# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 48

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Ab Æpyti sepulcro ad Arcadicorum omnium montium excelsissimum Cyllenen venias. In ejus summo vertice Mercurii Cyllenii templum est, sed collapsum. Dubium vero nihil est, et monti et deo a Cyllene Elati filio cognomina indita. (2) Ac prisci quidem homines, quantum ex antiquitatis monumentis didicimus, non aliis materiæ generibus ad simulacra deorum usi sunt, quam ebeno, cyparisso, cedro, quercu, smilace, loto. Verum Mercurio Cyllenio e citro signum ædificatum est; octo circiter pedum, uti conjicio, altitudine. (3) Habet præterea (quod admirere) Cyllene mons merulas undecunque albas. Nam quæ aves hoc nomine a Bœotiis appellantur, aliud quoddam genus sunt, haudquaquam canoræ. Aquilas quidem, quas Cycnias vocant, candore oloribus persimiles, ipse in Sipylo ad stagnum, quod Tantali dicitur, conspexi. Apros certe albos, et ex Thracia ursas albas, etiam privati homines sibi compararunt; (4) lepores albos inter altilia Libyes habent: cervas vero albas Romæ cum admiratione spectavi: neque percontari in mentem tamen venit, e continentene aliqua, an vero ex insulis fuerint deportatæ. Huc sum digressus, ne commentitium quis putaret quod de colore Cylleniarum merularum commemoravi. (5) Conjungitur cum Cyllene mons alius, cui nomen Chelydorea: in eo enim Mercurius dicitur repertam testudinem excoriasse, lyramque inde confecisse. Hic fines inter Pheneatas et Pellenenses: montis multo maximam partem Achæi possident. (6) A Pheneo ad eam, quæ ad Occasum est, partem discedentes, viæ excipiunt duæ: ad Clitorem urbem læva, dextra Nonacrin et ad Stygis aquam perducit. Fuit olim Nonacris Arcadum oppidulum, cui nomen Lycaonis uxor dederat. Solæ ætate nostra ruinæ exstant; et eæ quidem magna etiam ex parte obrutæ. Ab iis ruinis non longe crepido montis tam alte se attollit, ut locum nusquam viderim celsiorem. Ex ea aqua stillatim defluit, quam Stygis aquam Græci nuncupant.

CAPUT XVIII.

_ De Styge varia a poetis memoriæ prodita — Stygis aquæ vi mortifera, frangente et dissolvente — montibus Aoraniis, vico Lusis et Prœti filiabus a Melampode ibi sanatis. _

Ac Stygem quidem Hesiodus in Theogonia (neque enim desunt qui Carmen illud Hesiodo adscribant) Oceani filiam, et Pallantis uxorem fuisse memoriæ prodidit. Ab his nihil discrepantia suis etiam versibus Linum cecinisse tradunt. Mihi quidem ea legenti plane videbantur esse adulterina. (2) Epimenides Cretensis et ipse Stygem filiam Oceano genitam dixit; non tamen Pallanti, sed Piranti nuptam (quicunque ille Piras fuerit), cui Echidnam pepererit. Omnium maxime Stygis nomen in poemata sua induxit Homerus. Is ubi jusjurandum concipientem Junonem fecit, sic inquit:

Hoc sciat omniparens Tellus, Cælumque profundum undaque de Stygiis emanans fontibus.

Hæc ille in poemate suo scripsit spectans ad stillantem Stygis aquam. Jam vero in enumeratione eorum, qui Guneum secuti sunt, Titaresium amnem fluere a Styge autumat. (3) Postremo esse apud inferos Stygem dicit, quo loco exprobrantem Jovi Minervam facit, quod non meminerit sua maxime opera servatum Herculem, quominus iis, quos imperasset Eurystheus, laboribus conficeretur:

Quodsi ego præsaga id potuissem mente videre, tunc quum ipsum indomiti demisit in atria Ditis, colla canis traheret furvi quo regis ab aula, nulla arte elapsus Stygiis remeasset ab undis.

(4) Aqua vero, quæ ex prærupta rupe ad Nonacrin guttatim prodit, primum quidem in præcelsum saxum cadit, inde autem permeato saxo in Crathin fluvium delabitur. Mortifera illa quidem est tum homini, tum cuivis alii animantium generi. Vel capellas aquæ ejus potu exstinctas esse dicunt: sed posteriore demum tempore et hæc innotuerunt et si quæ sunt aliæ mirabiles ejus aquæ virtutes. (5) Vasa enim vitrea, et crystallina et murrhina et quæcunque e lapide aut testa sint fictili, aquæ illius vi franguntur. Quin etiam cornea et ossea vasa, ferrum item, æs, plumbum, stannum, argentum, et electrum ea aqua infusa solvuntur. Atque idem quod reliquis metallis ipsi etiam auro accidit, quod tamen neque situ neque rubigine vitiari et Lesbia poetria testatur, et res ipsa indicio est. (6) At enim abjectissimis rebus vim eam deus indidit, ut ea superarent, quæ maximæ essent inter homines æstimationis. Nam et aceto uniones resolvuntur; et adamantem, lapidum omnium durissimum, hirci sanguis colliquefacit. Consimili modo Stygis aqua ungulam equi superare non potest. Huic enim injecta continetur, nec conficit eam. Fueritne hoc veneni genere enectus Alexander Philippi filius, pro comperto non habeo: memoriæ certe proditum scio. (7) Supra Nonacrin montes sunt Aroania appellati: in quibus spelunca, intra quam furore actas Prœti filias memorant se abdidisse; inde vero extractas a Melampode arcanis quibusdam sacris et expiationibus, in eum vicum venisse, quos Lusos nuncupant. Aroaniorum majorem quidem partem Pheneatæ incolebant, Lusi tamen jam intra fines Clitoriorum sunt: (8) Lusosque istos civitatem olim fuisse tradunt. Agesilas certe Lusensis victor equo desultorio renunciatus est, quum prima post decimam Pythiade ludos Amphictyones faciundos curassent. Nostra tamen ætate ne ipse quidem Lusorum ruinæ exstant. Filias igitur Prœti Melampus Lusos dusit, lustratasque in Dianæ fano insania liberavit. Hinc Hemerasiam Dianam Clitorii nuncupant.

CAPUT XIX.

_ De Cynæthaensibus et memorandis apud illos — fontis Alyssi sanandi vi — via Clitorem versus. _

Est vero etiam Arcadici nominis gens ea, qui Cynæthaenses vocantur. Hi in Olympia Jovis signum posuere, fulmen utraque manu præferens. Distant Cynæthaenses ab ** stadiis quadraginta longius. In eorum foro et aræ sunt deorum, et Adriani Cæsaris est effigies. (2) Quod vero memoratu apud ipsos non indignum est, templum Bacchi habent atque festos dies hieme agitant, quibus viri adipe peruncti sublatum e grege taurum, quem ipse deus ut deligerent in mentem venire voluisset, ad templum deportant: hoc solenne ipsis est sacrum. Abest ab oppido stadia fere duo fons aquæ gelidæ: fontem obumbrat platanus. (3) Si quis ex rabidi canis morsu vel ulcus vel alio quovis modo noxam traxerit, aqua hausta statim sanatur. E re itaque ipsa fontem Alyssum, _quod per eum sedetur rabies_ (λύσσα), nominant. Videtur itaque natura Arcadibus, quum in Pheneatarum finibus Stygis aquam ad perniciem hominum dedisset, simul tribuisse salutarem, qui in Cynæthaensibus est, fontem, ut malum istud hoc exæquaretur bono. (4) Reliqua est earum, quæ a Pheneo solis occasum versus ad lævam viæ sunt, una quæ Clitorem ducit: pertingit autem ad illud Herculis opus, quo effecit ut perenni Aroanius amnis aqua flueret: secundum quem amnem ad Lycuriam vicum iter est, atque hæc Lycuria agros Clitoriorum et Pheneatarum disterminat.

CAPUT XX.

_ De Ladonis fluvii fontibus et Ladone ipso — de Daphne et Leucippo narratio. _

Progressus hinc stadia prope quinquaginta ad Ladonis fontes accedas. Equidem audivi aquam eam, quæ in stagnum se in Pheneatico agro diffundit, montium cavernas subeuntem, mox hoc loco eruptione facta, fontes Ladonis efficere. Id ego itane se habeat, an vero aliter, non habeo tanquam de explorata re dicere. Ladon quidem ipse aquæ pulchritudine omnibus Græciæ fluminibus antecellit: celebratur vero etiam tum propter alia, tum propter ea quæ de Daphne vulgi ore circumferuntur. (2) Ego sane de Daphne quæ commemorant Syri Orontis accolæ, prætereo; de eadem alii narrant alia, quæ vero ab Arcadibus et Eleis traduntur, hæc sunt. Œnomao narrant Pisæ regi filium fuisse Leucippum nomine; qui Daphnes amore captus, quum eam si uxorem sibi palam peteret, operam se lusurum pro certo haberet, quod illa omnino a marum consuetudine abhorrebat, ad eam fallendam hujusmodi excogitasse astum dicitur. (3) Alebat adolescens Alpheo comam: eam ille quum, quo virgines more solent, religasset, cum muliebri veste ad Daphnen venit, filiam se Œnomai simulans, quæ socia venationis esse cuperet. Quum itaque virgo esse crederetur, anteiret vero ceteras comites generis dignitate ac venandi peritia, et inprimis obsequentem se maxime præberet, miro sibi Daphnen amore devinxit. (4) At qui de Apolline Daphnes amore capto fabulam vulgarunt, hoc amplius addunt: Apollinem graviter ferentem Leucippi in amore felicitatem effecisse ut Daphne cum suo comitatu virginum natandi causa in Ladonem descendens, ipsum etiam Leucippum recusantem et invitum illuc pertraheret: ac mox veste detracta, quum non esse virginem deprehendissent, impetu facto jaculis et pugiunculis transfixum interemerint. Hæc in vulgus de Daphne prodita.

CAPUT XXI.

_ De fluvio Clitore et Aroanii fluvii piscibus Pœciliæ dictis — Clitoriorum urbe, ejusque memorandis — templo et signo Minervæ Coriæ. _

Abest vero a Ladonis fontibus sexaginta stadia Clitoriorum urbs. Huc via ducit ab fontibus Ladonis secundum Aroanium amnem angusto calle. Prope ipsum Clitoriuum oppidum trajicitur Clitor amnis. Influit is in Aroanium stadia haud plus septem procul ab oppido. (2) Pisces alit Aroanius tum alios, tum eos, qui Pœciliæ appellantur. Hos haud absimilem turdorum avium voci sonum fundere aiunt. Vidi ego sane pisces jam captos; vocem vero eorum nullam audivi, quum tamen ad solis usque occasum circa Aroanium commoratus essem, quod eo maxime tempore vocales eos esse pisces dictitant. (3) Urbi Clitoriorum nomen ab Azanis filio est impositum. Sita est plano loco; non magnis circumvallata montibus. Templa in ea sunt maxime illustria, Cereris, Æsculapii, Ilithyiæ [_Ilithyiarum?_] ** esse, et nullum numerum in iis constituit (_sc. Homerus_); at Lycius Olen, ætate superior, hymnis Deliorum in usum et in alios deos et in Ilithyiam ipsam conscriptis, Eulinon (_bene nentem_) appellat, aperte ut eandem cum Pepromene (_fato_), et Saturno antiquiorem esse dicit. (4) Est etiam apud Clitorios Dioscurorum templum, Magnorum Deûm nomine, ab urbe sejunctum stadia ferme quattuor. Signa his ænea exstant. Jam vero in montis vertice procul ab urbe stadia triginta ædes est cum signo Minervæ Coriæ.

CAPUT XXII.

_ De Stymphelo urbe — Stympheliorum de Junone narratio — de Stympheli fonte et amne Stymphelo — volucribus Stymphelidibus — Diana Stymphelia et signis virginum cum avium cruribus — miraculo a Diana Stymphelia patrato. _

Sed me proposita expositio revocat ad Stymphelum et ad Pheneatarum ac Stympheliorum fines, Geronteum, Stymphelii quidem ipsi non Arcadibus jam se contribuunt, sed ad Argivorum se concilium ultro defectione facta applicuerunt. Cognatos vero Arcadum esse Homeri carmina testantur, præterquam quod Stymphelus, qui oppidum condidit, Arcadis fuit Callistûs filii nepos; non tamen quo nunc loco exstat, sed in parte diversa oppidum conditum fuisse memorant. (2) In prisca vero Stymphelo Temenum Pelasgi filium habitasse, a quo fuerit Juno educata, cui fana tria cum deæ cognominibus totidem dedicarit: Puellam enim, dum virgo esset; Jovi vero jam nuptam, Adultam; divortio a Jove quacunque de causa facto quum Stymphelum se recepisset, Viduam appellasse. Atque hæc a Stympheliis de Junone prodita memoriæ non ignoro. (3) Sed horum nihil hæc habet de qua nunc agimus urbs; alia tamen habet hæc. In agro Stympheliorum fons est e quo Adrianus Cæsar aquam Corinthiis intra mœnia deduxit. Ad oppidum stagnans hieme fons lacum efficit non utique magnum, unde Stymphelus amnis exit; æstate autem nullo stagno antea facto amnis continuo promanat ex fonte, ac terram per cuniculum subiens in Argolico se demum agro profert, ibique nomine mutato pro Stymphelo Erasinus vocatur. (4) Fabulis vulgatum est Stympheli aliquando aves quæ humana carne victitarent ab Hercule sagittis confectas; at Pisander Camirensis non peremptas eas ab Hercule aves, sed crepitaculorum sonitu e loco pulsas tradidit. Arabiæ quidem deserta præter ceteras feras volucres etiam alunt quas Stymphelidas nuncupant, hominibus nihilo mitiores quam sunt leones et pardi; (5) siquidem in eos qui ad earum aucupia exierint involant, et rostris corpora verberantes interimunt; ac ænea quidem vel ferrea corporis tegumenta rostris perfodiunt; at si densam sibi e cortice vestem contexant, Stymphelidum rostra in corticeo illo vestimento ita inhærescunt, ut in visco minorum avium alæ. Gruibus illæ quidem sunt magnitudine pares, forma ibibus persimiles; rostra tamen et validiora neque ut ibes adunca habent. (6) An vero aves illæ quæ meo etiam tempore in Arabia sunt, veterum illarum in Arcadia nomen quidem habeant, at non eandem formam, id ego perspectum non habeo. At si ita suum semper Stymphelidum genus fuit ut accipitrum et aquilarum facile adducor indigenas esse Arabiæ aves; quarum devolarit aliquando pars in Arcadiam ad Stymphelum; et sane quum primitus alio fortasse in Arabia nomine appellarentur, Herculis gloria et Græcorum nomen, multo quam Barbarorum honoratius, obtinuit ut quæ in Arabiæ desertis degunt etiam ipsæ Stymphelides hac ætate nominentur. (7) Stympheli Dianæ etiam vetusta ædes est Stympheliæ cognomento; deæ e ligno signum maxima ex parte inauratum est. Sub templi lacunaribus Stymphelides etiam aves positæ sunt; ligneæne illæ, an gypseæ sint, non est facile internoscere. Mihi quidem quantum conjectura consequi potui, e ligno potius quam e gypso factæ videntur. Sunt ibidem, in postica tamen templi parte, virginum signa cum avium cruribus e candido lapide. (8) Miraculum vero ætate nostra hujusmodi evenisse narrant. Quum Stympheliæ Dianæ festum tum cetera indiligentius agitarent, tum latas super festo leges magna ex parte transgrederentur, silva incidens in ostium hiatus, qui Stymphelum fluvium excipit, impedivit quominus aqua influeret. Aque sic campum haud minus stadiûm quadringentorum [_?_] stagno occupatum esse narrant. (3) Sed forte ita accidit, aiunt, ut venator cervam fugientem persequens, quum illa se in ejus paludis cœnum abjecisset, animi impetu concitatus per aquas natans eam urgere non prius desierit quam idem hiatus et feram et venatorem absumpserit. Mox et stagnantem aquam consecutam ac totam paludem uno die siccatam tradunt. Ex eo tempore festum Dianæ majori cum cura et studio agere cœperunt.

CAPUT XXIII.

_ De Alea urbe, Bacchi festo Scieria dicto et feminas flagellandi ritu — fluvio Trago — Caphyensium urbe, monte Cnacalo et fonte Menelaide — arboribus vetustate insignibus — vico Condylea et Dianæ cognominis Apanchomenes origine — Sorone querceto, Arcadiæ feris et Siris inter Clitorios et Psophidios finibus. _

Post Stymphelum est Alea, quæ quidem et ipsa Argolici conventus particeps est, Aleum tamen Aphidantis filium conditorem urbis incolæ celebrant. Templa illic exstant Dianæ Ephesiæ et Minervæ Aleæ et Bacchi delubrum cum simulacro. Huic quotannis Scieria festum agitant, in quo ex Delphici oracul jussu, quo more apud Spartanos ad Orthiæ aram ephebi, feminæ flagris cæduntur. (2) Dictum est quo loco de Orchomeniis egimus, primum quidem secundum torrentis alveum rectam viam ducere, deinde ad sinistram aquæ stagnantis eandem viam descendere. At in Caphyensium campis eminet agger, ad aquam quæ ab Orchomeniorum finibus hac evadit arcendam, me scilicet eluvionibus Caphyatarum arva obnoxia sint. Intra aggerem aqua alia justo præterlabitur amne: quæ terræ hiatu excepta erumpit rursus ad scatebras eas quæ Nasi vocantur. Vicus juxta quem se aqua iterum ostendit, Rheunus dicitur. Inde elapsa fluvium perennis aquæ efficit, qui Tragus vocatur. (3) Oppido nomen impositum esse a Cepheo Alei filio satis constat; ut Caphyæ tamen appellentur, Arcadicæ linguæ consuetudo obtinuit. Ac se Caphyenses quidem ex Attica terra oriundos, ejectos vero ab Ægeo, quum in Arcadiam ad Cepheum supplices confugissent, ab eo se dicunt in domicilii partem receptos. Oppidum sane modicum est in extremis campis ad imos montes non valde illos quidem editos. Templa ibi Neptuni et Cnacalesiæ Dianæ; (4) est enim apud eos mons Cnacalus, in quo anniversaria deæ initia peraguntur. Paulo supra oppidum fons est et prope fontem ingens et eximia specie platanus, quam Menelaida nuncupant, Menelaum Trojano bello suscepto ad comparandas copias huc venisse et eam ab ipso platanum ibi satam esse dictitantes. Hoc sane tempore et fontem et platanum Menelaida appellant. (5) Quodsi ex Græcorum narrationibus vetustissimas arbores adhuc superstites et vegetas percensere velimus, antiquissima omnium vitex est quæ apud Samios ad Junonis fanum exstat. Ei vetustate proxima quercus Dodonæa; olea deinde in Athenarum arce et quæ Deli est. Tertium vivacitatis locum lauro suæ jure fortasse Syri tribuerint. Præter has platanus hæc est omnium veterrima. (6) Abest a Caphyis stadium circiter unum Condylea vicus, in quo lucus et fanum Dianæ cognomine olim Condyleatidis. Immutatum vero hoc deæ cognomen ob hujusmodi causam ferunt. Quum pueri aliquot (neque enim certus traditur numerus) circa templum luderent, funiculo forte invento statuæ collum obligabant, hocque insuper adjiciebant dicterium, Dianam sese strangulare. (7) Eos Caphyenses quum deprehendissent, lapidibus obruerunt. Quo patrato morbus feminis incessit, ut omnes quæ uterum ferrent fœtus per abortum abjicerent mortuos, usque dum oraculi monitu jussi essent sepulturæ pueris honorem habere et illis quotannis inferias mittere, quod insontes perempti essent. Observant itaque et alia omnia Caphyenses ex oraculo hac etiam ætate, et Condyleatidem Dianam (nam etiam hoc in oraculo illo fuisse dicunt) Apanchomenen (_strangulatam_) exinde appellarunt. (8) A Caphyis stadia ferme septem adverso clivo profectus mox in Nasos, quas vocant, descendes. Hinc stadia quinquaginta progressus ad amnem Ladonem pervenias. Quem ubi transieris, ad Soronem quercetum accedas, per vicos qui Argeathæ, Lycuntes, Scotane nominantur. Inde per Soronem via Psophidem ducit. (9) Hoc quercetum, uti aliæ Arcadum silvæ, feras alit apros, ursos, testudines insigni magnitudine; ex quibus lyræ fieri facile possint pares iis quæ ex Indica testudine fiunt. Ad extremos Soronis fines extant Pai (_Pæi?_) vici rudera; nec procul inde quæ vocantur Siræ. Sunt autem Siræ agri fines inter Clitorios et Psophidios.

CAPUT XXIV.

_ De Psophide urbe ejusque conditore — Psophide, Zacynthiorum arce, fluviis Aroanio et Erymantho, monte Lampea atque apro Erymanthio — memorandis urbis Psophidis, templo Veneris Erycinæ — Alcmæone, Amphiarai filio, et Eriphyles monili — insulis Echinadibus — Erymanthi fluvii templo et signo, ac Nili signis e nigro lapide — de Aglai Psophidii felicitate narratio. _

Psophidis conditorem fuisse tradunt Psophidem filium Arrhonis, Erymanthi, Aristæ, Parthaonis, Periphetæ, Nyctimi. Alii Psophidem fuisse dicunt Xanthi filiam, quum Xanthum ipsum Erymanthus genuisset Arcadis filius. (2) Hæc igitur Arcades de suis regibus memoriæ mandarunt; verissima tamen sententia est, Erycis principis in Sicania viri filiam fuisse Psophidem; ** gravidam domo sua non dignaretur, eam Phegiæ (quæ urbs ante Phegei regnum Erymanthus dicebatur) apud Lycortam hospitem suum reliquisse; ibi educatos Echephrona et Promachum e Sicana puella Herculi editos, de matris nomine Phegiam Psophidem nuncupasse. (3) Sed arci etiam Zacynthiorum Psophis nomen, quod primus in eam insulam classe transmisit et urbem ibi condidit Psophidius civis Zacynthus, Dardani filius. Abest a Siræis (_Siris_) Psophis stadia triginta. Præterfluit amnis Aroanius et modico ab urbe intervallo Erymanthus. Fontes Erymanthus habet suos in Lampea monte, (4) qui sacer Panis esse dicitur; ac fortasse Erymanthi montis pars est Lampea. Homerus versibus mandavit in Taygeto et Erymantho ** venator igitur ** Lampeæ Erymanthus et intersecans Arcadiam relicto ad dexteram Pholoe monte, ad lævam vero agro quæ Thelpusa dicitur, in Alpheum illabitur. (5) Pervulgatum est etiam Herculem Eurysthei jussa exsequentem ad Erymanthum aprum venatum esse magnitudine et robore insignem. Cumani vero in Opicis dentes monstrant in Apollinis templo suspensos, quos apri Erymanthii esse dicunt; sed nihil omnino ad fidem faciendam satis probabile afferunt. (6) Psophidiis intra urbem fuit templum Veneris Erycinæ cognomento, cujus hac ætate solæ exstant ruinæ. Dedicasse creditur Psophis puella; neque id omnino a veritate abhorret. Nam et in Sicilia in subjecto Eryci monti agro Erycinæ Veneris fanum visitur magnæ ab antiquissimis inde temporibus religionis, et eo quod Paphi est nihilo donariorum opulentia inferius. (7) Exstant ætate etiamnum mea Promachi et Echephronis Psophidis filiorum sacella haud valde splendida. Alcmeon etiam Amphiarai filius Psophide sepultus est. Ejus sepulcrum est ædificium neque magnitudine neque ullo ornatus genere insigne. Creverunt circa id cupressi eousque ut earum proceritate mons etiam, qui Psophidi imminet, obumbretur. Eas non cædunt, quod Alcmeoni sacras putant; easdemque Virgines indigenæ appellant. (8) Enimvero Alcmeon occisa matre Argis fugiens, Psophidem, quæ tunc Phegia a Phegeo nominabatur, se recepit; ibi Phegei filiam Alphesibœam uxorem duxit; cui dona quæ offerri solent tum alia tum etiam monile illud dedit. Ubi vero in Arcadibus domicilium habenti insaniæ morbus non decessit, ad Apollinem Delphos veniens responsum accepit, Eriphyles ultorem in eam solam non secuturum ipsum terram, quæ omnium esset recentissima quamque mare edidisset posteaquam ille se Eriphyles matris sanguine polluisset. (9) Quare nactus terram Acheloi alluvione congestam, in ea consedit, ibique Callirrhoen, quam Acheloi filiam fuisse Acarnanes dictitant, in matrimonio habuit. Ex ea Acarnanem et Amphoterum suscepit. Ab Acarnane gentem, quæ illam continentis oram tenet, denominatam existimant, quum ante Curetes vocarentur. (10) Exstimulant sæpe viros, multo vero sæpius feminas acriores cupiditatum aculei. Sic Callirrhoe monilis, quod Eriphyles fuerat, potiundi vehementi flagravit cupiditate; Alcmeonem itaque etiam invitum ut Phegiam iret perpulit; ubi ille Phegei filiorum Temeni et Axionis insidiis circumventus periit. Iidem vero Phegei filii monile Delphico Apollini dedicarunt. Et his quidem regnantibus Græcos ad Trojanum bellum profectos dicunt Psophidii, quo tempore urbs Phegia adhuc dicebatur; non tamen fuisse se ejus expeditionis socios propter simultates Argivorum ducum cum regibus suis susceptas, quod eorum bona pars Alcmeonem propinquitate attingebant et in expeditione contra Thebas eum secuti fuerant. (11) Quod vero Echinades insulæ non sint adhuc continenti terræ annexæ, ejus rei causa est populus Ætolorum. Sedibus enim suis pulsi agrum colere desierunt. Quum igitur desertus jaceat ager Ætolicus, non eandem jam Achelous luti copiam ad Echinadas insulas adducit. Huic rei Mæander argumento esse possit, qui Phrygum et Carum agros aratione quotannis subactos perlabens medium inter Prienen et Miletum mare brevi in continentem convertit. (12) Est etiam Psophidiis ad Erymanthum Erymanthi templum cum signo herois. Ac præter Ægyptium Nilum reliquis fluviis simulacra fiunt e candido lapide, Nilo autem, ut qui per Æthiopiam in mare labitur, nigro lapide statuas fabricare solemne est. (13) Quod vero Psophide audivi Aglaum Psophidium tempore Crœsi Lydorum regis totum vitæ spatium in perpetua felicitate transegisse, id ego ut credam non facile adducor. Fieri quidem potest ut alicui minus obtingat malorum quam aliis sui temporis hominibus, sicut scilicet navis nave minus experitur tempestates; (14) at hominem qui toto vitæ spatio extra calamitatum aleam fuerit, aut navem quæ secundis semper ventis usa fuerit, invenire haud quaquam poterimus. Nam et Homerus id sensisse videtur, quo loco duo, bonorum unum, alterum malorum, dolia apud Jovem statuit. Id enim ille ex Delphico Apolline didicerat, qui ipsum miserum simul et beatum dixerat, utpote ad utramque vitæ sortem genitum.

CAPUT XXV.

_ Memoranda ad viam a Psophide Thelpusam versus, Tropæa, Aphrodisium — de urbe Thelpusa, et fluvii Ladonis meatu ac memorandis ad illum — templo duodecim deorum Thelpusæ et templo Cereris Erinyos in Oncio — origine cognominum Cereris Erinyos et Lusiæ, ac Neptuni Hippii — Arione equo — de Trygone, Æsculapii nutrice, narratio — de amne Tuthoa et insulis Ladonis. _

