# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 49

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Thelpusam a Psophide iter habentibus, primum ad lævam Ladonis vicus est cui Tropæa nomen; Tropæis deinde adjacet quercetum quod Aphrodisium vocatur; tertio loco in hac via sunt antiquæ literæ in columna quæ fines ibi esse inter Thelpusios et Psophidios indicant. In Thelpusiaco agro amnis labitur Arsen. Eum ubi transieris, progressus inde stadia circiter viginti quinque, pervenies ad rudera vici cui Caünti nomen, et ad Æsculapii Caüsii fanum in via erectum. (2) Ab Æsculapii distat stadia ferme quadraginta urbs cui a nympha Thelpusa nomen impositum tradunt, eam vero Ladonis filiam fuisse. Ladonis ipsius fontes in agro Clitorio sunt, sicuti supra jam exposui. Primum autem præter Leucasium vicum et Mesoboa, perque Nasos, ad Orygem, quem Haluntem etiam vocant, elapsus, inde ad Thaliadas et Cereris cognomento Eleusiniæ fanum evadit. (3) Est hoc templum in Thelpusiorum finibus. Signa in eo sunt septenûm haud minus eorum quodlibet pedum, Cereris, Proserpinæ, Bacchi, e marmore æque omnia. Ab Eleusiniæ fano Thelpusam urbem a læva præterfluit Ladon. Eminet illa in præcelso tumulo, sed ætate nostra majore ex parte deserta; quandoquidem forum, quod olim fuisse dicunt in ipso urbis umbilico, in extremo nunc recessu est. Æsculapii inter Thelpusæ ruinas et duodecim deorum templum exstat, cujus tamen magnam partem solo æquavit vetustas. (4) Thelpusam præterlapsus ad Cereris quod in Oncio est templum Ladon defluit; Thelpusii deam Erinyn nominant: quod ipsum cognomen agnoscit Antimachus eo carmine, quo Argivorum in Thebanos expeditionem persecutus est. Versus sic habet:

Delubrum Cereris fama est ubi Erinyos esse.

Oncum quidem Apollinis fuisse filium fama proditum, et ad Oncium in Thelpusio agro aliquando principatum obtinuisse. (5) Dea vero ipsa Erinys cognomento appellata est ob hujusmodi causam. Neptunum cum Cerere consuescere cupientem dicunt eam secutum esse, quo tempore errabunda filiam quæreret. Tum deam in equam se convertisse ac pavisse una cum equabus Onci. Fraudem vero perspicit Neptunus, atque equi formam et ipse assumens Cererem comprimit. (6) Quod illa primum iracunde tulit; verum postea deposuisse iram et lavisse dicitur in Ladone. Cognomina itaque deæ attributa; Erinys a verbo ἐρινύειν, quod _furere_ Arcadibus est; Lusia vero, quod se in flumine abluisset. Signa ejus templi os, summas manus et imos pedes e Pario marmore habent, reliquæ partes ligneæ sunt. (7) Erinys cistam læva, dextera facem tenet; proceritate pedum novem esse conjicio. Lusia pedes non amplius quam sex eminere videtur. Qui vero Themidis, non Lusiæ Cereris signum hoc esse dictitant, neutiquam audiendi sunt. Cererem quidem ipsam Neptuno filiam peperisse tradunt, cujus nomen ne ad profanos ederetur religione sanxerunt; equum præterea cui nomen Arion fuit. Et Hippium (_Equestrem_) Neptunum eam ob causam apud se ex omnibus Arcadibus primos nuncupatum autumant. (8) Testimonia ex Iliade et Thebaide afferunt: ex Iliade quidem versus hos:

Non etiam si a tergo agitans vel Ariona dium Adrasti moderetur equum, divinitus ortum;

ex Thebaide vero, ubi de Adrasti fuga agitur:

Cum pullo ornatu glaucus quem vexit Arion.

His certe versibus innui putant Neptuno ortum Arionem, (9) etsi Antimachus e terra editum Arionem his versibus cecinit:

Adrastus Talao Cretheide natus, Achivûm primus duxit equos insigni laude superbos, et Cærum pernicem et Ariona Thelpusæum, quem juxta Oncæi Phœbi nemus edidit ipsa Terra parens, cunctorum oculis mirabile monstrum.

(10) Sed potest ille equus, etiamsi e terra sit editus, nihilominus et genus a deo ducere et cærulei coloris crines habere. Narrantur hæc quoque: Herculem cum Eleis bellantem Arionem ab Onco poposcisse: eoque invectum Elidem expugnasse; ab Hercule deinde Adrasto concessum esse eum equum. Hanc in rem de Arione scripsit Antimachus:

Tertio ab Adrasto est domitus ductore Pelasgûm.

(11) At Ladon Erinyos templo relicto, a læva Apollinis Oncæatæ templum præterlabitur, a dextera Æsculapii puer ædem; ubi Trigonis nutricis est sepulcrum. Æsculapii ipsius hanc nutricem fuisse memorant. Quum Æsculapium enim expositum in Thelpusio agro offendisset Autolaus Arcadis nothus filius, puerum dicitur consecravisse. Hinc Æsculapium puerum ** ad veritatem propius accedere putavi, quod ipsum in explicandis etiam Epidauriorum rebus exposui. (12) Influit in Ladonem Tuthoa amnis in Thelpusiorum et Heræensium confinio; quem locum Arcades Pedion (_Planitiem_) nuncupant. Qua vero Ladon ipse in Alpheum erumpit locus, ille Coracôn Nasos (_Corvorum insula_) nominatur. Non defuerunt qui Enispen, Stratiam et Rhipen, quæ loca Homerus enumerat, insulas in Ladone fuisse putarent ab hominibus olim habitatas. Quod ego qui credant magnopere errare arbitror: (13) vix enim pontonibus pares insulas Ladon habet; qui ut sit fluviorum omnium, qui vel barbarorum vel Græcorum terras permeant, multo pulcherrimus, non tamen ea est magnitudine, ut in eo quales vel in Istro velin Pado insulæ exsistere potuerint.

CAPUT XXVI.

_ De Heræa urbe ejusque memorandis — templis Bacchi Politæ et Auxitæ — Corœbi sepulcro — urbe Aliphera ejusque memorandis — Jovis Lecheatæ ara, fonte Tritonide et Myiagri herois sacris — urbe Melæneis et Buphagio. _

Heræam condidit Heræeus Lycaonis filius ad Alphei amnis dexteram; oppidi pars major in clivo molliter surgenti, altera ad Alphei ipsius ripas sita est. Curricula prope amnem myrtis et aliis felicibus intersepta arboribus. Ibidem balneæ sunt; templa præterea Bacchi duo, quorum Politen unum, Auxiten alterum vocant: (2) seorsum ædes in qua orgia Baccho celebrantur. Pan quoque templum habet; quippe qui Arcadibus indigena deus est. Fani quidem ejus quod olim Junoni dicatum fuit, rudera tantum et columnæ reliquæ sunt. Athletas vero omnes, quotcunque Arcadici nominis fuerunt, gloria vicit Damaretus Heræensis, qui primus ex armatorum cursu Olympicam palmam tulit. (3) Ab Heræa in Eleum agrum stadia ferme quindecim progressus Ladonem trajicias; atque inde stadiis confectis circiter viginti ad Erymanthum pervenias. Herææ fines ab Elea regione distinguit Erymanthus, ut Arcades produnt; at Elei Corœbi sepulcrum agri sui terminum dictitant. (4) Etenim quum Olympicos ludos diu intermissos Iphitus restituisset et cursus duntaxat certamina proposuisset, primis ludis Corœbus vicit. Hoc inscriptio tumuli testatur, primum scilicet Olympia vicisse et sepulcrum ei in ipsis Elei agri finibus erectum esse. (5) Est Aliphera civitas haud sane magna, quod multitudinis bona pars tunc discessit, quo tempore in Megalopolin urbem Arcades una commigrarunt. Huc ab Heræa si veniendum fuerit, Alpheum ubi transieris, campo decem ferme stadiorum peragrato ad montem accedas; unde stadiûm fere triginta itinere per clivum in oppidum adscendas. (6) Nomen Alipheræ a Lycaonis filio Aliphero inditum. Ædes ibi sacræ Æsculapii et Minervæ, quam, quod apud se natam et educatam prædicant, præcipuis dignantur honoribus. Et Lecheatæ Jovi aram dedicarunt, cognomine ab eo ducto, quod ibi Minervam pepererit. Fontem etiam Tritonidem nuncupant, fabulam de Tritone fluvio sibi ceu peculium vindicantes. (7) Deæ ipsius ex ære signum est, Hypatodori opus, spectatu dignum tum magnitudinis tum artificii causa. Solemnia quoque celebrant, cuinam deo non satis constat; Minervæ arbitror. In iis solemnibus ante omnes Myiagro rem divinam faciunt, heroemque super hostiis precati et Myiagri nomine implorato, securitatem sibi fore ab omni muscarum protervitate pro certo habent. (8) Circa viam quæ ab Heræa Megalopolin ducit, Melæneæ sunt, quas Lycaonis filius Melæneus condidit; ætate vero nostra desertus vicus aquis stagnantibus diluitur. Supra Melæneas stadiis quadraginta est Buphagium, ubi fontes habet suos Buphagus amnis, qui in Alpheum influit. Ad ipsos Buphagi fontes inter Heræenses et Megalopolitanos fines sunt.

CAPUT XXVII.

_ De Megalopoli urbe — Megalopolis conditore — nomina civitatum enumerantur, quarum incolæ Megalopolin migrarunt — de Trapezuntiis emigrantibus — Megalopolitanorum vicis — tempore Megalopolis conditæ — Megalopolitani a Lacedæmoniis ejiciuntur — Aristodemo Megalopolitanorum imperium obtinente Lacedæmonii Megalopolin invadunt et superantur — Lydiade Megalopolitanis imperante Lacedæmonii Megalopolin obsident — Cleomenes Megalopolin expugnat — de Buphago amne et heroe. _

Megalopolis quidem ipsa non solum Arcadicarum, sed Græcarum etiam omnium civitatum recentissima est, iis tamen exceptis iis, quæ illo tempore, quo imperii Romani mutatio facta, novas incolas acceperunt. Roboris autem sui confirmandi gratia Megalopolin Arcades coloniam deduxerunt. Meminerant enim Argivos jam tum ab initio nullo non pæne die summo cum libertatis periculo a Lacedcæmoniis bello vexari solitos, eosdem excisis Tirynthe, Hysiis, Orneis, Mycenis, Midea et si quod aliud in Argolide haud magni nominis oppidum erat, traductaque ex illis Argos multitudine, civitatem inquilinorum numero adeo auxisse, ut in posterum et a Lacedæmoniis minus multo sibi metuerent et adversus alios finitimos firmiora haberent præsidia. Hoc igitur consilio Arcades e suis quique urbibus Megalopolin commigrarunt. (2) Coloniæ vero auctor Thebanus Epaminondas jure optimo vocetur. Is enim Arcadas in unum congregavit, et mille Thebanorum delectam manum duce Pammene Arcadibus misit, qui auxilio essent, si forte Lacedæmonii colonia quominus deduceretur impedire essent aggressi. Ab ipsis etiam Arcadibus viri, quorum ductu et auspiciis in coloniam iretur, delecti sunt; e Tegea Timon et Proxenus; ex Mantinea Lycomedes et Hopoleas (_Hopleas?_); e Clitoriis Cleolaus et Acriphius; a Mænalo Eucampidas et Hieronymus; ex Parrhasiis Possicrates et Theoxenus. (3) Civitates vero quæ tum novæ coloniæ studio, tum Lacedæmoniorum odio, ut patriam suam quæque desererent, facile sibi ab Arcadibus persuaderi passæ sunt, hæ fuere: e Mænalo Alea, Pallantium, Eutæa, Sumateum, Iasæa, Peræthes, Helisson, Oresthasium, Dipæa, Lycæa; ab Eutresiis, Tricoloni, Zœteum, Charisia, Ptolederma, Cnauson, Parorea; (4) ab Ægytis **, Scirtonium, Malea, Cromi, Belbina, Leuctrum; ad hos Parrhasiorum, Lycosorenses, Thocnenses, Trapezuntii, Prosenses, Acacesium, Acontium, Macaria, Dasea; ex Cynurensibus iis qui in Arcadia sunt, Gortys, Thisoa, quæ ad Lycæum est, Lycæatæ et Aliphera; ex iis qui cum Orchomeniis censebantur, Thisoa, Methydrium, Teuthis; quibus etiam Tripolis quam dicunt accessit, Callia, Dipœna et Nonacris. (5) Ex iis omnibus populi ceteri communi Arcadum decreto nihil omnino recusantes paruerunt summaque alacritate nomina in coloniam dedere; Lycæatæ duntaxat, et Tricolonenses et Lycosurenses et Trapezuntii ab Arcadibus descivere, quippe qui antiqua patriæ suæ ut relinquerent mœnia adduci non poterant; horum pars inviti et necessitate coacti Megalopolin convenerunt; (6) at Trapezuntii omnino omnes ex Peloponneso excesserunt, quantum eorum relictum est et quos non illico Arcades præ ira occiderunt; qui navibus in Pontum incolumes applicuissent, qui Trapezuntem in Euxini ora condiderant, tanquam metropolitas et gentiles suos recepere. Lycosurenses vero, etsi neque ipsi in officio permanserant, quod tamen in Cereris et Proserpinæ confugerant, violare Arcades veriti sunt. (7) Reliquarum vero omnium quas percensuimus urbium aliæ hodie plane desertæ sunt, alias in vicorum formam redactas Megalopolitani tenent, Gortynam videlicet, Dipœnas, Thisoam ad Orchomenum, Methydrium, Teuthin, Callias, Helissontem. Unum Pallantium tunc quoque deos habuit mitiores. Sed Alipherenses quoque in hunc usque diem urbis suæ vetus nomen retinuerunt. (8) Deducta autem Megalopolis est eodem anno, paucis post mensibus quam Lacedæmonii Leuctricam cladem acceperunt, Athenis archontis magistratum gerente Phrasiclide, Olympiadis centesimæ secundæ anno altero, qua Thurius Damon e stadio palmam tulit. (9) Ac tunc quidem Megolopolitani Thebanorum societate freti nihil omnino sibi a Lacedæmoniis metuebant. At posteaquam Thebani a Phocensibus, qui Bœotorum finitimi capto Delphici Apollinis templo pecunia abundabant, armis lacessiti, in id bellum, quod Sacrum fuit appellatum, incubuere, (10) Lacedæmonii, qua erant animorum alacritate, quum ceteros Arcadas, tum Megalopolitanos suis deturbare sedibus adorti sunt. Verum quum cives acriter obsisterent et a finitimis alacritate summa adjuvarentur, nihil utrinque memoratu dignum geri contigit. Philippum quidem Amyntæ filium et Macedonum imperium Arcadum in Lacedæmonios odium ad summas opes provexit: neque enim aut ad Chæroneam, aut in eo prœlio quod in Thessalia commissum est, Græcis Arcades præsto fuere. (11) Non longo vero post tempore Megalopolitanis Aristodemus tyrannus exortus est, Phigalensis ille quidem patria, Artylæ filius; quem tamen Tritæus, homo non tenuis in Megalopolitanorum civitate census, sibi adoptaverat. Huic nihil dominatus obfuit quominus Chresti (_Frugi_) cognomento diceretur. Aristodemo dominante Lacedæmoniorum exercitus duce Acrotato Cleomenis filiorum natu maximo (cujus gentilitatem omnem et Spartanorum omnium regum jam percensuimus) in Megalopolitanorum fines invasit. Ibi acerrimo prœlio commisso multis utrinque cæsis, superiores tamen Megalopolitani ex eo certamine discessere. In acie præter alios Lacedæmonios et ipse Acrotatus cecidit; quare ad eum paterni imperii successio non pervenit. (12) Post Aristodemum duabus ferme ætatibus ad tyrannidem aggressus est Lydiades, haud obscuro genere, sed apprime generosæ indolis vir, et (ut res ipsa postea indicavit) etiam patriæ suæ amantissimus. Quum enim admodum adolescens imperare cœpisset, ubi ad ætatem prudentia accessit, eo ipso tempore quo imperii opes jam in tuto collocarat, ultro se tyrannide abdicavit; quumque se ad Achaicum concilium Megalopolitani aggregassent, et suis est civibus et Achæis universis tantopere probatus, ut cum Arato vitæ dignitate comparari posse videretur. (13) Jam Lacedæmonii magno totius populi concursu, Agide Eudamidæ filio ex altera familia regia imperante, majore multo copiarum apparatu atque instructiore quam is fuit exercitus cui Acrotatus præfuit, Megalopolin adorti sunt; ac in pugnam quidem prodeuntes oppidanos fuderunt; deinde admota ad muros prævalida machina turrim ex ea mœnium parte tam vehementer concusserunt, ut nihil jam dubitarent se illam postero die dejecturos. (14) Verum Boreas non universos tantum Græcos suo adjutos auxilio voluit, quum scilicet Persicæ classis magnam partem ad Sepiades allisit; sed idem etiam Megalopolitanos quominus caperentur tutatus est; continuo namque ac violento flatu machinam Agidis ita convulsit et dissipavit ut plane pessumdaretur. Hic vero ipse Agis, qui boream in oppugnatione Megalopolis adversarium habuit, is nempe est cui Aratus Sicyoniorum dux in Achaia Pellenen ademit, quique postea ad Mantinean dimicans cecidit. (15) Post hæc non sane longo interjecto tempore Cleomenes Leonidæ filius Megalopolin fœderis religione neglecta oppressit. Megalopolitanorum pars, dum noctu correptis subito armis vim a patria propulsare nituntur, in conflictu occumbunt; inter quos Lydiades fortiter dimicans memoria hominum dignum vitæ exitum reperit; Philopœmen autem Craugidis filius cum duabus circiter militaris ætatis partibus, cum pueris præterea et mulieribus effugit in Messeniam; (16) reliquos Cleomenes trucidavit urbemque excidit et cremavit. Sed quonam modo suos fines et urbem suam restaurarint Megalopolitani, quæque reduces gesserint, id a nobis in explicandis Philopœmenis rebus gestis exponetur. Ejus certe Megalopolitanorum cladis culpa Lacedæmoniorum civitas prorsus vacavit; unus injuriæ auctor fuit Cleomenes, quum reipublicæ formam a regno ad tyrannidem traduxisset. (17) Fines quidem inter Megalopolitanos et Heræenses (uti ante dictum est) ad Buphagi amnis fontes sunt. Nomen amni inditum tradunt ab heroe Buphago, Iapeti filio et Thornacis; ab hac Laconicæ quoque Thornacis nomen repetitum; sed Buphagum Dianæ sagittis in Pholoe monte, impium in deam facinus molientem, confixum memorant.

CAPUT XXVIII.

_ De Gortyne vico ejusque memorandis — fluvio Lusio seu Gortynio frigore reliquos amnes superante — Teuthide vico, et de Theutide, Arcadum duce ad Trojam, narratio — monumento Paræbasio dicto et Brenthes urbis reliquiis. _

A fluvii fontibus discedentes primum vicus excipit Maratha; dehinc pagus ætate nostra, olim oppidum Gortys. Est illic Æsculapii ex Pentelico lapide delubrum et signum impuberis dei et Hygieæ, Scopæ opus. Tradunt populares ab Alexandro Philippi filio loricam et hastam Æsculapio dedicatam; mea certe etiamnum ætate lorica et hastæ cuspis ibi cernuntur. (2) Gortynem fluvius perlabitur, quem circa suos fontes Lusium appellant, quod in eo Jovem recens natum ablutum credunt; qua vero longius a fontibus discedit, Gortynius a Gortyne vico dicitur. Hic unus omnium aqua fluit frigidissima. Istrum enim, Rhenum, Hypanim, Borysthenem et alios quorum aquæ hieme congelascunt, eos meo quidem judicio glaciales rectius et brumales, quam frigidos appellare possimus; meant siquidem illi per terras quovis fere anni tempore nive obductas et prægelido aere undique circumfuso rigentes. (3) Nam eos amnes, quotcunque ii numerari possint, qui temperatas regiones perfluentes æstate vel bibentium vel lavantium æstum levent, nec hieme sint inclementes, illos frigidam aquam habere dixerim. Frigida sane aqua est etiam Cydni, qui Tarsensium fines perlabitur, et Melanis, qui præter Sidam Pamphylorum decurrit; tum vero Alentis ad Colophonem frigorem qui elegos fecerunt poetæ celebrant; sed hos omnes æstate præsertim vincit Gortynius. Fontes habet ad Thisoam proximo Methydriensibus loco; Rhæteas vocant Alphei et Gortynii confluentes. (4) Thisoæ regioni finitimus est pagus Teuthis; oppidum olim fuit; ac Trojano quidem bello ducem hinc missum narrant cui nomen Teuthis; Ornytum tamen alii appellant. Inter hunc, dum Græci Aulide ob malaciam interclusi diu detinerentur, et Agamemnonem simultates fuere; quare quum cohortem suam Teuthis domum reducturus esset, (5) Palladem aiunt assimulantem Melanem Opis filium, illum retrahere conatam; sed is, quod erat in tumore præ ira animus, hasta dicitur deæ femur percussisse exercitumque ex Aulide domum reduxisse; ubi vero domum redierit, deam se ei ostendisse sauciam femore; atque ab eo tempore Teuthidem letali tabis morbo correptum, atque in ea una parte Arcadiæ nullos plane fructus e terra editos. (6) Interjecto dehinc tempore e Dodona oraculum redditum, cujus jussu præter alia, ut placarent deam, agenda, etiam signum Minervæ femore vulneratæ faciendum curarunt; quod ipse etiam vidi, purpurea fascia vulnus obligante. Sunt Teuthide tum alia, tum Veneris et Dianæ fana. Atque hæc quidem illic. (7) Ad eam vero viam, qua Gortyne Megalopolin itur, sepulcrum eorum visitur qui contra Cleomenem pugnantes occubuerunt. Appellant monumentum illud Megalopolitani Paræbasium, violatum nempe fœdus a Cleomene eo nomine testificantes. Adjacet Paræbasio campus stadiûm ferme sexaginta. Brenthes urbis ruinæ ad viæ dextram se ostendunt, præterfluente Brentheate amne, qui se hinc non longius quam stadiis quinque in Alpheum demittit.

CAPUT XXIX.

_ De Trapezuntis urbis reliquiis, loco Bathos dicto et fonte Olympiade — Gigantum pugna cum diis — de Orontis cadavere reperto narratio — de urbis Basilidis reliquiis et Thocnia urbe. _

Trans Alpheum ager est Trapezuntius, in quo Trapezuntis urbis ruinæ. Inde quum rursus ad Alpheum sinistrorsum descenderis, non longe ab ipso flumine Bathos est quod vocant; illic tertio quoque anno initia Magnarum Dearum peragunt. Fons ibidem est; Olympias appellatur; e quo alternis annis aquæ non manant. Proxime ignis erumpit. Vulgatum inter Arcades est Gigantes hoc in loco, non autem ad Thraciæ Pallenen, cum diis prœliatos. Rem itaque divinam ibi fulguribus, procellis et tonitribus faciunt. (2) Gigantum quidem Homerus nullam omnino in Iliade mentionem fecit; verum in Odyssea memorat Læstrygonas non hominibus, sed Gigantibus similes Ulyssis classem adortos. Phæacum etiam regem dicentem fecit, Phæaces deorum propinquos esse, sicuti Cyclopas et Gigantum progeniem. Quibus in locis haud obscure ostendit mortales fuisse, non autem deorum satu ortos Gigantes; quod ipsum apertius illis versibus docet

Imperio indomitos qui rexerat ante Gigantes. At populo immani amisso confectus et ipse est.

Solet enim λαός (_populus_) ab eo in carminibus nominari promiscua hominum multitudo. (3) Dracones vero pro pedibus Gigantes habuisse tum aliis rationibus facile refellitur, tum ex hoc maxime absurdum ostenditur. Orontem Syriæ fluvium ad mare non per campos ubique, sed per valde declivia et prærupta citato cursu descendentem, Romanorum Imperator navibus e mari Antiochiam usque pervium reddere instituit. Alveo igitur magnis laboribus et sumptibus perfosso, per quem commode ascendere naves possent, in eum flumen avertit. (4) Vetere vero alveo exsiccato loculus fictilis repertus est cubitorum undecim et amplius, et in eo cadaver nihilo brevius, humana specie ex omni parte corporis. Hunc Orontem fuisse ex Indorum gente Clarii Apollinis oraculo Syris consulentibus responsum est. Quodsi uda initio terra et humore gravida, sole concalefacta, primos edidit homines, ecquamnam aliam regionem verisimile est vel priorem vel majores edidisse homines quam Indiam, quæ ad nostra usque tempora belluas alit inusitata specie ac magnitudine portentosas? (5) Ab eo loco qui Bathos dicitur stadia ferme decem distat Basilis. Eam urbem condidit Cypselus ille qui Cresphonti Aristomachi filio filiam nuptum dedit. Ætate nostra Basilidis ruinæ solæ exstant, et inter eas Eleusiniæ Cereris templum. Hinc progressus Alpheum ubi iterum transieris, Thocniam pervenies, cui a Thocno Lycaonis filio nomen. Ætate nostra prorsus deserta est. Et urbem quidem eam in collis vertice condidisse dicitur Thocnus, collem Aminio amne præterfluente. Is in Helissontem illabitur; nec procul inde in Alpheum influit Helisson.

CAPUT XXX.

_ De Helissontis fluvii meatu, Neptuni Epoptæ templo — Megalopolis ab Helissonte in duas partes divisæ memoranda, Jovis Lycæi templum, Panis Sinoentis, Apollinis Bassæi vel Epicurii signum — porticus Philippea, sex conclavia ἀρχεῖα dicta, et porticus Myropolis dicta — de Polybio, Lycortæ filio — templo et signo Jovis Servatoris. _

