[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 2

Chapter 2 3,343 words Public domain Markdown

Attali vero et Ptolemæi rerum gestarum memoriam quum vetustas magna ex parte abolevit, tum eorum negligentia interiit, qui, ut eam literis mandarent, cum illis vixere. Quamobrem mihi in mentem venit, et quas hi res gesserint, et quemadmodum ad eorum majores Mysorum et Ægyptiorum finitimarumque gentium imperium pervenerit, exponere. (2) Ptolemæum quidem Macedones Philippi esse Amyntæ filii, verbo Lagi filium existimant: ejus enim matrem uterum ferentem a Philippo Lago uxorem datam ferunt. Hunc et alia in Asia præclara facinora gessisse memorant: et Alexandro in Oxydracis periclitanti, præ cunctis regis amicis, auxilio fuisse. Eundem etiam, Alexandro mortuo, iis, qui ad Aridæum Philippi filium regnum universum deferebant, restitisse, regnumque in plura imperia dividendi auctorem in primis exstitisse. (3) Quo tempore ipse in Ægyptum profectus, Cleomenem, quem Ægypto præfecerat Alexander, quod Perdiccæ studeret, sibi suspectum occidit: atque iis Macedonibus, quibus negotium datum erat, ut Alexandri cadaver Ægas reportarent, ut sibi illud traderent, persuasit, acceptumque Macedonico ritu Memphi condidit; nihilque omnino dubitans, bellum sibi Perdiccam illaturum, Ægyptum præsidiis firmavit. Perdiccas vero quo speciosiorem expeditioni causam prætexeret, secum adduxit Aridæum Philippi filium, et Alexandrum puerum, Alexandro ex Rhoxane Oxyartæ filia genitum: quum re tamen Ægypti regnum Ptolemæo eripere conaretur. Verum ex Ægypto pulsus, amissa magna ex parte existimatione, quam in bellicis rebus consecutus fuerat, et jam ante in magnam apud Macedones invidiam adductus, a satellitibus suis interfectus est. (4) Ptolemæum vero Perdiccæ cædes ad res gerendas excitavit: Syriam igitur statim et Phœnicen imperio suo adjecit: mox Seleucum Antiochi filium ab Antigono ejectum, ad se confugientem, in fidem recepit. Ad hæc in Antigonum, armis se insolentiam ejus persecuturum professus, bellum movit. Cassandrum Antipatri filium et Lysimachum Thraciæ imperantem ad societatem induxit, quum et Seleuci fugam commemoraret, et Antigoni opes cunctis formidolosas fore, si quid amplius crevissent, moneret. (5) Interea Antigonus bellum utique apparabat, belli tamen fortunam tentare prius non est ausus, quam audita Cyrenæorum defectione Ptolemæum in Libyam movisse renuntiatum est; tunc enim et Syros et Phœnices primo impetu in potestatem suam redegit. Quibus quum Demetrium filium, illum quidem peradolescentem, verum summa virtute et spe juvenem, præfecisset, ipse in Hellespontum profectus est. Sed antequam eo perveniret, quum audisset a Ptolemæo Demetrium prœlio superatum, retro copias egit. Demetrius non prorsus tota provincia hosti cesserat; quin et Ægyptiorum non magnam utique manum insidiis oppresserat. Appropinquantem Antigonum Ptolemæus non exspectandum ratus, in suum se regnum recepit. (6) Hieme vero acta, Demetrius in Cyprum cum classe profectus, Menelaum primum Ptolemæi præfectum navali prœlio, deinde Ptolemæum ipsum propius accedentem vicit: mox in Ægyptum fugientem persecutus terra Antigonus, mari Demetrius urgebat. Ptolemæus omni ex parte periculo circumventus, præsidio tamen ad Pelusium constituto, et triremibus e flumine in hostem deductis, ita restitit, ut suum sibi regnum facile tutatus sit. Antigonus quidem ex præsentium rerum difficultate occupandi Ægyptum spem omnem abjecerat: Demetrium tamen cum ingenti exercitu et navibus multis contra Rhodios misit, ut qui se redacta in potestatem suam insula opportuno adversus Ægyptios propugnaculo usurum speraret. Sed Rhodii quum ipsi per se bellica virtute et operibus ac machinis acriter obsistebant, tum illos Ptolemæus omni ope copiisque suis juvabat. (7) Antigonus igitur æque Rhodiensi ac prius Ægyptiaca expeditione infeliciter tentata, non ita multo post contra Lysimachum, Cassandrum, et Seleucum acie dimicare ausus, magnam exercitus partem amisit: ac postea belli adversus Eumenem diuturnitate confectus e vita decessit. Ex omnibus autem, qui Antigonum oppugnarunt, regibus summa fuisse impietate Cassandrum judico: qui quum Antigoni opera Macedoniæ regnum conservasset, non dubitavit viro optime de se merito bellum inferre. (8) Antigono vero mortuo, Ptolemæus Syriam et Cyprum iterum subegit, Pyrrhumque in Thesprotidem Epiri reduxit, et per Magam, Berenices, quam tunc in matrimonio habebat, filium, Cyrenen, quæ a se desciverat, quinto post defectionem anno recepit. Quod si Ptolemæus revera Philippo Amyntæ filio genitus est, intemperantem usque ad insaniam in mulieres amorem a patre nimirum ei quasi hæreditarium fuisse, facile credi potest. Quum enim Eurydicen Antipatri filiam uxorem duxisset, ex eaque liberos etiam suscepisset, Berenices nihilominus, quam Eurydicæ comitem in Ægyptum Antipater miserat, amore captus, filios ex ea quoque genuit. Ex iis Ptolemæum, non ex Antipatri filia, sed ex Berenice genitum, jam prope moriens sibi regni successorem declaravit, a quo Atheniensibus tribus una est.

CAPUT VII.

_ De Ptolemæo Philadelpho et Maga. _

At hic etiam Ptolemæus Arsinoes uterinæ pariter et germanæ sororis amore victus, eam sibi matrimonio adjunxit: atque id non sane ex Macedonum, sed Ægyptiorum, quibus imperabat, lege fecit. Deinde fratrem Argæum insidias sibi comparantem, ut fama est, interfecit. Idem etiam Alexandri cadaver e Memphi deportandum curavit. Alterum quoque fratrem, ex Eurydice natum, quum ab eo Cyprios ad defectionem sollicitari persensisset, de medio sustulit. At Magas, ejus ex eadem quidem matre frater, patre vero Philippo, Macedone illo quidem, sed ignobili et plebeio genitus, quum Cyrenæis, quibus a Berenice matre præfectus fuerat, ut a Ptolemæo deficerent, persuasisset, in Ægyptum cum exercitu movit. (2) Ptolemæus, quum aditus ex omni parte munisset, se ad Cyrenæorum impetum sustinendum comparabat: sed ubi Magæ in itinere de Marmaridarum (ea Libyum nomadum gens est) defectione est allatum, Cyrenas agem retroagere cœpit. Quo quum illum persequi Ptolemæus conaretur, id ei fuit impedimento, quod, quum ad sustinendum Magæ impetum et alios mercenarios milites, et Gallorum quattuor ferme millia conducta haberet, et eam manum comperisset de Ægypto occupanda consilia inire, eos in desertam insulam per Nilum deduxit: quo in loco ad unum omnes quum mutuis confossi vulneribus, tam fame enecti periere. (3) Magas vero quum Apamen uxorem duxisset, Antiochi filiam, socero persuadet, ut violato fœdere, quod ejus patri Seleuco cum Ptolemæo ictum fuerat, in Ægyptum invadat. Quod quum Antiochus comparato exercuit moliretur, Ptolemæus in omnes populos, quibus imperabat Antiochus, copias dimisit, quæ imbecilliores excursionibus prædonum more ac populationibus infestos redderent, validiores acie adorirentur. Quod sane consilium omnem in Ægyptum Antiocho proficiscendi facultatem eripuit. Hic ille Ptolemæus est, qui, ut ante exposui, auxiliarem classem Atheniensibus contra Antigonum et Macedonas misit: qua tamen non magnopere ad salutem Atheniensium profectum est. Huic filii ex Arsinoe, non sorore, sed ea, quæ Lysimachi filia fuit, nati sunt. Nam soror, quam sibi matrimonio junxerat, antequam pareret, diem suum obiit: a qua Arsinoitis præfectura Ægypti cognomen accepit.

CAPUT VIII.

_ De Attalo — variis signis — Demosthene — templis et signis deorum ac hominum — theatro Odeo dicto. _

Postulat autem locus, ut etiam, quæ ad Attalum pertinent, exponantur, quum et ipse ex eorum numero sit, a quibus Atticis tribubus cognomina indita sunt. Vir fuit Macedo, Docimus nomine, unus de Antigoni ducibus, qui se postea opesque suas omnes Lysimacho tradidit. Hic Philetærum Paphlagonem eunuchum habuit: a quo quæ gesta fuerint, usque dum defecisset a Lysimacho, et quemadmodum Seleucum in partes pertraxerit suas, inter ea inseram, quæ de Lysimacho erunt commemoranda. Hic autem Attalus Attali quidem filius fuit, fratris Philetæri; regno vero, quo Eumenes, (et ipse frater Philetæri) cesserat, sui patruelis potitus est. Is omnium quæ gessit, maximum illud fuit, quod Gallos in eam, quam etiam nunc tenent, terram a mari confugere coegit.

2. Jam secundum eorum, unde tribus appellatæ sunt, statuas signa deorum spectantur, Amphiaraus, et Pax Plutonem puerum ferens. Ibidem Lycurgus ex ære, Lycophronis filius, positus est; et Callias, qui pacem Græcis, ut Atheniensium plerique memorant, ab Artaxerxe Xerxis filio confecit. Demosthenes etiam, quem in Calauream, ea insula juxta Trœzenem est, Athenienses exilii causa concedere coegerunt: revocatumque paulo post, iterum post Lamiacam cladem in exilium misere: (3) quo tempore in eandem insulam reversus hausto veneno interiit. Hunc ex omnibus Græcis exulibus unum ad Antipatrum et Macedonas non traxit Archias. Thurius erat Archias patria. Negotium is nefarium susceperat: nam omnes, qui ante cladem a Græcis acceptam in Thessalia Macedonibus adversati fuerant, captos ad Antipatrum pœnas daturos trahebat. Huc igitur Demosthenis nimius in patriam amor evasit. Quo mihi illud præclare dictum videtur, hominem nimis reipublicæ administrationi deditum et populari aura fidentem haud unquam feliciter diem extremum claudere. (4) Prope Demosthenis statuam Martis est ædes, in qua duo sunt Veneris signa. Martis Alcamenes, Minervæ signum Parius vir fecit, Locrus nomine. Ibidem est etiam Enyûs (_Bellonæ_) signum, Praxitelis filiorum opus. Ad templum adstant Hercules, et Theseus, et Apollo tænia comam redimitus. Virorum autem statuæ sunt Calades (?), quem legumlatorem (?) Athenienses perhibent, et Pindarus, qui, quod Athenienses carmine laudavit, et statuam et alia meruit præmia. (5) Neque longe sunt Harmodius et Aristogiton Hipparchi interfectores: cujus facinoris causam et modum alii explicarunt. Ex his statuis aliquot Critius, antiquiores fecit Antenor. Ac quum has Xerxes, urbe Athenarum capta, quam cives deseruerant, cum alia præda asportasset, Antiochus postea Atheniensibus remisit.

6. In theatri vero quod Odeum vocant ipso vestibulo Ægyptiorum regum sunt statuæ: quibus est omnibus idem Ptolemæi nomen, inter eos discrimen faciente cognomine. Namque alium Philometora, Philadelphum alium appellarunt: at Lagi filio Soteris (_Servatoris_) cognomentum Rhodii dedere. Quorum unus Philadelphus est, cujus a nobis mentio, quum sermo de iis esset, a quibus tribubus sunt nomina, facta est. Huic Arsinoes sororis apposita est statua.

CAPUT IX.

_ De Ptolemæo Philometore et matre Cleopatra — Lysimacho et Thracibus — Hieronymo Cardiano. _

At qui Philometor est dictus, octavus est a Ptolemæo Lagi filio. Id autem cognominis per illusionem nactus est. Neque enim regum quisquam fuit unquam ex omnibus, quem majori mater odio prosecuta fuerit: hunc enim, majorem quamvis natu, ad regnum vocari non est passa, et, ut in Cyprum vivente patre ablegaretur, effecit. Cujus in filium acerbitatis quum alias fuisse causas Cleopatræ memorant, tum quod Alexandrum natu minorem sibi obsequentiorem fore sperabat: (2) ob eamque rem primum, ut eum Ægyptii regem crearent, suadebat: deinde, quum repugnante plebe id assequi nequisset, in Cyprum Alexandrum misit, prætoris quidem nomine, re vero, ut per eum Ptolemæo formidolosior esset ipsa. Postremo ex omni eunuchorum numero, quos amantissimos esse sui putabat, saucios in concionem produxit, Ptolemæum insimulans et insidias sibi fecisse, et eunuchos vulneribus fœdasse. Qua re Alexandrini commoti, non multum abfuit, quin Ptolemæum impetu facto opprimerent: sed quum ille navi se e periculo proripuisset, haud ita multo post e Cypro reversum Alexandrum regem appellant. (3) Digna autem facinore pœna Cleopatram consecuta est: eam enim Alexander, quem suis ipsa consiliis ad regnum evexerat, peremit. Quo scelere detecto, quum civium metu aufugisset Alexander, Ptolemæus in Ægyptum rediit: atque iterum regno potitus Thebanis, quod ab ipso defecerant, bellum intulit: ac tertio a defectione anno in potestatem suam redactos tam graviter multavit, ut, qui ante Græciæ ditissimos quosque, templum Delphicum et Orchomenios, opibus superarent, nullum pristinæ fortunæ vestigium retinuerint. Ipsi quidem Ptolemæo, non ita multo post suo fato defuncto, pro multis ejus erga se meritis, quæ nihil necesse est exponere, Athenienses posuerunt æneam statuam tam ipsi quam Berenicæ, quæ liberorum sola illi e legitimo toro suscepta fuerat. (4) Post Ægyptios vero reges Philippo et ejus filio Alexandro statuæ positæ sunt: quorum res gestæ majores fuere, quam ut aliis de rebus susceptæ historiæ inseri debeant. Ægyptiis quidem regibus ad veri honoris monumentum, utpote bene de se meritis, præmia sunt constituta: Philippo vero et Alexandro adulatione potius multitudinis, quandoquidem etiam Lysimacho, non tam ejus ducti studio quam temporibus consulentes, eundem honorem habuerunt.

5. Fuit Lysimachus natione Macedo, Alexandri satelles, quem rex ira incensus in eandem cum leone cavam conjici jusserat: sed quum ab eo bestiam exanimatam intellexisset, viri perpetua admiratione virtutem prosecutus, eodem illum, quo optimum quemque e Macedonibus, loco esse voluit. Mortuo vero Alexandro, ei Thraciæ parti, quæ Macedoniæ finitima est, imperavit, quam Philippus etiam ante et Alexander tenuerant. Est autem ea regio non sane magna: sed reliqua Thracia adeo hominum multitudine abundat, ut, nisi forte Galliam excipias, cuivis nationi hominum frequentia anteponi posse videatur: quod in causa fuit, ut universam ante Romanos nemo imperio suo adjecerit. Nunc autem et Thracia tota, et quicquid Gallici nominis est, Romano imperio paret: sed Galliæ bene cultas tantum partes, quibus imperarent, dignas judicantes, reliquas, quæ nulli usui visæ sunt, quod aut immodicis frigoribus aut soli sterilitate laborarent, consulto missas fecerunt. (6) Tum igitur Lysimachus, e finitimis primos Odrysas bello est aggressus: deinde in Dromichæten et Getas profectus, quum prœlium initum esset cum hominibus et rei bellicæ nequaquam imperitis et numero multo superioribus, fuga se e summo periculo, in quod res suas omnes deduxerat, eripuit. In ea pugna Agathocles ejus filius, paterno ductu militaris disciplinæ rudimentis tunc primum assuescens, a Getis captus est. Quare Lysimachus aliis etiam prœliis nihilo secundioribus belli fortunam expertus, et, quod filius in hostium potestatem venisset, minime levem cladem numerans, cum Dromichæte pace facta, temporum maxime necessitati obtemperans, ei et filiam despondit, et ea Thraciæ parte cessit, quæ trans Istrum est. Sunt qui non Agathoclem, sed ipsum Lysimachum ab hostibus captum fuisse dicant, deinde ab Agathocle iis conditionibus, quas diximus, fœdere cum Getis icto, liberatum. Ut vero rediit, Agathocli Lysandram, Ptolemæi ejus, qui Lagi filius erat, et Eurydices filiam, uxorem duxit. (7) Classe etiam in Asiam trajecit, et cum sociis Antigoni regnum destruxit. Præterea eam, quam nunc quoque Ephesii mari proximam incolunt, urbem condidit: in quam Lebedios et Colophonios, eorum urbibus eversis, deduxit. Eas vero urbium excisiones Phœnix iamborum scriptor deplorat. Nam Hermesianactem, qui elegos scripsit, ad illud usque tempus superstitem fuisse non crediderim: neque enim is in aliqua carminum suorum parte excisam Colophonem non deflesset. At Lysimachus Pyrrhum quoque Æacidæ filium bello est adortus. Ejus namque ab Epiro profectione observata, quum sæpe ille domo abesse consuesset, et reliquam Epirum hostilem in modum populatus est, et ad regum sepulcra pervenit. (8) His addit Hieronymus Cardianus, quod ut credam, adduci non possum: Lysimachum, eductis e terra defunctorum conditoriis, ossa dissipasse. Sed hic ipse Hieronymus et alioquin eo quo in reges flagrabat odio ductus scripsisse creditur, quum unum tamen Antigonum multis idem et haudquaquam debitis laudibus exornet; et hæc illum de regum Epiri monumentis a Macedone viro destructis ad calumniam commentum, omni modo apparet. Nesciebat fortasse Lysimachus, eos non Pyrrhi solum, sed Alexandri etiam majores eosdem fuisse, quum Alexander maternum genus ab Epiro, atque adeo ab Æacidis duceret. Argumento est præterea inter Pyrrhum et Lysimachum non multo post conciliata societas, nulla per bellum injuria fuisse inter ipsos ad reditum in gratiam spem interclusam. Sed Hieronymus et alias forsan habuit cum Lysimacho simultatis causas, et eam procul dubio maximam, quod ille, Cardianorum urbe eversa, pro ea Lysimachiam in Isthmo Thraciæ Chersonesi condiderat.

CAPUT X.

_ De Lysimachi bellis cum Demetrio et Pyrrho gestis — de Lysimachi infelici matrimonio et morte. _

Et Lysimachus quidem, quantisper Aridæus, et post eum Cassander ejusque liberi regnarunt, a Macedonum amicitia non discessit: ubi vero Demetrius Antigoni filius regnum adeptus est, ne se ille bello provocaret, metuens, prior contra eum arma movit. Noverat enim paternum ei esse, de promovendo imperio semper cogitare. Ut primum igitur illum in Macedoniam profectum, Alexandro Cassandri filio, a quo accersitus fuerat, interempto, ejus regno potitum comperit, probabilem belli causam nactus, (2) ad Amphipolim cum Demetrio congressus, parum abfuit quin Thraciæ quoque regno excideret. Verum Pyrrhi auxiliis confirmatus et regnum retinuit, et Nestiis deinde ac Macedonum parti imperavit. Nam Pyrrhus cum exercitu veniens ex Epiro, dum Lysimachi rebus pro tempore studeret, majorem Macedoniæ sibi partem vindicaret. Ac quum in Asiam Demetrius contra Seleucum trajecisset, quantisper nihilo inferior armis fuit Demetrius, in Lysimachi societate Pyrrhus perstitit: ubi vero Demetrius in Seleuci potestatem venit, dissoluta est inter hos amicitia. Bello itaque utrinque comparato, Lysimachus, Antigono Demetrii filio et Pyrrho ipso multo superior discessit, et Macedonia potitus est, et Pyrrhum in Epirum redire coegit. (3) Multæ vero solent ex amore hominibus exsistere calamitates. Hic enim Lysimachus quum natu jam grandior esset, et quum ipse susceptis liberis fortunatus haberetur, tum vero Agathocli filio ex Lysandra liberi geniti essent, Arsinoen tamen Lysandræ sororem sibi matrimonio adjunxit. Eam, quum timeret, sui ne filii, mortuo Lysimacho, in Agathoclis potestate essent, de Agathoclis cæde consilia inisse ferunt. Sunt qui scriptum reliquerint, Arsinoen Agathoclis amore captam, quumque ad obsequium adolescens pellici non potuisset, ab ea per insidias de medio sublatum. Narrant etiam Lysimachum postea tam audax facinus uxorem ausam cognovisse, sed nihil ei profuisse amicis penitus orbato. (4) Ejus itaque permissu ab Arsinoe interempto Agathocle, Lysandra ad Seleucum profugit, secum ducens et filios et fratres suos, qui * ad Ptolemæum confugerunt. Fugientibus vero se comitem addidit Alexander, Lysimachi ille quidem, sed ex Odrysiade uxore filius. Hi quum Babylonem pervenissent, a Seleuco, ut bellum contra Lysimachum susciperet, supplices contenderunt. Eodem vero tempore et Philetærus, cui omnis Lysimachi pecunia commissa erat, Agathoclem interfectum dolens, et quæ ab Arsinoe exspectari poterant metuens, Pergamum supra Caicum occupat, atque inde per legatum se pecuniamque omnem Seleuco tradit. (5) Quod ubi Lysimacho nunciatum fuit, statim in Asiam trajicit, ac bellum prior Seleuco infert: collatis vero signis cum eo congressus in ipso prœlio, magna clade accepta, occubuit. Ejus cadaver a Lysandra multis cum precibus impetratum Alexander Lysimachi filius ex Odryside (ut ante dixi) sustulit, et in Chersonesum deportatum sepulturæ mandavit, eo in loco, quo nunc etiam inter Cardiam vicum et Pactyam insignis ei tumulus exstat. Et hæc quidem a Lysimacho gesta sunt.

CAPUT XI.

_ De Pyrrhi genere — Epirotarum regno — Pyrrhi expeditionibus. _

Apud Athenienses autem Pyrrhi etiam conspicitur effigies, cui cum Alexandro Magno sola generis propinquitas intercessit. Nam Pyrrhus Æacida Arybbæ filio, Olympiade vero Neoptolemi filia Alexander genitus est. Neoptolemo et Arybbæ pater fuit Alcetas Tharypi filius. A Tharypo autem retro ad Pyrrhum Achillis quindecim sobolis gradus numerantur. Is enim primus Ilio exciso, omisso in Thessaliam reditu, in Epirum appulit, atque ibi Heleni vatis monitu consedit. Cui quum nulla ex Hermione proles esset, ex Andromache tres suscepti sunt filii, Molossus, Pielus, et natu minimus Pergamus. Ex eadem vero Cestrinum Helenus genuit, quum ei Andromache, Delphis Pyrrho interfecto, nupsisset. (2) Quum autem Helenus moriens Molosso Pyrrhi filio regnum reliquisset, Cestrinus, collecta Epirotarum manu voluntaria, quæ supra Thyamin fluvium est, regionem tenuit. At Pergamus quum in Asiam trajecisset, Arium in Teuthrania dominantem, singulari de imperio certamine dimicans, occidit, et urbi, quod etiam nunc manet, ex suo nomine cognomentum dedit. Ceterum Andromachæ, quæ filium secuta est, ibidem in urbe adhuc exstat heroum. Pielus vero in Epiro mansit, ad quem, minime vero ad Molossum, Pyrrhus Æacidæ et majores ejus originem referunt. (3) Fuit autem etiam Epiri imperium usque ad Alcetam et Tharypum in unius regis potestate. Sed Alcetæ filii inter se dissidentes non prius concorditer regnarunt, quam æqualiter inter se regnum diviserunt. Postea vero Alexandro Neoptolemi filio in Lucania exstincto, Antipatri metu in Epirum reversam Olympiadem Æacides Arybbæ filius quum aliis est officiis prosecutus, tum vero eam suis copiis juvit ad bellum cum Aridæo et Macedonibus gerendum, atque id invitis etiam ac sequi recusantibus Epirotis. (4) Olympias victoriam adepta, multa in morte Aridæo inferenda, pluraque ac magis nefaria, dum Macedonas insectatur, immanitatis exempla edidit: quorum paulo post graves quidem, sed meritas videtur Cassandro pœnas dedisse. Hujus igitur feminæ invidia Æacidæ, quo minus statim ab initio in regnum ab Epirotis reciperetur, maxime obfuit. Nam quum postea æquis jam et placatis uteretur, Cassander illi iterum est adversatus quin in Epirum rediret. Ac pugna quidem inter Philippum Cassandri fratrem et Æaciden ad Œniadas commissa, Æacides ex vulnere non ita multo post de vita decessit. (5) Alcetam deinde Arybbæ quidem filium, et Æacidæ fratrem natu grandiorem, Epirotæ regnare jusserunt, hominem plane impotentis iracundiæ, ob eamque causam a patre ejectum. Hunc, quum regnum inisset, more ingenii sui denuo furentem cives noctu adorti cum filiis opprimunt. Quo de medio sublato, Pyrrho Æacidæ filio regnum restituunt. Ei ad regnum primum accedenti Cassander bellum intulit, homini peradolescenti et qui imperium suum nondum firmiter instruxisset. At Pyrrhus Macedonibus in fines suos jam invadentibus, in Ægyptum ad Ptolemæum Lagi filium se contulit; a quo filiam ex eadem, qua ceteri Ptolemæi liberi, matre susceptam in matrimonium accepit et cum classe Ægyptiorum est in regnum reductus. (6) Regno igitur jam constituto, in Corcyræos primum arma movit: quorum quum insulam finibus suis ex adverso sitam videret, ne aliquando hostibus pro statione esset, metuebat. Quas autem post captam Corcyram a Lysimacho clades acceperit et quemadmodum pulso Demetrio Maconedoniæ ad illud usque tempus imperarit, quo rursus a Lysimacho pulsus est, quæ rerum a Pyrrho usque ad illud tempus gestarum fuerint maximæ, quum de rebus Lysimachi ageremus, exposuimus. (7) Græcorum vero neminem ante Pyrrhum bellum Romano imperio intulisse satis constat. Nam a Diomede quidem et Argivis, qui Diomedem secuti sunt, Æneas nulla narratur esse pugna lacessitus. Atheniensibus certe et alias orbis terræ partes et universam Italiam armis opprimere cogitantibus, Syracusana clades, quo minus cum Romanis belli fortunam experirentur, impedimento fuit. Denique Alexander Neoptolemi filius, Pyrrhi gentilis, natu eo grandior, in Lucanis ante e vita excessit, quam poteruit cum Romanis signa conferre.

CAPUT XII.

_ De Pyrrhi bello contra Romanos — de elephantis et ebore — de Pyrrhi bello contra Carthaginienses. _