Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille
Part 13
“Cernedum illum nebulonem!” audiebam eum dicere, “cum torque e baccis aureis, substratum cærulo vitratoque albo; eo me potiri oportet; sed ne tam bellulas munditias vitiem, caput eius iuvabit me percellere.”
Quoniam constratum nostrum aliquot cubitis altius erat quam hostium, sagittarii sui minus quam nostri poterant; ideoque, ut sese a nostris missilibus imbris instar cadentibus tuerentur, pedes in cavum navis retraxerunt. Hoc animadverso, Hannibal, Sammai atque Bichri, cum aliquot comitibus, in eorum constratum desiluerunt; Ionas, suo incauto ac temerario properandi modo magno sonitu prolapsus est, sed cito pedibus potitus, prorsum ruit, miserumque quemdam Tyrrhenium se abdere conatum calce prehendit, antequam is profugium attigisset, eum circum se in gyrum agere cœpit instar fundæ, et, postremo, ingenti vi eum lateri navis impegit, cerebrumque excussit. Breviter actum est negotium cum iis, quibus usque in constrato manere contigit; paullo enim post nostri, qui per meatum cavi subterna penetraverant, reverterunt, vicenos secum homines ducentes, quorum undenis haud pauciores, ut stupentes videramus, populares nostri, Phœnices, erant. Eorum vestitus, non minus quam lineamenta vultus, hoc protinus palam fecerunt.
Rebus hic exactis, licebat nunc animum mihi a littore ad mare convertere, ac videre Dagonem iam alteram navium depressisse, alias autem duas, cum Cabiris iunctim, versus littora pellere. Mihi quoque visum est cum nostris sociari, hostesque insectari. Una fugitivarum, post breve effugiendi tentamen, imbre lapidum e nostris machinis sparsorum obruta, quum sentiret salutem in fuga se frustra quærere, consilium sese dedendi indiciis significare cœpit. At capturam huius navis morte duorum militum nostrorum præstinavimus; atque dum animi omnium nostrorum in capienda atque mancipanda hac erant intenti, altera, usa opportunitate oblatá, effugit.
Minimá quam poteramus morá interiectá, ad littus, ad prædam, illic a nobis relictam, redire properavimus. Opportune pervenimus. Samnites enim eventum pugnæ ex tuto speculabantur; quá peractá, e superioribus locis festinanter descendebant, et ad compilandas naves derelictas properabant Sed tempestive eo appulsi, misi manipulum militum qui eos cohiberet, et usque eo compesceret dum micas, ex epulis nostris relictas, ipsis capere liceret.
Primum nunc nostrum negotium erat eam, quæ scopulis hæserat, navim exonerare. Cavum eius interea aquá ad altitudinem pæne duorum cubitorum complebatur, et quovis fere temporis momento mergi poterat. Nulli ibi captivi reperiebantur. Interea enim temporis, dum nos cum altera navi colluctabamur, plerique Tyrrhenorum scaphá effugerunt, cæteri autem undis confisi, salutem in continentem enatando quæsiverunt, sic tamen, ut terrá potitos, Samnites comprehenderent. Cabiri tamen atque Dagon ternos et tricenos ceperunt, quibus et illi novem annumerandi sunt, quos ipse ceperam, ita ut universim duo et quadraginta essent. Hi, primum omnibus quæ quisque cuiuscunque valoris possederat exuti, nautis trium navium nostrarum attribuebantur, quibus ius esset eos nostris colonis in littoribus Libycis vendere, ubi, sine omni dubio, sive ut militum, sive ut opificum munere summo usui erant futuri.
Undecim Phœnices his eventibus circa se magno gaudio lætitiaque afficiebantur; eorum enim captura reapse liberatio fuit. Namque ut ipsi narrabant, Sidonici gauli nautæ ipsi fuerunt, qui in oris Sardiniæ naufragium fecerunt, sed mortem lintre sua effugerunt. In eo discrimine conabantur unam coloniarum nostrarum eius insulæ adire, sed nimiá tempestate sæviente abrepti, post diuturnam miseramque iactationem in continentem delati sunt. Inde iter versus Septemtrionem aggressi, quoddam emporium Phœnicium in ora maritima conditum adire conabantur; sed in eo itinere in manus Rasennarum inciderunt, qui eos in naves suas piraticas, ut in iis servitio essent, deduxerunt. Omnes hi erant perquam pannosi et laceri, atque fame et inediá prope confecti; non mirum si lætitia eorum omnes fines excedere videbatur, quum ego non modo cibo potuque eos recreavi, vestituque ornavi, verum etiam æquá conditione cum cæteris, in numerum nautarum meorum eos cooptavi. Fuit in numero eorum peritissimus quidam gubernator, et quidam archinauta; quo factum est ut iactura nostra fere ex integro sarciretur, præsertim quum etiam ii, qui vulneribus a muneribus detinerentur, pedetentim valetudini restaurari inciperent.
Reliquam diei partem sedulo labori impendebamus: mortuorum cadavera despoliata undis dedimus, prædam collegimus, et in nostras naves comportavimus, elenchos earum rerum confecimus; quibus rebus ita explevimus diem, ut sol iam pridem occubuisset antequam parati ad vela pandenda essemus, atque usum venti secundi capere, quem, postremo, idoneum nacti, iter versus freta Siciliæ aggressi sumus. Naves captas, perinde atque omnem prædam, sive nimis onustam, sive minoris valoris quam quæ arduo avehendi labore digna videretur, Samnitibus reliquimus, qui prædam a nobis relictam conspicati, ut sibi omnino insperatam, ad eam magnis clamoribus convolarunt.
Cœnam post hæc læti et hilares paravimus. Eam sumentibus nobis, quam prospera negotia egerimus, quam feliciter pugnaverimus, populares nostros liberaverimus, quam pretiosam prædam ceperimus, in labiis cunctorum erat, et quisque alteri de his rebus gratulabamur. Hannibal præsertim molimen aggeris subaquanei laudibus in cœlum efferebat.
“Technæ illæ vetustate tritæ sunt,” iocatur Himilco. “Eandem nos quondam tendiculam Cariis, in insula Rhodo tetenderamus, atque undenas eorum navium cepimus, prædæ vero nullus fuit finis. Veterani nautæ Tartessenses rerum earum peritissimi sunt.”
Sammai manibus exhibebat par armillarum plexarum, atque torquium eiusdem normæ, figurá lunæ dimidiatæ planæ ornatorum.
“Suntne hæc, Navarche, obsecro, solida ex auro?”
“Ita, profecto,” respondi, “et e purissimo quidem. Aurum autem ex Eridano et e Rhodano obtinetur; tu autem mereris, ut ob eam prædam tibi gratulemur.”
“Ego quidem,” ait Hanno, “ne unum quidem hostem interemi, neque cepi, et sic æquum erit ut meá portione prædæ contentus sim; fateor tamen me mirum quam concupivisse vas quoddam, quod inter merces captas conspicatus eram. Vas illud exquisitissimá arte est pictum, unde certe constare arbitror istos Rasennas, turpissimi ut visui sint, tamen arte cunctis longe antecellere.”
Certiorem proin eum reddidi prorsus nihil obstare quominus suis votis potiretur, rogavique eum, ut elenchum de universa præda conscriberet. Eo perfecto, quum oculis perlustrarem, cito reperi, haud multum miratus, longe plures merces aureas quam argenteas ibi enumerari. Non enim me præteribat Tyrrheniis nullum, aut certe non multum, esse cum Tartessiis commercii, nec cum aliis regionibus argentiferis; compertum porro habebam facilem eos accessum ad Eridani sabulones, item, per itinera a Ligusticis captivis facta, patere illis montes ad Rhodanum. Satis magna etiam aderat copia mercium ænearum ex Inferiori Vitalia, inter quas et plura signa erant, quæ, ut satis constabat, Deorum erant simulacra.
Interim Gisconem accersi iubeo, ut eo interprete a captivis quædam sciscitarer. E sermone eorum quodammodo obtuso intelleximus eos patriá Populoniá esse oriundos, regisque Tarchnæ subditos, qui in vicenis oppidis Tyrrheniorum regnabat. Populoniam suum unicum portum esse dixerunt, et illinc semper se proficisci consuevisse; naves suas a Ligusticis nautis atque remigibus administrari et impelli, milites tamen prope omnes Rasennas esse solitos. Duos principes suos memorarunt, alterum nomine Vivennam, alterum Spurinnam, in prœliis fuisse cæsos. Himilco putabat hæc nomina cum Vitalicis nominibus Vibii, atque Spurii, eadem esse.
Quum Deorum simulacra ænea captivis exhibebantur inter prædas spoliaque reperta, hi ea protinus agnoverunt, nominaque indicarunt. Hæc autem huiuscemodi erant: Turms, idem qui Hermes Græcis; Turan, ut ego coniicio, nostra Astartes; Sethlans, idem qui Chusor Phta; Fufluns, qui est Dionysus Græcorum; item alia nomina, ut Menvra, quod ne fando quidem unquam audivi, quod tamen Himilco docet Vitalorum Minervam esse. Tyrrheni ulterius prosequentes narraverunt sibi cum Latinis fœdus, item cum Oscis (vel Opscis, Occis, quod nomen nostrá linguá operarios sonat), perinde atque cum semibarbaris Samnitibus, fuisse, qui quidem ex eadem stirpe oriundi, eádemque linguá usi quá Osci, in eorum agros ad Vulturnum, sive “aquam volventem,” prædandi causá sæpe irruisse, perinde atque agros Latinorum, ad Noveam, sive “Novam Urbem,” sæpe devastavisse. Sociis fœderis eorum Rasennas, ut socios tuerentur, Samnitibus bellum indixisse, et eo modo profectos nobis occurrisse, et a nobis devictos, in nostram potestatem concessisse. Hæc fere erant quæ captivi mihi impertire poterant; quibus auditis, eos in curam nostrorum, ad loca sua propria dimisi, et iam será nocte omnes nos quieti tradidimus.
Postridie eius diei, vix cœlum rubescere cœperat, quum ego surrexi, et quum prodiens aliquantum ad lævum dispicerem, lumen, flammas, et in altum exsurgentem atrum fumum cum cadente favilla Montis Ætnæ conspiciebam. Mulierculæ duæ, item omnes viri, qui antehac spectaculum hoc genus nunquam viderant, mirabundi, alii vero terrore perculsi, tantum miraculum contuebantur. Hannibal cæteris haud minus stupuit, dixitque se, nisi contrarium sciret, faucem ipsius Orci patefactum crediturum; sed insuper addidit dolendum esse, quod tanta, tamque immensa naturæ vis ignea nulli servitio humano subigi possit; quæ tamen ad expugnanda oppida quanto adiumento esse posset. Interroganti mihi utrum montem ignivomum in Cilicia nunquam vidisset, respondit se eum sæpenumero quidem præterivisse, nunquam tamen illi fortunam ita favisse ut erumpentem eum præterire illi contigisset.
Spatio satis propinquo Ætnam prætervehebamur, ad audiendum eius ructationes atque tonitrua immania, quibus mulierculæ perterritæ, in casterias se receperunt. Hanno sciscitabatur, quantum a monte abessemus.
“Sexaginta stadia minimum,” respondi, “mirari tu videris quod tam clare videatur; interdiu tamen luce plená, mons, quamvis celsus, minus erit conspicuus. Ratio autem, quare tam prope navigandum censuerim, erat, ut tanto luculentius Fretum Siculum transfretare possemus.”
Ionas, qui primum magno terrore erat correptus, quum videret nos iusto propius ad ignivomum accessuros non esse gaudium suum haud celavit. “Valent quidem hæc omnia,” inquit, “e longinquo; culina hæc est Nergal, senis galli, cuius caput supra est in cœlo, pedes autem infra, in terris. Sic, profecto, hæc culina est sua; ubi sua behémoth, atque leviáthan assat. Veniet tamen tempus quando El Adonai exterminabit eum, posterique Israel epulabuntur[1] eo, eiusque artubus opimis, omnibusque delitiis eius.”
“Fave linguæ, fatue!” reprehendit eum Sammai, “apage stultiloquia Danaitarum, fabulasque ebriorum Ephraimitarum!”
“A, nihil quidquam affaniarum et gerrarum isthæc!” gesticulandus obtestatur Ionas. “Annon sunt tibi ante oculos testimonia, hæc accuratissime vera esse? Quid incolæ Eltece respondebunt quum illis narravero me culinam Nergal vidisse?”
“Tace, inquam, opprime os!” Sic fatus, Sammai palmo suo os gigantis, impactá magná alapá, obruit.
“Hem,” grunnit ille, “linguam meam frænarene oportebit? Quid ita? Siccine debeo?”
Dum hæc et talia agitantur, satis celerem versus Septemtrionem cursum tenebamus. Himilco interea suique nautæ Aminoclem, cæterosque Phocæos, variis terriculamentis in summum terrorem agitabant.
“Mons ille,” inquit hic, “cui oculos defixos habebas, est Cyclopum; nunc iuvabit te oculos dextrorsum sinistrorsumque circumferre, cernes enim Scyllam atque Charybdim. Scitis enim vos qui illi sint Monstra illa sunt voracissima, quæ solidas adeo naves, cum nautis unà, sorbere consueverint. Auscultate modo paulisper et iam audietis illa boare; ingenti videntur fame urgeri.”
“Memini me vidisse,” inquit nautarum unus, “ternos gaulos duasque actuarias uno haustu tam commode deglutivisse quam ego poculum vini haurire soleo.”
“Quin, quis mortalium crediderit,” excipit gubernator, “me teste accidisse ut Scylla sublatis in altum capitibus solidam classem sic discussisset ut præfectus classis illac, in craterem montis ignivomi elisus fuisset.”
Nec Himilco quidem utique sinere poterat ut nautæ eum nugis scommatibusque in vexandis suis captivis imperitis superent, ideoque et ipse sic prosequitur:
“At vero ego propius Scyllæ cunctis vestrum fui. Nocte enim quadam nubilá in prora eram, nec Cabiros ullo pacto discernere poteram, quum subito pone me leni motu fauces eius hiare sentiebam, sed ingenti saltu me subduxi, nec, pro bona fortuna, nisi capedulum mihi eripuit, atque, ut postmodum reperi, totam lagenam optimi mei Berytici, tresque solidos caseos mihi devoravit.”
Ionas hæc omnia intentissimus auscultavit; tum quærit:
“Et quid tu, gubernator, obsecro, tum egisti? Scio, equidem, quid ego meá vice egissem; scilicet per orificium illi ingentem plagam inflixissem.”
“O, nihil quidquam ulla verba vel plagæ profuissent; ipsa enim me prorsus non intellexisset, quandoquidem Scylla unicam nonnisi linguam callet, Læstrygonum autem ea lingua est.”
Cæterum hæc omnia tam serio-iocose prolata sunt, ut risum vix vel ipse continere posset, sed Aminocles pavore trepidans se illis subduxit, cæteri autem Phocæi sese in cavo navis præ metu abdiderunt.
1. Quum Messias advenerit, Iudæi omnes gentes terræ ferro ignique \ delebunt, ipsi autem epulas triumphales celebrabunt; n. 58.
Caput X.
Gisco Inauritus Auriculas Recuperat.
Tametsi aquæ in Freto Siculo a Septemtrione ad rectum promontorii ingenti volumine magnoque impetu ferantur, unde fabulæ mirificæ a nautis confictæ ad terrendos imperitos hodiedum circumferuntur, nos fretum omnino sine difficultate superavimus, atque alvei tam eramus gnari, naves vero clavo remisque ita scite paruerunt, ut ne celeritatem quidem minuere deberemus. Littora utrimque editiora sylvis dumetisque virebant, super quæ rupes præruptæ, mœnium instar, cineraceo colore eminebant, veluti arces in fastigiis constitutæ. Loca anchoris iaciendis idonea ubique abundabant, præsertim in sinu ipso, iuxta insulam, in freto. Attamen satius duxi hic non consistere, sed celerrimo quam poteramus cursu progredi, ut ante occasum ad caput flexionis viæ, e regione promontorii ad Lilybæum, quem locum nostrates frequentare consueverunt, ut ibidem sulphur, lapidesque vulcanicos compararent. Nonnulli Siculi mappalia habent in declivitate promontorii. Hi cæteris suis popularibus in Meridiana Occiduaque insulæ parte, paullo humaniores sunt, quod frequentior cum peregrinis conversatio animos eorum magis emolliverat; sed perpetuus Latinorum ad eos influxus, ut mihi quidem videtur, intra breve tempus hos numeris obruet, eosque omnino extinguet.
Superato Promontorio secundum littora insulæ Occasum versus navigabam, iugis Æolicis ad dextrum relictis, sub vesperum ad loca anchoris idonea perveni, ibi constiti, repertisque intra circiter binos sagittarum a littore iactus aptis suffugiis, denique anchoras ieci. Sed quoniam de natura loci nihil plane habebam explorati, nec merces eá nocte exonerare, neque cum incolis ullum commercium inire posse rebar, et ad posterum mane rem deferre statui. Tamen aliqui incolarum cum faculis ad marginem usque aquæ accesserunt, atque variis indiciis animum erga nos amicum significarunt, quibus ego respondendum curavi, si, quantum possent sulphuris, corallorum, conchyliorumque allaturi essent, me cum iis libenter acturum. Quum hi diutius morati denique sentirent me in consilio perseverare, nec cum iis tunc negotiari velle, ægre discesserunt.
Paullo post horum discessum Himilco ostendit mihi latibula thynnorum prope ad manum, petivitque facultatem aliquot capiendi. Quandoquidem nostris iam pridem nulla erat facultas recens captis piscibus vescendi, quominus capiant, non abnui; proinde suasi ut delectis piscatoribus peritissimis, horum in societate id institueret. Pluribus igitur hamis ac tridentibus, item filis et chordis, tridentibus illigandis, ut his adminiculis pisces perfixi evelli possent, in scapham submissis, negotium Bichri duobusque sagittariis commisi, qui cum iis unà descenderunt. Ionas quoque, quippe qui, ubi de cibo potuque agebatur, se nunquam non alacrem præstare solitus erat, facultate eá lege obtentá, ut tubá, faculisque pisciculos allectaret, se his societate iunxit. Repertum est Aminoclen huius artis piscatoriæ perquam gnarum esse. Quamprimum itaque intellexit nihil a monstris, de quibus tantum in fabellis narrari audiverat, sibi verendum esse, ad sequendos cæteros facile animum adduxit.
“Quí factum est, obsecro,” quærit ipse ex Himilcone, “ut et Scyllam et Charybdim, tam facile ac penitus evaderemus? Ego, profecto, semel iterumque prospectavi, sed, reverá, quod timendum esset, reperi nihil.”
“Ne ego quidem,” affectatá gravitate respondet Himilco, “monstrum enim illud vetusculum singulo quoque die visui non se offert; fieri etiam potest ut timore quodam teneatur, forte rubrá Hannibalis cristá, aut vero tubá Ionæ ipsum perterritum est. Utcunque, ratio, quare hæc monstra tam parum sibi constent, sufficiens reddi nequit.”
“Ac recte quidem monstrum illud sibi cavit quum mihi obviam fieri ratum non habuerit,” clamitat Ionas, “nam visá culiná Nergal, nihil quidquam est quod attentare non audeam.”
Aminocles usque anceps ac dubius de his rebus, animi pendebat; quod vero ad montem attinet ignivomum, sciscitabatur utrum satis in tuto essemus.
“Quidni? in tuto?” ait Himilco, “enimvero flammæ ab eo loco, quo eas videras, sexcenta stadia absunt, nec reapse aliud quam imaginem aeris a nubibus reflexam vidisti.”
“Cuncta hæc,” arguit Ionas, “culinæ sunt Nergalis; et bellæ quidem; satis in iis caloris et numero ciborum abundat! Licet illi affatim coquere et assare. Ipse vero certe capitalis est cocus.”
Nautæ istiusmodi facetiis ac nugis mirifice delectabantur; atque quum Himilco vultu gravi pergeret verba Ionæ interpretari, Aminocle usque pavente, iterum iterumque in cachinnos solvebantur.
Piscatio e sententia successit. Capturæ aliquot abundantissimæ erant. Denique ante diluculum scapha rediit, atque nautæ bene meritæ quieti sese tradiderunt.
Postridie multo mane, incolæ, quos priori vesperá ad nos venire videramus, multo maiori numero ad nos reverterunt; atque unus eorum minime dubitabat se fluctibus committere, et ad nos pernatare, quem nos in Astarti amice excepimus. Is vir erat, qui prototypi loco veri Siculi existimari poterat: staturá procerus, humiliori fronte, tenuiori naso labiisque, imberbi mento, colore denique vultús pæne cupreo. Latine nos affatus est, certioresque nos reddere cœpit partem insulæ ad Orientem a Latinis teneri, eosque Siculis infensissimos esse. Ad hæc ego respondi me Phœnicem esse, atque Italos Latinos, Italos Samnites, Umbros, ac Sabellios me eodem loco habere; me ad eos mercatum venisse, ab iis merces, uti coralla, sulphur, saxaque vulcanica, bono pretio postulare; quæ si ipsi suppeditare possent, me præstinare paratum esse. Ad hæc is respondit:
“Subditi nos sumus regis Morges, qui nos, præterquam in mediterraneo, negotia agere non sinit. Veni mecum intra eos quos vides montes, ibi mercibus, quas memoras, abundamus; illic licebit, si ita videbitur, merces cambire.”
Zelus eius quo nos ad excedendum, mercesque nostras in aridum efferri hortabatur, suspicionem meam suscitavit; nullo tamen diffidentiæ indicio prodito, pro specie, proposito eius annui, et ad evehendos mercium manipulos, præsidiumque sexaginta armatorum subsequendum paravi; præterea cavendum etiam iudicavi ut omnes mei sagittarii Cabiris impositi, cum omnibus suis machinis apparatuque bellico, proxime quam aquæ sinerent ad littus deveherentur.
“Quid attinet tantam armatorum turbam mittere?” quærit Siculus, postquam excesseramus; “Sufficimus nos ad merces vestras baiulandas; aliis non est opus.”
Quum illi explicuissem mihi in animo non esse in mediterraneum procedere, sed eos, si merces suas cum nostris emutare vellent, ad nos in littus accedere oportere, animo multum commotus erat, et ad consultandum cum suis sodalibus discessit. Interea, dum ipse aberat, usus opportunitate oblatá, cunctas nostras hydrias limpidá e rivulo aquá, quæ se hic in sinum effundit, compleri iussi.
Emissarium redeuntem duo comites sequebantur.
“Nolite dubitare montem conscendere;” sic nos legati inclamant, “nos enim non modo merces vestras, sed, si videbitur, ipsos adeo vos supportabimus. Venite igitur!”
Multis deinde verbis me sollicitare cœperunt, ut, positá dubitatione, iter ingrederer, negotia legati perquam fructuosa polliciti.
His ego paucis verbis ostendi rationes, quare a littore abscedere non possem; esse etiam in animo hoc ipso vespere solvere, nec proinde otium suppetere, ut eos voti compotes facerem. Interea nautas merces nostras evolvere, visuique exponere iussi, præsertim minutiores, veluti ocellos vitreos, crepundia, ollas, lebetes refulgentes, lagenas, telas tinctas, aliaque eius generis. Hæc suam aviditatem adeo titillarunt, ut se iam nullo modo continere possent, et quum intelligerent me a proposito recedere prorsus nolle, ad suas merces afferendas festinanter abiverunt.
Moribus rudes et incompti, super singulis mercibus harilari tentaverunt; siquando autem quidquam quod admodum placeret conspexerant, e manibus nostrorum eripere conabantur, minora autem furtim subducere; nos tamen oculis alacribus vigilabamus, atque singulas merces quas ab illis mercatus eram, protinus in Dagonem referri, aut in nostra navi abscondi curavi. Turba Siculorum interim augeri cœpit, atque eodem progressa sua aviditas, habendi cupido, atque temeritas, et hoc adeo quidem, ut consultum putarem Sammai, Bichri, et Himilconem meæ securitatis causá accersendos curare.
Subito Gisco, qui in littore sedens tacitus observabat quæ apud nos gererentur, in pedes exsiluit, atque humerum Himilconis attrectans, eius animum ad certum subitaneum tumultum pone turbam Siculorum attentum reddit. Eius indicium et ego animadvertens, eo oculos meos converto, videoque ipso temporis puncto quemdam ducem, vel principem, viam per turbam tentare, cui omnis frequentia cedere videbatur. Ante eum virgæ, vel taleolæ ferebantur, cuncti rubro picti, atque corallis, conchyliis, aliisque rebus fulgentibus ornatæ. E longissimo horum certa quædam ornamenta oscillabant pendentia, quæ quid essent, discerni haud poterat; mihi tamen vix quidquam aliud, nisi folia arida esse videbantur. At Gisco me peritior erat.
Digito in proceram virgam collimato, voceque faucibus hæsitanti, sic me inclamat:
“En meas auriculas, Navarche!”
“Quid? tuæne auriculæ? Quid tibi in mentem venit?”
“Illic, cerne sis, illic super illam arundinem! videsne illas res colligatas? Novi ego commodum quid illæ sint!”
Etiam ulterius secum mutiebat: “Certe quisque suas auriculas noverit.”
In cassum aciem intendebam, dignoscere, utræ cartillagines, quas Gisco suum par auricularum esse contendebat, suæ essent nec ne; nihil prorsus indicii, quo unum par ab altero discernere possem, vidi.
“Nihil refert,” inquit Gisco, “cognosco eas; quin et aliud quid cognosco, scilicet ducem illum; is enim ipse balatro est qui eas mihi resecuerit.”