[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 50
Ortus Helisson habet suos e pago ejusdem nominis; inde Dipæensium primum, Lycæaten deinde agrum perlapsus, tertio ipsam Megalopolin interfluens, ab hac urbe stadiûm *[_prope triginta?_]* intervallo in Alpheum decurrit. Proxime ad urbis mœnia templum est Neptuni Epoptæ (_Speculatoris_); simulacri solum caput relictum est. (2) Urbem ipsam quum dividat amnis Helisson, non secus quam Cnidum et Mytilenen Euripi intersecant, in dextera parte qua fluminis ripæ eminent, ad septentriones forum expositum est. In eo septum lapideum et Lycæi Jovis fanum, in quod nullus patet aditus, nam quæ sunt intus in conspectu sunt omnia; altaria dei duo, mensæ duæ, et mensis pares aquilæ, (3) et Panis lapideum signum, cui Sinois cognomentum a Sinoe nympha, quæ una cum aliis nymphis et ipsa Pana creditur aluisse. Ante sacram aream Apollinis est ex ære simulacrum spectatu dignum, pedum circiter duodecim magnitudine. Id e Phigalensium regione ad exornandam Megalopolin huc portatum est. (4) Locus autem ubi simulacrum a Phigalensibus initio fuit erectum, Bassæ nominatur. Cognomen deum e Phigalensi agro Megalopolin usque comitatum est. Quam vero ob causam Epicurius sit cognominatus, quum de rebus Phigalensium agemus exponetur. Ad Apollinis dextram signum est non utique magnum Deûm Matris. Templi vero præter columnas jam aliud nihil reliquum. (5) Pro Magnæ Matris æde nullum omnino stat amplius signum; exstant vero scamilli qui statuas olim sustinuere. Eorum unius inscriptio testatur elegis versibus, fuisse effigiem illam Diophanis Diæi filii, qui primus cunctam Peloponnesum cum Achaico concilio conjunxit. (8) Porticus fori Philippea nominatur, non quod eam exstruxerit Philippus Amyntæ filius, sed quod Megalopolitani gratiam regis captantes sub ejus nomine opus illud dedicarunt. Contingit eam porticum Mercuri Acacesii templum, cui reliqua jam pars nulla præter lapideam testudinem. Philippeam porticum excipit porticus altera magnitudine illi neutiquam par. In ea Megalopolitani cellas prætorias sex erexere. In earum una est Ephesiæ Dianæ signum, in altera Pan ex ære cognomento Scolitas, cubitali magnitudine. (7) Transtulerunt huc eum e Scolita tumulo, qui intra muros est; de eo fontis aqua in Helissontem effluit. A tergo cellarum prætoriarum ædes Fortunæ sita est, cum signo marmoreo pedum quinque nihilo breviore. Jam vero porticus, quam Myropolin (_Unguentariam_) nuncupant, fori pars est: ædificarunt vero eam de manubiis Lacedæmoniorum, qui duce Acrotato Cleomenis filio ab Aristodemo Megalopolitanorum tyranno fusi sunt. (8) In eodem foro a tergo septi ejus quod est Jovi Lycæo dicatum, pilæ insistit Polybius, Lycortæ filius, cum inscriptione, quæ elegis indicat vagatum illum esse per terras et maria omnia, et amicum sociumque Romanorum fuisse, quos iratos Græcis placarit. Scripsit Polybius hic et alias res gestas populi Romani et bella cum Carthaginiensibus suscepta, (9) quæ fuerit illorum causa, et quam sero et multis defuncti periculis, Scipioni, ** quem Africanum nominant, ut qui finem bello imposuerit et Carthaginem solo æquaverit. Et sane quæ Polybii monitu gessit Romanus imperator, omnia bene et feliciter ei evenisse; in quibus vero minus se ejus viri dicto audientem præbuit, in iis offendisse memoriæ proditum est. Civitates plane omnes quæ se Achæis contribuissent, a Romanis Polybium nactæ sunt rerum suarum publicarum auctorem, legum etiam latorem. Ad lævam Polybii statuæ curia est. Atque hæc quidem in hoc sunt loco. (10) Fori vero porticum quam ᾿ Aristandream nominant, ab Aristandro cive suo ædificatam tradunt. Proxime eam porticum contra solis ortum, templum est Jovis cognomento Servatoris columnis circumquaque exornatum. Jovi in solio sedenti a dextera parte adsistit Megalopolis, a læva Dianæ Sospitæ simulacrum, quæ e Pentelico lapide Cephisodotus et Xenophon Athenienses elaborarunt.
CAPUT XXXI.
_ Memoranda Megalopolis porro recensentur, templum et signa Magnarum Dearum, Cereris et Proserpinæ Sospitæ, cum aliis signis additis — Nympharum Arcadicarum signa ac templum et signum Jovis Philii — templum Veneris machinatricis — signa eorum, qui primi Megalopolitanis initia instituerunt, et deorum signa quadrangula forma — templum Proserpinæ — templum Minervæ Poliadis et Junonis Teleæ ac fonte Bathyllo. _
Extremæ porticus latus alterum quod ad occasum porrigitur, Magnarum Dearum circumseptam aream continet. Sunt vero Magnæ Deæ, sicuti in Messeniorum rebus exposui, Ceres et Proserpina, sed Proserpinam Sotiran (_Sospitam_) vocant Arcades. A fundo elevati spectantur pro areæ aditu qua Diana, qua Æsculapius et Hygiea. (2) Deæ ipsæ Magnæ, Ceres e marmore tota est, Sospita qua veste velatur e ligno. Utriusque magnitudo quindecim ferme pedum. Et simulacra quidem ** et ante ipsa puellas fecit haud ita magnas. Præferunt hæ puellæ duæ talaribus amictæ tunicis calathos utraque capite floribus refertos. Damophontis eas aiunt fuisse filias. Sed qui ad cœlites signa illa referunt, Minervam et Dianam flores in Proserpinæ comitatu legentes esse putant. (3) Prope Cererem Hercules collocatus est magnitudine cubitali. Hunc Herculem unum de iis fuisse qui sunt Idæi Dactyli nuncupati, versibus mandavit Onomacritus. Ante Herculem mensa posita est, in qua extra aream stantes Horæ duæ affabre effictæ, et Pan fistula, cithara Apollo canens. Indicat inscriptio esse eos e primoribus diis. (4) In mensa illa Nymphæ etiam eminent: Neda infantulum Jovem gremio ferens, Anthracia, et ipsa de Arcadicis Nymphis una, facem profert; Hagno manu altera hydriam, phialam altera; Anchirhoe et Myrtoessa et ipsæ hydrias effluente aqua præferunt. Intra circumseptum eum ambitum cella est Jovis Philii (_amicitiarum præsidis_). Simulacrum Baccho ornatu persimile fecit Argivus Polycletus. Nam et cothurni ei pro calceamentis sunt, et altera poculum, thyrsum altera tenet. Thyrso aquila insistit; quod unum cum iis, quæ Baccho attribuuntur, non satis quadrat. (5) A postico templi lucus est non utique magnus, maceria circumseptus, intra quem nullus hominibus ingressus patet. Ante eum lucum posita sunt Cereris et Proserpinæ signa trium circiter pedum altitudine. In septo interiore Magnarum Dearum et Veneris ædes est. In vestibulo prisci operis ligneæ effigies, Juno, Apollo, Musæ. E Trapezunte huc deportatas ferunt. (6) In ipsa æde simulacra Mercurium e ligno ac Venerem ligneam Damophon fecit. Veneris manus, os et imi pedes e lapide sunt. Cognomen deæ Machinatrix, ac merito quidem, opinor, inditum, quod Veneris causa homines quodvis artium et fraudum genus tam in factis quam in dictis excogitarunt. (7) Virorum etiam in cella erectæ statuæ sunt, Callignoti, Mentæ, Sosigenis et Poli, qui primi Megalopolitanis initia Magnarum Dearum ad exemplar Eleusiniorum sacrorum tradidisse dicuntur. Intra ambitum hæc posita sunt aliorum deorum signa quadrangula forma: Mercurius cognomento Agetor (_Dux_), Apollo, Minerva, Neptunus, Sol præterea cognomine Soter (_Servator_), et Hercules. Templum insigni sane magnitudine erexere, in quo Dearum Magnarum initia peragunt. (8) Ad templi Magnarum Dearum dexteram fanum est Proserpinæ; signum marmoreum est pedum ferme octo magnitudine; basin undique incingunt tæniæ. Huc feminis quovis tempore aditus patet, viris quotannis duntaxat semel. Continenter solem occidentem versus foro gymnasium adhæret. (9) A tergo vero porticus ejus, quam Philippi vocant, tumuli duo non valde quidem editi consurgunt; in altero Minervæ Poliadis rudera, Junonis in altero templi est Teleæ (_Adultæ_) ædes, cujus nihil præter ruinas reliquum est. Sub hoc eodem colle fons est Bathyllus, et ipse aquas ad Helissontis auctus conferens. Hæc sunt ibi quorum sit ratio aliqua habenda.
CAPUT XXXII.
_ Memoranda alterius urbis Megalopolis partis, theatrum in Græcia maximum, curia Thersilium dicta et Ammonis signum cornutum — Martis ara et stadium — templum Dianæ Agroteræ, et deorum, qui Ergatæ dicuntur, signa quadrangula forma — ossa Gigantis. _
Jam vero urbis pars ea quæ in ulteriore amnis ripa ad meridiem conversa est, theatrum habet ad memoriam insigne et eorum omnium quæ in Græcia sunt maximum; in quo aquæ perennis fons. Non longe a theatro curiæ fundamenta reliqua sunt; ea curia Decies Mille Arcadum concilio fuerat destinata. Nomen ei a conditore Thersilium. Proxima domus, ætate mea privati hominis prædium, Alexandro olim Philippi filio publice ædificata. Ante eam domum positum est signum Ammonis, eadem qua Hermæ quadrati figura; arietis cornua capite præfert. (2) Fani vero ejus quod Musis, Apollini et Mercurio commune dicarunt, sola supersunt fundamenta neque ea multis in locis. De Musis una reliqua est, Apollinis etiam effigies eodem quo quadrati Hermæ opificio elaborata. Veneris etiam ædes aliud nihil est quam ruinosæ reliquiæ; antica duntaxat templi pars manet et in ea deæ simulacra tria; unum Cœlestem Venerem, alterum Popularem cognominant; tertium sine proprio colunt nomine. (3) Non longe hinc abest Martis ara; erectum eidem tradunt etiam fanum ab initio. Supra Veneris stadium exstructum est, quod uno latere ad theatrum pertingit. Fons illic quem Baccho sacrum censent. In altera vero stadii extremitate Bacchi ædes, quam tactam de cœlo fuisse duabus ante nos ætatibus memorant; non multa sane ejus vestigia nunc inter ruinas apparent. Herculis vero et Mercurii commune ante stadium templum non amplius exstat; sola eis ara reliqua est. (4) In hac eadem urbis parte collis ad orientem solem expositus consurgit. In eo Dianæ est Agroteræ (_Agrestis sive Venatricis_) ædes ab Aristodemo ipsa etiam dedicata. Ad Agroteræ dexteram sacra est area, ubi Æsculapii templum; signa in eo dei ipsius et Hygieæ. Pauxillum descendentibus dii se ostendunt e quadratis lapidibus, Ergatæ (_Operarii_) cognomento; Minerva inter eos Ergane et Apollo Agyieus (_Compitalicius_). Mercurio, Herculi et Ilithyiæ sua sunt ex Homeri versibus attributa munera. Mercurius enim a Jove mandata perfert, idemque animas eorum qui e vita excesserunt ad inferos deducit; Hercules multis et gravibus ærumnis est exercitus; Ilithyia (uti Iliados carmina testantur) mulierum partus levat. (5) Est ad imum collem aliud Pueri Æsculapii templum, cujus recto statu signum nihilo est cubitali majus. Apollinis sedentis in solio forma est magnitudine pedum sex, nihilo omnino breviore. Eo ipso in loco ossa spectantur majora multo quam ut humana existimari possint. Esse vero ea dictitant eorum Gigantum unius, quos in auxilium Rheæ Hopladamus advocavit; qua de re suus erit in sequenti historia sermo. Huic templo fons proximus, ex quo manantem aquam excipit Helisson.
CAPUT XXXIII.
_ De Megalopoli diruta aliisque nobilibus urbibus fortunæ arbitrio eversis — insula Chryse fluctibus hausta et insula Hiera. _
Megalopolis quidem ipsa magna alacritate Arcadum et spe Græcorum maxima condita, omnibus ornamentis ac pristinis opibus amissis magna jam ex parte inter ruinas et rudera jacet. Quæ res nullam mihi omnino admirationem affert, quum sciam novi semper aliquid fata moliri et arbitratu suo Fortunam æque valida atque imbecilla, neque minus orientia quam jam occidentia, impotenti quadam necessitatis vi agere et ferre. (2) Nam et Mycenæ, quæ urbs Troicis temporibus Græciæ imperabat, et regia Assyriorum Ninus funditus deletæ sunt; in Bœotia vero Thebæ, quæ sibi olim Græciæ principatum vindicabant, ad arcem jam unam et non ita multos incolas redactæ vetus nomen vixdum servant. Jam vero quæ olim opum magnitudine antecellebant, Ægyptiæ Thebæ et Minyarum Orchomenus, ne mediocres quidem nunc privati hominis fortunas adæquant. Delos, commune olim Græcorum conciliabulum, tantopere jam deserta est, ut præsidio templi amoto quod Athenienses mittunt, hominibus, si Delios tantum numeres, prorsus orbata sit. (3) Babylone reliquum est Beli templum; de Babylone autem ipsa, qua sol tunc majorem urbem non vidit, nihil jam superest præter mœnia; quod ipsum de Tirynthe Argolica urbe evenit. Hæc inquam ad nihilum Fortuna redegit. At ea quæ ab Alexandro in Ægypto, et ad Orontem amnem a Seleuco nuper, atque adeo heri aut nudiustertius, conditæ fuerunt, ad summum felicitatis et magnitudinis gradum jam progressæ sunt, quod Fortuna eas nunc amplectitur. (4) Quin etiam hac in re multo magis et mirificentius quam in urbium vel secundis vel adversis casibus vires suas ostendit: e Lemno modicus erat navigationis cursus in Chrysen insulam, in qua olim Philoctetes a serpentis ictu graviter dicitur laborasse; eam insulam æstus alluvies ad ima maris, depressam abolevit. Alia vero cui Hiera nomen, ** quum ante nulla omnino fuisset eo in loco insula. Caducæ nimirum et fluxæ res humanæ sunt, neque est quicquam stabile perpetuo et firmum.
CAPUT XXXIV.
_ Memoranda in via a Megalopoli Messeniam versus, templum dearum Maniarum — Dactyli monumentum, locus Ace dictus, et de Orestis insania narratio — via ex Mantinensi agro ad Alpheum, Nymphas, Hermæum. _
Distat a Megalopoli Messenen versus stadia haud amplius septem ad lævam viæ militaris dearum fanum; et deas ipsas et circumjacentem fano agrum Manias vocant; est, quantum conjectura assequor, Furiarum appellatio. Eoque in loco ob matris cædem insanisse Orestem tradunt. (2) Non longe ab eo fano terræ agger surgit non utique magnus, e lapide excisum digitum insigne prætendens, unde et illi tumulo Dactyli (_Digiti_) monumentum nomen est. Ibi furentem Orestem tradunt alterius manus digitum abrosisse. Huic contiguus est alius locus Ace nomine, quod ibi insaniæ medelam Orestes nactus fuerit; ibidem est alterum Furiarum templum. (3) Has deas Oresti, quum insaniam ei injicere vellent, nigras obvias factas memorant; easdem quum digitum abedisset, albas apparuisse et earum aspectu statim illum ad se redisse; atque ita illis quidem inferias misit ad avertendas earum iras, albis autem mactavit hostiam. Cum iis etiam Gratiis sacrificare solenne habent. Prope Ace est templum aliud, quod * appellant, quod sanus factus comam Orestes ibi totonderit. (4) E Peloponnesiis qui priscas res memoriæ produnt, Oresti hæc in Arcadia a Furiis matris cædem persequentibus accidisse affirmant priusquam de eo in Areopago judicium fieret. Accusatorem quidem non fuisse Tyndareum, quod e vita jam excessisset, sed a Perilao Clytæmnestræ patruele de matris cæde accusatum. Fuit vero Perilaus Icarii filius, quum filias etiam post eum Icarius genuisset. (5) A Maniis ad Alpheum via quindecim ferme stadiûm ducit; qua parte Gatheatas amnis assumto prius Carnione in Alpheum influit. Et hujus quidem fontes in Ægytide terra sunt, infra Cereatæ Apollinis templum; Gatheatæ vero in vico Gatheis agri Cromitidis. (6) Cromitis vero est stadiis ferme quadraginta supra Alpheum; et ibi Cromorum urbis nondum omnino abolita vestigia; unde ad Nymphada vicum stadiûm circiter viginti intervallum. Est Nymphas valde irrigua et arboribus condensa. Intersunt ab ea ad Hermæum stadia prope viginti; quo in loco terminus est inter Messenios et Megalopolitanos, et Mercurius e pila eminens.
CAPUT XXXV.
_ Via Megalopoli Carnasium versus oppidum Messeniorum. — Hermæum et termini Megalopolitanorum et Messeniorum, ibique signa deorum posita — via a Megalopoli Lacedæmonem versus — de Belbina — viæ a Megalopoli in interiorem Arcadiam, Scias vicus — Tricolonorum, Zœtiæ aliarumque urbium reliquiæ — Callistûs sepulcrum et templum Dianæ Callistæ — campus Schœnus, et Atalantæ curricula. _
Atque hæc quidem via Messenen, altera a Megalopoli Carnasium, quod Messeniorum oppidum est, ducit. Ea progressos Alpheus excipiet eo potissimum loco, quo aquis communicatis Malus et Scyrus ei immiscentur. Inde Malunte ad dexteram labente ubi triginta circiter stadiis confectis fluvium trajeceris, per accliviorem tramitem ad vicum, quem Phædriam nuncupant, pervenias. Abest a Phædria stadia quindecim prope Despœnæ (_Dominæ_) ædem, vicus Mercurio sacer quod Hermæmum dicitur. (2) Sunt hi etiam inter Messenios et Megalopolitanos termini; et eodem in loco non magna utique signa Despœnæ ipsius et Cereris, Mercurii etiam et Herculis. Quin etiam quod Dædalus Herculi e ligno simulacrum fecit in Messeniæ et Arcadum confinio, hic olim stetisse conjicio. (3) Viæ quæ Megalopoli Lacedæmonem ducit triginta sunt ad Alpheum stadia. Inde juxta Thiuntem fluvium iter est; hic etiam Thius in Alpheum influit. Relicto ad lævam Thiunte confectis quadraginta circiter ab Alpheo stadiis, ad Phalæsias accedas. Absunt Phalæsiæ stadia viginti ab Hermæo quod ad Belbinam est. (4) Narrant Arcades Belbinam olim ad suos fines pertinentem a Lacedæmoniis abscissam. Sed enim non satis rationi consentanea dicere mihi videntur. Nam, ut mittam alia, non fuisset hac in parte Arcadum causa a Thebanis neglecta, si jure vindicari eum agrum posse arbitrati essent. (5) Megalopoli ad castella aliquot quæ intra Arcadiæ fines sunt, ac primum quidem ad Methydrium via est stadiorum centum et septuaginta. Tredecim a Megalopoli stadiis longius abest vicus qui Scias dicitur, ubi templi ejus, quod Sciatidis Dianæ fuit, reliquiæ; condidisse dicitur Aristodemus, dum in Arcadibus dominaretur. Abhinc decem ferme stadiis Charisiarum urbis vestigia ostenduntur et ea quidem non ita multa; inde ad Tricolonos totidem stadiûm via est. (6) Fuerunt olim et ipsi Tricoloni urbs. Mansit ibi ad hæc usque tempora in colle Neptuni templum cum quadrato signo. Lucus templum ambit. Eam urbem Lycaonis filii condiderunt. Zœtiam vero a Tricolonis quindecim plus minus stadiis distantem non recto sane itinere, sed ad lævam divertentibus, Zœteum Tricoloni filium coloniam deduxisse tradunt. At Paroreus, Tricoloni minor natu filius, et ipse Paroriam condidit a Zœtia non longius stadia decem. Deserta ætate mea utraque est. (7) Exstant hac ætate Zœtiæ Cereris et Dianæ delubra. Aliæ etiam urbium ruinæ visuntur: Thyræi a Paroria intervallo stadiûm quindecim, Hypsuntis in monte supra planitiem. Monti idem quod oppido nomen. Media inter Thyræum et Hypsuntem regio tota montana, tota feris referta. Fuisse Lycaonis filios Thyræum et Hypsuntem superius a nobis est indicatum. (8) Tricolonis ad dexteram via primum acclivis est ad fontem, cui Cruni nomen. A Crunis triginta stadiûm abest intervallo Callistûs sepulcrum, editus terræ agger multis quum infœcundis tum pomiferis vestitus arboribus. In summa tumuli parte attollit se Dianæ ædes, cui Callistæ (_Pulcherrima_) cognomentum. Primus autem, Pamphos Dianam, accepto, ut opinor, ab Arcadibus nomine, versibus Callisten appellavit. (9) Jam vero stadia hinc viginti quinque, a Tricolonis prorsus centum, ad Helissontem, et ad viam rectam, quæ ad Methydrium ducit (sola enim hæc via Tricolonis patens nobis nondum memorata est), Anemosa vicus abest et mons Phalanthum. In monte Phalanthi urbis reliquiæ sunt. Agelai, qui Stympheli fuit, Phalanthum filium fuisse dicunt. (10) Supra campus est qui Poli nuncupatur. Inde Schœnus oppidum, cui a Schœneo Bœoto nomen. Quodsi Schœneus ille in Arcadiam aliquando venit, curricula etiam quæ Schœnunti proxima Atalantæ dicuntur, ab ejus filia nomen accepisse videri possunt. Dehinc, uti mea fert opinio, fuit ** nominatum, et Arcadiæ finibus hæc omnia ab omnibus loca adscribuntur.
CAPUT XXXVI.
_ De Methydrio urbe ejusque memorandis — monte Thaumasio, ubi Rhea Jovem peperisse fertur — memorandis in via ad Mænalum, templo Boni Dei — Boreæ venti sacris — memorandis ad Mænalium montem — colle, urbe et Mercurio Acacesio — templo Despœnæ. _
Hinc nihil jam reliquum est quod commemoretur nisi Methydrium ipsum, quo a Tricolonis via perducit stadiûm centum et triginta duorum. Id nominis oppido est quod medio loco inter Malœtam et Mylaontem flumina illud olim Orchomenus in excelso colle condidit. Ac Methydrienses quidem, antequam se Megalopolitanis adjungerent, suos et ipsi Olympicorum ludorum victores prædicare potuerunt. (2) Est Methydrii Neptuni Equestris ædes ad Mylaontem fluvium. Thaumasius vero mons supra Malœtam amnem est. Huc se Rheam Jovem utero ferentem recepisse credi volunt Methydrienses, Hopladamo et aliis ejus sociis Gigantibus in auxilium accitis si forte Saturnus vim ei ullam intentaret. (3) Ac fatentur illi quidem Rheam in quadam Lycæi parte peperisse; dolo vero Saturnum pro puero lapide, ut Græci narrant, apposito in hoe ipso monte circumventum prodidere. Spectatur in montis jugo spelunca Rheæ; quo nulli hominum, præterquam solis deæ sacra facientibus feminis, introire fas est. (4) A Methydrio stadia fere triginta abest Nymphasia fons; totidem intersunt a Nymphasia ad communes Megalopolitanorum, Orchomeniorum et Caphyatarum fines. (5) Ac Megalopolitanis quidem per angustias, quæ Portæ ad lacum nominantur, via patet ad Mænalum præter Helissontem contendentibus. Ad ejus viæ lævam Boni Dei ædes est. Quod si dii hominibus bonorum auctores sunt, deorum vero supremus est Juppiter, recte quidem hoc Jovis maxime proprium cognomen esse conjicere possis. Paulo hinc longius terræ agger est, Aristodemi sepulcrum; cui viro ne ipsa quidem tyrannis Boni cognomen eripuit. Minervæ etiam illic Machinatricis delubrum; hoc deæ cognomen inde est, quod ipsa omnis generis consiliorum et artium hominibus inventrix exstitit. (6) Ad viæ dexteram Boreæ vento area dicata est, cui anniversarium sacrum Megalopolitani faciunt, neque ulli deorum majores habent honores, quod per eum contra Lacedæmoniorum et Agidis conatum servati fuerint. Proximo loco est Œclis Amphiarai patris sepulcrum; si modo in Arcadia ille, ac non ad Trojam, quum Herculem adversus Laomedontem profectum secutus esset, extremum diem obiit. Exinde est Cereris quæ ad lacum nominatur, fanum cum luco; ab urbe nihilo longius abest quam stadia quinque. Huc solis mulieribus ingredi fas est. (7) Mox stadiûm triginta spatio confecto ager adjacet Paliscius nomine. Unde relicto ad sinistram Elapho amne minime illo quidem perenni, intra stadia circiter viginti ad Peræthensium ruinas pervenias; inter quas Panis templum reliquum est. Quodsi torrentem transieris, illinc recta promoventi ad decimum quintum stadium campi sunt; et ubi hos pergressus fueris, eodem quo campi nomine mons Mænalius. Ad imum montem Lycoæ urbis vestigia, et Dianæ fanum ac signum ex ære cognomento Lycoatidis. In ea montis parte quæ ad meridiem est Sumetia olim urbs munita fuit. (8) In eodem monte locus, quæ Triodi (_Trivia_) nuncupantur; unde Mantinenses Delphici oraculi monitu Arcadis Callistûs filii ossa sustulerunt. Mænali etiam ipsius adhuc ruinæ exstant et Minervæ ædis, stadia præterea duo, ad athletarum pugnas alterum, ad equorum alterum cursus appositum. Mænalium vero montem tam proprium esse Panis prædicant, ut fistula canentem deum se audire accolæ affirmare non dubitent. (9) Inter Despœnæ fanum et Megalopolitanorum mœnia stadia intersunt quadraginta, et dimidia quidem viæ pars usque ad Alpheum fluvium; quo transmisso stadia duo absunt Macareorum ruinæ. Inde septem stadiis absunt rudera Daseorum, totidem a Daseis Acacesius tumulus. (10) Infra eum Acacesium urbs fuit, et Mercurii Acacesii e marmore signum hac etiamnum ætate in eo tumulo exstat. Enutritum illic Mercurium puerum et Acacum Lycaonis filium ejus nutricium fuisse, Arcadum sermo vulgavit. Longe diversa Thebani memorant; ac rursus a Thebanis dissentiunt Tanagræi.
Ab Acacesio distat stadia quatuor Despœnæ (_Dominæ_) fanum. Illic primum visitur Hegemones Dianæ ædes. Æneum deæ signum faces præfert; pedum sex magnitudine id signum esse conjicimus.
CAPUT XXXVII.
_ Sacri Despœnæ septi memoranda — Despœnæ et Cereris earumque solii signa — de Anyto et Titanibus — speculo miro — Megaro et sacris Despœnæ — de Despœna — luco Despœnæ — Panis templo — Pane et Eratone nympha vaticinantibus. _