# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 51

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Hinc ad sacrum Despœnæ septum aditus est. Accedentibus ad ædem et porticus ad dexteram est, et in pariete inclusa sigilla e candido marmore; una in parte Parcæ et Parcarum dux (Mœrageten vocant) Juppiter; in altera Hercules Apollini tripodem eripiens. Quæ vero de his audierim, si quando ad eam Phocensis historiæ partem quæ ad Delphos pertinet pervenero, tunc exponam. (2) In porticu vero ad Despœnæ fanum, inter ea quæ percensui sigilla tabula est, in qua pictæ (scriptæ) sunt initiorum ceremoniæ. Tertio loco Nymphæ inter sigilla et Panes sunt; quarto Polybius, Lycortæ filius. Inscriptio testatur nihil ab initio offensuram fuisse Græciam, si Polybii consiliis paruisset; jam vero graviter affectæ unum illum præsidio fuisse. Ante fanum aræ erectæ, Cereri una, Despœnæ altera, Deûm magnæ Matri tertia. (3) Signa Despœnæ et Cereris, solium in quo sedent, et item quod pedibus subjacet scabellum, e solido et unico lapide sunt. Nam neque vestes neque extranea quædam solii ornamenta ullo vel ferri vel glutinis coagmento compacta sunt, sed uno prorsus omnia lapide constant. Neque vero eum lapidem aliunde deportatum, sed somnii monitu, quum intra septum illud fodiendo tellurem aperuissent, inventum memorant. Utriusque simulacri magnitudo instar ejus est quod Matris Deûm Athenis visitur. Sunt hæc quoque Damophontis opera. (4) Ceres ipsa facem dextera præfert, lævam Despœnæ admovet. Despœna sceptrum et vas, quæ cista dicitur, genibus sustinet, dextera cistæ adhibita. Sunt etiam ab utraque throni parte simulacra; Cereri assistit Diana cervina pelle velata, pendente ex humeris pharetra; altera manu lampadem, dracones duos altera gestat. Adjacet canis de venaticorum genere. (5) Despœnæ signo Anytus adstat armati hominis habitu. Hunc æditui Despœnæ nutricium fuisse tradunt, et de Titanibus unum. Sane Titanas primus omnium Homerus suis carminibus commentus est, deos esse sub Tartaro narrans. Ea de re poetæ versus in Junonis jurejurando sunt (_Il._ XIV, 277). Sumpto deinde ab Homero Titanum nomine Onomacritus Bacchi orgia exponens hos esse eorum quæ Bacchus perpessus sit, dicit auctores. (6) Sed quæ ad Anytum pertinent, ab Arcadibus memoriæ prodita sunt. Cereris vero filiam, non Latonæ, Dianam fuisse ab Ægyptiis acceptum sermonem Græcos docuit Æschylus Euphorionis filius. Jam de Curetibus (nam hi infra ea signa cernuntur) deque Corybantibus qui in basi insculpti sunt (alius enim sunt generis Corybantes atque Curetes), omnia consulto missa facio. (7) Infra hoc fanum Arcades pomiferarum omnium arborum præterquam Punicæ mali fructum inferunt. Ad dexteram e delubro egredienti speculum in pariete inclusum est; in quod qui inspexerit, suam ipsius imaginem aut parum perspicue aut prorsus nihil cernet; dearum tamen signa et solium ipsum dilucide intuebitur. (8) Præter Despœnæ fanum paululum ascendentibus ad dexteram est quod Megaron vocant. Ibi arcana sacra celebrantur, et. Despœnæ victimas plurimas et peroptimas mactant Arcades, et immolant quidem pro suis quisque copiis. Neque vero hostiarum guttura desecant uti aliis in sacris, sed artum quem quisque fortuito primum apprehenderit, illum præcidit. (9) Hanc dearum omnium maxime venerantur Arcades. Filiam eam esse dicunt Neptuni et Cereris, eaque vulgo Despœna (_Domina_) cognominatur, sicut eam quæ e Jove et Cerere nata est Coren (_Puellam_) cognominare solent, quum peculiari nomine Persephone (_Proserpina_) vocitetur, ut Homerus et ante hunc Pamphos in sua poesi declarant. Despœnæ autem nomen non sum ausus ad profanos prodere. (10) Supra ædem eam, quod vocari diximus Megaron, Despœnæ sacer lucus est ambiente lapidum maceria. In eo luco et aliæ sunt arbores et ex una atque eadem radice olea et ilex enatæ, quod sane nulla effectum est agricolarum arte. Supra lucum Equestris Neptuni (nempe qui pater Despœnæ credatur) et aliorum deorum aræ sunt. Earum extremam indicat inscriptio communem esse illam diis omnibus. (11) Illinc per scalam in Panis delubrum ascendas. In delubrum ducit porticus; intus est numinis haud sane magnum simulacrum. Huic deo æque ac potentissimis quibusque et hominum vota rata habere et merita improbos pœna afficere attributum est. Ignis ei perpetuus ardet. Etiam responsa oraculorum priscis temporibus deum hunc reddere solitum autumant, ejusque interpretem Erato nympham fuisse, quæ cum Arcade Callistûs filio nupta fuerit; de qua eadem carmina memoriæ produntur, quæ ipsi etiam legimus. Est eodem in loco Martis ara; sunt intra ædem Veneris duo signa e candido alterum marmore, vetustius alterum e ligno; Apollinis item et Minervæ, e ligno prisca sunt signa; Minerva cellam et ipsa suam habet.

CAPUT XXXVIII.

_ De Lycosura omnium urbium prima et vetustissima — monte Lycæo ejusque parte Cretea dicta — Nymphis, quæ Jovem nutriverunt, et fonte Hagno — Panis templo in Lycæo — Lycæi montis admirandis, Jovis Lycæi sacro luco — templo et sacris Apollinis Parrhasii — agro Thisoensi et pluribus fluviis Achelois — montibus Nomiis et Panis templo. _

Paululum supra hunc locum Lycosuræ murorum ambitus exstat, intra quem pauci sunt incolæ. Urbium autem omnium quas vel continens terra vel insulæ sustinent, vetustissima est Lycosura; hanc primam omnium sol aspexit, et ad hujus exemplum urbes ceteri homines condere didicerunt. (2) Ad lævam fani Despœnæ Lycæum mons est, quem Olympum etiam, Sacrum alii Arcadum jugum nuncupant. In hoc monte educatum Jovem vulgo traditum est. Locus est in Lycæo quæ Cretea vocatur, ad lævam luci qui Apollini sacer est cognomento Parrhasio. Hunc esse locum in quo sit educatus Juppiter, non autem Cretam insulam, contra Cretensium sermonem contendunt Arcades: (3) Nymphas etiam nominant quæ Jovem nutrierint, Thisoam, Nedam et Hagno; et a Thisoa quidem nominata fuit urbs olim frequens in Parrhasiorum finibus; est vero nunc Thisoa pagus Megalopolitani agri pars. Neda flumini nomen dedit, fonti Hagno, qui in Lycæo monte perinde ut Ister fluvius parem aquarum molem æstate æque atque hieme volvere solet. (4) Quodsi forte diuturna siccitate solum laboret atque ex eo segetes et stirpes exarescant, ibi Lycæi Jovis sacerdos ad aquam ejus fontis cum precatione conversus riteque re divina mactatis hostiis peracta, e quercu ramum non alte sed in summam aquam porricit; exsistit commota aqua ater halitus nebulæ persimilis, neque ita multo post nubes inde attollitur, quæ dum alias nubes attrahit efficit ut Arcadum fines imbribus perfundantur. (5) Est in Lycæo Panis etiam fanum condenso circumseptum luco, et hippodromus et ante hunc stadium; ibi antiquitus Lycæorum ludos celebrabant. Sunt ibidem aliquot statuarum bases, statuis amotis; earum unius inscriptio elegis testatur fuisse eam Astyanactis effigiem, viri ex Arcadis prosapia oriundi. (6) Mons ipse Lycæus multa quæ visentes admirentur habet; hoc inter cetera: Area est Lycæi Jovis, quo hominibus non est accessus; si quis loci religione contempta introierit, necesse omnino est eum intra annum e vita excedere. Hoc quoque narrant, tam homines quam bestias, quæ forte intra ejus loci ambitum se immiserint, nullas e corporibus suis umbras reddere; ac feras quidem venator illuc confugientes non consequitur, sed foris consistens nullam sane umbram ab ejus corpore mitti animadvertit. Ea certe anni parte qua Cancer Solem gestat, Syenæ quoque quæ Æthiopiæ finitima urbs est, nullæ ex arboribus nec animantibus umbræ se ostendunt; verum in illa Lycæi area hoc nulla non anni parte contingit. (7) In supremo montis jugo est terræ tumulus, Lycæi Jovis ara, unde omnis prope Peloponnesus prospici potest. Ante aram duæ eminent pilæ ad solis fere exortum; insistunt aquilæ inauratæ pervetusti operis. Ad hanc aram Jovi Lycæo in operto sacra faciunt. Sacri ejus ritus curiose mihi exquirere non est collibitum; quare ita se habeant, ut præsenti et prisci temporis religione sanciti sunt. (8) In ea montis parte quæ ad Orientem spectat, est Apollinis fanum cognomento Parrhasii; eundem Pythium appellant. Ei deo festos quotannis dies dum agitant, aprum Apollini Epicurio (_Auxiliari_) immolant in foro; ibi re divina peracta in fanum Apollinis Parrhasii hostiam statim deportant cum solenni pompa ad tibiæ cantum; femora deinde excisa adolent, atque viscera eodem in loco absumunt; hæc patrio more religio sancita est. (9) In Lycæi parte quæ ad Aquilonem vergit, Thisoæus ager est. Incolæ præ ceteris numinibus Thisoam nympham venerantur. Perlabentes amnes influunt in Alpheum, Mylaon, Nus, Achelous, Celadus et Naliphus. Acheloo Arcadico cognomines alii duo amnes sunt multo illi quidem nobiliores. (10) Eorum alterum ad Echinadas insulas per Acarnanas et Ætolos decurrentem Homerus in Iliade fluviorum regem nuncupavit, alterum e Sipylo monte fluentem cum ipso monte ad ea quæ de Niobe prodidit, adjecit. Tertio huic ipsi Acheloo nomen est qui præter Lycæum montem labitur. (11) Lycosuræ ad dexteram consurgunt montes qui Nomii dicuntur. Est in illis Nomii Panis fanum. Vicum Melpeam (_Modulatricem_) nominant, quod fistulæ modos illic Pani primum excogitatos dictitant. Nomios vero montes a Panis pastionibus vocatos fuisse obvia esse possit et exposita cuivis conjectura; ipsi tamen Arcades de nymphæ cujusdam nomine vocitari affirmant.

CAPUT XXXIX.

_ De fluvio Platanistone in via ad Phigaliam urbem — Phigalo et Phigalensium discessu ac reditu — Phigaliæ urbis situs et memoranda — Bacchi Acratophori templum et signum. _

Lycosuram præterfluit Occidentem versus fluvius, cui Plataniston nomen; quem trajicere necesse habent qui Phigaliam contendunt. A flumine clivus se attollit stadia non minus triginta, sed neque altius multo. (2) Quæ vero ad Lycaonis filium Phigalum pertinent (fuit enim is primus urbis Phigaliæ conditor) et ut post a Phialo Bucolionis filio civitas ea nomen acceperit, ac deinde rursus pristina appellatio invaluerit, est a nobis in antecedentibus jam expositum. Traduntur etiam alia fide non satis digna: indigenam hominem Phigalum fuisse, non autem Lycaonis filium. Ex quorundam sermone Phigalia nympha una de Dryadibus fuit. (3) Quo tempore Lacedæmonii Arcadas bello adorti in Phigalensium fines cum exercitu invaserunt, incolis prœlio victis urbem obsidione cinxerunt, quumque parum abesset quin muri expugnarentur, Phigalenses vel effugere, vel sub certis conditionibus a Lacedæmoniis dimissi sunt. Capta est Phigalia et a Phigalensibus deserta, Miltiade Athenis archontis magistratum gerente, Olympiadis tricesimæ, qua tertiam palmam tulit Chionis Lacon, anno secundo. (4) Qui e Phigalensibus effugerant, censuerunt Delphici Apollinis oraculum de reditu consulendum. Sciscitantibus responsum est, si soli per se ipsos redire conati essent, nullam fore jam reliquam postliminii spem; at si ab Oresthasio centum lectissimos viros assumsissent, illos quidem in pugna perituros, Phigalenses vero eorum opera reditus compotes fore. Oresthasii, eo responso cognito, certatim omnes deligendis illis centum viris annumerari et expeditionis ejus participes esse voluere. (5) Congressi cum Lacedæmoniorum præsidio ratam omni ex parte oraculi vocem fecere. Strenue enim dimicantes Spartanis pulsis quum ipsi mortem oppetiissent, Phigalensibus patriam reddidere. Sita est Phigalia edito et prærupto loco, et in ipsis rupibus exstructa sunt mœnia. Montis jugum ascendentes excipit plana et minime salebrosa area, in qua Sospitæ Dianæ ædes est cum stante marmoreo signo. Ab eo templo more majorum pompas ducere solenne habent. (6) In gymnasio simulacrum Mercurii positum est vestiti hominis specie, in quadrangulam figuram desinens neque pedum tenus expolitum. Baccho quoque templum erectum est. Acratophorum cognomento incolæ appellant. Signi partes inferiores conspici nequeunt, quod hederæ et lauri densa fronde velantur; quæ in conspectu sunt, oblita ** cinnabari splendere. Cinnabari ipsum cum auro erui tradunt ex Iberorum metallis.

CAPUT XL.

_ In Arrhichionis signo priscæ formæ ratio memoratur — de Arrhichione pancratiasta ob victoriam post mortem ab Eleis coronato — de eodem honore Creugæ habito, et cæstibus μειλίχαι dicuntur. _

Est Phigalensibus in foro pancratiastæ Arrhichionis statua quum cetera pervetus, tum ipsa maxime figura. Pedes modico distant intervallo, manus lateribus adhærent ad coxendices demissæ. E lapide statua est; cui fuisse adscriptum elogium dicunt, sed illud vetustas abolevit. Tulit Arrhichion palmas duas ex Olympiadibus quæ sunt quartam supra quinquagesimam tam justa eorum qui ludis præsidebant sententia, quam virtute sua meritas. (2) Quum enim victis aliis adversariis unus quocum de oleastro certaret relictus esset, ille, quicunque fuerit, et pedibus præventum Arrhichionem incinxit et manibus collum obstrinxit. Ejus digitum Arrhichion pedis infregit, et dum strangulatus animam ageret, præ digiti dolore adversarius eodem temporis momento se victum professus est. Elei itaque Arrhichionis cadaveri victoriam et coronam præconis voce adjudicarunt. (3) Consimile fuisse judicium Argivorum de Creuga Epidamnio pugile novi. Ei enim jam mortuo Nemeorum coronam detulerunt, quod Damoxenus Syracusanus ejus adversarius pacta inter ipsos conventa violarat. Nam quum pugilantibus vespera jam superventura esset, inter eos ita convenit coram audientibus, ut vicissim alter alterius plagam acciperet. Nondum instituerant pugiles cæstus acutos ad utriusque manus articulum religare; sed mitioribus (μειλίχας appellabant) adhuc utebantur sub volam revinctis ita, ut digiti ipsis nudi relinquerentur. Ceterum milichæ erant lora tenuia e crudo bovis corio, et arte quadam vetere inter se implicata. (4) Tunc igitur Creugas Damoxeno in caput plagam inflixit: Damoxenus illum manum sustinere jussit. Quod quum ille fecisset, Damoxenus rectis digitis partem eam alvi petiit, quæ infra costas est. Ea vero fuit quum unguium duritia, tum percussionis impetus, ut immissa manu viscera apprehenderit eaque dilaniata extraxerit: et expiravit statim Creugas. (4) Argivi Damoxenum quod pactis non stetisset, quippe qui non uno sed pluribus ictibus adversarium confecisset, area ejecerunt, sed Creugæ jam mortuo palmam detulerunt, eidemque statuam Argis posuerunt, quæ ad meam usque ætatem in Lycii Apollinis fuit.

CAPUT XLI.

_ Polyandrium in Phigalensium foro — fluvius Lymax unde dictus — de Neda fluvio — Eurynome ejusque sacris — montibus Phigaliæ, Cotylio et Elaio, vico Bassis et templo Apollinis Epicurii — Lymacis fluvii fonte et loco Cotylo dicto. _

Habet Phigalensium forum commune sepulcrum lectissimæ illius Oresthasiorum manus; iis eodem quo heroibus ritu quotannis inferias mittunt. (2) Fluvius, qui Lymax dicitur, Phigaliam præterfluens cum Neda conjungitur. Hoc ei nominis a Rheæ purgatione inditum ferunt, quod nymphæ quum Rheam, post sedatos ejus partus quo Jovem edidit dolores, lustralibus aquis lavissent, ista piamina quæ veteres λύματα vocant, in hunc fluvium abjecerunt. Testatur idem Homerus, dum Græcos ob levationem pestis sese lustrasse lustrationisque piamina in mare projecisse canit. (3) Nedæ fontes in Cerausio monte sunt; mons ipse Lycæi pars est. Qua quam proxime ad Phigalensium urbem adlabitur Neda, ibi ejus civitatis pueri crinem fluvio detondent. Nedæ alveus mari proximus navigiis haud sane magnis subnavigatur. Amnium quos novimus omnium maxime obliquo cursu labitur Mæander plurimisque se retro flexibus convertit: secundas revolutionum nomine Neda sibi vindicare queat. (4) Stadiis fere duodecim supra Phigaliam calidarum aquarum balneæ sunt, a quibus non longe in Nedam Lymax descendit. In eorum amnium confluenti veteri religione sanctissimum fanum est Eurynomes, ob loci asperitatem aditu difficile. Circa ipsum multæ et condensæ surgunt cupressi. (5) Eurynomen Phigalensium plebs Dianæ cognomen esse credit; quicunque vero antiquitatis monumenta pertractarunt, Oceani fuisse filiam dicunt, cujus Homerus quoque in Iliade fecerit mentionem, quum eam una cum Thetide Vulcanum excepisse dixerit. Stato quotannis die Eurynomes templum aperiunt; aperiri alio tempore mos patrius non est. Sacra eo die publice ac privatim fiunt. (6) Mihi quidem non contigit ut eo tempore adessem, neque Eurynomes simulacrum videre potui; audivi vero de Phigalensibus aureis catenis revinctum esse, feminea facie usque ad summa femora, cetera piscis figura. Ad filiam igitur Oceani quæ una cum Thetide in mari profundo habitat cognoscendam afferat aliquid piscis. At ea forma nulla satis probabili ratione Dianæ convenire posse videatur. (7) Incingitur Phigalia montibus, a læva Cotilio, a dextera imminet qui Elaius vocatur. Distat ab urbe Cotilius stadia prope quadraginta. In eo vicus est cui nomen Bassæ, et Apollinis Epicurii ædes; lapideus deus ipse, lapideum lacunar. (8) Templorum sane omnium quæ in Peloponneso sunt, excepto eo uno quod Tegeæ est, quum lapidis pulchritudine, tum vero structuræ concinnitate est hoc longe præstantissimum. Cognomen illud est Apollini tributum, quod pestilentia laborantibus opem tulerit; qua etiam de causa est idem Apollo apud Athenienses Alexicacus (_Averruncus_), quod pestilentem morbum ab ipsis quoque averterit, nuncupatus. (9) Bello autem quod cum Peloponnesiis Athenienses gessere, neque alio omnino tempore, hoc dei exstitit in Phigalenses meritum. Testatur id tum cognominum rei congruentium similitudo, tum vero quod Ictinus architectus, qui templum ædificavit Phigaliæ, iisdem quibus Pericles Athenis temporibus vixit; idemque Atheniensibus ædem eam quem Parthenonem vocant, erexit. In superiore quidem hujus commentarii parte a me expositum est fuisse Apollinis signum hoc in Megalopolitanorum foro. (10) In Cotilio fons est, a quo qui Lymacem amnem ortum ducere historiæ mandavit, id sane scripsit quod neque ipse vidit, neque ab iis qui viderint audivit. Utrumque horum mihi contigit. Nam amnis quidem illius profluentem vidimus; at e fonte qui in Cotilio est manantem aquam intra modicum soli spatium omnino evanescentem observavimus; minime tamen in qua esset Arcadiæ parte Lymacis fons in mentem venit curiosius investigare. Est supra Apollinis Epicurii eo loco quod cognomento Cotilon appellatur, Veneris ædes sine tecto; in quo signum deæ exstat.

CAPUT XLII.

_ De monte Elaio et Cereris Nigræ antro — de Cereris luctu et secessu Phigalensium narratio — de Cereris Nigræ prisco signo — illius recentiori signo ab Onata confecto — Cereris Nigræ sacris. _

Elaius, mons alter, abest a Phigalia stadia prope triginta. Est eo in loco antrum Cereris cognomento Nigræ. Cum iis certe quæ de Cereris cum Neptuno concubitu Thelpusii narrant ea conveniunt quæ Phigalenses eadem de re sentiunt. Peperisse vero Cererem Phigalenses non equum memorant, sed eam quæ ab Arcadibus Despœna (_Domina_) cognominatur; (2) ac nigram quidem illam vestem, tum ira in Neptunum, tum luctu de Proserpinæ raptu commotam sumpsisse, et in hunc specum quum se abdidisset, diu lucem vitasse. Quum igitur omnes quos terra educat fructus corrumperentur et homines passim fames conficeret, diis ceteris Cereris latebras ignorantibus, (3) Panem per Arcadiæ montes alias alios inter venandum errantem quum ad Elaium venisset, ibi Cererem offendisse tali cum habitu et vestitu; Jovem re de Panis oratione cognita Parcas misisse, quibus deprecantibus ira deposita et luctu lenito placata Ceres fuerit. In rei memoriam se Phigalenses dicunt antrum illud cum ligneo simulacro deæ dedicasse; simulacrum ita fabricasse, ut saxo insideret muliebri figura, præter caput, (4) quod equinum atque adeo cum juba esset, draconibus et aliis feris ad caput alludentibus, reliquo corpore ad imos pedes tunica velato; altera manu delphinem, columbam altera præferente. Quæ simulacri ratio sit homini neque ulla in re imprudenti eidemque etiam in antiquitatis memoria probe versato, satis perspicuum fuerit. Nigram sane appellatam tradunt quod pullum sumpserit vestimentum. (5) Cujus opus ligneum illud fuerit signum, vel quonam modo sit flammis correptum, non est memoriæ proditum. Phigalenses quidem illo prisco deleto aliud non modo non restituere, sed etiam quæ ad cæremonias et sacra pertinebant, magna ex parte neglexerunt. Quare quum fruges agri ferre desissent, deprecantibus respondit Pythia:

(6)

Arcades Azanes vos glandivori, Phigaleam almæ qui Cereris spelæa reposta habitatis, scitatum accestis causamque famisque levamen, soli bis nomades, baccisque agrestibus alti. Pabula læta Ceres gravidasque abolevit aristas, teque iterum ad dulces fagos glandesque coegit, priscis muneribus privata et honore vetusto. Alterum in alterius convertet corpus et ipsos natos: in festo places libamine divam, divinoque specus ornetis honore recessus.

(7) Accepto Phigalenses responso et aliis majoribus multo quam ante honoribus deam afficiebant, et Onatæ Miconis filio Æginetæ quanti poposcerat novum signum faciendum locarunt. Hujus Onatæ Pergameni ostendunt æneum Apollinem, mirandum sane opus tum magnitudine tum artificio. Idem vir vel priscam aliquam tabulam, vel signum ligneum nactus ad ejus similitudinem æneum hoc Phigalensibus signum fecit; quin etiam majorem ejus partem ad somniorum imagines effinxisse dicitur, una fere generatione post Persarum in Græciam irruptionem. (8) Testimonio orationi meæ ea res est quod Xerxis in Europam transmissio in idem tempus incidit quo Syracusis et in reliqua Sicilia dominabatur Gelon, Dinomenis filius, cui demortuo Hieron frater successit. Jam vero quum hic quoque e vita excessisset antequam Olympio Jovi dona quaæ pro equestribus victoriis voverat, persolvisset, ejus filius Dinomenes patris vicem implevit. Sunt vero ea quoque donaria Onatæ opera.

(9) Atque exstant in Olympia inscriptiones; inter quas hæc dono illorum est addita:

Juppiter, Eleo rediit qui a pulvere victor, quadrigaque semel, injuge bis et equo, voverat hæc Hieron; natus monumenta parentis Dinomenes posuit clara Syracosii.

(10) Alterius vero hæc est sententia:

Ista Micone satus simulacra effinxit Onatas, insula in Ægina cui patria atque domus.

Ætate floruit Onatas eadem fere qua Hegias Atheniensis et Argivus Ageladas. (11) Hujus ego maxime Cereris spectandæ causa Phigaliam diverti; ac deæ quidem hostiam cecidi nullam, verum patrio incolarum ritu e consitis arboribus et inprimis e vite fructus obtuli; favos præterea et lanas, non illas quidem lanificii opere tractatas, sed plane succida et suis sordibus referta vellera; hæc illi ad aram porriciunt quæ pro spelunca exstructa est; porrectis oleum superinfundunt; hæc sacra cum a privatis hominibus, tum quotannis publico ritu a Phigalensibus peraguntur. (12) Sacerdos femina sacris præest, ministrante e sacrificulis (Hierothytas appellant) natu minimo; sunt vero ii tres e civium numero. Ambit speluncam quercuum lucus prægelida e fonte erumpente aqua. Ipsum sane quod Onatas fecerat simulacrum neque quum ego illuc veni amplius exstabat, neque an unquam exstitisset Phigalensium multitudo compertum habebat; (13) audivi tamen grandem natu hominem, quicum forte sum congressus, quum diceret tribus ante se natum ætatibus vetus illud signum collapsis e culmine saxis ita confractum, ut species ejus omnis pristina aboleretur; et sane in ipso culmine vestigia facile cernebam unde saxa corruerant.

CAPUT XLIII.

_ De urbe Pallantio — Evandro Pallantii ad Tiberim conditore — Antonini Pii rebus bello gestis et beneficiis in Græcas et alias gentes collatis — illius filii Antonini rebus gestis. _

