# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 3

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Pyrrhus itaque primus omnium e Græcia adversus Romanos ultra Ionium mare copias transportavit, a Tarentinis ille quoque accersitus. Ii enim quum bellum diuturnum cum Romanis gessissent, jamque se illis impares intelligerent, devincta sibi prius beneficiis Pyrrhi voluntate, quod eum Corcyræos oppugnantem navalibus copiis juverant, per legatos regi, ut socia arma secum jungeret, persuaserunt, maxime eo quod docebant Italiam toti Græciæ felicitate præstare, nec esse satis æquum, se amicos et supplicum more auxilia rogantes, iniquissimis temporibus suis deseri. Hæc exponentibus legatis, Trojani belli eventus Pyrrho in mentem veniebat, ex animi sententia omnia eventura, quando ipse ab Achille originem ducens adversus Trojanorum coloniam arma sumturus esset. (2) Ut vero primum in Italiam trajicere statuit, quæ hominis erat in rebus gerendis alacritas, naves statim longas instruxit, navigiaque opportuna ad equos et milites transvehendos, ut præsto essent, curavit. Libri exstant non sane illustrium auctorum, qui RERUM GESTARUM COMMENTARII inscripti sunt: quos dum lego, Pyrrhi quum alacritatem, quam in prœliis præ se tulit, tum providentiam, qua se ad futuras dimicationes comparavit, non possum non magnopere admirari. Nam priusquam Romani rescierint, in Italiam classe transmisit: et quum jam appulisset, non prius adesse eum Romani animadvertere, quam, commissa cum Tarentinis pugna, se ille cum exercitu inopinato ostendit, factoque repente impetu, hostium, ut par fuit, agmen turbavit. (3) Ac tunc quidem, quum se Romanis haudquaquam acie parem esse intelligeret, elephantos compararat, quos inter prœliandum in illos immitteret. Belluas autem has primus ex Europæ principibus Alexander, Poro et Indis devictis, in potestate habuit. Quo mortuo, et alii reges, et plurimas Antigonus sibi comparavit. Pyrrhus vero in pugna, quam cum Demetrio commisit, elephantos aliquot cepit. Ii quum ad Tarentum in mediam irrupissent aciem, non parum Romanos exterruere, plerisque aliud quam belluas esse existimantibus. (4) Ebur enim hominum opere et arte priscis temporibus expoliri solitum norant haud dubie multi: bestias autem ipsas, priusquam Macedones in Asiam trajicerent, præter Indos et Libyas finitimosque illis populos, nulli viderant. Quod ipsum ex Homero quoque apparet, qui quum regum lectos et opulentiorum inter hosce domos ebore ornatas dixerit, belluæ tamen nusquam mentionem facit. Quod si autem elephantem vidisset aut de eo quicquam audisset, antiquius opinor duxisset hoc, quam Pygmæorum et gruum pugnam commemorare. (5) Pyrrhum post hæc in Siciliam Syracusanorum avocavit legatio. Nam quum Carthaginienses classe in Siciliam invasissent jamque omnes Græci nominis urbes ad vastitatem redegissent, ac postremo ipsas Syracusas, quæ sola civitas adhuc incolumis erat, circumsederent, Pyrrhus, de Syracusanorum legatis re cognita, Tarentum Italicamque omnem oram missam fecit. In Siciliam vero quum transisset, barbaris repulsis Syracusas obsidione liberavit. Deinde quamvis Carthaginienses navali disciplina, quippe qui essent e Tyro Phœnices oriundi, barbaris plane ceteris præstare intelligeret, cum illis tamen, solis Epirotarum copiis fretus, confligere navibus non dubitavit. Epiri certe ne post captum quidem Ilium maxima pars aut mare norat, aut salsis escis vescebatur: cujus mihi rei Homerus in Odyssea testis est:

Nec norunt cærula ponti, nec dapibus vescum salis admiscere saporem.

CAPUT XIII.

_ De Pyrrhi expeditione contra Antigonum, et duce Cleonymo contra Spartanos — de Pyrrhi morte — de simili vitæ Æacidarum exitu. _

At enim victus navali prœlio, cum iis, quæ a clade superfuerant, navibus Tarentum se recepit: ubi rebus suis vehementer attritis, de fuga, quum sibi per Romanos sine pugna discedere minime liciturum speraret, tale cepit consilium. Quum e Sicilia reversus cladem accepisset, legatos cum literis ad Asiæ reges, et ad ipsum Antigonum dimisit, ab aliis pecuniam, ab aliis auxilia, ab Antigono veru utrumque exposcens. Quum legati revesi literas ei reddidissent, Epirotarum et Tarentinorum principes in concionem vocat: ibi quas acceperat literas non recitavit, sed propediem affutura auxilia affirmavit. Quum percrebuisset igitur fama in Romanorum etiam exercitu, et e Macedonia et ex Asia magna Pyrrho auxilia adventare, nihil illi novi moliri ausi sunt. Pyrrhus vero ea, quæ consuta est, nocte ad montes, quæ Ceraunia vocant, classe transvectus est. (2) Mox ab Italica clade quum paululum conquiesset, milite confirmato, Antigono statim bellum indixit, quum et alia ei crimini daret, et illud maxime, quod suam, dum in Italia cum exercitu esset, nullis missis auxiliis, spem frustratus esset: atque Antigoni quidem quum proprias copias, tum Gallorum mercenarias, fudit fugavitque, et ad maritimas usque urbes persecutus est. Ex ea victoria superiorem Macedoniam et Thessaliam in ditionem suam redegit. Prœlii certe magnitudinem et Pyrrhi victoriam, quanta fuerit, declarant Gallorum scuta in Itoniæ Palladis templo, quod inter Pheras et Larisam est, dicata, cum epigrammate hujusmodi:

(3) Hos tibi Gallorum clypeos rex donat, Itoni, Pyrrhus ab audaci rapta tropæa acie, viribus Antigoni fractis. Haud res ea mira: pugnaces et nunc et prius Æacidæ.

Hæc quidem illic. In Dodonæi autem Jovis templo ipsorum Macedonum scuta suspendit, cum inscriptione tali:

Ditibus hæc Asiæ terris opibusque potita, jam premere audebant Hellada servitio; sacra Jovi templo pendent quæ affixa columnis, erepta Emathiis scuta cruenta viris.

(4) At enim quum parum abesset quin totam Pyrrhus Macedoniam subigeret, etsi unus erat omnium ad præsentes occasiones arripiendas paratissimus, Cleonymus tamen eum a Macedonia in Peloponnesum avocavit. Patria quidem Spartanus fuit Cleonymus; cum exercitu tamen in Lacedæmoniorum fines hostiliter invasit. Ejus rei causam, quum Cleonymi genus percensuero, exponam. Pausanias, qui Græcis ad Platæam dux fuit, Plistoanactem filium reliquit. Hic alterum Pausaniam genuit: cujus Cleombrotus filius fuit, is qui in Leuctrica pugna dimicans adversus Thebanorum ducem Epaminondam occubuit. Huic duo fuere filii, Agesipolis et Cleomenes. Mortuo autem sine liberis fratre, Cleomenes regnum obtinuit: (5) qui Acrotatum majorem, et Cleonymum natu minorem genuit. Quum autem Acrotatus prius, nec multo post Cleomenes diem suum obissent, inter Areum Acrotati filium et Cleonymum de regno orta est contentio. * quocumque demum modo sibi Cleonymus vindicaturus, Pyrrhum in patrios fines induxit. Lacedæmonii quidem ante Leuctricam cladem nullum unquam belli adversum casum experti fuerant, eoque se nunquam pedestri pugna victos gloriabantur. Nam Leonidæ, parta fere victoria, quo minus Persas ad internecionem deleret, fatigati longa pugna militis robur defuisse asserebant: et quæ Athenienses Demosthene duce ad Sphacteriam insulam gessissent, belli potius furtum quoddam, quam victoriam fuisse. (6) Prima illis illata est in Bœotiis clades: alteram, qua majorem in modum opes eorum afflictæ sunt, ab Antipatro et Macedonibus acceperunt. Jam tertiam eorum finibus calamitatem intulit insperantibus a Demetrio concitatum bellum. Quum vero jam quarto Pyrrhum cum infesto exercitu fines ingressum viderent, obviam illi, assumtis in societatem Argivis et Messeniis, venere. Quos quum Pyrrhus prœlio vicisset, parum omnino abfuit quin eodem impetu urbem caperet: sed quum agrum populationibus infestum reddidisset, prædamque inde magnam egisset, paululum temporis requieti dedit. Interea Lacedæmonii ad sustinendam oppugnationem se confirmabant, quum Sparta jam ante, Demetrio oppugnante, præaltis fossis et validissimis quibusque operibus munita esset: quaque facilior aditu erat, propugnacula etiam excitata erant. (7) Dum hæc aguntur, Pyrrho Spartano bello occupato, Antigonus, quum Macedonum urbes præsidiis et munitionibus firmasset, in Peloponnesum copias duxit, quippe qui sciret, Pyrrhum Lacedæmone et Peloponnesi parte subacta in Epirum non statim rediturum, sed in Macedoniam ad persequendum ibi bellum esse reversurum. Quum autem ex Argis in Laconicum agrum Antigonus exercitum esset immissurus, ipse Pyrrhus ad Argos jam accesserat. Ibi inito prœlio victor Pyrrhus fugientes in urbem persecutus est. Ubi, quum ejus exercitus, ut fere fieri solet, in diversa abisset, (8) repugnantibusque acriter hostibus pro templis, ædibus, angiportis, aliisque urbis locis, Pyrrhus a suis relictus est et in capite vulnus accepit. Ferunt eum tegulæ ictu, a muliere dejectæ, interiisse. Argivi vero non mulierem illam, sed Cererem assumta mulieris forma fuisse, affirmant. Et hæc quidem illi de Pyrrhi morte: quod et Lyceas prodidit, qui carminibus epicis indigenarum res conscripsit. Est præterea Argis, quo loco Pyrrhus cecidit, ex oraculo Cereri erectum fanum: et in eo Pyrrhus ipse sepultus est. (9) Illud vero maxime mihi mirandum videri solet, (_tres?_) ex Æacidarum gente et nomine divinitus oblata nece occubuisse: Achillem siquidem Homerus memoriæ prodidit ab Alexandro Priami filio et Apolline interfectum; Pyrrhus vero, ejus filius, Pythiæ jussu Delphis occisus est; huic denique Æacidæ filio, quale et Argivi dicunt et Lyceas cecinit, mortis genus obtigit. De ejus tamen cæde non satis congruunt quæ scripsit Hieronymus Cardianus: quem scilicet cum rege viventem in ejus gratiam scribere maxime fuit necesse. Nam si Philistus venia dignus habetur, qui quum Syracusas se restitutum iri speraret, multa Dionysii flagitia dissimulavit, Hieronymo certe multa ad Antigoni gratiam scribenti venia danda. Et huc quidem Epirotarum potentia evasit.

CAPUT XIV.

_ De memorandis artis operibus in Odeo — Triptolemo — Epimenide et Thalete — Æschyli epitaphio — Minerva — cultu Veneris Cœlestis. _

Quum vero Athenis Odeum introieris, et alia spectatu digna et Bacchum conspicies. Juxta quod fons est, quem Enneacrunon (_novem scaturiginum_) vocant, ita a Pisistrato exornatum. Putei quidem passim in urbe multi, hic autem unicus est fons. Templa vero supra fontem duo sunt: unum Cereris et Proserpinæ: in altero Triptolemi signum est; de quo quæcunque dicuntur, omissis quidem, qui de Deiope jactantur sermonibus, exponam. (2) Inter Græciæ populos maxime de antiquitate et deorum muneribus sibi concessis cum Atheniensibus certant Argivi, non aliter atque inter barbaros cum Phrygibus Ægyptii. Memoriæ itaque proditum est, Cererem Argos venientem a Pelasgo hospitio acceptam: ibi ex Chrysanthide de filiæ raptu cognovisse. Post hæc Trochilum sacrorum antistitem ab Agenore sibi infesto Argis pulsum in Atticam venisse: quumque Eleusine uxorem duxisset, Eubuleum et Triptolemum genuisse. Hæc Argivi. Athenienses vero et qui apud eos norunt ** Triptolemum Celei filium fuisse, qui primus sationem et frugum cultum tradiderit, dicunt. (3) At Musæus carminibus, si modo ea Musæi sunt, Triptolemum Oceani et Terræ filium prodidit: et Orpheus (quanquam et ea Orphei esse ut credam, adduci non possum), Eubuleo et Triptolemo Dysaulen patrem fuisse; eos a Cerere frumenta serendi rationem accepisse, quod ex illis primum Ceres filiæ raptum cognovisset. Chœrilus autem Atheniensis in ea fabula, cui Alope nomen est, Cercyonem et Triptolemum fratres fuisse, ex Amphictyonis filia natos, scripsit: et Triptolemo quidem Rarum, Cercyoni Neptunum patrem fuisse. Longiore vero oratione conantem singula persequi et omnia, quæ de templo, cui Eleusinio nomen est, commemorari possent, planius explicare, quædam me visa per somnum species deterruit. Ad ea igitur redeo, quæ palam narrare nulla religione prohibeor. (4) Pro ejus templi foribus, quo loco etiam Triptolemi signum est, bos ænea spectatur, ita ornata ut victimæ quæ ad aram trahuntur. Ibidem sedentem videas Epimenidem Gnosium: quem, quum in agrum exisset, in spelunca somno oppressum memorant, neque prius experrectum, quam annos quadraginta obdormivisset: postea vero et heroicos versus fecisse, et quum alias urbes, tum Athenas lustrasse. Quod ipsum apud Lacedæmonios sedata pestilentia fecit Thales, Epimenidis tamen neque propinquus, neque civis, quum illum Gnosium, hunc Gortynium fuisse dicat Polymnastus Colophonius in eo carmine, quod de Thalete Lacedæmoniis fecit. (5) Paulo hinc longius Eucleæ delubrum, de Persarum, qui Marathonem occuparant, manubiis dicatum. Nullam autem fuisse victoriam, qua sint magis Athenienses gloriati, quam ea, quam ex Marathonia pugna sunt adepti, hinc præcipue ut credam adducor, quod Æschylus, quum prope jam esset ut e vita decederet, vir tanta in poesi nominis celebritate, cujus virtus navalibus prœliis ad Artemisium et Salaminem enituerat, de ceteris quidem nihil memoravit, sed suum et paternum patriæque nomen inscripsit, et Marathonium saltum Persasque, qui illuc descenderint, suæ testes virtutis citat.

6. Supra Ceramicum et porticum, quæ regia dicitur, Vulcani est fanum: in quo quod Minervæ positum sit signum, nihil sane mirabar, quum ad ea, quæ de Erichthonio vulgo traduntur, animum referrem. Deæ vero signum quod glaucos habeat oculos, Libycam de ea re fabulam comperio: Minervam Neptuni et Tritonidis Paludis filiam esse, atque ideo glaucos illi itidem, ut Neptuno, oculos esse. (7) Non longe abest Cœlestis Veneris templum; quam primi omnium hominum Assyrii coluere: deinde Paphii in Cypro, et Phœnicum qui in Palæstina Ascalonem urbem incolunt; Phœnices cum Cytheriis communicarunt. Athenis vero eam religionem induxit Ægeus, quum Veneris ira et sibi problem non obtigisse et sororibus calamitatem immissam putaret: nam illo tempore prolem nondum habebat. Quod ætate nostra exstat deæ signum ex Pario lapide, Phidiæ opus est. Sed Athmonensium apud Athenienses curia est: cujus curiales multo ante Actæum Porphyrionem regnasse ferunt, ab eoque, quod apud ipsos est, Cœlestis Veneris templum dedicatum. Sed et alia longe diversa ab iis, quæ communi urbis opinione recepta sunt, per curias jactantur.

CAPUT XV.

_ De porticu Pœcile dicta et de picturis in ea. _

Pergentibus vero ad eam porticum, quæ a picturæ varietate Pœcile dicitur, Mercurius æneus in conspectu est, quem Forensem vocant. Prope porta est, ad quam tropæum ab Atheniensibus erectum, iis nempe, qui Plistarchum Cassandri fratrem, cui ille equitatum suum et conductitium militem commiserat, equestri certamine fuderunt. In ipsa autem porticu Atheniensium primum acies in Œnoe, Argivi agri vico, adversus Lacedæmonios instructa. Expressa vero res est non ad pugnæ jam effervescentis effigiem, quum quisque pro se virtutis documenta dare contendit, sed accedere adversæ acies videntur et jam cominus congredi. (2) In medio autem pariete Athenienses sunt Theseo duce cum Amazonibus dimicantes. Hæ vero solæ ex omnibus feminis nulla unquam clade deterreri potuerunt, quin belli novam semper aleam subirent: siquidem Themiscyra expugnata ab Hercule, et copiis, quas contra Athenienses miserant, deletis, nihilominus ad Trojam cum Atheniensibus ipsis et universis Græcis pugnaturæ venerunt. Post Amazones Græcos cernas Ilium exscindentes, et reges ob Ajacis in Cassandram nefarium facinus in unum congregatos: quo in loco tum ipse Ajax, tum captivarum agmen mulierum, et inter ceteras Cassandra ipsa picta est. (3) In extremo picturæ loco sunt, qui in Marathone pugnarunt: ex Bœotis Platæenses, et item Attici nominis omnes cum barbaris congrediuntur. Spectatur autem hic quidem in pugnando par in utraque acie alacritas: ubi vero in pugnæ veluti penetralia intratum est, fugientes videas barbaros et se in paludem trudentes. In ipso operis fine Phœnissæ naves sunt, et barbarorum, qui in eas se conjecerant, a Græcis facta cædes. Ibidem et Marathon heros est pictus, a quo campus nomen habet. Theseus quoque tanquam ex terra prodiens; Minerva item et Hercules: a Marathoniis enim Herculi primis, ut ipsi memorant, honores habiti sunt. Inter pugnantium imagines maxime illustres sunt, Callimachus, qui ab Atheniensibus Polemarchus electus fuerat; inter duces, Miltiades; et Echetlus heros, cujus posterius mentionem faciam. (4) Eodem in loco ænei clypei infixi sunt cum inscriptione, Scionæorum eos et auxiliariorum esse. Qui vero pice obliti contra temporis et rubiginis injurias sunt, eos clypeos de Spartanis esse dicunt in Sphacteria insula captis.

CAPUT XVI.

_ De signis ante porticum Pœcilen dictam — Seleuci signo, rebus gestis ac morte. _

Ante porticum statuæ sunt æneæ, Solon qui Atheniensibus leges dedit, nec procul ab eo Seleuci statua, cui haud obscura prodigia futuram felicitatem significarunt. Quum enim ex Macedonia cum Alexandro profecturus Pellæ Jovi sacrificaret, ligna aris imposita ultro ad dei simulacrum accesserunt, nullisque subjectis ignibus accensa sunt. Mortuo vero Alexandro, hic ipse Seleucus Antigonum Babylona advenientem timens, ad Ptolemæum Lagi filium confugit. Mox Babylona reversus, Antigoni exercitum fudit, ipsumque Antigonum occidit: ac deinde victum prœlio Demetrium Antigoni filium cepit. (2) Quæ quum illi omnia prospere evenisset, ac non ita multo post Lysimachi opes corruissent, omne Asiæ imperium Antiocho filio tradidit, ipse magnis itineribus in Macedoniam rediit. Et exercitus Seleuci tam Græcorum quam barbarorum copiis constabat. At Ptolemæus Lysandræ frater, qui a Lysimacho ad Seleucum confugerat, vir tanta in rebus gerendis alacritate, ut Ceraunus (_Fulmen_) sit cognomento appellatus, quum Seleuci exercitus Lysimachiam attigisset, eum dolo occidit. Omnem vero ejus pecuniam quum regibus (_militibus?_) diripiendam tradidisset, Macedoniæ regno ipse potitus est: deinde primus ex omnibus, quos novimus, regibus acie cum Gallis congredi ausus, a barbaris illis interfectus est: Macedoniæ vero regnum Antigonus Demetrii filius recuperavit. (3) Seleucum quidem justitia et pietate erga deos reges omnes antecelluisse facile credo: quippe qui Apollinem æneum Milesiis a Xerxe ademptum et Ecbatana in Medis asportatum, in Branchidas reportandum curavit. Et quum condita Seleucea ad Tigrin fluvium, in eam Babylonios inquilinos deduceret, neque muros Babylonis demolitus est, neque Beli templum evertit, et Chaldæis, ut proxima templo loca inhabitarent, permisit.

CAPUT XVII.

_ De Misericordiæ ara in foro — aliis hujusmodi virtutum aris — gymnasio Ptolemæi et signis in eo — Thesei templo et picturis in eo — Minoe et Theseo — varia de Thesei morte narratione. _

In foro et alia sunt opera non omnibus nota et Misericordiæ ara: cujus numini, quod magna habeat in hominum vita et casuum varietate momenta, soli Græcorum honorem habent Athenienses. Neque vero illi majorem quam ceteri in homines humanitatem, ac non in deos etiam religionem præ se ferunt. Est enim sua apud illos Pudori, et Famæ, et Alacritati ara. Id ex eo luculenter potest perspici, quod qui ceteros homines pietatis studio superant, eos par fortunæ benignitas comitari solet. (2) In gymnasio, quod Ptolemæi a conditore nuncupatum a foro non longe abest, lapidei sunt (Hermæ, qui spectentur, sane digni: Ptolemæi quoque ex ære statua: Jubæ etiam Libys, et Solensis Chrysippi ibi sunt statuæ. Prope ad gymnasium Thesei templum, in quo hæc picta sunt: Atheniensium contra Amazones pugna, quæ et in Minervæ clypeo et in Olympii Jovis basi incisa est. Picta in eodem Thesei templo est etiam Centaurorum et Lapitharum rixa, ubi Theseus Centaurum jam occidit, quum inter alios æquo Marte pugna committi videatur. Quæ in tertio inest pariete pictura, non satis iis, qui, uti res gesta sit, non didicerint, cognita esse potest, quum et vetustas aliqua aboleverit, et Micon non fuerit pingendo totam rem persecutus. (3) Minos quum Theseum ceteramque puerorum manum in Cretam abduceret, amore Peribœæ captus est: cujus quum Theseus maxime libidini adversaretur, et alia ille in eum ira incensus maledicta contulit, et Neptuni filium esse negavit, quod, quam habebat ipse cælatam gemmam, in mare si abjecisset, non esset eam ad se reportaturus. Vix ea locutus, gemmam dicitur abjecisse. Theseum vero memorant cum ea et corona, quam ab Amphitrite dono acceperat, e mari emersisse. (4) De Thesei autem morte multa plane inter se discrepantia traduntur. Aiunt enim eum _a Plutone_ vinctum, non prius dimissum, quam ab Hercule solveretur. Illa veri simillima eorum quæ audivi: Theseum in Thesprotidem, ut regis uxorem raperet, venisse cum Pirithoo (is enim quærendæ sibi uxoris cupiditate nimia impulsus arma ceperat), exercitus vero magna parte amissa, a Thesprotorum rege in vincula ad Cichyrum conjectos esse. (5) In Thesprotide quidem et alia valde, quæ spectentur, digna sunt, et Jovis in Dodona templum sacraque ei deo fagus. Ad Cichyrum Acherusia est palus et Acheron amnis. Fluit ibidem Cocytus quoque, aqua insuavissima. Quæ loca quum vidisset, ut opinor, Homerus, tum alia de rerum apud inferos statu in suo poemate configere est ausus, tum nomina infernalibus fluviis a Thesprotiæ fluviis desumta imposuit. Quum vero in vinculis adhuc Theseus detineretur, Aphidnam cum exercitu Tyndari filii adorti, capta urbe Menestheum in regnum restituerunt. (6) Et Menestheus quidem Thesei liberorum, qui se ad Elephenorem in Eubœam receperant, nullam habuit rationem: sed quum se Theseo, si unquam e Thesprotide redisset, viribus multo inferiorem fore intelligeret, multis obsequiis populo sibi conciliato, obtinuit, ne rediens ille reciperetur. Missus itaque Theseus ad Deucalionem in Cretam, quum adversa tempestate in Scyron insulam delatus esset, a Scyriis, tum ob generis claritatem, tum ob rerum præclare gestarum magnitudinem, benigne acceptus est. Quæ res effecit ut eum Lycomedes per insidias de medio tollendum curaret. Theseo vero templum Athenis dicatum est posterius quam Marathone Persæ appulerant: eo quidem tempore quo Cimon Miltiadis filius, Thesei mortem ultus, Scyron incolis orbavit, ejusque ossa Athenas reportavit.

CAPUT XVIII.

_ De templo Castoris et Pollucis — Aglauro ejusque sororibus — Prytaneo — templo Serapidis, Lucinæ (Εἰλειθυίας) — Adriani imperatoris aliorumque signis ante templum Jovis Olympii — Isocrate — templo Jovis Olympii — Adriani operibus Athenis exstructis. _

