Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

Part 12

Chapter 12 3,323 words Public domain Markdown

Unus gubernatorum, legatus omnium nautarum, ad me accessit rogatum, ut cuncta spolia, primá datá occasione, simul venderem, et e manubiis suum cuique annumerarem; interea haud me gravatim facturum sperare, ut, quidquid æquum pro rata parte mihi videretur, eis in antecessum tribuerem. Vera horum consilia cito perspexi. Exploratum enim cunctis erat omnes fere regiones maritimas, veluti Uticam, Carthaginem, Gades nummis Phœniciis tamquam suis uti; quamobrem in votis habebant singulis his locis egredi, sibique pecuniæ dispendio oblectamenta parare. Ex meá quidem parte nihil obesse ratus quare eorum postulata negarem, Hannonem elenchum cunctorum spoliorum concinnare iussi, appositis singularum mercium pretiis æstimatis, quæ ego empturus pro iis solvere vellem. Hunc pretiorum elenchum in singulis navibus e malo suspendi curavi, pretiis in siclis supputatis, ut quisque videre et intelligere posset; et quum tam merces, quam earum pretia ab omnibus probari comperissem, eádem ipsá vesperá suam cuique ratam partem denumeravi.

Chryseis atque Abigail eandem vesperam ægrotis ministrando exegerunt.

Postridie captivos adduci iussi. Portiones cibi potusque iis perinde atque cæteris attribuebantur; tamen, ut de Dagone ac de Astarti congregati adstabant, nimis quam tristes, oculis deiectis, diffidentes ac tristes solum contuebantur. Adhibito Hannone interprete, delectum unum, qui præ cæteris moribus et humanitate antecellere videbatur, de gente, patria, domoque interrogari curavi.

“Græci sumus,” respondit ille, “de gente Phocæorum. Certas domos nullas habemus, sed regionem vicinam Monti Parnasso incolimus. Cum uxoribus prolibusque nostris in itinere eramus versus contribules nostros Ionios, sive in Epiro, sive vero Corcyræ. Illic fixas sedes reperire posse sperabamus.”

Lacrymæ ei oboriebantur, perinde ac miseriarum sociis, omnesque misere singultabant. Certiores eos fieri volui mihi eorum miserias ac dolores augere minime esse in animo, meque eorum fortunæ perquam misereri, nec iis quidquam gravius a me inflictum iri confirmavi, ac metum deponi iussi.

“Si nobis in prœlio legitimo ac probo, æquá sorte vobiscum congredi contigisset,” prosequitur ille, “æquo Marte ad mortem usque dimicassemus, atque cladem incommodumque æquo animo tulissemus; at nunc, si amissas in profundo uxores prolesque misere deflemus, quis nos iure criminabitur?”

“Quamobrem ergo nos aggressi estis?” quæro eum.

“Audi igitur,” inquit, “et intelliges. Tribus ante diebus in magnam navim Phœniciam, quæ non sola, sed in societate aliarum navigabat, incideramus. Navarchus illius nos allocutus petebat, ut illi commeatum venderemus. Quando Phœnices nos quasi in Deorum numero habebamus, omnes nostri paratissimi obsequebamur, et illi boves, fructus, frumentumque suppeditabamus, ac meus adeo filius, cum aliis, infandum! eò profectus erat. Verum, simulac totum commeatum in navim sublevassent, velis vento datis, piratæ illi effugerunt. Nihil quidquam fieri poterat, nec de recuperandis nostris hominibus, bonisque cogitari; naves enim nostræ vestras celeritate non æquant. In furorem itaque acti vovimus, ac iureiurando confirmavimus, vindictam nos sumpturos, statuimusque primos, quos casu obviam habituri Phœnices, nos adorituros. Fato evenit, ut vos hi primi essetis. Ex his palam sunt omnia.”

“Bodmilcar, per omnes Deos immortales!” magná voce clamat Himilco. “Bodmilcar is est, qui nos omnes in tanta rerum discrimina adduxit. Mortem Hadlai, omniumque fortium virorum nostrorum ei debemus. Ut male ille damnosus pereat! Dii, Deæque omnes, qui uspiam sint ac fuerint, aut futuri sint, eum pessime perdant!”

Cognoscendi cupidus, utrum malæ hæ suspiciones veris fundamentis niterentur, sciscitabar de forma ac specie navis Phœniciæ, et reperi eam non modo navim vastam, celsam ac rotundulam fuisse, sed et homines in ea, a nautis minorum navium, quippe qui vultu fusci fuerint, et vestitu diversos, omnino discrepavisse; præterea, navium minorum rostra capitibus anserinis ornata fuisse.

“Melcarth est, atque Ægyptii, sine dubio!” ipse clamo.

Phocæus, me concitatum ac perturbatum videns, obstupuit.

Verum ego memet cito composui, quæsivique ex eo, utrum inter captivos esset, cuius constantiæ ac fidei me concredere possem. Respondit ille suum proprium fratrem ex iis esse, e cæteris autem quinos patrueles atque consobrinos; his præterea addidit, uxorem unius patruelium navi Phœniciá abreptam fuisse.

“Accerse eos!” mando illi; ac, paullo post, sex iuvenes, specie dumtaxat fortes atque agiles, coram me steterunt.

“Visne iterum filio tuo potiri?” quæro e Phocio.

“Meone filio?” repetit ille quæsitum. “Restitue eum mihi, et tu vere divinus a nobis omnibus existimaberis.”

Hoc audito docui eum, Phœnicem, qui filium eius abripuerat, infensissimum, atque implacabilem esse inimicum. “At vero,” adhortor eum, “tu modo præsta te servum fidum mihi, tunc licebit tibi sperare, ut, serius aut ocius filio tuo potiaris.”

Nunc ad Hannibalem conversus, hos septem chitonetis indui, armarique iussi, atque suis militibus adnumerare, cæteros autem ad remiges auxilio misi. Satis enim bene sciebam sive Uticæ, sive Carthagini, ubi tum remiges, tum mercenarii, nunquam non requirebantur, facile omnes vendi posse.

Septem itaque Phocæi manus meas deosculati præ lætitiá flebant; cæteri vero angoribus multum levati, longe quam in stegam venerant lætiori corde ad remiges descenderunt.

1. n. 57.

Caput IX.

Terra Boum.

Tertio post prœlium mane montes Italiæ conspeximus. Sinum ingressi, ad Septemtrionem a quo pæninsula iacet Iapygea, pedetentim ad ostia pervenimus fluminis, leni lapsu planitiem, inter lætos campos, lucis pinuum ac rhododendrorum, et irriguis pratis diversum. In regionibus mediterraneis, ad centena circiter a littore stadia, iugum montium liventium, ex parte sylvestrium, sese extollebat, partim cacuminibus asperis ac præruptis distinctum. Ad anchoras iaciendas satis idoneum locum nacti, et, quod tam aqua, quam pro pecore pabulum comparandum erat, statui sine mora consistere, ac, navibus destinatis, terram petere. Omne itaque pecus, terrá potitus, in pascua dimisi. Opus tamen hoc omni difficultate non carebat. Gregem itaque Bichri commisi, qui cum aliquot armatis, inter hos nostris captivis, eo conabatur armentum agere, ubi pabulum abundanter suppetebat. Hoc eo statuendum putavi, ut armentum in littore naves usque ad Fretum Siculum sequeretur, ubi nisi interea vendere potuerim, naves iterum conscenderet.

“Parum videtur verosimile hicce terrarum boves vendi posse,” asseverat Himilco; “in Vitalia enim sumus, terrá vitulorum. Si capras adtulissemus, cuiusmodi Ioniis dederamus, facile esset emptores reperire. Bobus idgenus hi homines abundant ultra suam indigentiam.”

“Fortasse vera memoras; tamen oportebit nos loca culta, et incolis frequentia, loco harum solitudinum reperire, atque hos Italos, sive Vitalos, utrumlibet sit rectius, alicubi convenire. Necesse quoque est, etiam hic, in Meridie, Iapyges habitare, non tantum in Septemtrione. Callesne etiam dialectum Iapygeam?”

Himilco negabat dialectum quidem Iapygum se callere, sed asserebat se quandam notitiam linguæ Vitalorum habere, perinde atque eius, quá Osci, Marsii, Volsci, Samnites, Umbri, Sabelliique littorum Orientalium, atque Latini Occidentalium, utuntur. Insuper addidit Gisconem satis peritum esse Rasennarum linguæ, cuius usus in regione ad Caurum esset.

Nunc interpres septem captivorum Phocæorum quodammodo dubitabundus ad me accessit, veluti qui quod peteret, haberet. Nomen illi Aminocli erat. Sic ille me affatur:

“Rex Phœnicum!”

Abnui appellationem, docuique eum navarchum me vocari debere.

“Navarche Phœnicum,” inquit, “velis, obsecro; mihi dicere, quá in terrarum plagá versemur.”

“In Italia,” respondi, “in terra armentorum.”

“Sed in qua parte eius?”

“In ea,” inquam, “quæ a diversissimis tribubus Vitalorum incolitur. Ad Meridiem enim, atque ad Ortum solis cum Septemtrione, Iapyges incolæ appellantur; longe hinc ad Septemtrionem Rasennæ vivunt, qui magnas erigunt urbes, atque in fertilissimis ultra montes vallibus regem habent.”

“Nos de his,” inquit Aminocles, “nihil scimus.”

“Exspecta modo paulisper,” interloquitur Himilco, “si forte tuam memoriam aliquo modo refocillare queamus; audi, Phocæe! Nunquamne de Oscis fando audivisti?”

“De Opicis? certe audivi,” respondit ille. “A maioribus nostris traditum tenemus, in prisca vetustate, antea quam Dodonam condidissemus, quin antequam ad Acheloum sedes posuissemus, quum usque frigidas ultra Thraciam terras incoluissemus, in societate cum gente, Opicorum nomine, nos vitam degisse. Iis temporibus continentis, insularumque incolæ Leleges, Pelasgi, gigantes, pumilique, item, monstra fuerunt; sed Dii, iis sublatis, nobis viam paraverunt. Si tui Opsci iidem fuerint qui hi Opici, me de iis antehac audisse probabile puto.”

“Perperam hominem conturbari existimo,” interposui ego, “vides eum te non intelligere.”

“Exspecta parumper,” persistit Himilco, “tamen fortasse evincam. Dic, sodes, Aminocles, unquamne de Tyrseniis audivisti?”

“Nunquam!” respondit Phocæus.

“Curiosum;” mussat secum Himilco. “At ego sæpenumero audivi Græcos de Vitalia loquentes, incolas eius est Tyrsenos, vel Tyrrhenos ab iis appellari; tentandum mihi est iterum. Notine tibi sunt Siculi, Cyclopes, Læstrygones?” elatá voce interrogabat.

Vultus hominis extemplo mutabatur.

“Quid? ain’ tu,” clamitat ille pavore quodam exagitatus, “nos revera in terram venisse eiusmodi hominum?”

“Ita, profecto!” ait illi Himilco, in stomacho ridens, ob propositum assecutum; “hæc, inquam terra est Læstrygonum, illic autem insula est, quam Cyclopes, Siculi, aliique idgenus incolunt. Visum eos ibimus, simul ac Scyllam et Charybdim superaverimus.”

Tandem etiam in cachinnum erupit, quum Aminoclen manus convellentem gemendo fari audisset:

“O, multo satius erat in pugna periisse, quam in terram talium monstrorum venire. O me miserum!”

Omnes ridere cœpimus. Terrorem eius videntes, nemo risum continere poterat.

“Sile, caudex!” eum commoneo, “Læstrygones enim non tibi nocebunt; plurimos eorum conveniemus, nec te devorabunt.”

Dum hæc loquor, is, qui excubias agebat, certiorem me fecit circa quinquagenos homines per planitiem versus nos appropinquare. Ii quidem haud magná nostri fiduciá duci videbantur: nam in extrema sylva dubitantes hæserunt, incerti, utrum versus nos progredi, an regredi magis usui futurum esset. Tandem statui timorem iis discutere, facereque ut accedere auderent, more nempe meo solus iis obviam processi, bonumque animum, quoquo modo poteram, iisdem significavi. Extemplo duo eorum progressi, mihi obviam venerunt. Homines erant robusti, bene pasti, humeris angularibus, mediocris altitudinis; vultu erant fusci, barbá spissá, comis cincinnis, cum capronis in frontibus minus elatis. Lacerti, cruraque eorum prorsus erant nuda, capita nulla re erant tecta; cæteroquin reliquum corpus genus gausapæ, e lana rudi, cui genus pallii superiniectum erat, tegebat, cuius lacinia effusa per humeros traiecta pendebat. Singuli eorum probe armati erant, binis hastis brevioribus, cum spiculis cupreis, pugioneque muniti; plurimi eorum etiam venabula, vel machæras e balteis pendentes, alii arcus et sagittas secum gerebant.

Alter adventantium alterum antegressus, linguá Italicá sic me inclamat:

“Quis tu es? et quid venisti?”

Himilco, qui mecum itabat, eádem linguá reclamat mercatores nos esse, e terris longinquis venisse, et cum iis commercari velle.

“At non Rasennæ vos estis, nec ad abigenda armenta nostra venistis?”

“Nec quidquam eius rei,” respondimus illi, “Phœnices nos sumus ex Oriente. Descendite nobiscum ad littus, et videbitis nostras merces venales.”

Ambo eorum ad socios regressi, consultari videbantur, sed mox iterum reversi, alter eorum ita clamat:

“Has duas hastas ad utrumque latus meum videtisne? hi fient nostri termini;” tunc lanceá sua inter utramque defixá sic fatur:

“Si vel unum passum ultra hastam hanc feceritis, in numero hostium nobis eritis.”

Himilco rursus verbis, nullo pacto nobis in animo esse illos vel minimá iniuriá afficere, confirmavit; quo audito, propius accesserunt. Princeps eorum nos docuit se Samnites Sabellicos esse, velleque a nobis certiores fieri, quid nos pro pastura nostri armenti solvere vellemus. Eos per Himilconem certiores reddi volui, futurum esse, ut nos pro pastura eos libenter compensemus.

Nunc, vicissim, meum erat limites statuere. Fecimus itaque paxillos, quos terræ impulimus, allatoque fune, hos constrinximus, et sic cancellos quodammodo ereximus, monuimusque Samnites, nequis eorum nostros limites transgrederetur. Cautela mea iis minime displicuit, ac mox satis magna eorum turba ad cernendas merces nostras affluxit. Hi moribus agrestiores Græcis, magisque suspiciosi erant, nec sine difficultate poteram eos inducere, ut mercarentur. Pedetentim tamen fiduciam eorum conciliavi, ex parte dumtaxat. Denique docuerunt me agricolatui se fere nihil esse deditos, nec proinde frumenta, oleraque nobis afferre posse; sed si oves, capras, bovesque comparare vellemus, iis se maxime abundare. Itaque attulerunt nobis plures sues, ac nefrendes semiferas, quæ vicissim curiositatem Sammai, atque Bichri excitarunt, utpote cuiusmodi animalia ipsi antehac conspexerint nunquam. Panificii Samnites prorsus imperiti, genere pulpamenti, quod maza appellant, vescuntur; sed, quoniam aliorum ante nos Phœnicum beneficio pastas gustaverant nunc modum atque rationem panem faciendi a nobis doceri admodum cupiverunt. Multa et varia quoque de nostris vinis quæsiverunt, tametsi id multo minus quam Græci appetiverint.

Postero die mane etiam maior eorum frequentia ad nos concurrit. Animadverti proximá nocte quaquaversum plures ignes ab iis accensos fuisse, unde ego coniectabam iis indiciis suos undique populares convocare; quapropter et ego præsidia mea duplicanda curavi. Attamen mox comperi nullum locum angori dandum, quod nullo adverso hi consilio ducebantur; quin mea cavendi consilia, ne ultra quinquaginta eorum uno tempore aream nostram intrarent, bono animo exceperunt, ac turmatim extra fines suam vicem patienter opperiebantur. Universim, hi longe pacatiores, multoque minus obstreperos quam Dores se præbuerunt.

Præter cæteras alias res magnam copiam corallorum adtulerunt, quæ post singulas quasque tempestates ab undis in littus everri solent; sed non raro ipsi quoque e caducis lintribus ac ratibus suæ propriæ artis prosilientes ipsi expiscantur. Namque, tametsi navigatione parum valeant, natatores urinatoresque eximii sunt. Urinatores vero omnium longe clarissimi Iapyges sunt, illi nempe qui inter Samnites vivunt; tum etiam Bruttii atque ipsi Iapyges, proprie sic appellati. Horum aliqui inter nostros Samnites spectatores cognosci poterant, quod plerumque proceriores atque imberbes erant, capitibus rotundioribus, vultuque magis fusci, et ex magna parte Cydoniis consimiles.

Duos omnino dies absumpsimus permutandis et cambiendis meis mercibus, onustáque prædá, erga coralla, quæ exiguo spatio condi poterant. Naves captas, postquam vacuefactæ erant, præter duas, dirui iussi. Ex his, diruptá tabulatione, cuius usum capere poteramus, atque malis, siquando novis antennis aut aliis tignis egeremus, aliud nihil servavimus. Post omnem prædam emutatam erga eas merces quas ego præstinaveram, ocellis vitreis, spiculis, gladiorum mucronibus solvere cœpi. Mucrones hi tantopere concupiscebantur, ut quum vix siclum valerent singuli, coralla obtinerem fere quadringentorum siclorum valoris. Quum me mirari dicerem quod tantam haberent corallorum copiam, docuerunt me ea longo temporis spatio congesta fuisse, item, sibi in animo fuisse omnia in emporio, quod Phœnices in ora occidua condiderant, vendere, sed nostro opportuno adventu molestiá eò migrandi se liberatos fuisse. Addiderunt insuper gratum sibi admodum facturum fuisse, si capras illis vendere potuissem; aiebant etiam illas capras, quas nostri populares Marsiis atque Volscis vendiderant, in montanis regionibus, ad Septemtrionem, admodum diffundi ac numero augeri.

Samnites nullos certos pagos habent, sed in tuguriis, plerumque ex arundinibus, sarmento pro tecto constratis, e luto argillaceo oblitis, et in speciem vicorum ordinatis, vivunt. Agros parum exercent, atque Latini, ad oram Occiduam, præsertim qui vallem Tiberis incolunt, eos agricolatu superant. Præterea Latini oppidum quoque, Albam vocatum, habent, in edito loco, montem inter et lacum positum. Secundum littora unus nonnisi portus mihi cognitus est, et is Rasennarum est, vocaturque Populonia. Hi Rasennæ nautæ non contemnendi sunt; quin eos plane audaces ac procaces esse piratas iam pridem fando accepi; sed hic, in littoribus Samnitum fato quodam evenit ut id propriá etiam experientiá confirmare possem.

Negotiis itaque omnibus, quæ ex re erant, absolutis, iam quæ ad profectionem pertinerent parare cœpi, quum quidam Samnitum anhelus ad socios currendo venit, quos quum assecutus erat aliquid proclamavit, quod omnes in magnam commotionem egit.

“Quid rei apud illos?” quærit Himilco, “omnes furere videntur. Numquid Deus Nergal, capite gallinaceo, eos insectatur?”

Commotio tota mox clare constabat.

“Piratæ! piratæ!” vociferantur complures Samnites halitantes.

“Propere, Phœnices, cavete vobis! Tyrrheni appropinquant. Modo circuierunt promontorium, ac nos confestim adorientur; facessite! ad montes! ad montes!”

His auditis Ionam tubam canere, omnesque meos ad suam quemque navim convocari iussi. Hannibal quoque sine mora interposita, galeam cataphractamque induit, armatos suos collegit, inter quos et septem Phocæi numerabantur. Præfectus item remigum, flagro in manu, suos omnes ad remos coegit, ac brevi tria stadia a littore aberamus, ad decertandum parati. Sammai, quamquam sua dextra gerendi gladii compos non erat, tamen gratulabatur sibi lævá usque satis posse.

“Quinam sunt illi boni amici, quibus alma fortuna nos hodie occurrere vult?” quærit Bichri cum leni risu, dum pharetram induebat, arcumque aptabat.

Docui eum Tyrrhenos, sive Rasennas, hos esse, ex Occidua et Septemtrionali Italiæ parte, qui aliquando mercari consuevissent, plus tamen quæstu piratico victum mereri solitos, secundum oras maritimas; atque licet me nunquam audivisse eos cum Phœnicibus fuisse congressos, sed vix ullum superesse dubium arbitrari, quin satis magnam copiam mercium naves eorum vectare, ut eos adoriri, nobis operæ pretium esse ducam.

“Mihi quidem,” inquit Hannibal, “ii plane novi homines sunt, ac fieri posse confido novam rationem pugnandi nos docere eos posse. Gustare fortasse gestiunt saporem clavæ Chaldaicæ, quam Rex David mihi donarat.”

Verum itaque rerum statum cognoscere cupiens, Cabiros ad experiendum præmisi, eamque littori hærere, donec ad extremam terræ linguam attingeret, unde illi amplissimus regionis prospectus pateret iussi. Ea a speculatione mox reversa nuntiabat quinas ibi videri naves specie longiores, ac per otium versus nos cursum tenere, brevibusque flexivicibus auram captare, atque futurum ut intra dimidiæ horæ spatium compareant.

Ut mecum volvitabam quid potissimum factu opus esset, duæ naves Græcanicæ, quas a demolitione servaveram, oculis mihi inciderunt, et in mentem mihi venit hoc in rerum discrimine iis uti posse.

“Heus, Himilco,” quæro ex eo, “quidnam catapirates indicat?”

“Denos cubitos aquæ, fundumque saxosum,” statim respondet ipse.

Gisco in Astarti erat, quo a Cabiris nuntium allatum venerat.

“Dic mihi, mi Gisco, velim,” ab eo quæro, “quantum aquæ piraticæ naves Tyrrhenorum calcent? senosne cubitos?”

“Sic, Navarche,” respondit ille, “senos cubitos, minimum; nam supra aquam humiles quidem videntur, sed subsiduæ sunt, nec nisi ingens onus eas a nutatione ac volutatione continet.”

“Esto! i ergo ad eas duas naves, effringe ac merge eas coram mea navi, illic!” dixi illi, digito locum indicans.

Himilco atque Gisco admodum delectati, et in stomacho ridentes, iussa factum iverunt, et intra vicena temporis momenta utraque navis depressa erat, speciemque aggeris et valli subaquanei, ternis circiter cubitis infra superficiem aquæ præbebant.

Proximum statui ut Cabiri, laxatis velis, opinionem præberet iniuriæ acceptæ, ob quam ad promontorium assequendum ægre repere cogeretur. Tunc Dagonem duo stadia in altum prodire iussi, ut, quasi palans videretur, ac per curtas flexivices Astarti opem ferre conaretur, et e longinquo huc properaret. Interea enitebar, ut navis mea per speciem mercatoria, iniuriá affecta, sese liberando et eluctando impar videretur; vela itaque convoluta detraxi, remiges incassum aquis obluctari, nec proficere iussi, milites autem scuta ponere, et in stega pronos procumbere, ne se visui offerrent.

“Quid rei nunc paratur, Navarche?” quærit Sammai, vultu renidens. Explicui illi saperdas me parare, quibus scombros capere confiderem; atque si patienter eventus ferret, futurum esse ut capturá contentus esset.

Breve nunc admodum supererat tempus, ubi Tyrrhenos animadvertere nos oportebat. Hoc elapso, una e quinque navibus eorum visá Cabiris, confestim in eam ferebatur; duæ aliæ iter versus Dagonem flexerunt, nam ea usque in alto aberat; cæteræ autem duæ versus Astarten properarunt, quæ quasi sui omnino impos, nullum reluctandi indicium edebat.

Quum non plus stadio abessent satis commode speculari poteram suarum navium speciem, naturam et armamenta. Hæ quidem longæ erant sed nullá arte structæ. Navis princeps unum nonnisi tectum habebat, tricenis remigibus agebatur; eius puppis aliquantum editior erat, sed constratum pæne aquam æquabat. In prora ingens par oculorum erat pictum, undas sæve intuentium, rubro alboque colore horridorum. Nautici vastis capitibus, amplo ac supino vultu, rufis ac raris barbis, comis facieque perinde rufis erant; staturá proceri videbantur, habitu corporis rite formato, incessu tamen tracto, lento et gravi erant. Pro armis graves hastas, asciculasque gerebant, corpora autem sutis, galeis sine cristis, tegebantur, pedes autem partim calceis, partim autem sandalibus apicatis erant induti. Plurimi eorum genus tunicarum atri coloris gerebant, quæ nostris chitonetis longiores erant, breviores tamen quam Syrorum. Colla et brachia eorum magná copiá monilium, torquium et armillarum, cinguli autem, qui admodum lati erant, lamellis æreis politissimis ornabantur. Postquam eos diutiori tempore contemplata erat, Abigail pronuntiavit se longe mori malle quam in manus eiusmodi monstrorum incidere.

Assecuti nos Rasennæ ingentem clamorem ciere cœperunt, nobis prorsus silentibus. Quum nos abs se incassum lacessi sentirent, navim mihi rectá fronte miserunt, alteram autem, quæ e tergo nos circumveniret, nosque a littore intercluderet; spes tamen eos diro lusu fefellit. Nam prior magná vi se depressæ sub aqua navi illisit, atque, postquam semel iterumque tentasset sese retractare, ac tendiculam eluctari, retrorsum nitendo in unum latus versa, puppis aquam cepit, ac pæne omnino subsedit.

Subito tuba mea clangere cœpit, remi mergi, milites in pedes exsurgunt, et ingens clamor triumphalis aera verberat.

Nos subito erectos quum viderent, ingens pavor ac trepidatio eos incessit; atque altera navis, omni nisu quo par erat, per flexivices nos effugere conabatur, sed tam inepte tergiversari cœpit, ut carina sua in vadum incurreret, et sic omnino meo arbitrio traditis, tantum iaculorum sagittarumque imbrem illis immisi, ut eius parem nec navarchus, nec sui milites unquam accidere posse certe arbitrati essent.

“Ecce Tyrrheni, vel Rasennæ, vel quidquid vocari velitis,” inclamat eos Hannibal, ut scorpionibus suis diligenter dabat operam, “ecce habetis manna cœleste, et habete plusculum! Si iacula hæc silicesque Cretenses vobis minus placeant, reperiam pro vobis tigilla, vel taleas spiculis ornatas.”

Bichri quoque se in sua esse sentiebat provintia. Suo prope inerrabili collimandi usu victimas pro sagittis suis pro arbitrio dispiciebat, et eos plerumque discernere malebat, qui quodam genere indumenti, vel ornatus, vel monilis, a cæteris discrepabant.