# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 36

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Prope Pulydamantem statuæ erectæ athletis tribus, Arcadibus duobus et Attico uni. Ex iis Mantinensem Protolaum, Dialcis filium, qui pueros in pugilatu vicit, Rheginus Pythagoras fecit: Narycidam, Damareti filium, palæstritam e Phigalia, Sicyonius Dædalus, Callian denique Atheniensem pancratiasten Micon pictor, et ipse Atheniensis. At Mænalium pancratiasten Androsthenem Lochæi filium, qui duas tulit viriles palmas, Mænalius item Nicodamus fecit. (2) Post hos Eucles statuæ honorem habet, Callianactis filius Rhodius, e domo Diagoridarum, quippe qui e Diagoræ filia genitus est. Olympicam hic coronam cepit de virorum pugilatu: Naucydes opifex fuit. Palæstritam vero puerum Thebanum Agenorem Polycletus Argivus elaboravit, non is qui Junonis signum fecit, sed omnino alius, qui Naucydæ discipulus fuit. Huic Agenori Phocensium commune statuam posuit, quod Theopompus Agenoris pater Phocicæ gentis publicus apud Thebanos esset hospes. (3) Nicodamus e Mænalo fictor, cujus jam mentionem feci, Damoxenidam pugilem Mænalium finxit. Est ibidem Lastratidæ Elei pueri imago, qui de lucta coronam cepit: de pueris et impuberibus alteram in Nemeis ludis victoriam idem reportavit. Paraballonti, Lastratidæ hujus patri, de curriculo iterato palma decreta est. Reliquit idem etiam posteris honoris studium, victorum Olympicorum nominibus in Olympico gymnasio perscriptis. Hactenus de his. (4) Non præterierim autem quæ de Euthymi pugilis victoriis deque reliqua ejus gloria memoriæ prodita sunt. Patria ei fuit Locri in Italia ad Zephyrium promontorium, pater Astycles: etsi cives eum sui non hujus, sed Cæcinæ amnis satu genitum memorant. Fluvius hic Locrensem agrum a Rhegino dividens cicadarum miraculo est memorabilis. Nam quæ in Locride sunt citra Cæcinam, æque atque aliæ omnes argutæ sunt: at in Rheginorum finibus trans Cæcinam nulla est omnino cicada vocalis. Hujus itaque amnis Euthymus filius fuisse dicitur. (5) Is quum ex Olympia de pugilatu palmam tulisset quarta et septuagesima Olympiade, haudquaquam pari eventu ea quæ insecuta est Olympiade certaturus erat. Theagenes enim Thasius unis ludis pugilatus et pancratii palmam appetens Euthymum quidem pugilatu vicit; oleaginam vero de pancratio accipere non potuit ut qui pugna adversus Euthymum jam ante confectus esset. (6) Eam ob rem Theagenes Hellanodicarum sententia talentum unum Jovi, sacram multam; alterum item talentum Euthymo noxæ illatæ nomine dependere jussus est, qui hoc pugilatus certamen adversus Euthymum suscepisse videretur non alia de causa quam ut contumelia eum afficeret. Itaque damnatus est ad pecunias privatim ipsi Euthymo exsolvendas. Et in Olympiade quidem sexta supra septuagesimam Jovi Theagenes quod erat imperatum argenti exsolvit; Euthymum vero ut remuneraretur, ad pugilatus certamen non descendit. Illa itaque et altera deinceps Olympiade Euthymo pugilatus corona decreta. Statua ejus Pythagoræ opus fuit, cum primis, quæ spectetur, dignissima. (7) In Italiam is quum transmisisset, pugnam cum Heroe commisit: de quo, quæ sunt memoriæ prodita, sic propemodum se habent. Ulixem aiunt errantem everso jam Ilio tempestatibus huc illuc et ad alias Italiæ ac Siciliæ urbes et Temesam etiam appulsum: ibi de navalibus sociis ejus unum virgine per vinum violata ab oppidanis contumeliam vindicantibus lapidibus obrutum: Ulixem quidem nulla cædem ulciscendi inita ratione inde profectum: (8) perempti vero socii manes finem nullum sæviendi in cujuslibet ætatis homines fecisse Temesæ, priusquam cogitantes Italiam relinquere Temesenses, Pythici Apollinis responso Temesæ manere et Heroem placare jussi sunt, et consecrato ei solo templum excitare: devovere ei præterea quotannis virginem unam, quæ ipsis formosissima visa esset. (9) Quod quum illi ex oraculo facere pergerent, nihil omnino gravius ab eo dæmone passi sunt. Forte vero quum venisset Euthymus Temesam eo ipso tempore quo solenne numini sacrum fiebat, re tota cognita se intromitti illum aiunt in templum postulasse. Ibi virginem conspicatum primo misericordia commotum, deinde etiam amore incensum; ac puellam quidem, si ab eo servata esset, se in ejus manum conventuram fidem dedisse. Armis igitur captis Euthymus congressum dæmonis exspectavit: (10) atque eum vicit. Jam Heros finibus ejectus, ex hominum conspectu cessit in mare se demergens, Euthymo autem, civitate universa a dæmonis calamitate liberata, maxime illustres celebratæ sunt nuptiæ. De eodem vero Euthymo et illud accepimus: longissimam eum ætatem vivendo implesse, et mortem effugisse quidem, sed alio quodam modo hominem esse desiisse. Habitari hac etiamnum ætate Temesam ex nautici negotiatoris oratione cognovi. (11) Hæc ego auditu percepi: sed memini etiam me in hanc incidere picturam, quæ ex vetusto exemplari accurata imitatione fuerat descripta: adolescentulus Sybaris, Calabrus fluvius, Lyca fons, sacellum insuper et Temesa urbs fuere; in iis dæmon quem ejecit Euthymus: colore fuit is vehementer atro, omnique cetera specie maxime formidabilis; amictus lupi pellis erat: Lycan nomine literæ in ea pictura prodebant. Sed hæc hactenus.

CAPUT VII.

_ Statua Diagoræ et Diagoridarum — de Dorieo ejusque morte — porro recensentur athletarum signa Olympiæ posita. _

Post Euthymi statuam suæ sunt positæ Pytharcho Mantinensi stadii decursori, et Charmidi Eleo pugili, pueriles utrisque palmas adeptis. Hos ubi spectaveris, in conspectu erunt Rhodii athletæ, Diagoras et ejus omnis proles perpetua serie et habitu quem dicam collocati. Primus eorum est Acusilaus de virili pugilatu accepta corona. Succedit Dorieus natu minimus, cui de pancratio Olympiadibus continuis tribus victoria adjudicata est. Sed ante Dorieum Damagetus quoque pancratii competitores vicerat. (2) Atque hi quidem fratres fuere, Diagoræ filii. Postremus est ipse Diagoras: virilem is pugilum palmam meruit. Ejus Diagoræ statuam elaboravit Callicles Megarensis, Theocosmi filius ejus, qui Megaris signum Jovis fecit. Diagoræ etiam e filiabus nepotes Olympicas coronas de pugilatu meruere; virilem Eucles, e Callianacte et Callipatira Diagoræ filia genitus: puerilem Pisirrhodus, quem mater ipsa in gymnici magistri modum ornata, ad ludos Olympicos deduxit. (3) Positus hic idem Pisirrhodus in Alti proxime ad avi materni statuam. Diagoram ipsum tradunt Acusilaum et Damagetum filios in Olympiam deduxisse; quem victores jam declarati juvenes per mediam multitudinem, quæ ad solennes istos ludos maxima frequentia convenerat, humeris exportarunt, conjicientibus in eum flores Græcis et liberûm causa beatum prædicantibus. Duxit maternum genus Diogoras a Messene, atque adeo ab ipsius Aristomenis filia. (4) Ejus filius Dorieus præter Olympicas palmas, octo victoriis Isthmicas, una pauciores e Nemeis abstulit. Pythicam etiam intacto pulvere coronam cepisse dicitur. Hic et Pisirrhodus præconis voce renunciati sunt Thurii, quod illi, Rhodo a factione pulsi, Thurios in Italiam commigraverant. Verum Dorieus aliquo post tempore Rhodum postliminio reversus unus omnium apertissime Lacedæmoniorum studia est professus: quocirca et propriis triremibus navali bello cum Atheniensibus pugnavit; et quum per Atticas triremes victus et captivus Athenas pertractus esset, (5) Athenienses, qui ante vehemente ira impulsi extrema omnia illi fuerant comminati, simulatque in concionem captivi habitu productum conspexerunt tantum virum cujusque nomen tam insigni gloria esset auctum, conversa ad mansuetudinem sententia, incolumem et impunitum dimiserunt, quum tamen multas haberent justi in eum odii causas. (6) Quæ ad Doriei hujus vitæ exitum pertinent, perscripta sunt ab Androtione in rerum Atticarum commentariis. Quum ad Caunum, inquit, esset regia classis ejusque classis dux Conon populo Rhodiorum persuasisset, ut desertis Lacedæmoniis in regis et Atheniensium societatem transiret, Dorieum peregrinantem circa Peloponnesi regiones comprehensum, ad Spartam in vinculis deductum ibique a Lacedæmoniis majestatis damnatum noxam capitali supplicio luisse. (7) Quodsi vera omnino exposuit Androtion, videtur mihi voluisse ejusdem temeritatis Lacedæmonios arguere, cujus crimine se obligarunt Athenienses, quum Thrasyllum et collegas, qui ad Arginusas classe pugnaverant, inconsiderate capitis damnarunt. Ac Diagoras quidem et ejus posteritas ad hoc gloriæ fastigium pervenerunt. (8) Tulit etiam Alcænetus Lepreates, Theanti filius, cum suis liberis Olympicas palmas: ipse quidem virilem e cæstuum certamine, quum ante etiam puerilem cepisset: Hellanicus et Theantus ejus filii victores de puerili pugilatu renunciati sunt; ille nona et octogesima Olympiade, Theantus proxima posteriore: et horum spectantur omnium in Olympia statuæ. (9) Succedunt Alcæneti filiis Gnatho Dipæensis ex Mænaliorum finibus, et Lycinus Eleus: horum etiam uterque victor puerili pugilatu ex Olympia discessit. Gnathonem quidem valde puerum palma potitum inscriptio testatur. Hunc effinxit Megarensis Callicles. (10) Adsistit Stymphalius Dromeus (_i. e. Cursor_) congruenti sane cum exercitatione nomine. De longiore enim curriculo Olympicas duas, totidem Pythicas, Isthmicas tres, quinque Nemiacas meruit. Primum carnibus vesci in animum induxisse ferunt, quum athletæ ante ipsum caseo e fiscellis alerentur. Hunc Pythagoras, loco ei proximum Pythoclem quinquertionem Eleum, Polycletus expressit.

CAPUT VIII.

_ Athletarum signa Olympiæ posita porro enumerantur — de Damarchi mutatione in lupum narratio — de Timanthe ejusque vitæ exitu — Timasithei rebus gestis et morte. _

Socratis vero Pellenensis, a quo pueri cursu superati, et Amertæ Elei, qui pueros item in Olympica palæstra prostravit, idemque Pythicis ludis viros certamen ingressos, deinceps positas imagines videas. Superiorem qui fecerit, non traditur: Amertæ effigiem fecit Phradmon Argivus. Euanoridas Eleus puerilis luctæ victoriam Olympiæ ac Nemeæ adeptus. Idem quum Hellanodica factus est, ipse etiam eorum, qui ludis Olympicis vicerant, nomina conscripsit. (2) De pugile vero Parrhasio ex Arcadia, cui nomen Damarcho, quæ memoriæ prodita sunt, præter Olympicam victoriam, fabulatorum hominum figmenta esse arbitror, quod scilicet in Jovis Lycæi sacris in lupum conversus decimo rursus anno pristinam recepisset hominis figuram: quod certe commentum ex Arcadum ipsorum sermone neutiquam ortum videri potest. Ejus enim rei nulla est in statuæ Olympicæ inscriptione mentio. Ea sic se habet:

Dinytta genitus Damarchus, dedicat hancce effigiem, Arcadico Parrhasius genere.

Hactenus versus illi loquuntur. (3) At Eubotas Cyrenæus, quum ei Libycum oraculum victoriam e curriculo prædixisset, statuam ante ipse faciundam sibi curavit, eamque quo die palmam est adeptus eodem etiam dedicavit. Vicisse eundem curuli quoque certamine ea ipsa Olympiade memorant: quam tamen, quod ludis Arcades præfuerint, Elei pro adulterina habent. (4) Cleonæo Timanthi, qui virilem coronam pancratii accepit, Myron Atheniensis; Baucidi vero Trœzenio, qui luctatores vicit, Naucydes statuam fecere. Huic Timanthi vitæ exitum in hunc modum contigisse tradunt: abjunxerat se ætatis causa ab athletarum certaminibus; attamen quo vires pristinas exercitationibus tueretur, magnum quotidie arcum intendebat. Verum quum peregre profectus exercitationem illam intendendi arcus intermisisset, eam reversus domum voluit repetere. Sed enim quum non amplius valeret, rogo exstructo vivum se in ignem conjecit. Hoc vero et similia qui fecerit aut in posterum sit facturus, mea profecto sententia, insaniæ potius affinis videri possit, quam laudem fortitudinis assequatur. (5) Post Baucidis imagines sunt athletarum ex Arcadia: Euthymenes primum e Mænalo, palma accepta de virili palæstra, quum prius etiam de puerili unam cepisset: ex Pellana deinde Azan Philippus de pugilatu inter pueros victor: tum Critodamus e Clitore, et ipse e cæstuum puerili ludicro victor renunciatus. Horum imagines fecerunt, Euthymenis pueri Alypus, Damocriti Cleon, Philippi Azanis Myron. De Promacho Pelleneo Dryonis filio pancratiaste tunc erit agendi locus, quum ad Achæorum res gestas deducta fuerit oratio. (6) Non longe a Promacho, Timasitheo Delpho statua posita est, Ageladæ Argivi opus. Duas hic Olympicas de pancratio, tres Pythicas palmas abstulit. Ejusdem fuit et belli gloria insignis, ob audaciam nec minorem felicitatem: extremi tamen prœlii fatalis ei fuit conatus. (7) Quum enim Isagoras Atheniensis ipsam Athenarum arcem dominandi cupiditate incitatus occupasset, particeps fuit ejus facinoris Timasitheus. Quare iis oppressis, qui se in arcem concluserant, capitis damnatus Atheniensibus injuriæ pœnas dedit.

CAPUT IX.

_ Theogneti aliorumque signa — de Gelone ejusque curru Olympiæ posito — Cleomede et iis quæ ei acciderunt. _

Theognetus vero Ægineta e lucta puerorum palmam est adeptus: ejus fecit statuam Ptolichus Ægineta. Magister quidem Ptolicho fuit pater Synnoon; illi Aristocles Sicyonius, Canachi frater, neque multo eo inferior gloria. Cujus autem rei causa sativæ pinus et punicæ mali fructum Theognetus præferat, equidem non valui conjicere: ipsi fortasse Æginetæ hac de re habent patriis aliquid historiis proditum. (2) At secundum ejus hominis statuam quem Elei idcirco non fuisse in victorum numerum relatum tradunt: quod de bigis equarum _calpe_ dictis victor fuerit renunciatus, post illius effigiem luctatori Mænalio Xenocli statuam posuere. Pueros hic in lucta perculit. Adstat Alcetus Alcinoi filius Arcas, et ipse e Clitore, qui pueros in pugilatu superavit. Et hujus quidem statuam Cleon fecit, Xenoclis Polycletus. (3) Proximus loco est Aristeus Argivus: e longiore is curriculo palmam tulit: pater vero ejus Chimon in lucta vicit. Modico eorum statuæ distant intervallo: illam fecit Pantias Chius, qui artem a patre Sostrato didicit: Chimonis duæ, de nobilissimis (meo judicio) sunt Naucydæ operibus, quum scilicet ea quæ in Olympia est, tum quæ Argis Romam in Pacis templum est deportata. A Chimone in lucta stratum Taurosthenem Æginetam memorant: ipsum Taurosthenem insequenti Olympiade omnes dejecisse, qui in luctæ certamen descenderant. Eodem quo coronatus est die spectrum Taurostheni persimile Æginæ victoriam ejus nunciasse dicitur. (4) Jam Phillen Eleum, qui pueros in lucta vicit, Cratinus Spartanus finxit. Quod vero ad Gelonis currum attinet, mea opinio paululum dissidet ab iis quæ alii ante me de eo prodidere. Aiunt enim currum illum Gelonis Siciliæ tyranni donum fuisse. Testatur quidem inscriptio, Gelonem Dinomenis filium Geloum dedicasse. Et vicit hic Gelon, de quo nunc sermo est, Olympiade tertia supra septuagesimam. (5) Verum Gelon tyrannus Syracusis rerum potitus est Olympiadis septuagesimæ secundæ anno secundo; quo anno archon fuit apud Athenienses Hybrilides; e stadio autem victor ea Olympiade discessit Tisicrates Crotoniata. Manifestum ergo est, Gelonem se Syracusanum renunciandum, non Geloum fuisse curaturum. Credi igitur facile potest, privatum hominem hunc Gelonem fuisse, cujus pater tyranni patri, ipse tyranno cognominis fuerit. Glaucias quidem Ægineta et currum et statuam Gelonis fecit. (6) Superiore Olympiade Cleomedem Astypalæensem memoriæ proditum in pugilatu Iccum Epidaurium interemisse: eo crimine erepta palma damnatum ab Hellanodicis, animi ægritudine mentis impotem factum: inde Astypalæam reversum quum in ludum literarium introisset, in quo pueri erant ferme sexaginta, columnam, qua tectum fulciebatur, convellisse. (7) Quare oppressis ruina pueris, quum cives ipsum eum lapidibus insectarentur confugisse in Minervæ; moxque se in arcam, quæ in templo erat, conclusisse. Ejus arcæ operculum Astypalæenses quum diu conati tollere non potuissent, postremo arcam effregisse: aperta, Cleomedem neque vivam neque mortuum visunt. Missis igitur Delphos de rei miraculo consultoribus, (8) his versibus responsum a Pythia redditum:

Ultimus heroum Cleomedes Astypalensis, quem jam immortalem superûm dignamini honore.

Et Cleomedi ab eo tempore Astypalæenses tanquam heroi honores habent. (9) Prope Gelonis currum Philonis erecta statua est, Æginetæ Glauciæ opus. In hunc Philonem elegos fecit egregie scitos Simonides Leoprepis filius:

Glaucus mi genitor, patria est Corcyra, Philoni nomen, vinco pugil jam bis Olympiadas.

Stat ibidem Mantinensis Agametor pueris pugilatu victis.

CAPUT X.

_ Glauci Carystii statua et de eo narratio — porro athletarum signa recensentur. _

Præter eos quos jam percensuimus videas et Glaucum Carystium, quem ex Anthedone Bœotiorum genus deducere a Glauco marino deo memorant. Pater huic fuit Carystius Demylus. In agro vero colendo a puero versatum tradunt: quumque forte refixum vomerem, manu pro malleo usus, restituisset in pristinum aratri locum, (2) Demylus quum id facientem animadvertisset, puerum in Olympicum pugilatum deduxit. Ubi quum Glaucus ab adversariis male mulcaretur, quippe qui prorsus erat artis ejus imperitus, quumque congressus eum eo, cui extrema obtigerat sors certaminis, vulneribus jam prope confectus succumbere crederetur, inclamasse dicitur pater, «Illam fili ab aratro» (_i. e. manum in aratro spectatam ei impinge_): ea itaque voce puerum excitatum acriore plaga adversario perculso mox victorem judicatum. (3) Coronas idem cepisse dicitur Pythiorum duas, octonas Nemeorum et Isthmiorum. Glauco filius statuam posuit: opifex fuit Glaucias Ægineta. Umbratilis pugnæ habitum præ se fert, quod omnium suæ ætatis manus ad certam gesticulationis legem movendi dexterrimus erat Glaucus. Quum decessisset, a Carystiis in ea insula sepultum tradunt, quæ ætate etiam nostra Glauci dicitur. (4) Damareto Heræensi, Damareti filio et nepoti, binæ Olympiorum victoriæ obtigerunt: ipsi quidem Damareto quinta supra sexagesimam Olympiade, qua primum inductus est armaturæ gravis cursus: et ea item quæ consecuta est. Statua ejus clypeum more nostri temporis militum præ se tenet: galea caput, crura ocreis armata sunt. Eum in cursu ludicri morem posteris deinde temporibus Elei et reliqui item Græci sustulerunt. Theopompus deinde Damareti filius, et hujus item filius patri cognominis de quinquertio palmas adepti sunt. Minori Theopompo de lucta etiam victoria obtigit. (5) Luctatoris hujus a quo facta fuerit statua nescimus: patris vero et avi statuas Eutelidæ et Chrysothemidis Argivorum opera esse testatur inscriptio. A quibus vero illi didicerint non docet. Inscriptionis ejus versus hi sunt:

Argivi Eutelidas et Chrysothemis fabricarunt, majores artem quos docuere sui.

Iccus Nicolaidæ filius, Tarentinus, Olympicam coronam de quinquertio cepit; ac deinde insequentibus temporibus athletarum fuit magister ætatis suæ præstantissimus. (6) Post Iccum Pantarces Eleus victis in lucta pueris erectus est. Fuit hic Phidiæ in deliciis. Proximo loco Cleosthenis viri Epidamnii currus, Ageladæ opus. A tergo positus est Jovis quem Græci ex manubiis Platæensis pugnæ dedicarunt. Vicit Cleosthenes Olympiade sexagesima sexta. Neque vero suam unius, sed equorum etiam et aurigæ simulacra posuit. (7) Inscripta sunt etiam equorum nomina, Phœnix et Corax: et qui eodem sunt juncti jugo ad dexteram Cnacias, ad lævam Samus. Elegi ad currum adscripti sunt hi:

Cleosthenes posuit me Pontius ex Epidamno, victor equis, palma clarus Olympiaca.

(8) Et omnium quidem Græcorum, qui equorum alendi studio clari fuere, primus hic Cleosthenes statuam Olympiæ posuit. Sunt certe et Miltiadis Atheniensis et Spartani Euagoræ similia dona: verum hujus currus modo est, nec insistit in curru Euagoras. Jam quæ ac qualia Olympiæ dona Miltiades curaverit statuenda, alio instituti operis loco exponetur. Agrum Epidamnii nostra ætate tenent, quem jam ante ab initio: oppidum non idem, quod priscis temporibus, sed quod a vetere urbe non longe abest et a conditore Dyrrhachium appellatur. (9) Sequuntur Lycinus Heræensis, Epicradius Mantinensis, Tellon Oresthasius, et Eleus Agiadas, qui victores de puerilibus ludicris coronas cepere, Lycinus quidem e cursu, reliqui quos dixi de pugilatu. Epicradium fecit Ptolichus Ægineta, Agiadan Serambus et ipse Ægineta, Lycini statua Cleonis est opus. Tellonem quis fecerit non est memoriæ proditum.

CAPUT XI.

_ Signa regum Macedoniæ, Philippi, Alexandri, etc. — de Theagene varia narrantur — Theagenis signa in multis Græciæ locis posita et culta. _

Proxime sunt ab Eleis Philippo Amyntæ, et Alexandro ejus filio, statuæ dedicatæ, cumque his Seleuco et Antigono. Equestres reliquorum, Antigoni pedestris est. (2) Ab his regibus non longe abest Timosthenis filius Theagenes Thasius; etsi Thasii Timosthenis filium Theagenem negant fuisse: nam quum sacrificulus Herculis, qui Thasi colitur, Timosthenes esset, cum matre Theagenis spectrum Herculis Timostheni simile congressum aiunt: puerum inde natum: hunc quum annum jam ferme nonum ageret, dum e ludo domum rediret, dei (incertum cujus) æneum signum, quod in foro fuerat erectum, conspicatum et ejus simulacri pulchritudine allectum, e sede sua avulsum et alteri humero impositum domum suam deportasse. (3) Incitata vero ob id factum in eum multitudine virum quendam summa inter cives existimatione, magno jam natu, sententia sua puerum minime occidendum censuisse: imperasse tantum ut signum domo in forum reportaret. Id quum ille fecisset, ejus robur longe lateque per totam Græciam hominum sermone celebrari cœptum. (4) Et facinora quidem Theagenis hujus maxime illustria, quæ ad Olympicos ludos pertinuere, ante exposuimus: quo loco etiam commemoravimus, Euthymum pugilem ut perculerit et quæ multa ei ab Eleis fuerit imposita. Ac tunc quidem palmam de pancratio primus omnium quos novimus sine pulvere tulisse dicitur Dromeus, patria Mantinensis: ea deinde, quæ consecuta est, Olympiade eodem pancratii certamine Theagenes ipse vicit. (5) Adeptus idem est de pugilatu Pythicas coronas tres; Nemiacas novem, Isthmicas decem, de mixtis pugilatus et pancratii certaminibus. Phthiæ vero in Thessalis, omisso pugilatus aut pancratii studio, ut in cursu etiam ad nominis celebritatem apud Græcos perveniret, operam dedit. Quare et in longiore curriculo palmæ competitores vicit: et cum Achille fuit ei (mea sententia) æmulatio, quod in patria heroum omnium pernicissimi victorem se cursus declarari concupierit. Fuerunt numero coronæ ejus cunctæ mille et quadringentæ. (6) Quum e vita jam decessisset Theagenes, ex ejus inimicorum numero quidam ad ejus statuam nocte qualibet accedens eam flagris cædebat, non aliter quam si in eo ære ipsum viventem ulcisceretur. Quum autem eum statua subito casu oppressisset, mortui hominis filii statuam de cæde postularunt: estque ea, de Thasiorum sententia, in mare abjecta, Draconis scilicet lege qui anima etiam carentia urbe agroque exterminanda, quum Atheniensibus leges de cæde scriberet, sanxit, si quid forte eorum corruens hominem peremisset. (7) At enim quum per aliquot deinceps annos frugem fere nullam terra Thasiis redderet, qui sciscitatum Delphos missi fuerant, hoc a deo responsum tulere: exules revocandos. Neque tamen exulibus revocatis finem sterilitatis reperere. Quare quum Delphos redissent questi, se quidem dicto audientes fuisse, non esse vero deorum iram ulla ex parte placatam, (8) respondit rursus Pythia:

Theagenis magni at nullam rationem habuistis.

Ibi quum ea cogitatio sollicitos haberet quanam arte statuam Theagenis recuperarent, piscatores aiunt in altum provectos piscatum, rete comprehensam effigiem Theagenis in litus exposuisse. Ea quum in suum locum reposita fuisset, a Thasiis divinis celebratur honoribus. (9) Multis vero etiam aliis in locis, tum Græcorum, tum barbarorum, Theageni posita simulacra comperi, et divinos ei honores ab indigenis haberi, existimantibus ægris et quopiam affectis morbo salutare ejus numen esse. Statua Theageni in Alti posita Æginetæ Glauciæ opus est.

CAPUT XII.

_ Dinomenis, Hieronis filii, donaria Olympiæ — de Hierone, Hieroclis filio, et Dinomene — Arei, Lacedæmoniorum regis, et Arati aliorumque donariis et signis. _

