Navarchus Mago iam antea mihi clarum fecisset, quantum acumine discrimen statuendi iustitiamque vindicandi clueres, tantum ausus nunquam fuissem. Nihil timendum arbitrabar eum, qui adeo noverit veritatem patefacere.”
“Hem, Mago,” leni risu me affatur Adonibal, “acris ingenii iuvencum in eo tu alis; verúm, nunc iuvabit pocillum vini uná libare. Multum habeo de Bodmilcare dicere; et mox tot tuorum mecum discumbere posse spero, quotquot tibi videbitur.”
Postquam illi pro beneficio atque honore hospitii gratias egeram, Hannonem officialium laterculum concinnare iussi, quo brevi confecto, custodum uni eundem concredidi. Interim vinum allatum erat, atque Adonibal eburneum poculum propriá manu cuique nostrum porrexit ad labella usque ex argento Tartessiaco politissima plenum. Sorbitantibus vinum, ipse satis disertis verbis indicabat sibi persuasum esse nos Uticam omnino vacuá manu non venisse.
“Non ignoro,” inquit, “potiorem oneris tui partem regi Davidi competere; at ego suspicor satis veterem te navigatorem esse, quem occasio propriis quoque rationibus negotiola agitandi haud fallat. Dic, ergo, sodes, quid habeas venale?”
Fatebar illi me sulphuris, lapidumque vulcanicorum copiam comparavisse, quippe quæ merces in Libya facile divenditentur.
“Ita, profecto, res se habet,” inquit ipse, “satis commoda pretia pro iis obtinebis. Sed quid aliud?”
“Eheu, mi Domine, Suffes,” inquam, “probe tu quidem coniectabis mihi cum Ioniis et cum Siculis semel iterumque velitandum fuisse, ubi, ut mirum tibi haud videbitur, unam alteramque micam licuit mihi lectitare.”
“Ha, ha!” in stomacho ridens, festive ac lepide senex subiicit: “Verus tu, inquam, Sidonius es; cedo, quot habes?”
“Unum et sexaginta;” respondeo illi; “sunt omnes ad unum musculosi ac lacertosi masculi, quorum pares nunquam videris. Consilium fortasse urbanum eos præstinare volet. Æquo etiam pretio venderem; mallem tamen catervatim, quam singillatim evendere. Forte Civitati persuaderi poterit ut eos præstinet.”
“Probe ac recte mones, mi amice,” assentitur Adonibal; “æquum proponis dignumque quod perpendatur. Nuper enim, nec paucos, et immites cum Libycis gerebamus conflictus, ac rimas inter milites actas certe sarcire debebimus. Sumptus in hos Græculos tuos probe videtur locatus. Sub imperio ducum Phœniciorum, præsertim in arcibus, præclara servitia præstant, si autem cadant, ingens iactura non est. Me rem expedire posse confido, ac manipulum abs te redimere. Posse me eos arbitror turbæ Ægyptiorum, quam a Bodmilcare præstinaveram, annumerare, eosque turmatim disponere, aliquos in præsidia, alios ad opera, denique alios ad cædendas arbores dimittere. Ægyptii in ædificando plurimum possunt.”
“Rectene te intellexi,” quæro ex eo, “a Bodmilcare te Ægyptios præstinasse? Balatronis eius proditionibus nullus prorsus videtur esse finis. Hi, mihi crede, Ægyptii commodati ad nos persequendos illi erant a Pharaone. Aliquot naves eorum prope Cretam perierunt.”
“Ille mihi vendidit hominesque navesque;” ait Dominus Navalium. “Ii quidem primum clamorem sat violentum ciere cœperant, sed unus alterve in carcere dies, victusque tenuior, mox eos subegit, et nunc agnellos eos putaveris.”
Recolendo astutiam huius Bodmilcaris, quá fœderis socios ludere non verebatur, risum tenere nequivi.
“Rideas licet,” inquit Adonibal, partim iocose, partim serio, “nequam ille scordalus et Ægyptiorum ora sublevit, et tibi, veteri pontivago, verbis datis te emunxit. Tuá fortasse intererit scire eum hinc duobus gaulis meis atque trecenis Phœnicibus solvisse.”
“Per Deúm hominumque fidem!” stupens exclamo, “quí hoc perfecit bipedum perditissimus?”
“Tercenti malefactores, ad deportandum in patriam damnati, huc congesti erant. Carceres quum mei confercti iam essent, statui eos primo quoque tempore in fodinas Tartessum devehendos. Bodmilcari, opportune advenienti negotium committo. Ad exsequendum opus duos illi gaulos commodo, eumque a me subsignato diplomate munio. Quid tum latro patrat? Deus Chusor Phta, omnesque Dii eum perdant! Quoniam omnes bene sanos, viribusque optime valere intelligit, eos libertate donat armatque et omnes in sua stipendia recipit. Itaque nunc ex omni parte paratus est ad te, meis gaulis, primum quam ei copiam tui feceris, adoriendum.”