# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 35

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Pancratiastæ vero, quæ proxima est, statuam elaboravit Lysippus. Primus ille quidem vir quum reliquorum Acarnanum, tum eorum qui Stratum urbem incolunt palmam pancratii tulit: ** Xenarces ei nomen; Philandridæ filius fuit, Lacedæmonii certe post irruptionem Persarum in Græciam Græcis omnibus equos alendi studio præstitere. Quare, præter eos, quorum superius mentionem feci, hi alii sunt e Spartanis equis alendis nobilitati, quorum imagines post Acarnanis athletæ effigiem positæ, Xenarces, Lycinus, Arcesilaus, et Arcesilai filius Lichas. (2) Et Xenarces quidem insuper etiam Delphica, Argolica et Corinthiaca victoria claruit. Lycinus quum ad ludos in Olympiam pullos adduxisset et eorum unus deterior visus esset, in equorum jam adultorum certamine hos pullos commisit et per eos victoriam est adeptus. Dedicavit ille in Olympia statuas duas, quas Myron Atheniensis fecit. Arcesilao Lichæ patri Olympiæ victoriæ duæ obtigerunt: Lichas vero, quum Lacedæmoniis tunc ludorum aditu interdictum esset, Thebani populi nomine currum introduxit, victoremque aurigam sua ipse manu tænia redimivit: atque ob eam rem flagellarunt eum Hellanodicæ. (3) Hunc propter Licham Lacedæmonii Agidis regis ductu cum exercitu Eleos invaserunt pugnamque intra Altin cum eis commiserunt. Finito bello, hoc in loco statuam Lichas posuit. Indicant Eleorum literæ quibus victores Olympici recensentur, non Lichæ, sed Thebano populo eam palmam decretam. (4) Non longe a Licha statua posita est Thrasybulo Æneæ filio vati, ex Iamidarum familia, qui suam Mantinensibus contra Agidem Lacedæmoniorum regem, Eudamidæ filium, operam navavit; qua de re agam pluribus, quum ad Arcadum res venero. Per Thrasybuli dexterum humerum in effigie stellio repit: prope canis jacet bipartito dissectus, nudato jecinore. (5) Vetus est et antiquitus hominibus instituta ex hœdis, agnis, vitulis aruspicina. Suem primi omnium Cyprii addidere. Cane vero ad extorum significationes nullæ omnino gentes utuntur. Peculiarem itaque credi facile potest e caninis visceribus divinationem sibi Thrasybulum instituisse. Vates, qui Iamidæ nuncupantur, ab Iamo oriundi sunt, quem Apollinis satu ortum et a patre divinandi peritiam accepisse, carmine prodidit Pindarus. (6) Prope Thrasybuli effigiem Timosthenes Eleus positus est, qui pueros in stadio vicit. Milesius deinde Antipater, Clinopatri filius, qui pueros in pugilatu perculit. Hujus Antipatri patrem Dionysii Syracusani legati ad Olympium Jovem cum muneribus missi, pecunia delinitum adduxerant ut filium victorem Syracusanum renunciari vellet. At Antipater contemptis tyranni donis, Milesium se esse et ex Ionibus primum in Olympia statuam dedicasse; elogio testatus est. (7) Fecit eam statuam Polycletus: Timosthenis effigiem elaboravit Eutychides Sicyonius, Lysippi discipulus. Hic idem Eutychides Syris quoque Orontæ accolis Fortunæ signum fecit, quod magna cum religione apud eas gentes colitur. (8) Proxime ad Timosthenis statuam in Alti Timon positus est, et cum eo Æsepus filius tener adhuc, equo insidens, qua scilicet ætate equo injuge vicit. Timon quidem de curuli certamine victor renunciatus est. Ejus et filii effigiem fecit Dædalus Sicyonius, qui etiam, victis prœlio Laconibus, tropæum Eleis in Alti erectum elaboravit. (9) Posita etiam est Samio pugili statua cum inscriptione, quæ dicatam testatur a Mycone gymnicorum magistro; eademque Samiis in athleticis certaminibus et navalibus pugnis præ ceteris Ionibus laudem summam tribuit: de pugile autem ipso nominatim nulla mentio. (10) Positus ibidem est Messenius Damiscus, qui annos natus duodecim palmam ex Olympicis ludis tulit. Fuit autem ea mihi res haud minus quam alia quævis admirationi, quod eadem ferme fortuna Messeniis et patriam et Olympicorum ludorum gloriam eripuerit. Neque enim postquam e Peloponneso ejecti sunt, aut ex Naupacto, aut e Sicilia, præter Leontiscum et Symmachum freti accolas, quisquam e Messeniis victor declaratus est; quum tamen Siculi hos non Messenios, sed de priscis Zanclæis fuisse contendant. (11) Sed postquam in Peloponnesum rediere, pristina etiam eos comitata est fortuna Olympica: siquidem uno post Messenen restitutam anno ludos Eleis facientibus hic ipse Damiscus pueros stadio vicit; et quinquertii post hanc ei partim Nemeæ, partim vero Isthmicæ victoriæ obtigere.

CAPUT III.

_ Recensio signorum athletarum Olympiæ positorum continuata — de tempore expeditionis Eleorum et Thebanorum contra Sicyonios — statua Cratini ex Ægira, illius ætatis hominum pulcherrimi — statua Œbotæ, quem pugnæ ad Platæas non interesse potuisse ex temporum ratione patet — statua Diconis Cauloniatæ et de Cauloniæ urbis fatis — statua Lysandri Lacedæmonii. _

Damisco proxima est viri nescio cujus statua: nomen enim ejus non produnt. Dedicavit Ptolemæus Lagi filius; qui se Macedonem inscribendum curavit, quum Ægypti rex esset. Chæream Sicyonium pugilem puerum titulus docet adolescentulum palmam meruisse, Chæremone patre genitum: nominat item statuæ opificem Asterionem Æschyli filium. (2) Post Chæream Sophius Messenius puer et Eleus vir Stomius collocati sunt: in cursu ille pueros antevertit; Stomius vero quinquertii Olympicis ludis unam, tres Nemeis palmas tulit. Hoc amplius ei inscriptio tribuit, Eleorum equitatum duxisse et hoste fuso tropæa erexisse, hostium ducem ex provocatione occidisse. (3) Fuisse vero illum ex Sicyone et Sicyoniis imperasse Elei referunt: arma vero se cepisse contra Sicyonem adductos Thebanorum amicitia, et Bœotiorum tunc auxilia præsto sibi fuisse. Bellum igitur cum Sicyoniis ab Eleis et Thebanis gestum existimari potest post Lacedæmoniorum Leuctricam cladem. (4) Positus deinceps est Labax Euphronis filius, pugil e Lepreo Eleorum; Thrasidis præterea filius Aristodemus vir palæstrita ex ipsa Elide, cui duæ etiam Pythicæ obtigere victoriæ. Effigiem Aristodemi fecit Sicyonius Dædalus, discipulus Patroclis. (5) Hippum Eleum, pugilatu puerorum victorem, fecit Damocritus Sicyonius, qui ad quintum a se retro magistrum Atticum Critium refertur. Ptolichus enim Corcyræus ab ipso didicit Critio: is Amphionem docuit; Amphionis discipulus fuit Pison e Calaurea; a quo artem Damocritus didicit. (6) Positus etiam Cratinus ex Ægira Achaici conventus civitate, qui quum sui temporis omnium esset formosissimus, luctandi etiam arte longo intervallo omnibus præstitit. Is pueris in palæstra dejectis obtinuit ab Eleis, ut ludicræ exercitationis magister proximo sibi loco statueretur. Statuam ejus fecit Sicyonius Cantharus, Alexide genitus, artem ab Eutychida edoctus. (7) Eupolemi Elei imaginem Dædalus idem Sicyonius elaboravit: indicat inscriptio vicisse Eupolemum in stadio ludis Olympicis viros, et quinquertii e Pythicis coronas duas, unam e Nemeis reportasse. De Eupolemo proditus est sermo, quum curriculo Hellanodicæ tres præessent, ex iis duos palmam Eupolemo dedisse, tertium Leonti Ambraciotæ: Leontem eorum utrumque, quorum sententia inferior discesserat, apud Olympicum senatum acceptæ pecuniæ accusasse. (8) Œbotæ statuam Achæi ex Apollinis Delphici responso posuere Olympiade octogesima, cui Olympiade sexta palma de stadio est adjudicata. Qui ergo Œbotas potuit in Græcorum acie ad Platæas prœliari, quum Olympiade septuagesima quinta ad Platæas Persæ duce Mardonio fusi fuerint? Ea quidem quæ ferunt Græci necesse habui commemorare, credere vero omnia nulla me res cogit. At Œbotæ ejusdem casus alios non prætermittam, quo loco Achæorum res persequar. (9) Antiochi statuam Nicodamus fecit. Fuit Antiochus ex Lepreo oriundus. Is pancratio viros in Olympia semel, in Isthmicis et Nemeis quinquertio bis utroque certamine superavit. Neque enim Lepreatas quominus ad Isthmia accederent quicquam deterrebat, uti Eleos. Sic Hysmo Eleus, cui prope Antiochum erecta statua est, quum ad quinquertii certamen se applicuisset, Olympicis unam, Nemeis alteram palmam tulit; ab Isthmicis vero æque hic atque ceteri Elei exclusus est. (10) Huic quum puer adhuc esset fluxum in nervos descendisse ferunt, eumque hanc ob causam ad quinquertium adjecisse animum, ut scilicet isto laboribus pulso morbo sanitatem recuperaret. Atque erat ei hæc disciplina multas et illustres postea victorias paritura. Statua ejus Cleonis opus est, et priscos halteres tenet. (11) Secundum Hysmonem positus est palæstrita puer ex Heræa Arcadum civitate, Nicostratus Xenoclidæ filius. Pantias hanc statuam fecit, qui ab Aristocle Sicyonio per manus traditam artem septimo ejus discipulorum gradu accepit. (12) Dicon Callimbroti filius quinque e Pythico curriculo, tres ab Isthmico, quattuor e Nemeis; ex Olympicis unam de pueris, duas de viris palmas tulit. Atque ei quidem totidem statuæ quot victoriæ fuere erectæ sunt in Olympia. Et puer sane, Cauloniates, sicuti etiam erat, renunciatus est: at largitionibus postea corruptus Syracusanum se renunciari curavit. Est Caulonia in Italiam ab Achæis colonia deducta: dux ejus coloniæ fuit Typhon Ægiensis. (13) Bello autem a Pyrrho Æacidæ filio et Tarentinis contra Romanos suscepto multæ Italiæ civitates a Romanis aliæ, aliæ vero ab Epirotis ad vastitatem et solitudinem redactæ sunt. Inter eas Caulonia fuit a Campanis capta et deleta, quorum maxime auxiliis Romani nitebantur. (14) A ** Diconis statua non longe distat Xenophon Menephyli filius, ab Ægio Achivorum pancratiasta; et Ephesius Pyrilampes in longiore curriculo (δόλιχον vocant Græci) victor. Illi effigiem fecit Olympus; huic cognominis et statuarius Pyrilampes, non is Sicyone, sed Messenæ ad Ithomen natus. (15) Lysandrum Aristocriti filium Spartanum in Olympia posuerunt Samii, a quibus inscriptiones duæ positæ, quarum altera hæc est:

Supremi Jovis hæc decora in prædivite fano Publicitus Samii constituere viri.

Hæc qui dedicarint docet. Altera ipsum Lysandrum ornat inscriptio:

Quod tua Aristocritum et patriam virtute beasti, Lysander, meritis stant monumenta tuis.

(16) Ex quo quidem facile intelligas, Samios et Ionas reliquos de una fidelia (uti ipsorum verbum est) parietes duos dealbasse. Etenim quum Alcibiades Atheniensium classem instructam et ornatam circa Ioniam haberet, plerique Iones eum colebant, atque adeo Samii statuam ei æneam in Junonis erexerunt. Superatis vero navali prœlio ad Ægospotamos Atheniensibus iidem Samii Lysandro in Olympia statuam posuere. Quin et Ephesii in Dianæ templo Lysandri, Eteonici, Pharacis et alioram Spartanorum minime clari inter Græcos nominis, imagines dedicarunt. (17) Jam vero commutata rursum fortuna quum ad Cnidum et Dorium montem ab Atheniensibus Cononis ductu classe victi fuissent Lacedæmonii, eousque Ionum studia in diversa abierunt, ut Cononem ex ære, Timotheum etiam, Sami apud Junonem positos videas, itidemque Ephesi apud deam Ephesiam. Et profecto eadem quovis tempore fuit omnibus gentibus quæ Ionibus mens, ut hominum studia ad eos qui opibus ac viribus præstarent propensiora essent.

CAPUT IV.

_ Recensionis signorum athletarum Olympiæ positorum pars reliqua — statua Sostrati Sicyonii cognomine Acrochersitæ et Leontisci — Olympias CIV ab Eleis non notata, quia Pisæi et Arcades tunc ludos celebrarunt — puer tænia redimitus, unicum Olympiæ signum a Phidia confectum — Chilonis Patrensis signum — Aristotelis Stagiritæ — Archidami, regis Lacedæmoniorum — Ergotelis Cretensis. _

Proxima est Lysandri statuæ effigies Ephesii pugilis, qui de puerorum certamine victoriam est adeptus: nomen ei fuit Alhenæus. Adsistit etiam Sostratus Sicyonius, pancratiastes; cui cognomen fuit Acrochersites, quod adversariorum summas manus fam fortiter apprehendebat, ut non prius eos dimitteret quam elisis digitis dolore confectos intelligeret. (2) Duodecim ei partim Nemeorum, partim vero Isthmiorum palmæ datæ sunt; Pythicæ duæ, Olympicæ tres. Quartam vero supra centesimam Olympiadem, qua Sostratus primum vicit, non conscribunt in suis commentariis Elei: pro illis enim ejus Olympiadis ludos ordinarunt Pisæi et Arcades. (3) Prope Sostratum positus est palæstrita Siciliensis Leontiscus, e Messana quæ ad fretum est. Coronam is ab Amphictyonibus et bis ab Eleis accepit. Et in lucta quidem Leontiscus haud alio more quam Sostratus in pancratio adversarios perculisse fertur: neque enim colluctantes sternendi callidum fuisse, sed victoriam digitis collidendis extorsisse. (4) Statuam ei fecit Pythagoras Rheginus, fingendi peritia si quis alius sollers. Didicisse eum artem ferunt a Clearcho Rhegino, Euchiri discipulo: Euchirum autem esse Corinthium, et præceptoribus usum Syadra (_?_) et Charta Spartanis. (5) Puer tænia caput redimitus, Phidiæ causa et eximiæ ejus in fingendis statuis sollertiæ nobis non fuit prætermittendus, quod scilicet alioqui neminem novimus cujus effigiem expresserit Phidias. Satyrus Eleus Lysianacte patre genitus, ex Iamidarum gente, e Nemea quinque de pugilatu, duas e Pythicis ludis et ex Olympicis totidem palmas tulit. Ejus fecit statuam Atheniensis Silanion. At Polycles et ipse Attici nominis fictor, Stadiei Atheniensis discipulus, Amyntam fecit pancratiasten, puerum ex Epheso, Hellanici filium. (6) Chilon Achæus Patrensis Olympicis duabus de lucta virorum, Delphica una, quattuor Isthmicis, tribus Nemiacis nobilitatus est coronis. Sepulcrum ei publica impensa Achæi erexere. Et prœlians quidem mortem oppetiit. Testata res his versibus epigrammatis Olympi:

Me luctatorem bis Olympia Pythiaque ornant, ter Nemea, atque Isthmus me quater undisonus Chilonem. Pater est Chilo Patrensis. Achivi virtutis memores cæsum acie tumulant.

(7) Hæc quidem inscriptio est. Quodsi quo bello ceciderit ex ætate Lysippi, qui statuam ejus fecit, conjectandum est, vel ad Chæroneam in acie stetit cum Achæis omnibus, vel pro virilis animi ardore solus e cunctis Achæis prœlio ei interfuit quod ad Lamiam in Thessalia cum Antipatri et Macedonum exercitu commissum est. (8) Post Chilonem duæ deinceps statuæ erectæ: Molpioni una, quem ab Eleis coronam cepisse testatur inscriptio. Alterius nullus est titulus; sed eam Aristotelis esse memorant Stagiritæ e Thracia, sive discipulus ei sive miles quispiam gratia apud Antipatrum florenti et ante apud Alexandrum honorem hunc habuerit. (9) Sodamas ex Asso in Troade ad Idam montem sita Æolensium ex eo tractu primus in Olympico stadio vicit pueros. Prope Sodaman Archidamo Lacedæmoniûm regi, Agesilai filio, statua posita est. Ante hunc Archidamum nulli cuiquam regum extra fines statuam a Lacedæmoniis erectam comperi. Archidamo vero et ob alia merita et mortis causa, ut mea fert sententia, statuam in Olympia dedicandam censuerunt, quod et inter Barbaros occubuit et unus ex omnibus Spartanorum regibus sepulturæ honore caruit: (10) quod ipsum plenius a me in commentario de rebus Laconicis expositum est. Euanthi Cyziceno pugili palma una evenit Olympica in virorum certamine; in puerorum Nemiaca et Isthmica. Juxta Euanthem vir est equorum studiosus currusque et puella currum conscendens. Lampus viro nomen: patria ei Macedoniæ civitatum recentissima, cui a Philippo Amyntæ filio nomen. (11) Cynisco e Mantinea puero pugili statuam Polycletus fecit. Ergoteles autem Philanoris filius, qui duas longioris curriculi in Olympia, totidem in Pythicis, Isthmicis et Nemeis palmas est adeptus, non Himeræus fuisse primitus, quod inscriptio indicat; sed Cretensis e Gnosso fertur: unde per seditionem pulsus, ab Himeræis, ad quos profugerat, est in civitatem receptus, et aliis item honoribus affectus: quare merito sese ut Himeræum in ludis renunciandum curaturus erat.

CAPUT V.

_ Signum Pulydamantis, qui statura corporis omnes superavit, heroibus exceptis — de Scotussæ, Pulydamantis patriæ, fatis — Pulydamantis alia, præter victoriam Olympicam, fortiter facta narrantur — de Pulydamantis interitu. _

Jam vero qui e celsa pila eminet, quem Lysippus fecit, is omnium hominum, heroibus et si qua fuit alia hominum ante heroas natio exceptis, omnium certe ætatis nostræ hominum statura corporis maximus fuit, Pulydamas Niciæ filius, (2) cujus patria Scotussa hodieque deserta est. Alesander enim Pheræorum tyrannus, dum induciarum fœdera durabant, de improviso urbem cepit; ac de Scotussæis eos qui in theatrum confluxerant (forte enim eis tunc indicta erat concio) peltatorum et sagittariorum manu undique circumseptos ad unum omnes jaculis confodit; puberes etiam quotquot essent trucidandos curavit; feminas et pueros sub corona vendidit; de pretio mercenario militi stipendium dedit. (3) Oppressit exitium hoc Scotussæos Phrasiclide archontis magistratum Athenis gerente, alterius et centesimæ Olympiadis, qua secundum palmam Damon Thurius tulit, anno secundo. Neque diu steterunt quæ perniciem illam effugerant Scotussæorum reliquiæ, sed quum sua Græcos universos fortuna altera jam clade fractos Macedonum armis perculisset, Scotussæi quoque ad extremam imbecillitatem redacti, urbem suam deseruerunt. (4) Fuerunt et alii quidem maxime illustres de pancratio victoriis; verum ad Pulydamantis titulos peculiaris quædam accessit fortitudinis gloria. Montana Thraciæ regio, qui intra Nestum est, qui fluvius Abderitarum fines perlabitur, et alias belluas, et leones alit. Tam vero multi illic gignuntur, ut in Xerxis camelos, qui commeatus convectabant, impetu facto magnam eorum stragem olim fecerint. (5) Errant hi non raro usque per subjacentem Olympo monti agrum: ejus enim montis latus alterum in Macedoniam, in Thessaliam alterum et ad Peneum amnem conversum est. In hoc ipso monte Pulydamas prorsus inermis ingentem et præferocem leonem confecit, quum in hoc se periculum Herculis incensus æmulatione demisisset. Illum enim ad Nemeam leonem stravisse fama vulgavit. (6) Alterum præterea memoriæ proditum est fortitudinis ejus viri miraculum: apprehensum e grege medio maximum et ferocissimum taurum posteriorum pedum alterius ungulis, subsultantem et contranitentem tam obnixe detinuit, ut vix et relictis quidem ungulis effugere potuerit. Aiunt eundem Pulydamantem incitante equos auriga, altera tantum manu retactos a tergo currus sistere solitum. (7) Hac fama impulsus Darius, Artaxerxis ex pellice filius, is qui multitudinis Persarum studiis adjutus Sogdium legitimum Artaxerxis filium regno expulit et loco ejus imperium obtinuit, magnis per legatos donis et promissis invitatum Pulydamantem, de cujus factis inaudiverat, Susa ad se evocavit. Quo quum venisse unus ex provocatione tres de cohorte regia, qui Immortales vocabantur, catervatim se solum oppugnantes occidit. Quæ commemoravi facinora partim in statuæ basi spectantur Olympiæ, partim vero inscriptione testante cognoscuntur. (8) At enim Pulydamanti quoque virium suarum fiducia, quam exitio multis esse solere Homerus carminibus vaticinatus est, perniciem erat allatura. Nam quum per ætatem speluncam intrasset cum aliquot sodalibus accubiturus, fors iniqua ita tulit, ut superior speluncæ pars late fatisceret, manifesto statim collapsuræ neque duraturæ diutius. Ibi Pulydamas, ceteris imminentis periculi metu delapsis, quasi unus tantam labem sustinere posset, manere decrevit et sublatis manibus montem fulcire conatus ruinæ mole oppressus est.

CAPUT VI.

_ Pergit recensio signorum athletarum Olympiæ positorum — de Euthymo pugili — Herois dæmonis cultu Temesæ instituto, eoque ab Euthymo superato — pictura huc pertinente. _

