# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 22

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

_ De fluvio Scyra — Pyrrhicho oppido, Sileno, Diana Astratea — Teuthrone Oppido, Diana Issoria — promontorio Tænaro, portu Achilleo et Psamatho, atque inferorum cane ab Hercule protracto — Arionis delphino insidentis signo et fonte olim miro — Cænopoli — Messa oppido et portu, atque Œtylo urbe. _

Progressi longius a monumento fluvium videant in mare influentem, cui Scyras nomen. Sine nomine ante fuerat: hoc vero nominis tum accepit, quum illum classe intravit Pyrrhus Achillis filius, ad Hermiones nuptias e Scyro proficiscens. Trans amnem eum vetus delubrum est seorsum ab ara Jovis. Ab isto fluvio quadraginta stadiis abest oppidum Pyrrhichus in mediterranea continente. (2) Ab eodem Pyrrho Achillis filio nuncupatum, non defuerunt qui dicerent: alii vero a Pyrrhicho, uno de Curetum deorum numero. Sunt etiam qui Silenum e Malea profectum hic habitasse dicant. In Malea quidem educatum Silenum declarant hi versus e Pindari cantico:

Ille robustus, strenuus choreis, quem Maleæ civis et vir Naidis aluit Silenus.

Quod vero Silenus etiam Pyrrhichi sit nomine appellatus, nuspiam dixit Pindarus; sed ejus rei Maleæ incolæ auctores fuere. (3) In ipso Pyrrhichi foro puteus est. Monstratum sibi a Sileno aiunt. Quodsi puteus is exaresceret, aquæ penuria valde laborarent. Habent Pyrrhichii intra fines suos templum Dianæ Astrateæ: causa nominis, quod Amazonum exercitum hoc aiunt in loco progrediendi finem fecisse. Est etiam Apollinis Amazonii. Utriusque dei lignea signa sunt. Dedicasse dicuntur feminæ quæ a Thermodonte venerunt. (4) A Pyrrhicho ad mare descendentes Teuthrone oppidum excipit. Conditorem produnt incolæ Teuthrantem Atheniensem. Colunt hi præ ceteris diis Issoriam Dianam. Fontem habent Naiam. A Teuthrone stadia procul centum et quinquaginta excurrit in mare Tænarum promontorium, et portus Achilleus et Psamathus. In ipso promontorio templum est speluncæ in modum ædificatum: in cujus primo aditu Neptuni signum. (5) Hac Græcorum nonnulli versibus prodiderunt ab Hercule Orci canem extractum, quum neque meatus omnino ullus per eam specum subter terram subeat, neque veri omnino cuiquam simile videri possit, deorum ulla esse subterranea regna, quo animæ conveniant. Hecatæus quidem Milesius rem non absurdam commentus est: in ea caverna immanem ac tetrum serpentem lustrum habuisse, qui sit idcirco inferorum canis dictus, quod, quem morsu impetisset, subita eum veneni vi mori statim necesse esset. Eum serpentem esse ab Hercule ad Eurystheum pertractum. (6) Homerus vero (is enim primus Ditis canem, quem Hercules extraxisset, appellavit) neque nomen ei proprium imposuit, neque de ejus figura quicquam est fabulatus, uti de Chimæra. Posteriores et Cerberum appellarunt, et quum cetera cani fecissent similem, tria dixerunt capita habere, quum tamen Homerus nihilo magis homini illud familiare animal canem dixerit quam si eum, qui draco esset, Orci canem appellasset. (7) In Tænaro et alia sunt dedicata monumenta, et ex ære Arion citharœdus delphino insidens. De Arione quidem et delphino quæ audierat, retulit Herodotus, ubi res Lydorum exponit. Ego sane in Poroselene delphinum vidi, qui puero, a quo sanatus fuerat, quum a piscatoribus vulnus accepisset, quasi mercedem curationis penderet, dicto se audientem præbebat et eundem, quocunque ille jussisset, dorso transvehebat. (8) Est in eodem Tænaro fons, qui nihil jam, quod cum admiratione intueamur, habet: olim introspicientibus portus et naves aiunt spectandas præbuisse. Aquæ miraculum illud femina quædam sustulisse dicitur, quum in ea pollutam vestem abluisset. (9) Ab ipso promontorio mari stadia circiter quadraginta prætervectos excipit Cæne polis (_urbs nova_), Tænarum et ipsa ante appellata. Est in ea Cereris fanum, et ad mare Veneris ædes, et ejusdem deæ stantis habitu signum e marmore. Illinc digressis stadia procul triginta [Tænari] vertex, Thyrides dicuntur; et Hippolæ urbis ruinæ monstrantur. Inter eas Minervæ Hippolaitidis sacellum exstat. Non magno abest intervallo civitas Messa et portus. (10) Ab hoc portu ad Œtylum stadia intersunt centum et quinquaginta. Heros, a quo civitas nomen habet, ortu Argivus fuit, Amphianacte Antimachi filio genitus. Sunt in Œtylo quæ spectentur digna, Sarapidis templum, et in ipso foro Carnei Apollinis simulacrum ligneum.

CAPUT XXVI.

_ De Inûs fano et oraculo in via ad Thalamas, signis Pasiphaes et Solis — Pephno ad mare, et insula hujus nominis, solo natali Dioscurorum — Leuctris et memorandis ibi — signo Jovis Ithomatæ — Cardamyle et Nereidum templo — Enope oppido, postea Gerenia dicto, Nestoris sede, ejusque memorandis — Machaone ejusque cultu ac Podalirio — monte Calathio et Alagonia urbe. _

Ab Œtylo ad Thalamas via in longitudinem stadia prope octoginta patet. In via Inûs fanum et oraculum visitur. In eo futura dormientes provident. Consulentibus enim per somniorum visa, quæ opus est, dea denunciat. Erecta sunt ex ære signa in ea fani parte, quæ sub divo est, Pasiphaes unum, Solis alterum. Quod in delubro ipso est, non satis se illud aperte ostendit, coronamentis omni ex parte velatum: ex ære et ipsum esse dicunt. Fluit e sacro fonte suavis haustu aqua: Lunæ nuncupant. ** Thalamatis Pasiphae non est utique patrium numen. (2) Distat a Thalamis stadi viginti Pephnos maritima civitas. Parva adjacet insula, nihilo omnino ingenti saxo major. Ei quoque Pephnos nomen est. In ea Castores primum in lucem editos Thalamatæ memorant: quod ipsum in cantico quodam suo dixisse Alcmanem, me non fugit. Enutritos autem Pephni negant, sed a Mercurio Pellanam deportatos. (3) In parva hac insula sub divo ænea sunt ipsorum Castorum sigilla, nihilo pedalibus majora. Ea, etsi hibernis undis vehementer saxum verberatur, loco tamen nihil movet fluctus marinus: quod miraculo est: et illud fere haud multo minori, quod formicæ ibi conspiciuntur vulgaribus albicante colore dissimiles. Eam insulam suorum fuisse olim finium, contendunt Messenii: eapropter Castores ipsos majore se quam Lacedæmonios propinquitate attingere. (4) A Pephno stadia viginti absunt Leuctra. Quæ civitati nominis origo, non habeo dicere. Quodsi a Leucippo, uti Messeniis placet, Perieris filio nuncupata est, hoc illud esse arbitror, quod præ diis ceteris Æsculapium colunt, quum Arsinoe eum Leucippi filia natum putent. Marmorea sunt quum Æsculapii ipsius, tum Inûs diversa in parte signa. (5) Ædes ibi erecta est Cassandræ Priami filiæ, cujus simulacrum ab incolis Alexandræ nomine colitur. Sunt et Apollinis Carnei ligneæ statuæ. Huic enim deo honorem ritu eodem habent, quo e Lacedæmoniis Spartiatæ. Leuctris in arce Minervæ templum et simulacrum est. Cupidinis in ipso oppido ædes et lucus, qui perenni aqua hieme irrigatur. Folia vere ex arboribus quæ decidunt, ne exuberante quidem aqua alio deferuntur. (6) Quod vero in maritima Leuctrici agri parte novi accidisse ætate mea, scribere non gravabor. Immissus in silvam ignis ventorum vi magnum arborum numerum exussit. In ea tunc parte, quæ stirpibus maxime erat denudata, repertum est Ithomatæ Jovis signum ita locatum, uti quæ dedicantur locari solent. Eo maxime testimonio nituntur Messenii, dum Leuctra contendunt olim ad fines suos pertinuisse. Sed nihil omnino prohibet quin, ut priscis etiam temporibus Leuctra Lacedæmonii tenuerint, ab ipsis potuerint Ithomatæ Jovi honores haberi. (7) Cardamyle quidem, cujus fecit mentionem Homerus, ubi dona pollicentem Agamemnonem facit, Lacedæmoniis Spartanis paret, quum a Messeniis eam sejunxerit Cæsar Augustus. Abest a mari Cardamyle stadia octo, Leuctris autem sexaginta. Est ad Cardamylen non procul a litore sacer Nerei filiarum lucus. In eum enim locum illas e mari narrant prodiisse, ut Pyrrhum Achillis filium ad Hermiones nuptias Spartam contendentem spectarent. In ipso oppido Minervæ ædes est et Carneus Apollo, ut patrium est Doribus. (8) At quam urbem Enopen Homerus in carminibus appellat, et ipsa Messenii nominis est. Facit autem nunc cum Eleutherolaconibus: ætate nostra Gereniam nominant. In ea Nestorem sunt qui educatum dicant; alii vero huc confugisse, capta ab Hercule Pylo. (9) Gereniæ Machaonis Æsculapii filii monumentum et ejusdem religione nobile fanum visitur. Nam et ab ipso Machaone morbis hominum medelas monstrari putant. Sacram ei regiunculam Rhodon nuncupant. Simulacrum est ex ære statu recto: caput corona cingitur, quam Ciphos patria lingua vocant Messenii. Inferfectum ab Eurypylo Telephi filio dixit Machaonem, qui carmina ea fecit, quæ Ilias parva dicitur. (10) Quare non ab re illud in sacris, quo Pergami in Æsculapii fiunt, servari scio, ut, quum hymnos a Thelepho exordiantur, nihil Eurypylo laudationis impertiant: quin et illum in eo templo nominari nefas habent, quod scilicet eum sciant interfectorem Machaonis fuisse. Ossa quidem Machaonis a Nestore servata dicunt. At Podalirium, quum Ilio deleto redirent Græci, tempestate Syrnum Cariæ incolumem delatum, ibi consedisse tradunt. (11) In Gereniorum agro mons est Calathion, et in eo Clææ (_Calathiæ?_) sacellum: cui specu proximum, angusto admodum aditu: sed qui introierint, quæ admirentur, spectare possunt. A Gerenia ad superiora jam mediterranea triginta procul stadia venientes excipit Alagonia oppidum, annumeratum jam a me in Eleutherolaconum civitatibus. Quæ ibi spectentur digna sunt Bacchi et Dianæ templa.

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ MESSENIACA SIVE LIBER IV.

CAPUT I.

_ De Messeniorum finibus, saltu Chœrio — Messene Triopæ filia, quæ regioni nomen dedit — regia Messeniorum urbe Andania — primis Messeniæ regibus et magnarum dearum initiis a Caucone allatis et a Lyco, Pandionis filio, perfectis — Methapo, omnis generis sacrorum auctore. _

Messenii regionis suæ ab ea parte, quam ad Lacones pertinere Imperator voluit, ad Gereniam fines habent saltum qui nunc Chœrius dicitur. Eam regionem, quum esset deserta, primos incolas hoc modo tenuisse proditum est. Mortuo Lelege, qui in ea Græciæ parte, quæ nunc Laconia dicitur, ab ipso vero Lelegia appellabatur, imperavit, e filiis natu major Myles ei in regnum successit: Polycaon, quod erat minor, privatam egit vitam ad illud usque tempus, quo Argivam uxorem duxit Messenen Triopæ filiam, Phorbantis neptem. (2) Ea, patris dignitate et opibus, quibus ille tunc præ ceteris Græcis maxime florebat, elata, privatam viri conditionem ferre non potuit. Comparatis itaque ab Argis et Lacedæmone auxiliis, in hanc ipsam regionem Polycaon invasit, deque uxoris nomine Messenen universam nominavit. Urbes vero et alias condidit, et in qua regni sedem esse voluit, Andaniam. (3) Nam antequam Thebani ad Leuctra prœlium eum Lacedæmoniis commisissent, atque inde Messenen, quæ hac etiam ætate exstat, sub Ithome condidissent, nullam omnino existimo urbem eo nomine nuncupatam. Adducor autem non minimum Homeri versibus. Nam ille in populis enumerandis, qui ad Ilium venerunt, Pylon, Arenen et alias nonnullas recensens, nullam prorsus Messenes mentionem fecit. Satis vero aperte idem in Odyssea significat, populum fuisse, non civitatem unam Messenios:

Nam pecus ex Ithaca rapuit Messenia pubes.

(4) Apertius vero ubi de Iphiti arcu loquitur:

Illi in Messena sibi in sedibus occurrerunt Ortilochi.

Ortilochi domum in Messene parvum oppidum Pheras innuit: quod ipsemet exponit, quo loco de Pisistrati ad Menelaum adventu agit:

Jam Pheras veniunt magni sub tecta Dioclis, qui satus Ortilocho.

(5) Primi igitur hujus regionis imperium Polycaon Lelegis filius, et uxor ejus Messene tenuerunt. Ad hanc ipsam Messenen magnarum dearum initia Caucon Eleusine veniens deportavit. Fuit Caucon Celæni (_Clini?_) filius, Phlyi nepos. Phlyum ipsum Athenienses e Terra genitum memorant: quibus assentitur Musæi hymnus Lycomidis factus in Cererem. (6) Magnarum vero dearum initia, multis post Cauconem annis, Lycus, Pandionis filius, quam augustissima quamque celeberrima ut essent, effecit. Hac etiam ætate Lyci Saltum nominant, ubi ille antistites mysteriorum lustravit. Et esse in Messeniaco agro saltum qui Lyci dicitur, testatur hoc versu Cretensis Rhianus:

Horrentemque Lyci saltum, jugaque aspera Elæi.

(7) Quod autem hic Lycus Pandionis fuerit filius, aperte declarant versus, qui sunt ad Methapi effigiem. Nam et Methapus quosdam initiorum ritus reformavit. Fuit hic quidem Atheniensis patria, initiorum orgiorumque et cujusvis modi sacrorum designator. Idem vero et Cabirorum Thebanis initia constituit, et juxta Lycomidarum septum imaginem cum inscriptione dedicavit. Ea inscriptio quum alia, tum inprimis, quæ nostræ narrationi fidem faciant, testatur:

(8)

Mercuriique domos lustravi, ** viasque Primigenæ gnatæ Cereris cum matre, ubi dicunt Messenen magnis festa instituisse deabus, quam Caucon Clini Phlyidæ gnatus amavit. Miror, cuncta Lycus quare Pandione cretus Andaniam magnis portarit mystica Athenis.

(9) Indicat inscriptio, ad Messenen venisse Cauconem Phlyi nepotem: alia præterea de Lyco, et illud inprimis, veterem initiorum sedem Andaniam fuisse. Et consentaneum mihi hoc quoque videbatur, Messenen et Polycaonem, in qua urbe suam sibi regiam posuissent, in eadem sacrorum etiam religionem constituere voluisse.

CAPUT II.

_ Polycaonis filiorum nulla a veteribus fit mentio — de Periere, Melaneo et Œchalia — Perieris filiis Messeniæ imperium obtinentibus et Arene urbe — Lyco, qui magnarum dearum initia tradidit, et Apharei filiis — tribus feminis, quæ ad tumulos maritorum sese interfecerunt. _

Equidem non mediocre adhibui studium, ut discerem, ecquinam Polycaoni e Messene liberi geniti essent. Evolvi itaque et librum, quæ Magnæ Eœæ inscriptæ sunt, et Naupactia carmina; omnia præterea, quæ versibus Cinæthon et Asius de Gentilitatibus perscripserunt: neque omnino quicquam, huc quod pertineret, comperi. Nam quum Magnæ testentur Eœæ, cum Polycaone Butæ filio fuisse nuptam filiam Hylli Herculis filii Euæchmen, in illis certe nulla prorsus vel de Messenes viro vel de ipsa Messene mentio. (2) Jam vero ætatibus ferme quinque, non amplius, uti mea fert opinio, exactis, quum nullus jam omnino de Polycaonis posteris esset superstes, accersiverunt sibi in regnuri Messenii Perierem Æoli filium: ad eum venisse Messenii dicunt Melaneum, præstantem arcu et sagittis virum, quique ob artis ejus excellentiam ab Apolline genitus credebatur. Huic a Periere partem eam regionis attributam, quæ Carnasium nunc, Œchalia tunc dicta est, accepto scilicet ab uxore Melanei nomine. (3) Thessali vero et Eubœenses (ut plerumque est de Græciæ rebus controversa historia) ita inter se dissident, ut illi Eurytium (vicus est hic ætate nostra desertus) Œchaliam priscis temporibus urbem dicant fuisse. Ab iis, quæ hac de re sunt Eubœensium sermonibus prodita, nihil fere dissentit Creophylus in Heraclea sua. At Milesius Hecatæus in Scio Eretrici agri parte Œchaliam esse scripsit. Verum Messenii quum alias ob rationes probabiliora quam ceteri mihi dicere videntur, tum inprimis ob ossa Euryti, de quibus etiam posterius commemorabimus. (4) Perieri geniti sunt e Gorgophone, Persei filia, Aphareus et Leucippus. Hi patre mortuo in Messenia regnarunt: auctoritate tamen superior fuit Aphareus. Hic dum regnaret, Arenen urbem condidit, nomenque ei imposuit a filia Œbali, uxore sua et eadem sorore ex una et eadem matre genita. Etenim cum Œbalo nupta fuit Gorgophone: ac bis quidem jam de ea nobis sermo fuit in superioribus libris, iis quos de Argolica et de Laconica terra conscripsimus. (5) Hic itaque Aphareus et urbem in Messenia Arenen condidit, et Neleum, qui erat filius Crethei, filii Æoli, nomine vero Neptuni, patruelem suum, Peliæ ex Iolco minas fugientem, domo recepit sua, et agri ei partem maritimam assignavit: qua in parte et aliæ erant urbes, et Pylos, in qua regiam suam constituit Neleus. (6) Venit autem Arenen et Lycus, Pandionis filius, quo tempore et ipse Ægei, fratris sui, metu Athenis profugit: atque hic quidem magnarum dearum orgia Aphareo et ejus liberis et Arenæ uxori tradidit Andaniam deportata, quod eodem in loco Messenen Caucon initiaverat. (7) Aphareo filii duo fuere: natu major et virtute præstantior erat Idas, minor Lynceus. Is (si cui credi possint, quæ Pindarus dixit) oculis fuit tam perspicacibus, ut in quercetis per medios arborum truncos cerneret. Hic an liberos reliquerit, compertum non habeo: Idas quidem filiam habuit Cleopatram ex Marpessa, quæ Meleagri uxor fuit. Is qui Cypria carmina fecit, ait Protesilai, qui, quum ad Troadem appulissent Græci, primus exscensionem facere ausus est: Protesilai inquam hujus uxorem, Polydoram nomine, filiam fuisse Meleagri, Œnei neptem. Si ergo verum est, tres hæ mulieres, initio a Marpessa facto, amissis viris semetipsas jugularunt.

CAPUT III.

_ Apharei domo exstincta, Messeniorum regnum ad Nestorem pervenit — de Æsculapii filiorum expeditione contra Ilium — Nelei posteri ab Heraclidis ejiciuntur et Cresphontes cum Aristodemi filiis de Messenia sortitus fraude illa potitur — de Cresphontis et ceterorum regum urbibus regiis, atque illius nece — Cresphontis filius superstes, Æpytus, ab Arcadibus in regnum restituitur, ejusque posteri Æpytidæ appellantur — de Glauco, Æpyti filio, ejusque posteris regnum Messeniæ obtinentibus. _

At enim posteaquam Apharei liberi cum Dioscuris patruelibus suis de bubus dimicarunt, et Lynceum Pollux occidit, Idas vero fulmine ictus fato suo perfunctus est, Apharei domus tota, maribus omnibus consumtis, deleta est: tunc Messeniorum imperium ad Nestorem Nelei filium delatum: penes quem quum cetera omnia, tum vero quæ Idæ regno continebantur, fuerunt: iis tamen populis exceptis, quibus Æsculapii liberi imperarunt. (2) Æsculapii enim filios e Messenia tradunt ad obsidendum Ilium venisse: natum siquidem Æsculapium Arsinoe Leucippi filia, non Coronide. Ac Triccam sane desertum quendam in Messenia vicum appellant, et versus Homeri in testimonium afferunt, quibus Machaonem Nestor sagitta percussum benigne consolatur. Neque enim, inquiunt, tantam omnino benevolentiæ significationem ille dedisset, nisi et vicini et gentilis casu regis commotus fuisset. Confirmantur hæc, quæ de Æsculapii filiis dicuntur, eo quod et Machaonis monumentum Gereniæ ostenditur, et Pheris fanum Machaonis liberûm. (3) Jam vero confecto bello Trojano, quum diem suum post reditum Nestor obiisset, Dorum expeditio et Heraclidarum reditus duabus post ætatibus e Messenia Nelei posteros ejecit. Verum hæc quasi cumulus quidam iis accedunt, quæ de Tisameni rebus narravi. Sed et illud restat exponendum. Quum Temeno Dores Argos assignassent, ab illis Cresphontes terram sibi Messeniam depoposcit, quippe qui Aristodemo natu fuit major. (4) Aristodemus enim ipse e vita jam excesserat: Theras vero Autesionis filius majorem in modum Cresphonti adversabatur, Thebanus ille quidem origine et Polynicis Œdipi filii atnepos. Tutelam enim is tunc Aristodemi filiorum gerebat, quod eorum erat avunculus ex matre: uxorem siquidem duxerat Aristodemus Autesionis filiam nomine Argiam. Cupiebat Cresphontes omni modo Messeniam sibi assignari: quare Temenum precibus adit, et ubi eum sibi conciliavit, tum scilicet ei committit sortitionem. (5) Ille in situlam, quum eam jam aqua complesset, sortes Aristodemi filiorum et Cresphontis mittit, re ita constituta, ut sors utra prior exiisset, illi Messenia adjudicaretur: et quidem Aristodemi liberûm sortem e siccata sole argilla, Cresphontis e coctili laterculo fecit. Quo factum est ut, illa soluta, hæc constiterit, et per eam Cresphonti Messenia obtigerit. (6) Neque vero prisci Messenii a Doribus ejecti sunt. Nam facile illi et Cresphonti, novo regi, paruerunt, et Dores in agri partem receperunt: atque eo libentius, quod invidiosa jam erat apud ipsos regum superiorum potentia, qui erant Minyæ ab Iolco oriundi. Uxorem vero Cresphontes Meropen duxit, Cypseli filiam, Arcadum tunc regis; e qua quum alios suscepit filios, tum vero qui natu minimus fuit, Æpytum. (7) Ac sibi quidem et liberis regiam Stenycleri ædificavit, quum ante reges alii ab initio, et ipse etiam Perieres, Andaniæ habitassent. Aphareus quoque posteaquam Arenen munivit, in ea cum liberis imperii domicilium habuit. At Nestori ejusque posteris Pylos regia fuit. Postremo Cresphontes Stenycleri regem habitare voluit. Hunc opulenti, quod populariter nimis plebem esset amplexus, ejusque liberos occiderunt, (8) Æpytus vero solus, quod apud Cypselum maternum avum adhuc puer educabatur, parenti et fratribus superstes fuit. Illum jam adultum Arcades in Messeniorum regnum, et una cum Arcadibus Dorum reges, Aristodemi videlicet filii, et Isthmius (_?_) Temeni filius, restituerunt. Æpytus paterno regno recepto patris primum interfectores, quique ejus fuerant cædis auctores, ultus est: deinde conciliata sibi obsequiis nobilitate, plebe largitionibus delinita, eo pervenit honoris, ut Æpytidæ posteri jam omnes appellati sint, quum ante Heraclidæ dicerentur. (9) Hujus filius Glaucus, a patre accepto imperio, par illi fuit in omnes ordines officio et æquitate, deorum vero cultu multo superior. Etenim quum Jovis templum, quod in Ithomes vertice fuit, præterquam a Polycaone et Messene, nullis per Dores afficeretur honoribus, Glaucus his quoque auctor exstitit ut illum colerent. Idem Machaoni Æsculapii filio primus in Gerenia rem divinam fecit, et Messenæ Triopæ filiæ solita heroibus decerni munera dedicavit. Glauci filius Isthmius Gorgaso etiam et Nicomacho Pharis templum erexit. (10) Isthmio Dotadas genitus: qui ad cetera navalia, quæ tunc in Messenia fuerunt, unum Mothonæ munivit. Succedit Dotadæ filius Sybotas. Is ut reges Pamiso amni anniversaria sacra facerent jussit, et ut ante magnarum dearum (quæ ipso etiam regnante Andaniæ celebrabantur) initia Euryto Melanei filio parentaretur Œchaliæ.

CAPUT IV.

_ Phinta regnante Messenii primum chorum in Delum mittunt et prima inter Messenios et Lacedæmonios discordia exoritur — ejus causa narratur — Phintæ filiis regnantibus primum bellum Messeniacum suscipitur — de bubus Polycharis ab Euæphno venditis, causa belli, narratio. _

Jam vero Phinta regnante, Sybotæ filio, Apollini primum Messenii sacrum cum virorum choro Delum miserunt. Iis canticum quo deum salutarent (Prosodium appellant), fecit Eumelus: et hæc certe carmina sola sunt, quæ Eumelum fecisse pro comperto habetur. Hujus ipsius Phintæ temporibus discordiarum semina inter Messenios et Lacedæmonios exstitere. Causa in dubio est; hujusmodi tamen fuisse narratur. (2) In Messeniorum finibus Dianæ Limnatidis cognomento templum est, commune solis Dorum Messeniis et Lacedæmoniis, nulli præterea civitati. Ad illud templum missas a se sacrorum causa virgines violatas a Messeniis Lacedæmonii commemorant, ac regem etiam suum Teleclum Archelai filium, Agesilai nepotem, Dorysso, Labota, Echestrato, Agide, proavis oriundum, injuriam propulsare conantem, interemptum: et ipsas quidem virgines dedecus voluntaria morte redemisse. (3) At Messenii narrant, ad templum venientibus primoribus suis a Teleclo insidias factas. Nam quum Messeniam Lacedæmonii propter agri bonitatem inprimis appeterent, disposuisse illum impuberes Spartanos in morem virginum ornatos cum pugionibus, qui illos ex improviso sedentes adorirentur. Ibi Messenios ad vim arcendam accurrisse, et quum Teleclum ipsum, tum vero impuberes illos omnes occidisse. Lacedæmonios quidem, quod esset facinus publico consilio patratum, conscios a se injuriam profectam, ob Telecli cædem ut pœnas repeterent in animum non induxisse. Hæc ab utrisque prodita sunt: credat vero quisque proinde atque in alterutram sit studiis civitatem propensior.

