Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille

Part 10

Chapter 10 3,355 words Public domain Markdown

Cunctæ tribus Græcæ quaterna fraternitatis vincula inter se agnoscunt; primum, quod omnes eiusdem originis sint; alterum, quod eadem linguá utantur; deinde, quod eadem Numina colant; et hoc eodem ritu, iisdemque locis; postremo, quod idem fere vitæ genus sequantur, iisdem moribus atque institutis plerumque fruantur. Omnes eorum Dodonam principes suos, aut seniores gentis legatos mittunt, ni fallor, etiam Delphos, ad negotia inter se communia dirimenda, ubi terno iuramento confirmant nulla unquam oppida, quæ semel in suum fœdus cooptatum fuisset, eversuros; nunquam quemquam ab eiusmodi oppido aquam aversurum; denique, in puniendis iis, qui has leges suæ fraternitatis violassent, omnes semper concordes futuros.

Deus eorum summus, Zeus, Dodonam incolit. Ipsi existimant hunc eundem esse Zeum Lelegum atque Pelasgorum, quem Cyretes Cretenses cantu, choræisque celebrant. Perinde ac Báal Samáim, is quoque existimatur Deus esse aeris cœlique, item filius cœli atque terræ. Is idem fuisse perbibetur, qui Deam Phrygiorum Europam in insulam Cretam raptam detulerit. In meridiana insulæ parte, in valle exigui rivi, Lethes, urbs erat Dorum, quam quidem ego nunquam videram, quam ipsi Hellotin appellant, ubi platanus est, cuius sub umbra Zeus atque Europa requievisse feruntur. Alia quoque urbs est in insula, nomine Cnossus, condita, ut opinor, a Phrygiis, in qua Zeus creditur, præter alia loca, sedes habere.

Alterum Numen, pæne eiusdem potentiæ, Apollo est, sagittarius ille atque vates. Ut vates, Pythicus cognominatur, atque Delphis residet, ubi ipse de futuris consulitur. Dores eum singulari veneratione colunt, quoniam hos ipse, sub forma delitescens delphini, per maria transduxisse perhibetur. Hunc cum sagittario Deo Phœnicum, Baal Sillech, quem colendum nos ipsi Græcos docueramus, unum eundemque esse verosimile est; ac fieri etiam potest, ut, quum is navigationem eos docuisset, specie delphini eum fingant.

Arcanus quoque ille Deus Hermes, Numen occultarum naturæ virium, perinde summá veneratione colitur. Hunc cultum eos ab Ægyptiis didicisse vix in dubium vocare ausim; attamen, utut res se habeat, hunc eis a vetustissimis temporibus cognitum fuisse certum est.

Cydonii ad eos cultum Artemidis invexerunt; venerationem autem Astartes ipsi nos eos docuimus, quam iam supra omnia alia Numina evehere apud eos usu venit.

Nomina Béel-zébub, Báal-Péor, Él Adonai, Sémos, aut vero Cabiri, Græcis omnino ignota sunt. De statu Cabirorum plane nihil compertum habent, neque prorsus sciunt naves suas duce septimo Cabirorum, Stella Polari, dirigere; atque, ut verum dicam, hi admodum ignavi navigatores sunt, raroque audent e conspectu littorum discedere. Navigia quidem eorum satis magna sunt, sed inscite facta, nequaquam constrata, rudentibus inepte applicitis, saburrá imperite gravata, unde necesse est ea iactari et vacillare, sive velis seu remis agantur. Denique, hi parum etiam exploratum habent, quantum quisque locus ab altero remotus sit, quæ cuiusque regionis sit conformatio, omnino ignorant; hinc fit, ut a suis peregrinationibus quacunque etiam minutá temperiei mutatione, aut fluctuum cursu, facile deterreantur.

Oppida sua in locis aditu difficillimis sita sunt, et lapidibus rudibus, in speciem maceriæ, sine arenato coagmentatis, sunt munita. Domus ipsæ perinde e rudibus confectæ sunt lapidibus, aut vero e lateribus sole coctis, neque gurgustiis multo præstant. Incolæ omnis pæne artis sunt plane rudes, præter sua ærea spicula, asciculos, loricas atque galeas, quæ quidem inconcinnæ sunt, tamen adornatæ. Hi equitatum nullum, sagittarios paucos habent, gladiis raro utuntur, sed plerumque iaculis pugnant, quo genere telorum maxime delectantur, ita ut et duces, sive e pedibus, sive ex essedis pugnent, hoc iaculari soleant. Comminus pugnantes, genus pugionis adhibent quorum extremitates in similitudinem harpaginum aduncæ sunt. Gratiá tempus terendi, Hannibal, subinde Sammai, Hannone accito, gladio sese publice exercuerunt, quum catervæ Dorum circum eos confluere solebant, quæ stupentes mirabantur, quemadmodum gladii micantes librarentur, modo ad celerem ictum, modo ad vitandum et elidendum ictum, modo fulminis instar ad pungendum protrusi, aut ad vulnerandum adverso mucrone sursum illati, ut in ludis gladiatoriis Chaldæorum, Philistæorum, atque Iudæorum cernuntur, qui ludi magnum usum ac dexteritatem impertiunt.

Clypei, quibus utuntur, rotundi sunt, fiuntque e corio bubulo, quos vero principes gerunt, lamellis æneis contecti, picturisque ornati, a cæteris discrepant. Antequam ex insula discessissemus, rex Dorum loci Hellotis ad nos visum venit, atque in cambium pro uno nostrorum scutorum quinos et vicenos boves obtulit; at ego concessi illi scutum erga aliquot gagatas, monilibus aptas, atque erga par ingentium apridentium, quos ipse de continente secum tulerat, quique nunc parietem ædis Astartes, Sidoni, ornant.

Tertio post nostrum in insula adventum die, unum nautarum, qui in pugna cum Ægyptiis sagittá vulneratus fuerat, gangrená vulneris confectus obiit. Ritu nostro, omnes naves, luctus causá, nigris telis decorandas iussi, quæsivique ex incolis insulæ, siquo in loco specus reperiretur, ubi cadaver sepeliri posset. Triginta circiter stadia ab eo loco ubi tunc eramus, antrum nobis indicarunt, et se omnino paratos ostenderunt, ad omnia, quibus auxilio nobis esse possent, quod et ipsi munia sepeliendi mortuos maximá curá obire consueverunt; quin nihil adeo perhorrescunt, quam mortuis sepulturam negare, atque funebria negligere; et hæc potissimum causa esse credenda est, quæ eos a suscipiendis longinquis a littore maritimis itineribus deterreat.

Postea quam cadaver pollinctum, ac feretro impositum erat, humeris nautarum in locum sepulturæ, in antro, deferebatur, catervis Dorum, turbaque mulierum plangentium comitantibus. Cavum, in quo cadaver recondideramus, perquam profundum, sed minime celsum erat. Sepelivimus autem cadaver non modo id solum ibi relinquendo, verum etiam tabulas, et duos remos, e quibus feretrum factum erat. Postquam aditus speluncæ, magnis saxis advolutis, item humo lapidibusque omnino obrutus et occlusus fuerat, Hanno, voce, verbisque solemnibus, Numina Menath, Hoch, atque Rhadamath, iudicum Manium in Seól, invocare cœpit.

Omnia hæc tria Numina nostræ nationis Doribus cognita sunt, eaque nominibus Minos, Eacus, atque Rhadamanthus appellant. Persuasum iis est Minoem, antequam iudex inferorum creatus esset, regem Cretæ fuisse, et quum peritissimus artis navigandi exstitisset, usque ad continentem, ad Ionios navigasse, hos autem illi, veluti tributum, certum numerum puerorum atque puellarum dedisse. Quod ad Rhadamanthum attinet, eum a semidiis Phœnicibus in insulam Chalcidem fuisse allatum arbitrantur; revera tamen ipsi videntur hunc Deum ipsum cum nautis Sidoniis confudisse, quorum operá ad eius notitiam pervenerant. Eodem modo, ut opinor, Europa, quam Zeus fertur rapuisse, atque Ariadne, primum uni semideorum, tum Dionyso, Deo fluminum, cognita, nihil aliud nisi diversa nomina sunt Astartes, quæ inde a temporibus quibus Phœnices primum ad sua littora vinum importassent, in memoria eorum perseverarunt. Perinde a nobis derivarunt notitiam nominis Chusor Phtah, Dei incudis, quem ipsi Phtos, sive Phaistos, appellant. In summa, quæcunque ipsis sit familiaritas sive cum litteris, ac vino, sive cum usu metallorum, a Sidoniis derivasse verosimillimum est. Quod vero nostras spectat cognitiones, ut a nostris maioribus accepimus, eæ in prisca vetustate originem ab Ægyptiis repetunt, qui, vicissim, suam scientiam a se etiam longe vetustioribus Atlantibus, didicerunt, qui iis temporibus, quibus Mare Magnum ad Meridiem Libyæ usque patebat, e terris occiduis, nunc iam dudum Oceano mersis, trans Æthiopiam in has regiones venerunt. Quam verum itaque est unam gentem alteri in vices succedere, sic, perinde, solos Deos immortales ac sempiternos esse.

Dores iureiurando spoponderunt specum, in quo socium condideramus, nunquam contrectatum ac profanatum iri; quo facto, ad naves nos recepimus, quæ pro reliqua diei parte nigro velatæ manserunt.

Sub vesperum Hadlai cum suis sociis ad nos reversus est, non sine copia rerum emptarum. Inter eos Ionas, haud parum sibi tribuens, itabat, caterva hominum de monte eum comitantium circumdatus, vitulum in collo baiulans.

“Quidnam ages de illo vitulo?” interrogo eum.

“Utique comedam!” respondet ille; “merui eum.”

“Quídum? tubá canendo?”

“Minime vero. Nequaquam tubá canendo, sed certando. Illi enim fortissimos quosque suos mihi opponendo, me ad certamen provocarunt, ego autem cunctos prostravi, sicque vitulum merui. Eximia, profecto, regio ista est. Si modo mihi vitulum offerant, omnes, Hercle, ac singulos eorum prosternam.”

Tum regem Dorum conspicatus, cum grege boum adventantem, eum his verbis inclamat:

“Quin tu quoque! Da sis mihi buculum, iam et te prosternam; sin dederis, omnia ossa tua intra pellem tibi comminuam.”

“Tace, stulte!” inclamo eum ad saniora revocaturus. Rex nihil Phœnicice intellexit, et ob id quærebat, quid hic dixisset; sed ego rem declarandam non putavi.

Ionas tamen secum gannire non destitit: “Quin, profecto, cur ego a certando, quum ipsi velint, desistam? Si quem e tribu Dan, aut Iuda, ad certamen provocarem, mox intra costas meas mucronem versari sentirem. At hicce terrarum certamina amant, meque ob id vitulo donant. Præclarum regnum istud!”

Sub vesperum eius diei Caurus moderatior flabat, non tam asper ut consilium proximo mane solvendi mutandum putaremus. Dores non sine magno stupore exceperunt nostrum propositum anchoras solvendi, nec palam fateri dubitabant se nullo pacto posse induci, ut tali vento mari se committerent.

“Potestne id reverá fieri,” interrogat unus primiceriorum, “ut tanto vento coorto, fluctibus vosmet concredatis?”

Postquam eum certiorem reddidi nihil nos a proposito deterrere posse, sic prosequitur:

“Et hoc plane memores tempestatis tam sævæ et immanis suscipitis, quá furente veneratis? Reverá vos semideos esse necesse est.”

“Anne putatis mihi Cabiros non satis propitios fuisse?” interloquitur Himilco, “salum me siticulosum reddidit; tum Cabiri culleum vini generosissimi mihi miserunt.”

Primicerius, nullá nugarum ratione habitá, prosequitur:

“Dii Phœnicum, profecto, sollicitá curá suæ prosapiæ invigilant. Memini eorum carpentum, per fluctus æquoris, ad ferendam vobis opem currens, me vidisse; nec memoria huius rei mihi facile elabetur.”

At nunc, vicissim, Himilconem stupor perculit.

“Carpentum Deorum super fluctus?” mirabundus quærit Himilco; “qualenam id fuit?”

“Celsum, quasique rotundum id erat, atque pictum colore vestræ gentis vectum ab immanibus marinis belluis, super aquas ruentibus.”

Ipse hæc formidine quadam narrabat. At mihi suspicio quædam subita incidit, eum fortasse onerariam Bodmilcaris conspexisse, quæ quidem micantibus fulguribus, insueto lumine collustrata, satis apte poterat varias figuras ac species alternis vicibus induere videri. Hæc, submissá voce, Himilconi significavi, qui sic respondit:

“Si Bodmilcari contigerit hunc Deum marinum fuisse, carpentum eius Dei marini, ad iugulandum eum, conscendere libenter voluissem.”

Dum sic sermocinamur, animadverti Hamilcarem, aliosque plures, aliquid, quod undæ in littus everrerant, accuratius observare, et contueri. Cupiditate inductus cognoscendi, quid eos alliceret, ego quoque accedo, videoque aliquot fluitantia fragmenta navis.

“Hoc quidem opus Phœnicium non est,” inquit Hamilcar, clavum indicans trabalem, qui usque tabulæ hærebat.

“Nequaquam,” inquam ego in assensum, “si enim de crassitudine tabularum, deque clavis trabalibus iudicandum est, dubitari nequit, quin navigium fractum Ægyptiacum fuerit.”

“Aspice modo hoc,” instat Himilco, “en argumentum, quod refelli nequeat: collum anserinum de prora.”

“Fieri certe potest,” respondi, “naves quasdam Ægyptiacas Bodmilcarem comitatas in interitum suum fuisse, quod contumeliam tempestatis ferre non possent.

“Lubet sperare,” interloquitur Gisco, “Bodmilcarem idem fatum non expertum, quem mergi minus condignum fuerit; nam ego laqueum probæ crassitiei circum collum eius mallem cernere. Præterea, scordalus ille dodrantem mercium nostrarum obtinet, quem ab eo repetere cuperem.”

“Tantum cupere nimium est,” subiungo ego, “interim iam conscendendum nobis est. Iter Siciliam versus instituemus, ubi, fortasse, licebit tibi aures amissas recuperare.”

Vultus senis gubernatoris torvus leni risu renidebat.

“Donec ventus se vertat, flexivice nobis incedendum erit,” moneo ego, ac versus naves procedere cœpi.

Hoc ipso tempore rex Dorum accessit, vultuque gravi, quasi quid summi momenti dicere haberet, repente sic me affatur:

“Tu Phœnix es, princeps pelagi, ego vero princeps Dorum, moderator populi mei sum; eatenus sumus pares. Hi boves, hi equi, hæc carpenta mea sunt; e tricenis pagis meis duodena hominum millia cogere valeo; Deorum favore fruor; sum rerum potens.”

Iam certum et indubitatum existimabam fore, ut ille quibusdam gravioribus postulatis nos lacessat; at vero vel unico obtutu perspiciebam eum nullá facultate ad aliquid vi tentandum pollere; nam non modo Hanno, Sammai, Bichri, Ionasque usque in littore morabantur, verum etiam Hannibal, quadragenis armatis stipatus, iuxta præsto erat. Regi vero vix triceni hastati ad manum adstabant. Nullum itaque illi responsum dedi, sed ut pergeret exspectavi.

“Moderator Phœnicum,” prosequitur ille, “abs te flagito, ut pilleges Chrysidem mihi vendas; nihil nisi pretium tibi indicandum est, et id tibi solvetur.”

Hanno prorsum ruere gestiebat, sed ego eum coercui.

“Rex Dorum,” respondeo illi, “Chryseis venum non prostat. Verumtamen, penes eam respondendi arbitrium est. Tua erga nos humanitas ac voluntas maximæ certe fuerunt, nec ex parte meá quidquam oberit vicissim, quominus virgo in tuam cedat potestatem; at hoc eá scilicet lege, ut ipsa suo proprio arbitrio atque voluntate tua sit.”

Hanno oculos cupidissimos in Chryseidem, modo supplices ad me, convertit.

Tunc rex ad eum locum, ubi puella stabat, accedens, manumque porrigens, sic fatur:

“Filia Heliorum, propinquorum nostræ tribús, veni, et fac ut regina fias Dorum Hellotidis.”

Ipsa oculis in terram defixis stabat, nullum tamen responsum reddidit.

“Zeus, Apolloque eligenti tibi adsint!” prosecutus rex, “velintque afflatu suo respondenti tibi interesse! Ausculta, atque assentire! Nulla unquam Doris cor meum satis affecit, tenuitque, quamvis nulla prorsus sit, quin si sibi a me eligi contingeret, merito se superbire existimaret. Honores et copia meam sponsam affluent. Servæ eam circumsistent, pro ea texent, cunctaque ad eius nutum facient; dapes exquisitissimæ mensam eius complebunt, a trecenis capellis, quinquagenisque vaccis processæ, domusque sua omnibus abundabit rebus, quas opes comparare queant.”

Tunc silentio exspectabat quum ipsa loqueretur; at illa usque alte siluit.

“Domus mea,” prosequitur rex, “lapidea est, ut Ægyptiorum, atque intra eam, Chryseis, reconditæ arcæ et armaria sunt, in quibus torques, et margaritæ, aureaque pro capite tuo diademata occultantur. Hæc omnia tua erunt, tuque prima ac nobilissima omnium mulierum Cretensium futura es.”

Chryseis pedetentim sublevavit de terra oculos, manumque Hannonis humero impositam servans, voce firmá, quamvis dulci atque leni, sic respondit:

“Zeus noster Optimus et Maximus me Hannoni attribuit, et apud Hannonem perseverabo.”

Dores responso læsus, et in iram succensus, tantum quod terram pedibus non tundebat.

“Quid?” clamitabat ille, “tune subditum Phœnicium regi Græcorum anteponis?”

“Scito,” respondet Hanno, “Scribam Phœnicium cuicunque regi æquiparandum esse. Præter meum Navarchum, híc adstantem, Deosque immortales, supra, nullius auctoritati pareo.”

“Etiamsi ipse humillimus nautarum huius servitii esset,” prosequitur Chryseis, “corde eius essem. Etenim eius Dea Astarte, me in discrimine positam, eius esse voluit, Zeus autem, Deus meus, eius esse confirmavit.”

Rex Dorum nihil ultra tentare poterat. Virentia prata, umbrosas sylvas insulæ, domicilio, furentibus undis quassato ac fragili, comparando, in cassum iactabat; Chryseis aquas tantis delitiis, quantis terras pollere autumabat. Denique, quum iam cum eá nihil proficeret, rex me appellavit; sed quum perspexisset me in consilio perseverare, sinereque ut puella in eligendo suo arbitrio uteretur, edito murmure, indice iræ, carpentum insiluit, subitoque discessit.

“Mea imposterum es!” lætus affatur Hanno Chryseiden, dum eam interea ad navim deducit. “Eris nobis in sacerdotem Astartes, custos et tutela omnium nostrum.” His dictis propius eam ad latus suum trahit.

His gestis, vela sine morá passa erant, atque remiges in suis transtris consederunt. Relicto littore, magnis flexibus sub ventum appulimus, quo capto, in quinúm horarum spatio extremum ad Aquilonem promontorium Cretæ superavimus. Sub nocte prætervecti eramus saxosa littora Cytheræ Minoris.

Tuta, tametsi tædiosa, bidui navigatio ad ostia Acheloi fluminis, ob colorem aquarum Albi Fluminis a nostris nautis appellati, pervenimus. Transvecti sumus inter sinuosam ac fertilem continentem, atque insulas Cytheram, Zacynthum, atque Cephalleniam. His in aquis, navigando aptis, semper in conspectu terrarum, plurima Græcorum navigia omnis generis nobis perpetuo sub oculis versabantur, onera mercium, non modo propriæ industriæ ac fabricationis, sed etiam a Phœnicibus factarum, quaquaversum vectantia.

Mare, quum ad ostia Acheloi perveneramus, tranquillum erat; sed paullo post flabra ex Aquilone coorta sunt validiora, nobis perquam exoptata, quibus ad Fretum Siculum pervehi cupiebamus. Apud navigatores usu venit littora Græca sequi, ad iter trans mare minus tædiosum evitandum, et a Corcyra iter flectere; sed modo, ventis secundis, idem, iactura debebat existimari temporis. Quamobrem, quum et commeatus, et aqua potabilis nobis affatim suppetebat, placuit, consilio visendæ Græcæ metropolis posthabito, per apertum Mare Meridianum, Italiæ promontorium petere viá rectá. Sub itinere, ubi secundum angusta, quæ Cephalleniam a parva insula Ithacæ dividunt, navigaremus, obviam facti sumus gaulo cuidam Sidonico, atque aliquot actuariis, quibuscum collocuti, repereramus, eos ab ostiis Eridani, in mari Iapygeo domum tendere. Bodachmon, navarchus gauli suadebat, ut ad Ithacam anchoras iaceremus, atque siquid curæ eius committeremus, ipse Sidonem perferret. Ego quidem libenter assentiebar, sed prius sua navigia ivi visum. Onus suum præsertim ex haud magna copia auri, tam in pulvere, quam in micis, constabat; maior tamen pars e crystallis saxeis, quæ incolæ ad ripas Eridani ab iis obtinere solent, qui montes circa fontem eius incolunt. Bodachmon partem mearum graviorum mercium pro suis levioribus permutare, ac Sidonem devehere paratum se præbuit, item ad omnia præstanda, quibus damnum e proditione Bodmilcaris in nos redundans compensaretur. Historiam proditionis Bodmilcaris summá audivit indignatione. Tantum scelus violatæ fidei, suá memoriá, se nunquam expertum esse aiebat, seque facturum, ut is eventus non modo ad aures regis Hiram perveniret, verum etiam ut infamia Bodmilcaris in tota Phœnici pervulgaretur, ita ut si proditor, sive Sidonem sive vero in Chittim, vel in quibuslibet coloniis naves appelleret, pœnam meritam daret.

“Nunc vero,” inquit Bodachmon, “ad negotia procedamus. Quasnam merces offerendas habes?”

Respondi illi me modo merces Cretæ comparasse; quæ sive in Ægypto, sive etiam domi, sine labore vendi possent, uti cuprum, pelles bovinas, lanea, ingentiaque cornua caprina; docebam etiam eum insuper, si Cretam ipse adire vellet, innumera mancipia fœminina ibidem eum reperire posse, æquoque pretio præstinare.

Placuit illi consilium, seque id secuturum confirmavit, ratus fieri posse, ut merces inter nos mutuo commodo commutare queamus. Tunc sciscitari cœpit, utrum aliquid vini ipsi concedere possem, quod sua eius rei copia iam ante hos sex menses absumpta erat, nec apud Iapyges Umbriosque, quorum in finibus nuper versatus erat, facultatem dolia sua complendi habuerit.

Quoniam naves nostræ suppetiis, omnique commeatu abundabant, libenter sum opportunitate usus eum cum duobus naucleris gubernatoribusque suis in Astarten invitandi, ut nostræ dapis, e carne recenti, e cæpullis, ficis aridis, caseo, vinoque confectæ, participes essent. Hospites, navis supellectilem, instructionemque omnem, admodum demirati erant; Bodachmon autem merces, quas cum eo campturus eram, diligenter perscrutatus, aiebat sibi videri, me rite a se compensatum iri, si crystalla in pretium non recusem.

Dum hæc geruntur, Bodachmon subito exclamat: “Per Astarten! Equidem hospitalitatem tuam me reciprocare posse arbitror. Etenim Corcyræ versatus, Græcum quemdam in navim suscepi, pollicitus ei, si quo modo possem, eum Cretam perlaturum. Is quidem senecio est, pæneque cœcus, totius tamen terrarum orbis historiam callere videtur, nec eum hac in re sive Sanchoniathon, sive Elhanon, Iudæus, superare, aut ei æquiparari posse videtur. Ipse res fortiter gestas Deorum, Heroumque suæ gentis canit, lyrá accinens, nec aliis adminiculis ad solvendum naulum pollet. Iuvabit te eum audire.”

Missus itaque est qui venerandum vatem accerseret. Is paullo post coram adfuit. Staturá habituque corporis vates singularem gravitatem dignitatemque præ se ferebat, versantesque secum in sui admirationem rapiebat. Cana ac demissa barba etiam venerabiliorem eum reddidit. Manu lyram testudineam gerebat. Nomen ei Homero erat.

Ipse sic nos affatur: “O Phæaces, reges pelagi, qui terrarum arcana scrutamini, naves vestras Deorum Numina protegant! Iam oculi mei caligant, nec acie herbida prata cum armentis læta pabula carpentibus consequi queo, nec virorum fortium micantia cernere arma galeasque, quin et ipsum solis beneficum iubar vix visu assequor. Verumtamen Musæ, e beatis suis sedibus, iuxta Peneum, mihi dederunt dulcisono modulamine canere, ita ut quo demum cunque me divertam, res Deorum hominumque egregie gestas cantu concelebrem.”

Vati grandævo poculum porrexi generosissimi nectaris, unde alacriorem nactus animum, carmina sua cantare orsus est. Mihi quidem sensus cantuum vix vel parum patebat; sed Hanno, qui Græce apprime callebat, extra se rapi videbatur, atque in signum grati erga vatem animi, pallium suum ei donabat, quod quidem ex optima lana Helbonica texta, atque floribus exquisitis acupictum erat.

“Nihil unquam huic simile me audivisse memini;” scriba, spiritu pæne intercluso, stupens fatur; “hæc quidem gens, quantumvis ignara artis navigandi atque mercandi, nullo pacto tam barbara, quam nostris prædicare placet, existimanda est.”

Hannibal, qui hactenus silens adstabat, nunc subiunxit:

“Quondam mihi in urbe Ur, in Naharan, versanti, obviam factus est vir quidam, cuius memoriam iste poeta errabundus in mentem revocat. Is Ægyptius quidam erat, atque eo prorsus modo atque Homerus noster, circuibat regiones, suáque lyrá propriá cantus modulari consuevit. Ille quidem minoris erat ætatis, atque unum circa mores eius admodum peculiare videbatur, nimirum, quod simius ipsi societate iunctus erat, qui more mimorum, omnia eventa, quæ ipse cecinisset, vultús, manuumque gestu, repræsentaret. Ex mea quidem sententia, quum Chryseis sua canit heroica, etiamsi ne verbum quidem capiam, tamen auditu delectabile est, vox ipsa dulcedine animum permulcet. At cantica senis huius vatis hebetia sunt; multum igitur iuvaret, si ipse quoque simio cum comite circuiret, qui gestu interpretaretur.”

At Hanno, hunc in modum cavillantem Hannibalem sic retudit:

“Hannibalem miræ esse dexteritatis, scimus; nec mihi dubium ullum est, quin partes eiusmodi simii ipse ad amussim acturus esset.”

Aculeum verborum in malam partem interpretatus, Hannibal graviter respondit:

“Equidem nescio utrum ego cæteris meis popularibus Arvad dexterior sim; hoc tamen unum asseverare audeo: si linguam huius senis callerem, verba eius simio melius interpretarer.”

1. Latine pellex, concubina, n. 56, 1. 2. Ionia, Ionicus, in Asia Minori, n. 56, 2.

Caput VIII.

Negotiolum cum Phociis.