# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 37

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Proxime est æreus currus in quem vir ascendit. Currui adstant utrinque singuli equi desultorii, quibus pueri insident. Sunt autem monumenta de Olympicis victoriis Hieronis Dinomenis filii, qui fratri Geloni in Syracusanorum tyrannide successit. At dona ista non sunt ab Hierone missa, sed votum deo persolvit Dinomenes Hieronis filius. Currus Onatæ Æginetæ, Calamidis qui utrinque stant equi et insidentes illis pueri opera sunt. (2) Prope ad Hieronis currum vir est eodem quo Dinomenis filius nomine, et ipse Syracusarum tyrannus, Hieron Hieroclis filius. Is post Agathoclis, qui prius tyrannidem occuparat, mortem, novus est Syracusanis tyrannus exortus, dominatu potitus centesimæ vicesimæ sextæ Olympiadis anno secundo: ea vero Olympiade victor e stadio discessit Idæus patria Cyrenæus. (3) Fuit huic Hieroni cum Pyrrho Æacidæ (_immo Alexandri_) filio hospitium prius, deinde et affinitas, quod Pyrrhi filia Nereis nupserat Geloni ejus filio. Et idem sane Hieron, quum bellum Punicum ab Romanis de Sicilia gereretur et ejus insulæ pars major in Carthaginiensium officio esset, primum ad illorum se studia adjunxit: mox quum Romanorum copias majores et firmiorem esse amicitiam intelligeret, ad eos descivit. (4) Hunc (_immo Hieronynum_) Dinomenes, Syracusanus et tyrannidi infensissimus, de medio sustulit. Neque multo post idem Hippocratem Epicydæ fratrem, qui quum paulo ante ab Herbesso Syracusas venisset, multitudinem seditiosis fuerat vocibus sollicitare aggressus, stricto telo est adortus: verum quum præsenti se ille animo tueretur, Dinomenes satellitum impetu oppressus occubuit. Hieronis statuas equestrem unam, alteram vero pedestrem, Olympiæ dedicarunt Hieronis ipsius filii: opera fuere Miconis Syracusani Nicerati filii. (5) Post Hieronis, Arei Acrotati filii, Lacedæmoniorum regis, et Arati Cliniæ filii erectæ sunt statuæ. Est alia quoque Arei statua equo insidentis: sed illam Elei dedicarant, Aratum Corinthii. Arei sane et Arati mentio non est in superioribus commentariis prætermissa. Renunciatus est Aratus de curuli certamine Olympiæ victor. (6) Timoni Æsepi filio, homini Eleo, a quo ad Olympicum ludicrum missi equi sunt, ** hic æneus est currus: in eum virgo, Victoria quantum conjicio, ascendit. Callonem deinde Harmodii filium, et Moschionis Hippomachum, Eleos patria, qui cæstu pueros vicere, ibi positos videas. Illum Daippus finxit: Hippomachi opifex ignoratur. Is adversarios tres dicitur perculisse, neque plaga, neque vulnere in ulla corporis parte accepto. (7) Erecti ibidem sunt, Theochrestus Cyrenæus, qui equos Libyum more aluit, et avus paternus ei cognominis: tulere uterque Olympicas de equorum ludicro palmas. Isthmicam præterea Theochresti patrem coronam cepisse indicat currus inscriptio. (8) Agesarchi Hæmostrati (_?_) filii Tritæensis de virili in Olympia pugilatu, in Isthmo etiam, Pythone et Nemea victorias elegi testantur: quibus quum Arcades Tritæenses appellantur, esse id a vero alienum comperi. Nam illustrium Arcadiæ civitatum non sunt origines et conditores incogniti, quæ vero ab initio obscuriores propter imbecillitatem ac deinde auctæ, eæ in Megalopolitano nomine comprehenduntur ex communi Arcadum populi decreto. (9) At nullam omnino aliam Tritæam quam quæ Achæorum fuit invenias. Tunc autem quam versus illi scripti fuere, facile quis existimarit Arcadici Tritæenses nominis fuisse, quemadmodum et nunc Arcades sunt qui se Argivis contribuerunt. Agesarchi statuam Polyclis filii fecere, de quibus etiam posterius mentionem faciemus.

CAPUT XIII.

_ Pila Chionidis victorias enumerans — Hermogenes Equus dictus, et Polites cursu insignis — Leonidas cursu celebratissimus — aliorum athletarum signa recensentur — de Phidolæ equa — equo pilæ insistente, victoriæ Lyci monumento. _

Astylus autem Crotoniata Pythagoræ opus est. Is Olympicas deinceps tres de cursu repetito palmas tulit. Et hujus quidem, quod Hieronis Dinomenis filii studio ductus Syracusanum se renunciandum curasset in posterioribus duabus victoriis, domum Crotoniatæ ad publici carceris usum destinarunt, et statuam in Laciniæ Junonis templo dedicatam everterunt.

2. Exstat Olympiæ pila, in qua Lacedæmonii Chionidis victoriæ incisæ sunt. Parum autem quid dicant attendunt, qui dedicatam ab ipso Chionide, non publice a Lacedæmoniis eam pilam arbitrantur. Nam quum dictum in ea sit, quod pro vero utique haberi potest, tum nondum fuisse cursum cum clypeo institutum, qui divinare Chionis valuit, Eleorum lege hoc etiam ludicri genus aliquando sancitum iri? Ac multo sunt quidem hebetiores, qui hærentem pilæ statuam Chionidis esse effigiem censent, quum sit Atheniensis Myronis opus. (3) Accessit prope ad Chionidis gloriam Lycius homo, Hermogenes Xanthius, qui ludis tribus Olympicum oleastrum octies abstulit: is Hippi (_Equi_) cognomentum a Græcis obtinuit. Possunt jure Politæ etiam victoriæ cum admiratione audiri. Fuit hic e Ceramo [Thraciæ] Cariæ oppido, omnemque in Olympia pernicitatis laudem est meritus. A longissimo enim et diutissime durante cursu post tempus minimum transiit ad brevissimum et celerrimum cursum, et eodem die dolichi continuoque stadii reportavit victoriam, et his duabus victoriis tertiam addidit diauli. (4) Polites quidem secunda * * et quattuor, ut quibusque sors obtigerit, non universos e carceribus emittunt: quique ex ordinibus singulis vicerint, iis rursus cum aliorum ordinum victoribus de eodem præmio decertandum: quo fieri potest ut victor palmam duplicem stadii auferat. In eo cursus genere maxime excelluit Leonidas Rhodius. Is enim per quattuor Olympiadas vires et pernicitatem servavit integram et de cursu duodecim palmas unus abstulit. (5) Non longe a Chionidis pila stat Scæus, Duridis filius Samius, de puerili pugilatu victor. Opus ea statua Hippiæ est. Vicisse Scæum testatur inscriptio eo tempore quo Samii ex insula ejecti erant. Opportunitatem vero, qua in suas jam pristinas fuissent sedes restituti * * * (6) Juxta tyranni effigiem Diallo Pollidis filio statua posita est. Fuit hic patria Smyrnæus; et Ionici nominis hunc primum de puerili pancratio coronam Olympicam cepisse inscriptio dicit. Jam vero Thersilochum Corcyræum, et Aristionem Epidaurium, Theophilis filium, quorum hic cæstibus, Thersilochus pueros vicit, Polycletus Argivus fecit. (7) At Bycelum, qui primus e cunctis Sicyoniis pueros in pugilatu vicit, finxit Canachus Sicyonius, Polycleti Argivi discipulus. Prope Bycelum stat Mnaseas Cyrenæus gravi accinctus armatura, Libys cognomento: cujus finxit statuam Pythagoras Rheginus. Cyziceno Agemacho e continenti Asiæ terra * * Argis esse factam testatur apposita inscriptio. (8) Naxi quidem urbis, quam in Sicilia condidere quondam Chalcidenses Euripi accolæ, ne ipsa quidem ruinarum fragmenta ætate mea exstant. Quod vero ejus nomen ad posteros proditum fuerit, jure Tisandro Cleocriti filio fuerit ea laus tribuenda. Is enim quater viros pugilatu vicit Olympiæ, et toties Pythicam etiam palmam abstulit. Nondum vero tunc neque a Corinthiis neque ab Argivis omnes (Isthmii et) Nemeatæ victores in commentarios referebantur. (9) Phidolæ Corinthii equa prætereunda non est, cui Auræ nomen fuisse memorant Corinthii. Hæc ab ipsis statim carceribus sessore suo delapso, et cursum æque ac si rectorem haberet retinuit et circa metam se convertit: audito vero tubæ sonitu ad cursum concitata es vehementius: quumque ad Hellanodicas antevertisset, jam victoriæ se quasi intelligens compotem constitit. Elei Phidola victore renunciato, ei ut et equæ simulacrum dedicaret imposuerunt. (10) Contigerunt et Phidolæ filiis victoriæ desultorio equo partæ. Insistit pilæ victor equus cum hac inscriptione:

Acer equus Lycus hic semel Isthmia vicit, oliva Phidolæ gnatis atria bis decorat.

Non tamen huic inscriptioni cum tabulis Eleorum, quibus Olympiorum victores celebrantur, satis convenit. Octava enim et sexagesima Olympiade, neque ultra eam, Eleorum monumenta Phidolæ filiorum victoriam ponunt. Et hæc quidem ita se habere sciendum. (11) Stant deinceps Elei viri Agathinus Thrasybuli filius, et Telemachus. Victor hic exstitit de equorum cursu: Agathinum ex Achaia Pellenenses posuere. Posuit et Atheniensium civitas Aristophontem Lysini filium, qui pancratiastas vicit ludis Olympicis viros.

CAPUT XIV.

_ Athletarum signa, et qui ad illos pertinent, porro recensentur — signum Milonis Crotoniatæ, de cujus ingenti robore varia narrantur — Milonis mors — Pyrrhi regis signum — pila Pythocrito tibicini erecta et aliorum signa. _

At Pherias Ægineta (proximus enim is est ad Atheniensem Aristophontem positus) octava supra septuagesimam Olympiade, quod erat admodum adolescens neque in luctandi certamine videbatur ullo pacto par adversario fore, de medio est jussus recedere; anno deinde insequenti admissus pueros in lucta vicit. Prorsus dissimilis Pheriæ fuit Nicasyli Rhodii in Olympicis ludis fortuna. (2) Annum enim duodevicesimum natus rejectus ille quidem est, quominus cum pueris lucta congrederetur; verum de viris palmam adeptus, victor est renunciatus; idemque postea acceptis Nemeorum et Isthmiorum coronis, annum quum ageret vicesimum, præpropera ereptus est morte, priusquam patriam Rhodum et penates suos reviseret. Sed Rhodii audaciam luctatoris mea sententia Artemidorus Trallianus vicit; qui quum tener admodum pancratium puerile inisset Olympiæ, amissa ob ætatis infirmitatem palma, (3) mox in Ioniam ad Smyrnæos, quum ludos agitarent, venit. Tantum vero ei jam roboris accesserat, ut eodem die et eos quos in Olympia adversarios habuerat, et in puerili ludicro quos imberbes appellabant, et jam tertio loco, quod optimum erat, viros pancratio superarit. Et impuberum quidem in certamen gymnici magistri hortatu; in virorum autem convicio pancratiastæ lacessitum descendisse ferunt. Virilem certe palmam Olympicam Artemidorus cepit Olympiade duodecima post ducentesimam. (4) Prope Nicasyli statuam equum ex ære non utique magnum posuit Crocon Eretriensis, accepta de equo desultorio corona. Equo proximus est Telestas Messenius puerilis pugilatus victor. Hunc Silanion fecit. (5) At Milonem Crotoniaten Diotimi filium Dameas et ipse Crotoniates finxit. Milo autem Olympicas adeptus est palmas sex, de lucta omnes, ex iis puerilem unam; sex Pythicas e virorum, unam e puerorum certamine. Quum septimum in Olympiam luctaturus venisset, Timasitheum civem suum non potuit superare juvenem adhuc et propius accedere caventem. (6) Suam ipse statuam dicitur Milo intra Altin suis humeris deportasse. Traduntur ejusdem hæc de punico malo et de disco memoratu digna. Punicum malum ita manu compressa tenebat, ut neque qui conatus esset extorqueret, neque ipse tamen illud elideret. Peruncto disco quum institisset, omnes ludibrio habebat qui se detrudere quantovis impetu facto conarentur. Verum hujusmodi etiam alia dedit roboris documenta. (7) Frontem chorda circumligabat perinde ac si tæniam sibi circumdaret aut coronam: intercluso deinde compressis labiis spiritu, quum venæ capitis sanguine plurimo intumuissent, venarum robore nervum rumpebat. idem ubi porrecta dextera cubitum lateri admovisset sublatoque pollice reliquos digitos junctim intendisset, minimum nemo erat qui ullo nisu posset a ceteris abjungere. (8) Ferarum hunc laniatu periisse memorant. Conspicatus enim hiantem immissis cuneis lignum aridum in Crotoniatarum finibus, robore suo pristino fretus truncum illum manibus dicitur rescindere conatus. Ibi quum relaxatis cuneis comprehensus manibus Milo detineretur, a lupis, quæ fera frequentissima est in Crotoniatarum agro, deprehensus et discerptus est. Fuit hic fatalis Milonis exitus. (9) Pyrrhum Æacidæ filium, Thesprotidis Epiri regem; magnis et memoratu dignissimis rebus gestis, quas exposui in libro de rebus Atticis, in Alti dedicavit Thrasybulus Eleus. Prope Pyrrhum vir quidam pusillo corpore super pila stat tibias tenens. Huic Pythicæ palmæ de tibiarum cantu, primo post Sacadam Argivum, decretæ sunt. (10) Sacadas vero primum iis ludis vicit, quos Amphictyones instituere, nondum coronarios (_quibus victores coronari nondum obtinuerat_); bis deinde iterum, quum corona præbebatur. Pythocritus insequentibus ludis Sicyonius Pythicas tulit palmas sex, tibicinum omnium solus. Satis constat eundem Olympiæ in quinquertio [senis] ludis præcinuisse. Honoris causa pila ei est erecta cum hoc titulo:

Pythocriti est Callinici monumentum hoc tibicinis.

(11) Ætoli quoque concilii sui decreto Cyloni statuam dedicarunt, qui Eleos Aristotimi tyranni dominatu liberaverat. Jam Gorgum Eucleti filium, Messenium, victorem quinquertii, Bœotius Theron, Damaretum vero, et ipsum Messenium, de puerorum pugilatu coronatum, Atheniensis Silanion finxit. Anauchidas, Philyis filius, Eleus de puerili lucta coronam cepit, posterius de virili etiam: sed quis ejus statuam fecerit, compertum utique mihi non est. Anochus, Adamatæ filius, Tarentinus, qui de stadio et repetito curriculo victor exstitit, Ageladæ Argivi opus est. (12) Puerum equo insidentem adsistente viro testatur inscriptio Xenombrotum esse ex Co Meropide, equestris victoriæ præconio nobilem. Eam statuam finxit Philotimus Ægineta: Xenodicum vero in puerorum pugilatu victorem Pantias fecit. At Pythis Andromachi filii, patria Abderitæ, fecit quidem Lysippus, dedicarunt vero milites statuas duas. Ducem enim mercenariorum aut alioqui bellicis rebus clarum Pythem fuisse, facile judices. (13) Positi sunt etiam, de cursu victores pueri, Meneptolemus ex Apollonia, quæ ad Ionium sinum est; et Corcyræus Philon. Ad hos Hieronymus Andrius, a quo dejectus est in Olympico quinquertio Tisamenus Eleus, is nempe quo postea in Platæensi prœlio contra Mardonium Persarum ducem augure Græci usi sunt. Proximus huic Hieronymo positus est puer palæstrita et ipse Andrius, Procles Lycastidæ filius: illum Stomius, Proclem Somis fictores fecere. Æschini Eleo duæ quinquertii palmæ evenere et totidem erectæ fuerunt statuæ.

CAPUT XV.

_ Athletarum signa Olympiæ porro recensentur — Pantarcis signum — Clitomachi signum ejusque facta — Archidami, Agesilai filii, ac Demetrii ejusque filii, Antigoni, signa — Arei, Lacedæmoniorum regis — Ptolemæi, Lagi filii, Capri Elei signa. _

Archippo Mytilenæo, qui adversarios cæstibus vicit, hujusmodi aliud cives sui ad nominis celebritatem tribuunt: coronas enim tradunt eum Olympicas, Pythicas, Nemiacas et Isthmicas cepisse, quum annum nondum excessisset vicesimum. Xenonem autem Callitelis filium, e Lepreo Triphyliæ, victorem e puerorum stadio Pyrilampes Messenius finxit. Clinomachum Eleum quinquertii victoria nobilitatum quis fecerit, plane ignoro. (2) Pantarcem quidem Eleum ab Achæis dedicatum ipsa testatur inscriptio, quod scilicet pacis inter Achæos et Eleos sequester fuisset, quodque iis qui ab utrisque bello capti essent liberam dimissionem impetrasset. Quare quum desultorio equo Olympiæ vicisset, hoc ei Achæi monumentum posuerunt. Eleum Olaidan dedicavit Ætolorum natio. At Charinus Eleus de repetito cursu deque graviter armatorum ludicro victoriæ monumentum habet. Prope ipsum Ageles Chius, victis pugilatu pueris, Theomnesti Sardiani opus. (3) Clitomachi Thebani effigiem statuit Hermocrates, Clitomachi pater. Ejus maxime illustria opera hæc fuerunt: ad Isthmum viros palæstritas perculit; eodemque die de pugilatu palmam tulit, et eos, qui in pancratium descenderant, luctando vicit. De pancratio Pythicæ ejus palmæ fuere numero tres. In Olympia secundus hic Clitomachus post Thasium Theagenem de pancratio simul et pugilatu victor renunciatus est. (4) Et pancratii quidem palmam centesima quadragesima prima Olympiade erat adeptus. Nam ea, quæ consecuta erat, pancratio et cæstibus depugnavit. Prodiit vero eodem die Caprus Eleus palæstram simul et pancratium professus: (5) delata vero jam Capro de palæstra palma docuit Clitomachus Hellanodicas, jus esse pancratium committi integris corporibus et priusquam vulnus ullum ex pugilatu acciperetur. Qui quum recte dixisse videretur et vocarentur pancratiastæ, in pancratio quidem Capro succubuit: contra pugiles vero summa animi præsentia et corpore usus est firmissimo. (6) Erythræi ex Ionia Epithersen Metrodori filium, bis Olympiæ de cæstibus, toties in Pythicis, Isthmicis quoque et Nemeis victorem declaratum dedicarunt. At Syracusani duas Hieroni publice, unam eidem ipsius filii statuam posuere. Paullo quidem superius ostendi, et hunc Hieronem idem Dinomenis filio nomen habuisse et Syracusarum itidem dominatum. (7) Posuerunt etiam Palenses, quarta Cephalleniorum tribus, Timoptolin Eleum, Lampidis filium. Prisco nomine hi Palenses Dulichienses sunt appellati. Et suus ibidem honos est habitus Archidamo, Agesilai filio; juxta quem est vir nescio quis, venatoris in modum ornatus. Demetrium vero qui contra Seleucum bello suscepto in pugna captus est, ejusque filium Antigonum, sciendum Byzantiorum dedicationes esse. (8) Spartano Eutelidæ octava et tricesima Olympiade inter pueros de palæstra una, de quinquertio palma altera delata est. Tunc enim prima ac ultima vice quinquertii puerilis ludicrum committebatur. Eutelidæ effigies pervetusta est; quæque in basi incisæ literæ, sunt ipsa jam vetustate pæne abolitæ. (9) Post Eutelidan est rursum Areus Lacedæmoniorum rex, eique proximus Eleus Gorgus, cui ad meam usque ætatem uni Olympicæ palmæ de quinquertio quattuor, de repetito cursu et de cursu armatorum singulæ decretæ. (10) Virum illum, cui adsistunt pueri, Ptolemæum esse aiunt Lagi filium. Proximo loco statuæ duæ Capri Pythagoræ filii, Elei, qui palæstræ pancratiique eodem die palmam cepit: et ei quidem primo hominum omnium binæ de illis certaminibus palmæ eodem die evenere. Et in pancratio sane quem habuerit et vicerit adversarium, superius exposui, in palæstra vero Pæanium Eleum stravit, qui superiore Olympiade victor de eadem palæstra renunciatus fuerat: idemque Pythicis ludis pueros in pugilatu vicerat, rursusque in virorum certamine eodem die palæstræ cæstuumque coronam acceperat. Capro igitur haudquaquam parvo negotio aut labore levi suæ obtigere victoriæ.

CAPUT XVI.

_ Athletarum signa Olympiæ — Timonis — Hellados et Elidis signa — de equestri curriculo — curru Polypithis et signis Eleorum, qui athletæ non fuerunt — pila Dinosthenis, quæ viam ex Olympia Lacedæmonem metitur — aliorum athletarum signis. _

Sunt etiam Olympiæ Anauchidæ et Pherenici statuæ. Elei fuere et in puerorum lucta victoriam sunt adepti. Plistænum filium Eurydami, Ætolorum contra Galatas ducis, Thespienses dedicarunt. (2) Eleus Tydeus Antigonum Demetrii patrem et Seleucum posuit. Seleuci vero quum ob alias res gestas, tum præcipue ob captum bello Demetrium illustre fuit apud omnes gentes nomen. Timoni de quinquertio ludis Græciæ omnibus delatæ sunt palmæ, Isthmicis tamen exceptis; quibus ei sicuti ceteris Eleis interdictum fuit. Indicat titulus hæc quoque ad ipsum pertinentia: Ætolis eum stipendia fecisse adversum Thessalos; Ætolorumque amicitia ductum præsidio Naupacti profuisse. (3) Non longe a Timonis statua Helladis et Elidis signa sunt: et Hellas quidem Antigonum Philippo tutorem a Demetrio patre datum una, Philippum ipsum altera manu coronat: at Elis Demetrio, qui Seleuco et Ptolemæo Lagi filio bellum intulit, coronam imponit. (4) Aristidi autem Eleo Olympicam palmam de cursu armatorum, et de iterato curriculo Pythicam decretam inscriptio indicat, e Nemeis etiam victorem redisse de equestri puerorum cursu. Est hujus cursus spatium duo iterata curricula. Hunc currendi morem Nemiacis et Isthmicis ludis intermissum Argivis restituit Adrianus Imperator, eumque hibernis Nemeorum ludis celebrari jussit. (5) Proxime ad Aristiden Menalcas Eleus Olympici quinquertii victor stat, et Philonides Zoti filius, patria is quidem e Cretensi Chersoneso, Alexandro vero Philippi filio ex eo cursorum genere, qui sunt Hemerodromi (_id est diarii cursores_) appellati. Post Philonidem Brimias est Eleus virili pugilatu victor, et Leonidas e Naxo Ægæi maris insula, a Psophidiis Arcadum gente dedicatus. Asamonis deinde statua, qui viros pugilatu vicit; tum Nicandri, qui de repetito cursu Olympicas duas, e Nemeis de cursu varias palmas sex abstulit. Fuerunt Asamon et Nicander Elei: hujus Daippus, Asamoni Pyrilampes Messenius effigiem fecere. (6) Proximi sunt Eualcidas Eleus, et Seleadas Lacedæmonius, quorum ille cæstuum pueros, Seleadas luctæ certamine viros vicit. Ibidem currus positus est non magnus Polypithis Laconis; et super eadem pila Calliteles Polypithis pater, palæstra clarus: lucta Calliteles, at Polypithes equis coronam promeritus. (7) Homines Eleos, artem ludricam non professos, Lampum Arnisci, et * Aristarchi, vel quod proxeni sui fuerint vel aliorum causa meritorum Psophidii posuerunt. Medio stat inter eos loco Lysippus Eleus, victis qui in luctæ certamen descenderant pueris. Andreas Argivus Lysippi statuam finxit. (8) Dinosthenes Lacedæmonius e stadio viris devictis Olympicam palmam tulit sibique in Alti pilam et statuam posuit. Ab ea quidem pila, via, qua ex Olympia Lacedæmonem iter est, ad pilam alteram, quæ Lacedæmone erecta est, stadia intersunt sexcenta et sexaginta. Theodorum, qui in quinquertio victoriam est adeptus, et Pyttalum Lampidis filium, qui cæstibus pueros vicit, Neolaidan præterea, qui de stadio et armatorum cursu coronam cepit, neminem fugiat Eleos fuisse. De Pyttalo amplius hoc traditum est, quod fuerit ab Arcadibus et Eleis de agrorum finibus disceptantibus arbiter captus. Est ejus statua Olynthii Sthenidis opus. (9) Succedit Ptolemæus equo insidens. Prope eum Eleus athleta, Pæanius, Damatrii filius, qui de lucta Olympiæ unam, e Pythicis ludis duas abstulit palmas. Clearetus deinde Eleus, qui de quinquertio corona donatus est. Spectatur et Atheniensis viri Glauconis Eteoclis filii currus: renunciatus ille victo erat de curuli certamine integra ætate equorum.

CAPUT XVII.

_ Athletarum signa ab alia Altis parte posita — Ptolemæi, nepotis Ptolemæi Lagi, signum — Hermesianactis — Eperasti vatis — Gorgiæ rhetoris signum et de eo memoranda. _

Quæ adhuc commemorata sunt, qui in Altin introierint ea via quam ego significavi, maxime insignia spectare possint, A Leonidæo vero rursus ad aram maxima dextera via contendentibus, digna quæ literis mandentur hæc sunt. Primi ante oculos sunt Democrates Tenedius, et Criannius Eleus: hic de cursu armatorum, ille de virorum lucta præmia tulere: et Democratis Milesius Dionysicles Criannii Lysus Macedo statuas fecere. (2) Herodoto Clazomenio, et Philino Coo Hegepolidis filio, sua utrique patria statuæ honorem habuit. Clazomenii Herodoto, quod primus ex ea civitate Olympicorum ludorum victor est declaratus victis in stadio pueris; Philino Coi, quod illustri admodum fuit gloria: de cursu enim Olympicas quinque, Pythicas quattuor, Nemeorum totidem; ab Isthmo unam amplius quam decem palmas abstulit. (3) Jam vero Ptolemæus, Ptolemæi filius, Lagi nepos, Aristolai Macedonis donum fuit. Eo ipso in loco et pugil positus est Butas Milesius, Polynicis filius, de pueris palmam nactus. Callicrates etiam a Magnesia ad Lethæum: vicit bis in armatorum cursu. Callicratis hæc imago Lysippi opus est. (4) Spectantur deinde Emaution (_Himantion?_), de puerili stadio, et Alexibius, de quinquertio victores. Fuit huic patria Heræa Arcadum oppidum: imaginem Acestor elaboravit. Emautionis patriam quænam fuerit non indicat inscriptio; ex Arcadia tantum fuisse illum significat. Colophonii exin Hermesianax Agonei filius, et Icasius Lycini ex Hermesianactis filia, pueros uterque in palæstræ certamine superarunt: et Hermesianacti quidem publice Colophonii statuam posuere. (5) His proximi Elei a quibus pueri in pugilatu victi, Sthenis Olynthii Chœrili opus, et Theotimus a Dætonda Sicyonio factus. Theotimus iste patre natus erat Moschione, qui Alexandro contra Darium et Persas bellanti stipendia fecit. Jam duo item ex Elide Archidamus quadrigis, et Theogoni filius Eperastus armatorum cursu victor. (6) Eperastum hunc vatem etiam fuisse e Clytidarum familia, extrema indicat inscriptionis clausula:

