# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 45

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Ad Ægiratarum navale, cui idem quod Ægiris urbi nomen est, stadia intersunt septuaginta duo ab Hercule Buraica posito. Nihil vero in maritima ora habent Ægiratæ memoratu dignum. A navali superior urbs stadia abest duodecim: (2) appellata ab Homero in carminibus est Hyperesia. Nomen quod nunc usurpat obtinuit quum Iones adhuc eam tenerent, obtinuit autem ex hujuscemodi causa. Quum Sicyonii comparato exercitu agrum invasuri essent, intelligerentque Hyperesienses nullo se pacto pares illis numero et viribus futuros, capras omnes quæ intra fines erant in unum coegerunt, alligatasque ad cornua earum faces intempesta nocte accendere. (3) Sicyonii ignes eos esse ab auxiliaribus qui Hyperesiensibus advenirent suspicati, retro agmen egere. A capris itaque (αὶγας _Græci vocant_) mutato veteri nomine urbs Ægira est appellata, quoque loco ex illis una eximia specie quæque ceteris dux erat procubuerat, ibi templum Dianæ Agroteræ erexere, quod illius propitio numine in mentem sibi venisse interpretati sunt eo dolo hostem eludere. (4) Neque vero continuo novum nomen Ægiræ inolevit: nam sic propemodum Hyperesiæ nomen mansit, ut Oreum in Eubœa non desunt qui hac ipsa ætate veteri nomine Hestiæam appellant. Habet Ægira quæ literis mandentur digna Jovis templum, et in eo signum dei sedens e Pentelico lapide, Euclidæ Atheniensis opus. Ligneum ibidem stat Minervæ signum, facie, summis manibus ac pedibus eburneis; reliquum corpus inauratum et coloribus distinctum est. (5) Habet et Dianæ ædem cum simulacro, quod temporis nostri artem præ se fert, Sacerdotio fungitur puella ad nubilem usque ætatem. Exstat ibidem priscum signum, quod Iphigeniæ esse dictitant Ægiratæ Agamemnonis filiæ. Id si ita est, manifesto apparet jam tum ab initio ædem fuisse Iphigeniæ dedicatam. (6) Spectandum ipsa maxima antiquitate Apollinis est delubrum. Vetera sunt fastigii ornamenta, vetus ipsum dei ligneum signum; nudum id est atque insigni magnitudine, neque quis fecerit opifex populares habent dicere; qui tamen Sicyone Herculem viderit, facile ex operum similitudine conjiciat, utrumque opus fuisse Phliasii Laphais. (7) Sunt præterea in delubro signa aliquot Æsculapii stantia, et seorsum Serapidis et Isidis, e lapide omnia Pentelico. Præ ceteris quidem diis religiosissime Cœlestem Venerem colunt, in cujus ædem penetrare hominibus est nefas. In ejus vero quam Syriam nominant deæ ædem statis diebus intrant, ubi se et reliquis certo ritu expiationibus et victus præcipue moderatione lustraverint. (8) Ædiculam etiam quandam Ægiræ et in ea Fortunæ signum vidi, Amaltheæ cornu præ se gerens; atque ei adsistit volucer Cupido. Significat hæc nimirum Amoris cum Fortuna conjunctio, plus fere in amore homines ope Fortunæ quam pulchritudine proficere. Facile autem mihi Pindarus in suis canticis quum alia multa persuadet, tum vero unam esse Parcarum Fortunam, et eam quidem potestate sororibus antecellere. (9) Est in eadem ædicula vir, senex jam propemodum, ejulantis facie; mulieres tres armillas sibi detrahunt, et adolescentes totidem; ipse lorica est indutus. Hunc Achæi bellica virtute omnibus Ægiratis præstitisse tradunt, qui quum fortissime pugnans cecidisset, fratres ejus superstites mortem domum nuntiarunt. Sorores itaque luctus causa usitati cultus ornamenta abjiciunt. Patrem ipsum populares Commiserabundum nuncupant, quod ipsa etiam effigies miserationem exprimit. (10) Recta ab Ægira discedentes a Jovis templo et per montes ardua stadiûm quadraginta nihilo brevior via ducit Phelloen. Castellum id est minime clari nominis. Nam ne Ionibus quidem ea loca tenentibus perpetuo incolebatur. Ager vites feliciter educat. Ea qua maxime saxosus est parte multæ passim quercus, multæ item feræ, cervi inprimis et apri. (11) Ac si ulla Græcorum castella maxime sunt perennibus aquis irrigua, inter ea merito fuerit Phelloe numeranda. Sunt illic deorum templa Bacchi et Dianæ: Diana ex ære fabricata sagittam e pharetra promens; Bacchi Signum cinnabari illitum. Ab Ægira descendentibus ad navale atque illinc progressis paulo longius, ad viæ dexteram est ædes Agroteræ Dianæ quo loco capellam procubuisse memorant. (12) Ægiratis contigui Pellenenses, Achæorum extremi Sicyonem versus et Argolicæ terræ fines. Appellatos ipsi se prædicant a Pallante, qui fuerit de Titanibus unus; at Argivi a Pellene putant Argivo, quem esse dicunt Phorbantis filium, Triopæ nepotem. (13) Inter Ægiram et Pellenen castellum est sub ditione Sicyoniorum, cui Donussa nomen, deleta ab ipsis olim Sicyoniis; et ejus mentionem ab Homero factam affirmant in Agamemnonis copiarum recensu, eo scilicet versu:

Quique colunt Hyperesiam atque altam Donoessam.

Sed enim Pisistratum, quum dissipata Homeri carmina et passim per alia literarum monumenta dispersa in unum colligeret, vel ipsum vel operis illius adjutorem loci ignoratione nomen immutasse (_et_ Gonoessam _posuisse_). (14) Pellenæorum navale Aristonautæ (_Argonautæ?_ ) appellatur. Distat ab Ægiræ maritima parte stadia centum et viginti; dimidio brevior a navali Pellenen via. Aristonautarum nomen navali inditum ferunt, quod in hunc quoque portum appulerint Argonautæ. Pelleneorum oppidum ipsum in jugo est situm, eujus supremus vertex in acutissimum assurgit fastigium; sed nullæ ea in parte, quod maxime ardua et prærupta est, domus: in planiore clivi parte conditum est oppidum non continuum illud quidem, sed in duas partes divisum, arce videlicet inter utramque urbis partem eminente.

CAPUT XXVII.

_ Memoranda in via Pellenen versus, Mercurius Dolius — templum et festum Bacchi Lampteris et Apollinis Theoxenii — de Pellenæorum gymnasio et de Promacho — Posidio, Neptuni templo, et Mysæo, templo Cereris Mysiæ — Cyro, templo Æsculapii. _

Qua Pellenen itur in ipsa via Mercurii signum est cui cognomen Dolio (_Astuti_); hominum vota maxime rata facere creditur; figura est quadrangula, barbatus, pileo caput velante. (2) In eadem via propius urbem est Minervæ templum lapide exstructum vernaculo, deæ signum ex ebore et auro, artificem Phidiam fuisse dicunt; atque hanc quidem Minervam elaborasse illum antequam vel Atheniensibus eam quæ in arce collocata est, vel suam Platæensibus Minervam fecisset. Aiunt Pellenæi sub ipsa Minervæ basi in profondum terræ alte descendere adytum, atque ex eo humidum halitum efflari qui sit ebori tuendo peridoneus. (3) Supra Minervæ delubrum lucus est muro circumseptus Dianæ Sospitæ sacer. Per hujus numen de rebus maximis jusjurandum concipiunt; nulli vero cuiquam hominum præterquam sacrificulis illuc aditus patet. Præsident sacris indigenæ homines, generis potissimum dignatione electi. Contra lucum Sospitæ est Bacchi templum, quem Lamptera (_a facum splendore_) nuncupant, festumque ei diem Lampteria celebrant, illatis noctu intra ædem accensis facibus passimque per urbem dispositis vini crateris. (4) Est etiam apud Pellenæos Apollinis Theoxenii templum, cujus ex ære simulacrum. Ludos faciunt in honorem ejus Apollinis Theoxenia; argentum victoribus præmium exponitur; descendunt in certamen soli cives. Prope Apollinis, ædes Dianæ est; jaculatricis ornatum dea præ se fert. In foro structum videas aqua pluvialis conceptaculum. Ad lavacra enim ex imbribus collectitia utuntur aqua. Nam poculentæ pauci sunt infra urbem fontes; sunt autem eo loco quas Glyceas appellant. (5) Priscum ibi gymnasium ubi potissimum se ephebi exercent; neque vero in civitatis album quisquam inscribitur nisi ante puberum exercitationes obierit. Hoc in gymnasio posita statua est Promacho Pellenæo, Dryonis filio, una ex Olympicis, tribus ab Isthmicis, duabus e Nemeis ludis de pancratio palmis reportatis. Unam ei sui cives ex ære Olympia, alteram e marmore in gymnasio, de quo modo diximus, statuam dedicarunt. Hunc Promachum etiam in bello quod inter Pellenæos et Corinthios gestum est, unum hostes quamplurimos pugnantem occidisse memoriæ proditum. (6) Ab eodem etiam Olympiæ superatum Pulydamantem Scotussæum, quo tempore a Persarum rege in patriam reversus Pulydamas in Olympicum certamen iterum descenderit. At Thessali Pulydamantem ex ullo unquam certamine inferiorem discessisse minime confitentes, et alia ejus rei afferunt argumenta et inprimis elegos ad Pulydamantis statuam adscriptos:

O Scotoessa altrix invicti Pulydamantis.

(7) Pellenenses certe magno Promachum honore prosequuntur. Chæronem vero etsi luctæ duas reportavit coronas ** et Olympiæ quattuor, ne nominare quidem volunt, ob eam causam, credo, quod Pellenensium rempublicam sustulerit. Corruptus enim ab Alexandro Philippi filio invidiosissimo dominationis munere se patriæ suæ tyrannum imponi facile passus est. Est Lucinæ etiam ædes a Pellenensibus in parte oppidi minore dedicata. (8) Quod vero Posidion dicitur, fuit olim curia, ætate nostra desertus plane locus infra gymnasium; permansit tamen ei hæc usque ad præsens sæculum dignatio, ut Neptuno sacer habeatur. (9) A Pellene stadia circiter sexaginta abest Mysæum, Mysiæ Cereris sacrarium. Dedicatum ferunt a Mysio Argivo homine; et ab eo quidem hospitio Cererem esse acceptam Argivorum sermo vulgavit. Lucus est etiam in Mysæo condensus omnis generis arboribus et perennium fontium aquis irriguus. (10) Festos dies ibidem Cereri agitant septem, quorum tertio e templo viri omnes exeunt; mulieres intus relictæ ritu a majoribus tradito nocturnum peragunt sacrum. Neque vero viros tantum excludunt, sed canes etiam masculos ejiciunt. Postero die revisunt feminas in templo viri multoque cum risu ultro citroque sales et dicta jaciuntur. (11) Modico a Mysæo intervallo surgit Æsculapii templum: Cyros appellatur. Multa hic a deo monstrantur morborum remedia. Aqua hic etiam effusissime scatet, et ad fontium ibi maximum dei ipsius positum signum. Flumina item aliquot descendunt e montibus qui supra Pellenen sunt. Eorum unus manat ab ea parte quæ Ægiram spectat; is Crius appellatur; a Crio Titane nomen inditum putant. (12) Alius etiam ejusdem nominis est fluvius, qui e Sipylo monte descendens in Hermum influit. Qua vero parte finitimi sunt Sicyoniis Pellenenses, amnis quidam Sythas, Achaicorum fluminum postremus, in Sicyonium mare decurrit.

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ARCADICA SIVE LIBER VIII.

CAPUT I.

_ Arcadas mediterraneam Peloponnesi partem tenere, ex reliquarum civitatum finium summa breviter repetita ostenditur — de Pelasgo. _

Arcadiæ partem eam quæ fines Argivorum contingit, Tegeatæ et Mantinenses tenent; ut hi, sic reliqui etiam Arcadici populi mediterranea Peloponnesi incolunt. Corinthii enim primi Isthmum obtinent. His mare versus Epidaurii vicini sunt. Quod vero attinet ad Epidaurum, Trœzenem et Hermionem, eas excipit sinus Argolicus et quidquid Argolicæ terræ ad mare situm est. Adjacent Lacedæmoniorum civitates. His finitima Messenia quæ ad mare descendit Methonen usque, Pylum et Cyparissias. (2) Ad Lechæum vicini Corinthiis Sicyonii, postremi hi Argolicorum hac in parte finium. Sicyonem excipiunt Achæi litoris accolæ. Ad alterum Peloponnesi latus, quod Echinadibus insulis ex adverso est, habitant Elei. Ea Elidis pars, in qua Olympia est et Alphei ostium, terminatur Messenia; Achaiam versus Dymæi sunt finitimi. (3) Pertinent populi quos enumeravi ad mare omnes. Interiores Arcades a mari undecumque seclusi. Quare Homerus profectos ad Trojam dicit, non suis ipsorum, sed acceptis ab Agamemnone navibus. (4) Ac primum quidem omnium Pelasgum memorant Arcades in hac terra exstitisse: sed consentaneum certe est non solum illum, sed alios etiam in iisdem locis una cum eo fuisse. Nam quibus omnino imperasset hominibus? Ceterum Pelasgus magnitudine, robore ac forma excelluit, quin etiam animi dotibus reliquos superavit; atque hanc ob rem ei a suis regnum decretum esse crediderim. Asius quoque ejusmodi in eum fecit versus:

Montibus alticomis emisit nigra Pelasgum Tellus dis similem, sæcli mortalis in ortum.

(5) Pelasgus igitur quum regnare cœpisset, primum quidem homines docuit tuguria ad frigoris, imbrium et æstus incommoda arcenda ædificare. Idem vero etiam tunicas facere instituit e suillis (_ovillis?_) coriis, qualibus etiamnunc in Eubœa et Phocide tenuiores homines utuntur. Ad hæc ne virente adhuc fronde herbisque ac radicibus non modo non cibariis, sed interdum etiam perniciosis amplius vescerentur homines prohibuit: (6) contra glandibus, neque omnibus tamen, sed iis quæ e fago leguntur, pro cibo uti primus docuit. Isque victus, Pelasgi institutum, tam diu apud nonnullos in usu permansit, ut vel eo tempore quo Lacedæmonios bellum Arcadibus movere vetuit Pythia, inter alia diceret etiam hæc:

Haud equidem invideo tibi ego; sed plurimus Arcas glande alitus dura cœpto prohibebit inani.

Pelasgo regnante etiam regionem eam Pelasgiam appellatam esse ferunt.

CAPUT II.

_ De Lycaone, Jove Lycæo, ludis Lycæis et Panathenæis — hominibus deorum hospitibus et convivis — hominibus in deos relatis — fabulis vero superstructis. _

Hujus filius Lycaon nonnulla vel sapientius quam pater suus excogitavit. Lycosuram enim urbem in monte Lycæo condidit, Jovem Lycæum appellavit, et certamina instituit Lycæa. Facile ut credam adducor eo tempore nondum apud Athenienses Panathenæa celebrari cœpta; his enim ludis, quos initio Athenæa vocabant, sub Theseo demum Panathenæorum nomen inditum esse dicunt, propterea quod ab omnibus celebrarentur Atheniensibus in unam congregatis civitatem. (2) Ludi vero Olympici, quorum initia vel ultra humani generis memoriam adscendere volunt, dum Saturnum ibi et Jovem luctatos atque Curetas cursu primos certasse fabulantur, ob hæc ipsa a nostra oratione jam sint exclusi. Eadem vero ætate et Cecropem Athenis, et Lycaonem in Arcadia regnasse arbitror; prudentia tamen rerum divinarum multo Lycaonem inferiorem fuisse censeo. (3) Ille enim quum primus Jovem cognomine Supremum appellasset, nihil vita præditum ei immolandum duxit, sed liba tantum patria (_pelanos_ etiamnum Attici vocant) ut in aram porricerentur sanxit. At Lycaon ad Jovis Lycæi aram infante mactato humanum sanguinem libavit; quare inter ipsa sacra in lupum mutatum tradunt. (4) Cui famæ equidem facile possum assentiri. Nam præterquam quod Arcadum sermonibus jam tum ab initio vulgatis prodita posteris est, a ratione etiam non abhorret. Erant enim prisci illi homines dis ipsis hospites et convivæ pro justitiæ et pietatis merito. Et sane bonis præmia certissima, sontibus ex deorum ira supplicia erant exposita. Quin etiam recepti cœlo multi ex hominibus, quibus adhuc sui permanent honores; in quo numero fuere Aristæus, Britomartis Cretica, Alcmenæ filius Hercules et Œclis Amphiaraus, ac præter hos Pollux et Castor. (5) Quare neque absurdum dictu videbitur, Lycaonem in feram et Nioben Tantali filiam in saxum conversam. At enim ætate nostra, qua gliscens fraus et audacia omnes prope orbis terræ partes urbesque occupavit, nulli jam homines in deorum numerum veniunt, nisi forte per inanes titulos et eminentioris dignitatis adulationem; et noxam commeritis, quum demum e vita excesserint, seræ deorum judicio pœnæ irrogantur. (6) Ac omnibus quidem seculis, veteribus et obsoletis jam rerum eventis neque minus etiam præsentibus fides eorum culpa in vulgus est abrogata, qui veritatis tanquam fundamenta superstructis fabulis obruerunt. Nam et post Lycaonem singulis Lycæi Jovis sacris quendam ex homine lupum fieri tradunt: non tamen in omne vitæ tempus, sed decimo post anno, si interea humana carne abstinuisset, pristinam hominis figuram recipere; sin hominis carnes gustasset, lupum esse nunquam desinere. (7) Eadem ratione Nioben lacrimari in Sipylo monte æstivo tempore dicunt. Audivi etiam quosdam quum narrarent et alia quædam rerum miracula, et grypes uti pardos maculis esse distinctos; porro Tritones voce humana præditos et eosdem perforatam concham inflantes canere. Ita vero comparatum est, ut qui hujusmodi figmentorum portentis aures præbent, et ipsi mox aliquid adfingant, quo fit ut mendaciorum quasi colluvie veritas vitiata suam prorsus auctoritatem perdat.

CAPUT III.

_ De Nyctimo ac reliquis Lycaonis filiis, urbibusque ab iis conditis — Œnotrus natu minimus in Italiam trajicit — de Callisto Lycaonis filia. _

Tertia post Pelasgum ætate regio tota et urbium et hominum numero magnos habuit processus. Nam quum Nyctimus Lycaonis liberûm natu maximus summum teneret imperium, reliqui sibi diversis arbitrio quisque suo agri partibus occupatis, oppida condiderunt; Pallantium Pallas, Orestheus Oresthasium, Phigaliam Phigalus ædificarunt. (2) Ac Pallantii quidem etiam Stesichorus Himeræus in Geryoneide mentionem fecit; sed Phigalia et Oresthasium tempore procedente nomina mutarunt; nam hoc ab Oreste Agamemnonis filio Oresteum est appellatum, illa vero Phialia a Bucolionis filio Phialo. Reliqui fuere Lycaonis filii, Trapezeus, Daseatas, Macareus, Helisson, Acacus, Thocnus. Horum postremus urbem Thocniam condidit, Acacus Acacesium. Ab hoc autem Acaco cognomen Mercurio ab Homero datum Arcadum sermo asseverat. (3) Ab Helissonte et urbs et fluvius Helisson nomina habent. Eodem modo Macaria quoque et Dasea et Trapezus de nominibus filiorum Lycaonis appellatæ sunt. Porro Orchomenus Methydrii conditor et Orchomeniorum, quos pecudum divites Homerus nominavit; ab Hypsunte et * [_Melæneo_] conditæ Melæneæ et Hypsus; ad hæc Thyræum et Hæmoniæ (_a Thyræo et Hæmone_); quin Arcadum opinione etiam Thyrea in Argivorum finibus et Thyreates sinus a Thyræo isto sua obtinuerunt nomina. (4) Jam vero celebri olim nomine urbem Mænalum, Tegeam et Mantineam, Mænalus, Tegeates et Mantineus constituere. Cromi a Cromo nomen habuere, Charisia Charisium auctorem perhibet, Tricoloni a Tricolono, Peræthenses a Perætho, Asea ab Aseate, * [_a Lyceo_] Lycoa et a Sumateo Sumatia: postremo ab Aliphero et Heræeo urbes nomina et origines accepere. (5) At natu minimus inter filios Lycaonis Œnotrus, opibus et viris a fratre Nyctimo acceptis, classe in Italiam transmisit, ubi de Œnotri regis nomine Œnotria regio vocitata. Atque hæc prima Græcis colonia deducta: sed neque barbaræ gentes ante Œnotrum, si quidem accuratissime antiquitatis memoria revolvatur, ad exteras gentes commigrasse reperiuntur. (6) In liberûm tanto sobolis numero unica Lycaoni filia fuit, Callisto nomine: eam (quæ inter Græcos decantata sunt memoro) vitiavit amore captus Juppiter, deprehensam Juno in ursam vertit; ac deinde in gratiam Junonis puellam sagittis confixit Diana. Juppiter quem illa ferebat utero puerum Mercurio servandum mandavit; (7) ipsa vero Callisto ab eodem in sidus mutata est, quæ Ursa major dicitur: ejus Homerus quoque, ubi de Ulysse a Calypsûs insula in altum enavigante exponit, mentionem facit:

Pleiadasque aspectantem tardumque Booten, atque Ursam, quam Plaustrum etiam cognomine dicunt.

Sed probabilius fortasse fuerit, quo honos puellæ haberetur, sidus illi dicatum; præsertim quum sepulcrum ejus ostendant Arcades.

CAPUT IV.

_ De Arcade et regione inde dicta — ejus uxore Erato, filiis et regno iis diviso — eorum posteris — Æpyto a serpente sepe confecto — Aleo rege — Auge, Alei filia — Lycurgo rege ejusque prole. _

Mortuo Nyctimo Arcas Callistûs filius regnum suscepit. Hic et frumentum a Triptolemo acceptum popularibus suis tradidit, panem facere docuit, vestium texturam totumque lanificium, quod ab Adrista [_Aristea?_] didicerat, monstravit. Ab hoc rege et ipsa, quæ ante Pelasgia dicebatur, Arcadia terra, et gens Pelasgi qui fuerant, Arcades nominati. (2) Habuisse vero illum uxorem non mortalem feminam, sed unam e Dryadibus nymphis tradunt: etenim Nympharum alias Dryades et Epimeliades, alias Naides appellare solebant, atque Naidum quidem apud Homerum quoque frequentissima est mentio. Ejus vero nymphæ, quæ cum Arcade nupta fuit, Erato nomen fuisse memoriæ prodiderunt. Ex ea genitos Arcadi Azanem, Aphidantem, Elatum; ante nuptias Autolaum suscepit nothum. (3) Ac filiis quidem adultis regnum trifariam divisit. Ab Azane itaque Azania quæ ei evenit pars appellata; ex qua deducti coloni ii omnes qui circa Phrygiæ antrum, cui Steunos nomen, et amnem Pencalam habitant. Aphidas Tegeam et quæ adjacent sortitus est. Hinc poetæ Tegeam solent Aphidanteam sortem nuncupare. (4) At Elatus montem obtinuit, quæ Cyllene nunc vocatur, tunc vero nomine adhuc carebat. Postea Elatus in eam terram abiit cui Phocis nunc nomen est, ibique Phocensibus a Phlegyarium gente bello pressis opitulatus, Elateæ urbis exstitit conditor. Filium Azani fuisse Clitorem, Aphidanti Aleum; quinque Elato genitos memorant, Æpytum, Pereum, Cyllenem, Ischyn, Stymphalum. (5) Azani Arcadis filio defuncto ludi funebres primum instituti sunt, in quibus equorum certe cursu, nescio an aliis etiam modis, est certatum. Clitor Azane natus Lycosuræ regiam constituit, et fuit illorum regum potentissimus urbemque Clitorem de suo nomine condidit. Aleus paternam obtinuit sortem. (6) Quod vero ad Elati filios pertinet, a Cyllene mons nomen accepit, a Stymphalo fons et urbs ad fontem sita Stymphalus. De Ischyis vero Elati filii morte egimus dum res Argolicas exponeremus. At Pereo nullam fuisse virilem prolem aiunt, sed filiam habuisse Neæram, quam Autolycus Parnassi montis incola uxorem duxerit. Mercurii is filius dicebatur, quum re ipsa Dædalionis esset. (7) At enim quum Clitor Azanis filius nullos reliquisset liberos, ad Æpytum Elati filium Arcadum regnum pervenit. Hunc venatum egressum non ferocior aliqua bellua, sed incautum seps confecit. Vidi et ipse aliquando serpentem hanc: magnitudine est minimæ viperæ, cineris colore, notis interpuncta variis, capite lato, gracili collo, alvo obesiore, cauda brevi. In serpentum genere seps et cerastes, quo ferme modo gradiuntur cancri, in obliquum repunt. (8) Æpyto in imperium succedit Aleus. Nam Agamedes et Gortys filii Stymphali quarto posteritatis gradu ab Arcade aberant, a quo Aleus Aphidantis filius tertius numerabatur. Ædificavit Aleus vetustum illud quod Tegeæ visitur Aleæ Minervæ fanum, ibidemque regiam suam constituit. Gortys vero Stymphali Gortynem urbem ad proximum amnem condidit; amni etiam ipsi fuit Gortynius nomen. Mares habuit liberos Aleus Lycurgum, Amphidamantem et Cepheum: filiam Augen. (9) Cum hac (quod scriptum Hecatæus reliquit) Hercules concubuit quoties venit Tegeam. Id ubi ex puerperio filiæ rescivit tandem Aleus, puerum cum matre in arcam conclusos in mare abjecit. Delata est arca ad Teuthrantem, pollentem dominatu hominem in campis ad Caicum amnem. Is puellæ forma allectus sibi matrimonio junxit. Exstat etiamnum Pergami (quæ supra Caicum urbs est) Auges monumentum, terræ tumulus lapidea circumseptus crepidine. Insigne ejus tumuli nuda mulier ex ære fabricata. (10) Aleo mortuo regnum accepit Lycurgus utpote filiorum natu maximus. Is nihil ad memoriam aliud edidit facinus, quam quod Areithoum, hominem bellica virtute clarum, non æquo Marte, sed dolo interfecit. Filios habuit duos, Ancæum et Epochum, quorum hic morbo est absumptus; Ancæus sub Iasone expeditionis Colchicæ particeps fuit, ac deinde una cum Meleagro ad profligandam belluam Calydoniam egressus, a sue isto occisus est. Lycurgus quidem ipse ad provectiorem ætatem pervenit, atque morte ablatum sibi filium vidit utrumque.

CAPUT V.

_ Echemo Arcadiæ regnum obtinente Dores Peloponnesum ingrediuntur et fugantur — Agapenor rex Arcadas ad Trojam ducit et Paphum condit — de Hippothoo et Æpyto, Arcadiæ regibus — Cypselo regnante Dores Peloponnesum navibus invadunt — de Cypseli posteris — Polymestore regnante Lacedæmonii Tegeatarum fines invadunt — Æchmide regnante bellum Messeniacum geritur — Aristocratis regis nefandum facinus — de Aristocrate, prioris Aristocratis nepote. _

