[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 29

Chapter 29 2,889 words Public domain Markdown

Mothone, antequam Græcorum adversus Trojam profecturus exercitus colligeretur, Iliaci etiam belli temporibus Pedasos dicta est: mutato deinde nomine, uti tradunt Mothonæi, ab Œnei filia est appellata. Œneo etenim Porthaonis filio, quum post excisum Ilium cum Diomede in Peloponnesum secessisset, e pellice Mothonen filiam genitam. Mea vero fert opinio, a scopulo, qui Mothon dicitur, loco nomen datum. Is enim portum ipsis efficit, dum et angustiorem navibus ipse e mari prominens appulsum relinquit, et simul ab imo fluctibus obsistens maris impetum et æstus concitatiores frangit. (2) Expositum est in superiore historiæ parte, Lacedæmonios Naupliensibus in invidiam apud alios Græciæ populos vocatis et eo nomine suis e sedibus ejectis, quod partis Laconum essent, Damocratida Argis regnante, Mothonen tradidisse; nec ulla eos propter Messeniorum reditum nova calamitate affectos. Fuere autem, sicuti ego existimo, Nauplienses olim Ægyptii, ex ea classe quæ cum Danao ad Argolicam terram appulit: ætatibus vero tribus post a Nauplio Amymones filio in coloniam deducti sunt in ipsam Naupliam urbem. (3) At Trajanus Imperator Mothonæis concessit ut cum liberis populis censerentur et suis legibus uterentur. Sed ante ea tempora solis illis ex omnibus Messeniis, qui ad mare sunt, hujusmodi accidit infortunium. Res Thesprotidis Epiri per seditiones prope eversæ fuerant. Deidamia enim Pyrrhi filia orba liberis diem obiit suum. Regnum illa quidem moriens populo commendavit. (4) Pater ei Pyrrhus fuerat Ptolemæi filius, Alexandri nepos, majoris Pyrrhi pronepos. De Pyrrho autem Æacidæ filio ante egimus, quum in Atticarum rerum descriptione versaremur. Hunc Procles Carthaginiensis fortuna et rerum gestarum splendore Alexandro Philippi filio inferiorem fuisse testatur: in disponendis vero in acie peditum equitumque copiis et item capiendi consilii, quo hostis caperetur, arte illo multo meliorem. (5) Accepta libertate Epirotarum populus et aliis in rebus in dies erat insolentior, et omnino se nihil magistratibus audientem præbebat. Quare subito impetu ab Illyriis, qui supra Epirum ad mare Ionium habitant, oppressi sunt. Neque vero ullam novimus popularem rempublicam magnos habuisse progressus, præter eam quæ fuit Atheniensium; sed hi per popularem statum summam potentiam adepti sunt: nam præcipua quadam prudentia ceteris Græcis præstiterunt et suas religiosissime omnium leges observarunt. (6) At Illyrii, gustata semel dominandi dulcedine, quum augendi imperii cupiditate flagrarent, navibus constructis piraticam exercebant, et alios aggressi populos excursionibus infestos reddidere, uti quisque maxime fuit injuriæ expositus; et amicitiæ specie ad Mothonæorum portum appulerunt, atque inde in urbem misere qui vinum ad naves ut deportarent rogaret. Quumque ab oppidanis non sane multis vinum comportatum esset, emerunt quanti esset a Mothonæis æstimatum Illyrii, et vicissim de mercibus suis aliquid illis vendiderunt. (7) Postero die quum ad portum urbani multo plures descendissent, et illis lucri faciendi copia facta est: postremo quum etiam feminæ et viri passim ad naves venissent, vinum et venderent et de hospitum rebus mercarentur, ibi Illyrii confirmata audacia viros multos, feminas plures vi correptas in naves imposuerunt, et prope ad solitudinem Mothonæorum oppido redacto per Ionium mare intra suos se fines recepere. (8) Est Mothonæ Minervæ Anemotidis cognomento delubrum cum simulacro: a Diomede dicatum aiunt, et deæ nomen impositum. Nam quum intempestivis et violentis tota regio ventis (_qui Græcis sunt_ anemi) graviter laboraret, votis a Diomede Minervæ nuncupatis, omnis illa ventorum sævitia in posterum etiam omne tempus conquievit. Exstat ibidem etiam Dianæ ædes, ubi aquæ puteus pice permistæ, quæ quum odoris suavitate, tum colore persimilis est Cyziceno unguento. (9) Omnium quidem, quas aspexerim, aquarum maxime cærulea est in Thermopylis, neque tamen tota, sed ea præcipue, quæ in natationem influit, quas incolæ vocant Ollas muliebres. Rutila vero prope ad sanguinis colorem aqua per Hebræorum terram proxime a mari, agro Iopæ urbi finitimo, labens visitur. Perseum interemto ceto, cui Cephei filia fuerat exposita, in eo fonte cruorem abluisse indigenarum sermo vulgavit. (10) Vidi etiam ex fontibus scaturientem ad Astyra nigram aquam. Sunt Astyra calidarum aquarum balneæ contra Lesbum, in ea regione, qui Atarneus appellatur. Eam Chii mercedem a Persarum rege accepere, quum illi Pactyam hominem Lydum, qui supplex ad ipsos confugerat, dedissent. Hæc aqua nigra est: vicissim ostendunt Romani non longe ab urbe trans amnem Anienem aquam albam. In eam qui descenderint, initio tam frigidam sentiunt, ut exhorrescant; at si paululum fuerint immorati, nihil minus incalescunt, quam si vehementer calidum medicamentum ebibissent. (11) Atque has ego quidem aquas, ingenio fontium plane admirabili, ipse sum conspicatus: nam vulgata prætereo aquarum miracula. Neque enim aut salsam aut acerbam aquam e fontibus manare magni miraculi loco ducendum. Νon omittam duos diversa admodum natura et loco fontes: in Cariæ campis qui Albi nominantur, prope pagum qui Dascyli dicitur, aqua est calida, lacte haustu suavior. (12) Jam vero ab Herodoto literis proditum memini, amaræ aquæ rivum in Hypanim amnem influere: quod certe non video cur a veritate abhorrere putemus, quum ætate nostra ad Dicæarchiam (sive Puteolos) aqua exstiterit tam acuto calore effervescens, ut intra paucos annos plumbeos, per quos fluit, tubulos resolverit.

CAPUT XXXVI.

_ De promontorio Coryphasio et urbe Pylo — memorandis in urbe Pylo — Nestoris bobus et priscorum hominum pecoris et gregis studio — Sphacteria insula — memorandis Cyparissiarum et Neda fluvio. _

A Mothone ad Coryphasium promontorium via interest haud minus stadiûm centum. In ipso promontorio est Pylos, quam Clesonis filius Pylus condidit, deductis in eam a Megaride Lelegibus, qui tum Megaridem tenebant. Sed ei parum diuturnum illud fuit imperium: a Neleo siquidem et Pelasgis ab Iolco venientibus pulsus est. Quare inde abiens in proximos fines Pylon in Elea tenuit. Eo vero dignitatis Pylon perduxit in regno suo Neleus, ut ab eo Neleam urbem versibus Homerus appellarit suis. (2) Est Pyli Minervæ templum, cognomento Coryphasiæ; et domus quæ Nestoris dicitur. In ea Nestor ipse pictus cernitur: et intra oppidum ejusdem est monumentum. Nam quod extra est non longe a Pylo, id Thrasymedis esse ferunt. Ostenditur in ipsa urbe spelunca, in qua Nestoris et ante eum Nelei boum fuisse stabulum dicunt. (3) Boves illæ Thessalicæ fuerint genere de grege Iphicli, Protesilai patris: eas etenim Neleus a filiæ procis sponsalitium munus depoposcit, et horum causa Melampus Biantis fratris adductus gratia, in Thessaliam venit et a pastoribus quidem Iphicli in vincula primum conjectus, deinde vero pro responsis, quæ roganti Iphiclo dedit, vates quum esset, mercedem boves cepit. Fuit hoc præcipuum illis temporibus divitiarum studium, luculenta habere equorum et boum armenta. Nam præterquam quod Iphicli boves Neleus expetivit, Herculi etiam imperavit Eurystheus, ut ex Iberia Geryonæ boves, quas eximia ibi specie esse fama vulgaverat, ad se abigeret. (4) Armenti ex Erythea acerrima fuisse incensum cupiditate Erycem, in Sicilia tum tyrannum, eo constat, quod, quum in luctæ certamen cum Hercule descendisset, hinc Herculis boves, illinc Erycis regnum præmia victori proposita fuerunt. Testatum etiam in Iliade reliquit Homerus, Iphidamantem, Antenoris filium, inter sponsalia munera primo centum boves socero suo dedisse. Quæ omnia satis perspicuo argumento sunt, bobus inprimis priscos illos homines esse delectatos. (5) Pascebant vero, ut mea fert opinio, Nelei armenta utplurimum extra fines. Nam quum totus ferme Pyliorum ager arenosus sit, alendis armentis non satis est herbosus. Hoc idem testatur Homerus de Nestore loquens, quum eum fere ubique arenosæ Pyli regem appellat. (6) Ante portum Sphacteria insula prominet, haud aliter quam ante Deliorum navalem stationem Rhenea. Est vero ita comparatum, ut, quæ ante loca obscura fuerunt et ignota, ex aliquo hominum casu et fortunæ momento fama celebrentur. Nam et Caphareum Eubœæ promontorium Græcorum ab Ilio cum Agamemnone redeuntium naufragium nobilitavit; et Psyttalia ante Salaminem insula, non aliunde nota est, quam quod in eo loco Persæ deleti sunt. Pari ratione Lacedæmoniorum ad Sphacteriam clades hoc quoque loco celebre ad posteros nomen dedit; Athenienses vero etiam æneum Victoriæ signum ad illustrandam rei ad Sphacteriam gestæ memoriam in arce dedicarunt. (7) A Pylo ubi Cyparissias veneris, in suburbanis non procul a mari fons est, quem percussa thyrso a Baccho terra exstitisse ferunt: eaque de causa Dionysiada fontem ipsum nominant. Exstat ad Cyparissias Apollinis quoque templum et Minervæ cognomento Cyparissiæ. Ad Aulonem delubrum est cum signo Æsculapii Aulonii. Illinc proxime Messeniorum et Eleorum fines Neda amnis interfluens dirimit.

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ELIACA PRIORA SIVE LIB. V.

CAPUT I.

_ De quinque Peloponnesi partibus — Eleorum origine, primis regibus, et Endymione — Epeo et Epeis — Endymionis morte — Œnomao ac Dolope — Ætolo, unde Ætoli, et Eleo, unde Elei dicti — Augea et Hercule — Amarynceo et Actore ejusque filiis. _

Græcorum quicunque Peloponnesum in quinque partes neque plures dividunt, ii fateantur necesse est, in ea parte, quæ est Arcadum, Eleos et Arcades ipsos habitare; secundam vero Achæorum, tres deinde reliquas Dorum esse. Nationes autem quæ Peloponnesum tenent, indigenæ Arcades et Achæi sunt. Quorum Achæi a Doribus patria pulsi non tamen extra Peloponnesum abiere; sed Ionibus ejectis, eam partem, quæ Ægialus veteri nomine dicebatur, nunc ab ipsis Achæis nominata est, colunt: (2) Arcades vero primæ originis terram in hoc usque tempus perpetuo incolunt. Sed reliqua ab advenis habitantur. Atque hujus ætatis Corinthii omnium maxime novi in Peloponneso sunt: abhinc enim annos ferme ducentos decem et septem colonia hæc ab Imperatore _Romano_ deducta est. Dryopes quoque et Dores, ex Parnasso illi, hi ex Œta in Peloponnesum advenerunt. (3) Eleos vero scimus ex Calydone ceteraque Ætolia huc trajecisse: de quorum altiore antiquitate, quæ comperimus, hæc propemodum sunt. Regnavit in hac terra primum, ut ferunt, Aethlius, Jovis et Protogeniæ Deucalione natæ filius; qui Endymionem genuit. (4) Hunc a Luna adamatum et ex hac dea filias quinquaginta suscepisse narrant. Qui vero magis veritati consentanea loquuntur, eorum Endymionem aiunt alii ex Asterodia uxore, alii ex Chromia, Itoni filia, Amphictyonis nepte, alii denique ex Hyperippe, Arcadis filia, genuisse filios Pæonem, Epeum et Ætolum; filiamque unam Eurycyden. Proposuit autem in Olympia cursus certamen de imperio filiis suis Endymion. Ex eo victor discessit Epeus, regnoque potitus est; ac Epei primum, qui sub ditione ejus tunc erant, appellati. (5) Fratrum vero alterum quidem in patria cum fratre regnante permansisse ferunt: Pæonem se superatum ægre ferentem, quam longissime a domo peregre profectum, super Axio flumine regionem de suo nomine Pæoniam appellasse. De Endymionis autem morte non convenit inter Heracleotas, qui Milesiis finitimi sunt, et Eleos. Elei enim Endymionis monumentum ostendunt, Heracleotæ autem dicunt illum in Latmum montem secessisse: ** et est quidem in Latmo Endymionis adytum. (6) Epeus ex Anaxirhoe Coroni filia, quam uxorem duxerat, filiam suscepit Hyrminam, marem omnino prolem habuit nullam. Accidit eo regnante, ut Œnomaus Alxionis vel, ut poetæ canunt et vulgi fabula celebrat, Martis filius, qui regioni Pisææ dictæ tunc imperitabat, regno expelleretur a Pelope Lydo, qui ex Asia illuc transmiserat. (7) Occiso Œnomao Pelops et Pisæam obtinuit, et Olympiam huic finitimam, quæ sub Epei ditione erat, huic ablatam imperio suo adjecit. Hunc Pelopem dicunt Elei primum in Peloponneso fanum Mercurio ædificasse et sacra ei deo fecisse, quo sibi ex Myrtili cæde infensum placaret. (8) Ætolum, qui Epeo in regnum successit, ex Peloponneso fugere oportuit, quod eum ob admissam imprudenter cædem Apidis filii ad pœnam vocabant. Nam Apin Iasonis filium e Pallantio Arcadiæ oppido, in funebribus ludis qui Azani fiebant, Ætolus incitatis quadrigis obvium interemerat. Ab hoc Ætolo Endymionis filio Acheloi accolæ, quod in eam continentis terræ partem profugerat Ætolus, Ætoli appellati sunt. Epeorum imperium suscepit Eleus ex Eurycyda Endymionis filia et (si cui id credibile videtur) Neptuno genitus. Ab hoc Eleo, qui prius nominabantur Epei, nomen acceperunt. (9) Ex Eleo Augeas nascitur. Atenim qui Augeæ res nobilitant, nomine paullum immutato, Augeam non Elei, sed Helii filium fuisse dicunt. Et huic quidem Augeæ adeo magna boum armenta caprarumque tanti greges fuisse dicuntur, ut eorum fimo obducta agri pars maxima otiosa et inculta jaceret. Hercules igitur ab eo vel agri Elei parte, vel alia quacunque mercede promissa, ut agrum a stercoribus purgaret, adductus est: (10) quod ille immisso in stercora Menio flumine perfecit. Sed Augeas Herculi mercedem et ipse abnegavit, quod eum videret arte potius, quam ullo labore opus perfecisse; et filium natu majorem, cui Phyleo nomen, domo ejecit, quod ejus in bene de se meritum virum injuriam reprehendisset. Deinde ille quum alia comparabat ad propulsandum, si cum exercitu Elidem invaderet, Herculem, tum filios Actoris, e Amarynceum sibi in belli gerendi societatem adscivit. (11) Erat autem Amarynceus rerum bellicarum usu maxime sollers, patre ortus Pyttio, homine ex Thessalia oriundo, qui in Eleam ex Thessalia venerat. Huic Amarynceo etiam partem imperii in Elea concessit Augeas. Actor quoque, et ejus filii, qui indigenæ erant, regni fuere consortes: siquidem Actor Phorbante Lapithæ filio, et Hyrmina Epei filia genitus fuerat, denique suæ matris nomine urbem in Elea Hyrminen condiderat.

CAPUT II.

_ De Herculis expeditione adversus Augeam et Actoris filiorum cæde — Elei hujus cædis pœnas expetunt ab Argivis — Molione Eleos ab Isthmicis ludis diris arcet — de causis, cur Elei Isthmicos ludos non frequentaverint, duplex narratio. _

Hercules, suscepto adversus Augeam bello, nihil memoratu dignum in ea expeditione gerere potuit. Ejus enim auxilia ab Actoris filiis audacia et ætate vigentibus semper rejiciebantur. Sed enim quum ludos Isthmicos indixissent Corinthii, venissentque Actoris filii spectandi causa, eos Hercules ex insidiis ad Cleonas occidit. Quum autem, a quo cædes facta esset, ignoraretur, Molione, _Actoris uxor_, a quonam filii sui fuissent interfecti, magna cura investigavit. (2) Re cognita, Elei ab Argivis (nam tunc Tirynthe Hercules domicilium habebat) cædis pœnas depoposcerunt. Id quum illi recusassent, a Corinthiis rursus contenderunt, ut, quicquid Argolici nominis esset, pro violato fœdere Isthmicorum ludorum celebritate interdicerent. Quod et ipsum quum frustra petissent, Molione cives suos diris dicitur defixisse, quotcunque in posterum Isthmicis ludis non abstinuissent. Illud Moliones edictum tam religiose Elei observarunt, ut hoc etiam tempore, quicunque ex Eleis ad certaminum palmas corpora exercent, ejus devotionis metu Isthmicum neutiquam conventum celebrent. (3) De hac ipsa re aliæ feruntur narrationes duæ. Ab aliis enim Cypselum proditum est Corinthiorum tyrannum aureum Jovi in Olympia signum dedicasse; eoque mortuo, priusquam nomen dono inscripsisset, ab Eleis Corinthios contendisse, ut civitatis suæ nomen inscribi paterentur. Quod quum non impetrassent, ira incensos, Eleos Isthmiorum aditu prohibuisse. Sed quomodo tum Corinthiis ipsis Olympicorum conventu non esset interdictum, si invitis Eleis, ne Isthmicis interessent, edixissent? (4) Illud item alterum de eadem re hominum sermo vulgavit: Prolao, viro inter Eleos nobili, ex Lysippe uxore Philanthum et Lampum genitos: hos, quum ad Isthmia venissent, alter ut pancratio inter pueros, alter ut lucta contenderet; priusquam in certamen descenderent, ab adversariis strangulatos vel alio mortis aliquo genere confectos esse dicunt. Sic Lysippes imprecationes in causa fuisse, si quidem Elei non ultro abstineant Isthmiis. Facile vero eo argumento hoc ipsum refellitur, (5) quod Timoni Eleo, qui de Græciæ certaminibus quinquertii palmas tulit, in Olympia statua posita est, cum elegis omnes ejus viri victorias testantibus. Eadem inscriptio, quare Isthmicæ non fuerit compos coronæ, his versibus indicat:

Sisyphiis juvenem vetuit succedere terris dira Molionidum pœna secuta necem.

At enim hactenus de ea re satis a nobis quæsitum esto.

CAPUT III.

_ Hercules cum sociis Elidem capit — Eleam terram Phyleo tradit — Eleorum feminæ quam ob causam Minervæ cognomine Matri templum dedicaverint — de Eleorum regibus post Augeæ mortem — Dores Eleo regnante in Peloponnesum redeunt Oxylo duce. _

Post hæc Hercules, collecto ab Argivis, Thebanis et Arcadibus exercitu, Elidem captam diripuit: quo tempore Eleis et Pyli, quæ in Elea terra est, incolæ et Pisæi auxilia tulerunt: et alteros quidem ultus est Hercules; Pisæis vero quominus bellum inferret, hujusmodi eum oraculo prohibuit Apollo Delphicus:

Pisa patri curæ, mihi Pytho donat habendam.

Fuit hæc oraculi vox Pisæis saluti, Phyleo autem Eleam Hercules verecundia potius quam bene merendi studio adductus tradidit. Eidem captivos et Augeæ pœnam condonavit. (2) Eo tempore Eleorum feminæ orbatam virili robore patriam videntes, Minervæ vota nuncuparunt, si gravidæ ad primos virorum congressus fierent. Ejus voti damnatæ Minervæ cognomento Matri templum dicarunt. Utrique, et viri et mulieres, summa ex illo congressu percepta voluptate, locum in quo primo congressi sunt, Bady vernacula voce nominarunt; deinde flumen etiam ipsum, quod præterfluit, ex eodem argumento Bady aquam nuncuparunt. (3) Phyleus, ordinatis Elidis rebus, quum Dulichium remigrasset et Augeas jam senio confectus diem suum obiisset, exin Eleorum regnum Agasthenes, alter Augeæ filius, cum Amphimacho et Thalpio suscepit. Nam quum Actoris filii geminas Dexameni Oleni regis filias uxores duxissent, alteri quidem eorum ex Theronice Amphimachus, Euryto vero ex Therophone Thalpius nascitur. (4) Non tamen interea aut Amarynceus aut Amaryncei filius Diores privatam vitam egerunt, quod et Homerus in Eleorum recensu significat. Omnem enim eorum classem quadraginta navium fuisse dicit: quarum dimidiæ parti Amphimachus et Thalpius imperarint; e reliquo numero decem Amaryncei filius Diores, totidem Agasthenis Polyxenus duceret. Polyxeno autem a Troja reduci filius natus est Amphimachus. Hoc puero nomen, opinor, indidit Polyxenus ob amicitiam, quæ ei cum Amphimacho Cteati filio, qui ad Ilium ceciderat, intercesserat. Amphimacho Eleus oritur. (5) Hoc Eleo Elidis regnum tenente Dores cum Aristomachi filiis comparata classe moliti sunt reditum in Peloponnesum. Regibus oraculo denunciatum est, remigrationis ducem trioculum ut facerent. Valde dubitantibus quidnam sibi responsum illud vellet, vir forte, qui mulum altero captum oculo agebat, occurrit. (6) Tum nimirum mente conjecit Cresphontes, oraculi vocem ad hunc hominem pertinere. Eum itaque sibi Dores familiarem ac socium adsciverunt. Is in Peloponnesum navibus transmittendum, non pedestri exercitu per Isthmum irruptionem tentandam suasit. Neque tantum id fieri oportere monuit, sed ipse navigationis a Naupacto ad Molycrium dux exstitit: quamobrem illi Dores Eleum agrum petenti desponderunt. Fuit hic quidem vir Oxylus, Hæmone Thoantis filio genitus: Thoas vero erat ille ipse Atrei filiorum ad Priami regnum evertendum socius: a quo Thoante ad Ætolum Endymionis filium ætates retro sex numerantur. (7) Erant autem Heraclidæ et alias Ætoliæ regibus sanguine juncti, et eo maxime nomine, quod Thoantem Andræmon et Hyllum Hercules e germanis sororibus genuerant. Acciderat Oxylo, ut ex Ætolia abiret exsul, quod disco, uti narrant, ludens et aberrans imprudenter hominem occiderit. Eum, qui ceciderat, alii Thermium, Oxyli fratrem, tradidere; Alcidocum alii, Scopii filium.

CAPUT IV.

_ De Oxylo alia narratio — varia quæ ad Oxylum pertinent — post Oxylum Laias regnum obtinet — dein Iphitus, qui Olympicum certamen restituit — de bellis, quibus interfuerunt Elei. _